Semper ego auditor tantum? numquamne reponam vexatus totiens rauci Theseide Cordi ? impune ergo mihi recitaverit ille togatas, hic elegos? impune diem consumpserit ingens 5 Telephus, aut summi plena iam margine libri scribtus et in tergo necdum finitus Orestes? nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum Vulcani. quid agant venti, quas torqueat umbras 10 Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae : exspectes eadem a summo minimoque poeta. 15 et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos consilium dedimus Sullae, privatus ut altum dormiret; stulta est clementia, cum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae. cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, 20 per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, si vacat ac placidi rationem admittitis, edam. Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum figat aprum et nuda teneat venabula mamma, patricios omnes opibus cum provocet unus 25 30 et cito rapturus de nobilitate comesa quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat 35 40 palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem, aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram. quid referam quanta siccum iecur ardeat ira, 45 cum populum gregibus comitum premit hic spoliator pupilli prostantis, et hic damnatus inani iudicio (quid enim salvis infamia nummis?) exul ab octava Marius bibit et fruitur dis iratis, at tu victrix provincia ploras? 50 haec ego non credam Venusina digna lucerna? haec ego non agitem? sed quid magis? Heracleas aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi et mare percussum puero fabrumque volantem, cum leno accipiat moechi bona, si capiendi 55 ius nullum uxori, doctus spectare lacunar, doctus et ad calicem vigilanti stertere naso; cum fas esse putet curam sperare cohortis, qui bona donavit praesepibus et caret omni 60 maiorum censu, dum pervolat axe citato เ Flaminiam puer Automedon; nam lora tenebat ipse, lacernatae cum se iactaret amicae ? nonne libet medio ceras implere capaces quadrivio, cum iam sexta cervice feratur 65 hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra et multum referens de Maecenate supino signator, falso qui se lautum atque beatum exiguis tabulis et gemma fecerat uda? occurrit matrona potens, quae molle Calenum 70 porrectura viro miscet sitiente rubetam, instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos. aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid. probitas laudatur et alget. 75 criminibus debent hortos praetoria mensas argentum vetus et stantem extra pocula caprum. quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter? si natura negat, facit indignatio versum 80 qualemcunque potest, quales ego vel Cluvienus. Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor navigio montem ascendit sortesque poposcit, paulatimque anima caluerunt mollia saxa, et maribus nudas ostendit Pyrra puellas, 85 quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas gaudia discursus nostri farrago libelli est. et quando uberior vitiorum copia? quando maior avaritiae patuit sinus? alea quando hos animos? neque enim loculis comitantibus itur 90 ad casum tabulae, posita sed luditur arca. proelia quanta illic dispensatore videbis armigero! simplexne furor sestertia centum nobiscum:) da praetori, da deinde tribuno.' 95 100 105 110 nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis, quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum maiestas, etsi funesta pecunia templo quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam. 120 125 |