Obrázky na stránke
PDF
ePub

adimpletio nisi legis plenitudo? quod ergo ibi dixit: plenitudo legis caritas, hoc etiam hic dixit: finis praecepti est caritas. nec dubitari ullo modo potest, quod templum dei sit homo, in quo habitat caritas. dicit enim et Iohannes: 5 deus caritas est. haec autem dicentes apostoli et nobis caritatis excellentiam commendantes non utique aliud nisi quod comederant ructuare potuerunt. ipse quippe dominus pascens eos uerbo salutis, uerbo caritatis, quod est ipse panis uiuus, qui de caelo descendit: mandatum, inquit, nouum 10 do uobis, ut uos inuicem diligatis, et iterum: in hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si uos inuicem dilexeritis. ille enim qui uenit per crucis irrisionem carnis perimere corruptionem et uetustatem uinculi mortis nostrae suae mortis nouitate dissoluere, mandato nouo fecit 15 hominem nouum. res enim uetus erat, ut homo moreretur. quod ne semper ualeret in homine, res noua facta est, ut deus moreretur. sed quia in carne mortuus est, non in diuinitate, per sempiternam uitam diuinitatis non permisit esse sempiternum interitum carnis. itaque, sicut dicit apostolus, mortuus 20 est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. qui ergo contra mortis uetustatem attulit uitae nouitatem, ipse contra uetus peccatum opponit nouum mandatum. quapropter quisquis uetus peccatum uis extinguere, mandato nouo extingue cupiditatem et 25 amplectere caritatem. sicut enim radix omnium malorum cupiditas, ita radix omnium bonorum caritas.

Totam latitudinem et magnitudinem diuinorum eloquiorum

5 I Io. 4, 8 9 Io. 13, 34

10 Io. 13, 35

19 Rom. 4, 25

1 adimpletio nisi GM: adimpletionis Q 3 potest GM: potest 6 excellentiae* Q 7 ruct✩are (u ras.) M ructare Q 8 ipse GM: om. Q 9 inquid Q

homo Q

eructure G Q: ergo G

i corr.) G

Q

13 perimere GM: 16 homines G1 **diuinitate (in ras.) Q 24 cupiditate Q malorum omnium] om. G

mortuis Q

12 enim M

perhibere Q 15 moreretur (o ex 17 moriretur G carne (om. in)

re

20 resurrexit GM: resurrexit a 25 amplecte (re add. m. 2) G 27 latitudinem et magnitudinem M:

magnitudinem et latitudinem (altitudinem G) GQ

secura possidet caritas, qua deum proximumque diligimus. docet enim nos caelestis unus magister et dicit: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus prae- s ceptis tota lex pendet et prophetae. si ergo non uacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia inuolucra sermonum euoluere, omnia scripturarum secreta penetrare, tene caritatem, ubi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti, tenebis etiam quod nondum didicisti. si enim nosti caritatem, aliquid nosti, 10 unde et illud pendet quod forte non nosti: et in eo quod in scripturis intellegis caritas patet et in eo quod non intellegis caritas latet. ille ita optinet et quod patet et quod latet in diuinis sermonibus qui caritatem tenet in moribus.

Quapropter, fratres, sectamini caritatem, dulce ac salubre 15 uinculum mentium, sine qua diues pauper est et in qua pauper diues est. haec in aduersitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in temtatione tutissima, in hospitalitate latissima, inter ueros fratres laetissima, inter falsos patientissima, in Abel sacrificio grata, in 20 Noe per diluuium secura, in Abrahae peregrinatione fidelissima, in Mose inter iniurias lenissima, in Dauid tribulationibus mansuetissima, in tribus pueris blandos ignes innocenter exspectat, in Macchabaeis saeuos ignes fortiter tolerat. casta in Susanna erga

[blocks in formation]

uirum, in Anna post uirum, in Maria praeter uirum, libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petre ad oboediendum, humana in christianis ad confitendum, diuina in Christo ad ignoscendum. sed quid ego de caritate maius aut uberius possum dicere, 5 quam quas per os apostoli laudes eius intonat dominus supereminentem uiam demonstrantis atque dicentis: si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tiniens. et si habuero prophetiam et 10 sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. caritas magnanima est, caritas benigna est; caritas non aemulatur, non agit perperam, non infla15 tur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem ueritati, omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert. caritas numquam cadit. quanta est ista? anima litterarum, 20 prophetiae uirtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum, fidei fructus, diuitiae pauperum, uita morientium. quid tam magnanimum quam pro impiis mori? quid tam benignum quam et inimicos diligere? sola est, quam felicitas aliena non premit, quia non aemulatur; sola est, quam felicitas sua non 25 extollit, quia non inflatur; sola est, quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam. inter obprobria secura est, inter odia benifica est, inter iras placida est, inter insidias innocens, inter iniquitates gemens, in ueritate respirans. quid illa fortius non ad retribuendas, sed ad non

6 I Cor. 13, 1-8

1 praeter MQ:

a: quam GMQ

et si MQ: si G

propter G 2 humanum Q
6 uia Q 9 cimbalum G
prophetiam M1 in ras.

5 quam quas tinniens GQ

perorum G
mit M
(om. ad) Q

MQ: benigna (om. caritas) G 19 ista GM: in ista Q 23 sola est quam - aemulatur M: om. GQ 25 conscientia] conscienci Q 27 benefica G

24 prae29 sed

13 caritas benigna 21 pau

[ocr errors]

1100 Eugippii Excerpta ex opp. S. Aug. CCCXLVIII.

curandas iniurias? quid illa fidelius non uanitati, sed aeternitati? nam ideo tolerat in praesenti uita, quia credit omnia de futura uita, et suffert omnia, quae hic immittuntur, quia sperat omnia, quae ibi promittuntur: merito numquam cadit. ergo sectamini caritatem et eam sancte cogitantes afferte s fructum iustitiae, et quidquid uberius, quam ego dicere potui. uos inueneritis in eius laudibus, appareat in uestris moribus. oportet enim, ut senilis sermo non solum sit grauis sed etiam breuis.

1 curendas (corr. m. 1) G 2 tolerat M: tolerat omnia GQ Q 5 afferte MQ: afficite G cuius (in ras.) M

uanitate G aeternitate GQ'

3 imittuntur M immituntur 7 inueneretis M eins GQ:

uestris GM: uestri Q 8 sit] sic M

9 breuis] b. gła est do ompi benedicto amen. EXPLICIVNT EXCERPTA DE

LIBRIS BEATI AVRELII AVGVSTINI EPISCOPI HYPPONIENSIS. BENEDICTYS

# QVI ADIVVAT IN OMNIB: M EXPLICIT LIBER G explet Q

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »