Obrázky na stránke
PDF
ePub

Per quas Latinum nomen et Italae
Crevere vires famaque et imperi
Porrecta maiestas ad ortum
Solis ab Hesperio cubili.

Custode rerum Caesare non furor
Civilis aut vis eximet otium,
Non ira, quae procudit enses
Et miseras inimicat urbes.

Non qui profundum Danuvium bibunt
Edicta rumpent Iulia, non Getae,
Non Seres infidive Persae,

Non Tanain prope flumen orti.
Nosque et profestis lucibus et sacris
Inter iocosi munera Liberi,
Cum prole matronisque nostris
Rite deos prius adprecati,

Virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis

Troiamque et Anchisen et almaė
Progeniem Veneris canemus.

[blocks in formation]

5

10

15

20

CARMEN

SAECVLARE.

Phoebe silvarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis quibus septem placuere colles
Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere maius!

Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
Sive tu Lucina probas vocari
Seu Genitalis:

Diva, producas subolem patrumque
Prosperes decreta super iugandis
Feminis prolisque novae feraci
Lege marita,

Certus undenos deciens per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiensque grata

Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse, Parcae,
Quod semel dictumst stabilisque rerum
Terminus servet, bona iam peractis
Iungite fata.

Fertilis frugum pecorisque tellus
Spicea donet Cererem corona;
Nutriant fetus et aquae salubres
Et Iovis aurae.

Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo;
Siderum regina bicornis, audi,
Luna, puellas.

Roma si vestrumst opus, Iliaeque
Litus Etruscum tenuere turmae,
Iussa pars mutare Lares et urbem

Sospite cursu,

Cui per ardentem sine fraude Troiam
Castus Aeneas patriae superstes

Liberum munivit iter, daturus

Plura relictis:

Di, probos mores docili iuventae,
Di, senectuti placidae quietem,

Romulae genti date remque prolemque
Et decus omne.

Quaeque vos bobus veneratur albis
Clarus Anchisae Venerisque sanguis,
Inpetret, bellante prior, iacentem

Lenis in hostem.

Iam mari terraque manus potentes
Medus Albanasque timet secures,
Iam Scythae responsa petunt superbi
Nuper et Indi.

25

30

35

40

45

50

55

+. Zeoznice 1135 € seg. Iam Fides et Pax et Honos Pudorque

Priscus et neglecta redire Virtus

Audet, adparetque beata pleno

[blocks in formation]

Copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos

Corporis artus,

Si Palatinas videt aequus arces,
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper
Prorogat aevum.

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curat et votis puerorum amicas
Adplicat aures.

Haec Iovem sentire deosque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto,
Doctus et Phoebi chorus et Dianae

Dicere laudes.

EPODON

LIBER.

I.

Ibis Liburnis inter alta navium,
Amice, propugnacula,

Paratus omne Caesaris periculum

Subire, Maecenas, tuo.

Quid nos, quibus te vita si superstite
Iucunda, si contra, gravis?

Vtrumne iussi persequemur otium
Non dulce, ni tecum simul,

An hunc laborem mente laturi, decet
Qua ferre non molles viros?

Feremus, et te vel per Alpium iuga
Inhospitalem et Caucasum,

Vel Occidentis usque ad ultimum sinum
Forti sequemur pectore.

Roges, tuum labore quid iuvem meo,
Inbellis ac firmus parum?

Comes minore sum futurus in metu,
Qui maior absentes habet:
Vt adsidens inplumibus pullis avis
Serpentium adlapsus timet

Magis relictis, non uti sit auxili
Latura plus praesentibus.
Libenter hoc et omne militabitur
Bellum in tuae spem gratiae,
Non ut iuvencis inligata pluribus
Aratra nitantur mea,

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »