Obrázky na stránke
PDF
ePub

'Non sum moechus' ais. Neque ego, hercule, fur,
ubi vasa

Praetereo sapiens argentea. Tolle periclum;
Iam vaga prosiliet frenis natura remotis.

Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque 75
Tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
Inposita haud umquam misera formidine privet?
Adde super, dictis quod non levius valeat: nam,
Sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
Vester ait, seu conservus; tibi quid sum ego? 80
Nempe

Tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
Duceris ut nervis alienis mobile lignum.
Quisnam igitur liber? Sapiens, sibi qui imperiosus,
Quem neque pauperies neque mors neque vincula
terrent,

85

90

95

Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
Externi nequid valeat per leve morari,
In quem manca ruit semper fortuna. Potesne
Ex his ut proprium quid noscere? Quinque talenta
Poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
Perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
Colla iugo, 'liber, liber sum,' dic age! Non quis:
Vrguet enim dominus mentem non lenis et acres
Subiectat lasso stimulos versatque negantem.
Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
Qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
Aut Placideiani contento poplite miror
Proelia rubrica picta aut carbone, velut si
Re vera pugnent, feriant vitentque moventes
Arma viri? Nequam et cessator Davus; at ipse 100
Subtilis veterum iudex et callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
Virtus atque animus cenis responsat opimis?
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
Tergo plector enim. Qui tu inpunitior illa,
Quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?

105

Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae,
Inlusique pedes vitiosum ferre recusant

Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam 110 Furtiva mutat strigili: qui praedia vendit, Nil servile gulae parens habet? Adde, quod idem Non horam tecum esse potes, non otia recte Ponere, teque ipsum vitas fugitivus et erro, Iam vino quaerens, iam somno fallere curam; 115 Frustra: nam comes atra premit sequiturque

"Vnde mihi lapidem?"

fugacem.' Quorsumst opus?" "Vnde sagittas?'

'Aut insanit homo aut versus facit.' 'Ocius hinc te Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.'

VIII.

"Vt Nasidieni iuvit te cena beati?

Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic De medio potare die.' 'Sic, ut mihi numquam In vita fuerit melius.' 'Da, si grave non est, 5 Quae prima iratum ventrem placaverit esca.' 'In primis Lucanus aper: leni fuit Austro Captus, ut aiebat cenae pater: acria circum Rapula, lactucae, radices, qualia lassum Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa. 10 His ubi sublatis puer alte cinctus acernam Gausape purpureo mensam pertersit, et alter Sublegit quodcumque iaceret inutile quodque Posset cenantes offendere; ut Attica virgo Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes, 15 Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. Hic erus Albanum, Maecenas, sive Falernum Te magis adpositis delectat: habemus utrumque.' "Divitias miseras! Sed quis cenantibus una, Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro."" 20 'Summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,

Si memini, Varius, cum Servilio Balatrone
Vibidius, quas Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas simul absorbere placentas.
Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,
Indice monstraret digito: nam cetera turba,
Nos, inquam, cenamus aves, conchylia, pisces,
Longe dissimilem noto celantia sucum,
Vt vel continuo patuit, cum passeris atque
Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.
Post hoc me docuit, melimela rubere minorem
Ad lunam delecta. Quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni:
Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,'
Et calices poscit maiores. Vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acres
Potores, vel quod maledicunt liberius vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota

Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
Adfertur squillas inter murena natantes

In patina porrecta. Sub hoc erus 'haec gravida' inquit Captast, deterior post partum carne futura.

[blocks in formation]

His mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri 45
Pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
Vino quinquenni, verum citra mare nato,

Dum coquitur-cocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud-; pipere albo, non sine aceto,
Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
Erucas virides, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere; inlotos Curtillus echinos,
Vt melius muria quod testa marina remittat.'
Interea suspensa graves aulaea ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si

50

55

Filius inmaturus obisset, flere. Quis esset 60 Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum Tolleret: heu, Fortuna, quis est crudelior in nos Te deus? Vt semper gaudes inludere rebus Humanis! Varius mappa conpescere risum Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso 65 Haec est condicio vivendi' aiebat, 'eoque Responsura tuo numquamst par fama labori. Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni Sollicitudine districtum, ne panis adustus, Ne male conditum ius adponatur, ut omnes 70 Praecincti recte pueri comptique ministrent? Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, Vt modo; si patinam pede lapsus frangat agaso, Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res Adversae nudare solent, celare secundae.'

75 Nasidienus ad haec: 'tibi di, quaecumque preceris, Commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis'; Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres Stridere secreta divisos aure susurros.'

'Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa 80 Redde, age, quae deinceps risisti.' 'Vibidius dum Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena, Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque Ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte 85 Emendaturus fortunam; deinde secuti Mazonomo pueri magno discerpta ferentes Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre, Pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae, Et leporum avulsos, ut multo_suavius, armos, 90 Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes, Suaves res, si non causas narraret earum et Naturas dominus, quem nos sic fugimus ulti, Vt nihil omnino gustaremus, velut illis 95 Canidia adflasset peior serpentibus Afris.'

EPISTVLARVM

LIBER PRIMVS.

I.

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
Non eademst aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
Ne populum extrema totiens exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
'Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.'
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;
Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis
in hoc sum;

Condo et conpono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges, quo me duce, quo Lare tuter:
Nullius addictus iurare in verba magistri,

10

20

20

Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Vt nox longa quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum:
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi gnaviter id quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

25

« PredošláPokračovať »