Obrázky na stránke
PDF
ePub

Conponere aequus; cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum
In mare, nunc lapides adesos
Stirpesque raptas et pecus et domos
Volventis una non sine montium

Clamore vicinaeque silvae,
Cum fera diluvies quietos

Inritat amnes.

Ille potens sui

Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse Vixi: cras vel atra

Nube polum pater occupato

Vel sole puro; non tamen inritum,
Quodcumque retrost, efficiet neque
Diffinget infectumque reddet,

Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio et
Ludum insolentem ludere pertinax
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeres quatit
Pinnas, resigno quae dedit et mea
Virtute me involvo probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere et votis pacisci,

Ne Cypriae Tyriaeque merces
Addant avaro divitias mari:
Tum me biremis praesidio scaphae
Tutum per Aegaeos tumultus
Aura feret geminusque Pollux.'

[blocks in formation]

HORATIVS

XXX.

5

Exegi monumentum aere perennius
Regalique situ pyramidum altius,

Quod non imber edax, non Aquilo inpotens
Possit diruere aut innumerabilis

Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
10 Dicar, qua violens obstrepit Aufidus

Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens

Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
15 Quaesitam meritis et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

CARMIN V M

LIBER QVARTVS.

I.

Intermissa, Venus, diu

Rursus bella moves? Parce, precor, precor. Non sum qualis eram bonae

Sub regno Cinarae. Desine, dulcium

Mater saeva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus

Iam durum imperiis: abi,

Quo blandae iuvenum te revocant preces.

Tempestivius in domum

Paulli, purpureis ales oloribus,

Comissabere Maximi,

Si torrere iecur quaeris idoneum.

Namque et nobilis et decens

Et pro sollicitis non tacitus reis

Et centum puer artium

5

10

15

Late signa feret militiae tuae,

Et quandoque potentior

Largi muneribus riserit aemuli,

Albanos prope te lacus

Illic plurima naribus

Duces tura, lyraeque et Berecyntiae Delectabere tibiae

Mixtis carminibus non sine fistula;

Ponet marmoream sub trabe citrea.

20

25 Illic bis pueri die

30

35

40

5

10

15

Numen cum teneris virginibus tuum
Laudantes pede candido

In morem Salium ter quatient humum.
Me nec femina nec puer

Iam nec spes animi credula mutui,
Nec certare iuvat mero

Nec vincire novis tempora floribus.
Sed cur heu, Ligurine, cur

Manat rara meas lacrima per genas?
Cur facunda parum decoro

Inter verba cadit lingua silentio?

Nocturnis ego somniis

Iam captum teneo, iam volucrem sequor Te per gramina Martii

Campi, te per aquas, dure, volubiles.

II.

Pindarum quisquis studet aemulari,
Iule, ceratis ope Daedalea

Nititur pinnis vitreo daturus
Nomina ponto.

Monte decurrens velut amnis, imbres
Quem super notas aluere ripas,
Fervet inmensusque ruit profundo

Pindarus ore,

Laurea donandus Apollinari,
Seu per audaces nova dithyrambos
Verba devolvit numerisque fertur
Lege solutis,

Seu deos regesve canit, deorum
Sanguinem, per quos cecidere iusta
Morte Centauri, cecidit tremendae
Flamma Chimaerae:

Sive quos Elea domum reducit
Palma caelestes pugilemve equumve
Dicit et centum potiore signis
Munere donat,

Flebili sponsae iuvenemve raptum
Plorat et vires animumque moresque
Aureos educit in astra nigroque
Invidet Orco.

Multa Dircaeum levat aura cycnum,
Tendit, Antoni, quotiens in altos
Nubium tractus. Ego apis Matinae
More modoque

Grata carpentis thyma per laborem
Plurimum circa nemus uvidique
Tiburis ripas operosa parvus
Carmina fingo.

Concines maiore poeta plectro

Caesarem, quandoque trahet feroces
Per sacrum clivum merita decorus
Fronde Sygambros;

Quo nihil maius meliusve terris

Fata donavere bonique divi

Nec dabunt, quamvis redeant in aurum

Tempora priscum.

Concines laetosque dies et Vrbis

Publicum ludum super inpetrato
Fortis Augusti reditu forumque
Litibus orbum.

Tum meae, siquid loquar audiendum,
Vocis accedet bona pars, et 'o Sol
Pulcher, o laudande!' canam recepto
Caesare felix.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »