Corporis haereseologici: Philastri ... [et al.] De haeresibus et Gennadii De ecclesiasticis dogmatibus libri

Predný obal
apud A. Ascher, 1856
 

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 211 - Unde agriculturam, quae omnium artium est innocentissima, tanquam plurium homicidiorum ream dementes accusant; suisque auditoribus ideo haec arbitrantur ignosci, quia praebent inde alimenta electis suis, ut divina illa substantia in eorum ventre purgata impetret eis veniam, quorum traditur oblatione purganda. Itaque ipsi electi, nihil in...
Strana 356 - energiam non credimus substantialiter illabi animae, sed 2applicatione et oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est qui creavit, qui natura subsistens incorporeus capabilis est suae facturae.
Strana 209 - ... in fumo nata animalia bipedia, unde homines ducere originem censent; in tenebris serpentia, in igne quadrupedia, in aquis natatilia, in vento volatilia.
Strana 281 - Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam, et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex Spiritu Sancto, et virgine Maria conceptum pariter et natum ; sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo : Tu es sacerdos 10 in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Strana 345 - Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret sive non peccaret moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.
Strana 322 - Agnoitae et Tritheitae a Theodosianis exorti sunt. Ex quibus Agnoitae ab ignorantia dicti, quia perversitati a qua exorti sunt id adiiciunt, quod divinitas Christi ignoret futura quae sunt scripta de die et hora novissima, non recordantes Christi personam in Esaia loqucntis, Dies iudicii in corde meo.
Strana 208 - Iste duo principia inter se diversa et adversa, eademque aeterna et coaeterna, hoc est semper fuisse, composuit : duasque naturas atque substantias, boni scilicet et mali, sequens alios antiquos haereticos, opinatus est. Quarum inter se pugnam et commixtionem, et boni a malo purgationem, et boni quod purgari non poterit, cum malo in aeternum damnationem secundum sua dogmata asseverantes, multa fabulantur, quae cuncta intexere huic operi nimis longum est.
Strana 83 - Propter quod statutum est ab Apostolis et eorum successoribus, non aliud legi in Ecclesia debere Catholica, nisi Legem et Prophetas, et Evangelia et Actus Apostolorum et Pauli tredecim Epistolas, et septem alias, Petri duas, Johannis tres, Judse unam, et unam Jacobi, quse septem Actibus Apostolorum conjunctse sunt.
Strana 224 - Illam vero gratiam dei sine qua nihil boni possumus faceré, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus mentis ab illo accepit nostra natura...
Strana 210 - Sed hoc se faceré negaut, et alios nescio quos sub nomine Manichaeorum faceré affirmant. Detecti sunt tarnen in ecclesia, sicut seis 4apud Carthaginem, iam te ibi diácono constitute, quando instante Urso tribuno, qui tune domui regiae praefuit, aliqui adducti sunt. Ubi puella nomine Margarita istam nefariam turpitudinem prodidit, quae cum esset annorum nondum duodecim, propter hoc scclestum mysterium se diccbat esse 5vitiatam.

Bibliografické informácie