Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ib. 21-sq. me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis rotus obruit undis. Omnino recipiendum erat, etsi tenui codicum auctoritate munitum, illud 'rabidus', cum non celeritatem Austri sed violentiam hoc loco tangendam fuisse sententiam altius introspicienti facile appareat. Neque curo membranas saec. vIIII vel x, qui sciam iam illo tempore atque etiam priore parum fuisse compertum grammaticis, inter rapidum et, quod rarius occurrebat vocabulum, rabidum quid interesset. Glossae Lugdunenses [m. b. p. 67 E pg. 50] rapidus velox furens', aliae [m. 1. V. F. 24] rapidum rapacem violentum', quin eaedem rapiunt fervescunt'.

Ib. 24 ossibus et capiti inhumato. Conferenda quae diximus d. r. m. pg. 311 et quae mox dicemus ad ep. 11, 24 et in libello huic praefationi adiecto.

1, 32, 15 dulce lenimen medicumque salve. medicum que Lachmannus, mihi cumque cdd.

1, 35. Hanc oden in exemplari suo adnexam sine intervallo praecedenti invenit Diomedes [pg. 521 P]. Tamen minime accedendum puto Peerlcampio, qui dicit posse aliquem suspicari eam iungendam esse priori. Immo huic si obsecuti erimus, mirum quantum tautoλorňσe ratio, cum ultima stropha carminis xxxIIII plane eodem sensu sit quo prima subsequentis. Nec apte tribuemus Horatio ultro repetita proximo intervallo illa sustulit tollere. Ac tamen necessitudine quadam artiore nexa sunt et ligata inter se haec opuscula; quippe apparet Horatium hic, sicut alibi saepe amarunt et ipse et reliqui poetae Latini, sententiam quam in fine poematis posuerat repetitam longius esse executum curis proximis. Ita, ut paucis defungar exemplis, lib. I carminis 3 initium apertissime pendet ex prioris ultimis octo versibus, ita cum in fine illius monuisset poeta sceleratos semper timori ob flagitia admissa esse obnoxios sponte traductus est ad eum sensum quo proximam auspicatus est oden virum bonum nullis percelli terroribus. Idem cum 3, 69 sqq. dixisset graviora quam quae lyrae convenirent relata hoc car

mine, insequenti invocat Calliopen ipsam ut longum sibi diceret melos; quis enim melius sciret Musa, quid lyrico esset aptum poemati? Eadem ode finitur describenda Iovis ac deorum contra Titanas pugna. Huc aperte respicit quintae exordium caelo tonantem credidimus Iovem regnare, praesens divus habebitur Augustus'. Denique ultimo hoc opusculo cum descripsisset priscorum Romanorum circa rempublicam et ius fasque observantiam, iam sexto qui ipsius tempore obtinebat contemptum rei divinae et luxuriam ac privato tantum commodo deditum animum apte prosequitur. Amant autem poetae carmina sententiae quodam nexu ligata etiam metro eodem continuare.

Ib. 2, 3 praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus. Maro I aen. [v. 70] aut age diversos et disice corpora ponto'.

Ib. 5, 6 te pauper ambit sollicita prece ruris colonus. Displicuit multis nec inmerito illud ruris colonus'. Quam inelegantiam nescio an ita liceat amovere, ut dicamus 'ruris' potius pendere a prece, ut alibi [Aen. II, 413] 'tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira'.

Ib. 22 velata † panno. Illud panno si caret errore, dicendum erit Flaccum non satis eleganter vocem humilem novo modo usurpatam adaptasse carmini melico, ut alibi [III, 4, 65] id quod est evenit: 'merses profundo, pulchrior evenit'.

I, 37, 23, 24 nec latentes classe cita reparavit oras. Locum nondum satis expeditum vellem obelo notassem. Ceterum quod Meinekius scribendum esse coniecit sollicitare paravit oras', cum sententiae optime conveniat, metro tamen minus aptum est. Nam similem numeris illius alcaicum decasyllabum apud Horatium frustra quaesiveris.

1, 38, 6 Retinui librorum scripturam 'sedulus curo3. Videnda Meinekii praef. pg. 11 et Lachmanni comm. Lucr. 362.

C. II, 1, 36 quae caret ora cruore nostro? displicet rhotacismus.

II, 2, 17 redditum Cyri solio Phraaten. Omninc iudice euphonia erat recipiendum et hic et ep. 1, 12, 27 Phrahates; quam potissimi quique codices tuentur formam. Atque ita priore loco Kellerus.

Ib. 23, 24 quisquis ingentes oculo inretorto spectat acervos. Tibullus lib. 1 [1, 77] 'ego conposito securus acervo'. Similiter etiam Lucanus lib. v [752, 53] 'invenere quidem spoliato plurima mundo bellorum in sumptus congestae pondera massae'. Quamquam fatendum ibi quinque versibus ante et duobus post occurrere auri vocabulum. Quisquis' sicut hoc loco, etiam alias [111, 24, 25] adhibuit Flaccus o quisquis volet inpias', ubi male Bentleius quis quis'.

II, 6, 5 sqq. Tibur Argeo positum colono sit meae sedes utinam senectae, sit modus lasso maris et viarum militiaeque. Sit domus' Peerlcampius et Meinekius. Sed languet illud 'domus' propter Tautoλoríav. Ferrem sine offensione ut puta tale sit sedes et domus', ut saepe similia alibi. At displicet mirificum in modum idem addita èлava❤opą, nec puto tolerandum in carmine praesertim melico. Firmari autem vulgatam versu Avieni [descr. orb. 100] hic modus est orbis Gaddir' pridem docui [d. r. m. 157]. Et ipse Horatius infra 'nulla certior tamen rapacis Orci fine destinata aula divitem manet'.

