JURIS CANONICI JUXTA METHODUM DECRETALIUM GREGORII IX Reinigius à Erasmo Scholarum Piarum clerico regulari, olim scriptus, POSTEA PRAECLARIS LOCUPLETATUS ADDITIONIBUS P. UBALDI GIRALDI ET D. D. M. L. ET G. NUNC VERO AD HISPANORUM SEMINARIORUM USUM DENUO IN LUCEM EDITUS, ATQUE ACCURATISSIME ADNOTATUS PRESB. DR. D. JOSEPHO MARIA MUÑOZ ET FERNÁNDEZ DE LICENTIA ORDINARII TOMUS SECUNDUS MATRITI via dicta de la Paz, n. 6 MDCCCLXXXVIII LIBER TERTIUS DECRETALIUM GREG. IX. dorest, De Judiciorum ordine absoluto, sequitur praesens liber, potissimam partem eorum continens, quae spectant ad res, seu tertium objectum materiale juris; cujusmodi sunt causae civiles beneficiorum, contractuum , ultimarum voluntatum, Parochorum, Regularium, patronorum Ecclesiarum, et aliorum hoc libro comprehensorum. TITULUS I. De vita et honestate clericorum (1). AN 3/15/46. 1. Nota I. In omnibus quidem Christi fidelibus exigi vitam honestam et opera bona, ex quibus glorificetur Pater coelestis; maxime tamen honestatem vitae desiderari in Clericis, quia in eos, tanquam speculum reliqui oculos conjiciunt, ex iisque summunt quod imitentur (Trid. sess. 22. c. 1. de reform.). Porro honestas ista est duples: interna, quae consistit in statu gratiae sanctificantis, et actuali exercitio virtutum theologicarum et moralium, de qua hic non agitur; et externa, quae consistit in decenti habitu corporis et opere exteriori inculpabili, et de hac multa praecepta, praesertim negativa hic traduntur. Nota II. Nomine Clericorum in ampla significatione venire eos omnes, qui in sortem Domini vocati, peculiariter in Ecclesia Christi deserviunt (c. 1. Cleros d. 21.): uti sunt majoribus vel minoribus Ordinibus, imo et prima tonsura insigniii, Regulares utriusque sexus, etiam novitii, tertiarii in communi vivente, et (1) Agitur de hac materia in Sexto , Clementin. et Extrav. com. h. t.-In Decreto Can. 1. d. 21. Can. 3. 21. et seqq. d. 23. dist. 35. 41. 43. 44. 86. 91. 92. et 12. q. 1. et 21. q. 4. item de consecr. Can. 35. et seqq. d. 5.--In Trid. sess. 2. C. sacrosancta v. et quoniam et in Decret. Reform sess. 14. cap. 6. sess. 22. cap. 1. sess. 23. cap. 4. sess. 24. c. 13. sess. 25. cap. 1.-In Codice sparsim tit. de Episc. et Cler. et in Nov. 123. Quae jura civilia , nisi concordent cum sacris Canonibus, auctoritatem non habent. TOMO 11. 606,645 |