II, 6, 18 et amicus Aulon fertili Baccho. Omnino recipiendam existimavi N. Heinsii coniecturam amictus': Bacchus enim hic pro vite dictus ut saepe; fertilis autem vitis ut alibi 'Sardiniae segetes feraces'. Ita apud Florum 1, 11 ed. I. cum libro Nazariano, qui proximus bonitate est Bambergensi, legendum existimo hic amicti vitibus montes, non amici', id quod placuit Kellero, qui attulit hunc locum. Contra illud quod reponendum esse statuerunt Bentleius et Meinekius 'apricus Aulon, fertilis Baccho' propter geminati epitheti inelegantiam mihi quidem non probatur.

[ocr errors]

11, 8, 2 Barine, Carine' M. Videnda tamen quae dixit de nomine illo Vsenerus mus. rhen. xxш, 341.

e

11, 11, 23, 24 incomptam Lacaenae more comam religata nodo. Ita B, et probat M, qui affert Propertii illud de Lacaenis [III, 14, 28] est neque odoratae cura molesta comae'. Atta in epigrammatis [Non. pg. 202] 'praeterea tum sit (tu sis' cdd.) resoluta crine capillus'. Cdd. habent 'nodum' et exceptis paucis 'incomptum'; praeterea multi comas'.

II, 12, 22 aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes. Mirum genus dicendi nec tamen prorsus exemplis destitutum. Ita Homerus I. II, 54 Νεστορέη παρά νηὶ Πυλοιγενέος βασιλῆος; Od. xr, 634 [cf. et Ilev, 741] μή μοι Γοργείην κεφαλήν δεινοῖο πελώρου; Luer. I, 474 ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens; Cat. LXIIII, 75 attigit iniusti regis Gortynia tecta.

II, 13, 15, 16. Poenus cdd., idem timet. Corr. Lachmannus.

II, 15. Hoc carmen in antiquissimo librorum Bernensium nec minus in Turicensi codice continuatur praecedenti; nec separatum legit Diomedes [pg. 523 P.].

II, 16, 26 et amara lento temperet risu. Suspectavit Bentleius qui pro lento substituit illud leni. Sed recte defendit vulgatam Zangemeisterus [M. Rh. xvi, 332 sq.] adlato Ciceronis de oratore loco [11, 6, 279] 'huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenti.

II, 17, 21 sq. utrumque nostrum incredibili modo consentit astrum. Ita lib. III 'ego apis Matinae more modoque'. Nec tamen laudarim.

I, 18, 20. Ep. 1, 1, 83. Omnino reponendum codd. multorum auctoritate munitum illud 'Bais', ut alibi Grai, Grais. Cf. d. r. m. 249 sqq.

Ib. 30 rapacis Orci fine destinata. Pro illo fine' quod legitur et apud Servium et in deterioribus libris Flacci 'sede', videtur id ab eis profectum quibus displiceret finis genere feminino. Ceterum videnda quae

notamus ad II, 6, 5.

Ib. 34 regumque pueris nec satelles Orci. Hunc

versum saepe contemplatus aliter ab Horatio profectum esse intellexi. Quippe non minus alienum est ab arte Flacci solvi arsin quam anapaestum vel dactylum ad- . mitti in metris iambicis vel trochaicis praeter senarium iambicum. Legitur quidem ep. 15, 23 sq. eheu translatos alio maerebis amores, ast ego vicissim risero'. Sed haec licentia, ut omittam in primo pede admitti eam, excusatur ideo quod plane formulae vicem optinet illud 'ast ego'. Praeterea habes ep. 2, 61 sq. has inter epulas ut iuvat pastas oves videre properantes domum'. Sed ibi per onomatopoeian soluto contra morem pede dimetri depingitur apte gregum ad nota stabula revertentium trepidatio. Itaque ne hoc quidem exemplum ad rem facit. Quare omnino scri bendum pronuntiandumve 'puro', sicuti dixit Lucretius noto versu [ш, 1026] 'puri saepe lacum propter se ac dolia curta' etc. Nam quod dicit Lachmannus non intellegere se cur hoc loco 'puri' dictum existiment interpretes quasi pueri, ego multo minus capio quomodo sententiae sit aptum illud vocabulum, si significet, quod placuit ipsi, mundos. Immo quid sibi vellet Lucretius ipse apposite declaravit addendo statim mentionem eorum qui in fine pueritiae positi ad pubescentem aetatem pervenissent ad hunc modum:

tum quibus aetatis freta primitus insinuatur

semen, ubi ipsa dies membris matura creavit. Quae satis aperte demonstrant praecessisse mentionem puerorum. Atque ita dissidente frustra codice Vossiano dixit Ausonius [prof. Burd. 10, 17] 'credita purities'. Cf. d. r. m. 255, 56. Huc etiam faciunt illa puer puella, coacta apud scaenicos, de quibus dixit Ritschelius in proll. ad Trin. pg. 164. Nequis autem obiciat synizesim talem a lyrici carminis elegantia alienam, monemus Flaccum eodem carminum genere adhibuisse disyllabum Pompei, cuius licentiae praeter eiusdem in epistulis illud Vultei' nullum extat exemplum gemellum apud dactylicos. Ceterum etiam in versu • comici nescio cuius apud Ciceronem Tusc. disp. 1, 39, 94

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »