Obrázky na stránke
PDF
ePub

et rubigo exterminat et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesauros in caelo, abi neque tinea neque rubigo exterminat neque fures effodiunt; ubi enim est thesaurus tuus, ibi sest et cor tuum; dicitur luxuriosis: qui seminat in carne de carne metet corruptionem; qui seminat in spiritu de spiritu metet uitam aeternam; dicitur superbis: qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; dicitur iracundis: accepisti alapam, para et alteram maxillam; dicitur discordiosis: diligite inimicos uestros; dicitur superstitiosis: regnum dei intra uos est; dicitur curiosis: nolite quaerere quae uidentur, sed quae non uidentur; quae enim uidentur temporalia sunt; quae autem non 15uidentur aeterna sunt; postremo dicitur omnibus: nolite diligere mundum; quoniam ea quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi; si haec per totum orbem iam populis leguntur et cum ueneratione libentissime audiuntur; si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum tanto fertilius et uberius usque ad barbaras nationes ecclesiae pullularunt; si tot iuuenum et uirginum milia contemnentium nuptias casteque uiuentium iam nemo miratur; quod cum fecisset Plato, usque adeo peruersam temporum 25 suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse naturae, tamquam peccatum illud aboleretur; si haec sic accipiuntur, ut quomodo antea talia disputare, sic nunc contra disputare monstruosum sit; si tali pollicitationi atque sponsioni per

[blocks in formation]

D

5 luxoriosis G1P1

effodiant Pi et] ef G1

4 effodiant Pi

9 accipisti D

13 sed-uidentur om. v 16 dilegire D 22 pulularunt DG1Pv 24 peruersa v persam G1 batur 1 26 ut post tamquam add. G

[blocks in formation]

the11 dilegite

18 urbem D1

25 perhibe

27 talia disputasse

pollicitatione et sponsione DGv

omnes terrarum partes, quas homines incolunt, sacra christiana traduntur; si haec cotidie leguntur in ecclesiis et a sacerdotibus exponuntur; si tundunt pectora qui haec implere conantur; si tam innumerabiles aggrediuntur hanc uiam, ut desertis diuitiis et honoribus huius mundi ex omni hominum 5 genere uni deo summo totam uitam dicare uolentium desertae quondam insulae ac multarum terrarum solitudo compleatur; si denique per urbes atque oppida, castella, uicos, agròs etiam uillasque priuatas in tantum aperte suadetur et appetitur a terrenis auersio et in unum deum uerumque conuersio, ut 10 cotidie per uniuersum orbem humanum genus una paene uoce respondeat sursum cor habere se ad dominum: quid adhuc oscitamus crapulam hesternam et in mortuis pecudibus diuina eloquia perscrutamur? si quando autem ad disputationem uenitur, Platonico nomine ora crepitantia quam pectus uero 15 plenum magis habere gestimus?

Qui ergo sensibilem istum mundum contemnere et animam uirtute purgandam summo deo subicere atque subiungere uanum aut malum putant, alia ratione refellendi sunt, si tamen cum his dignum est disputare. qui autem bonum 20 et appetendum fatentur, cognoscant deum et cedant deo, per quem populis iam omnibus haec credenda persuasa sunt. quod utique ab ipsis fieret, si tantum ualerent; aut si non fieret, crimen inuidentiae uitare non possent. ergo cedant ei a quo factum est nec curiositate aut inani iactantia im- 25 pediantur, quominus agnoscant quid intersit inter paucorum timidas coniecturas et manifestam salutem correctionemque populorum. illi enim si reuiuescerent, quorum isti nominibus

2 cottidie Pv 7 terrarum om. T

tam vi

corda P2

DG1P

[blocks in formation]

a om. D
11 cottidie PTv
dominum] deum D'GPv

mortuus G1

19 unum G1v unam D

del. m. 2 in G

[merged small][ocr errors]

dm D credant D2

6 dedicare D 9 pribatas T1 tan12 respondeant D

qui pi 13 externam 16 gestemus G1 17 sensibilim G1 20 est dignum cum his Gv 21 et prius 23 ab] ad D 24 fierent DT 26 qui minus Gv

nominibus] in (om. D) hominibus DT

28 reuiuiscerent

gloriantur, et inuenirent refertas ecclesias, templa deserta, a cupiditate bonorum temporalium atque fluentium ad spem uitae aeternae et bona spiritalia et intellegibilia uocari et currere humanum genus, dicerent fortasse, si tales essent 5 quales fuisse memorantur: haec sunt quae nos persuadere populis non ausi sumus et eorum potius consuetudini cessimus, quam illos in nostram fidem uoluntatemque traduximus. ita si hanc uitam illi uiri nobiscum rursus agere potuissent, uiderent profecto cuius auctoritate facilius consuleretur ho10 minibus et paucis mutatis uerbis atque sententiis christiani fierent, sicut plerique recentiorum nostrorum temporum Platonici fecerunt; aut si hoc non faterentur nec facerent in superbia et inuidia remanentes, nescio utrum possent ad ea ipsa quae appetenda et desideranda esse dixerant cum istis sordibus 15 uiscoque reuolare. nam tertio uitio curiositatis in percontandis daemonibus, quo isti maxime cum quibus nunc agitur pagani a christiana salute reuocantur, quia nimis puerile est, nescio utrum tales illi praepedirentur uiri.

Sed quoquo modo se habeat philosophorum iactantia, illud 20 cuiuis intellegere facile est, religionem ab eis non esse quaerendam qui eadem sacra suscipiebant cum populis et de suorum deorum natura ac summo bono diuersas contrariasque sententias in scholis suis eadem teste multitudine personabant. quod si hoc unum tantum uitium christiana disciplina sanatum uidere25 mus, ineffabili laude praedicandam esse neminem negare oporteret. haereses namque tam innumerabiles a regula christiani

[blocks in formation]

tatis auersae testes sunt non admitti ad communicanda sacramenta eos qui de patre deo et sapientia eius et munere diuino aliter sentiunt et hominibus persuadere conantur quam ueritas postulat. sic enim creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse philosophiam, id est sapientiae studium, et aliam religionem, cum hi quorum doctrinam non approbamus nec sacramenta nobiscum communicant. quod in illis minus mirandum est qui eorum quoque sacramentorum ritu dispares esse uoluerunt; sicut nescio qui Serpentini qui appellantur, sicut Manichaei, sicut alii nonnulli. sed in illis magis animaduertendum hoc magisque praedicandum, qui paria sacramenta celebrantes, tamen quia sententia dispares sunt et errores suos animosius defendere quam cautius corrigere maluerunt, exclusi a catholica communione et a participatione quamuis parium sacramentorum propria uocabula propriosque conuentus non in sermone tantum sed etiam in superstitione meruerunt, ut Photiniani et Ariani multique praeterea; nam de his qui schismata fecerunt alia quaestio est. posset enim eos area dominica usque ad tempus ultimae uentilationis uelut paleas sustinere, nisi uento superbiae nimia leuitate cessissent et sese a nobis ultro separassent. Iudaei uero quamuis uni omnipotenti deo supplicent, sola tamen temporalia et uisibilia bona de illo exspectantes rudimenta noui populi ab humilitate surgentia in ipsis suis scripturis nimia securitate noluerunt aduertere atque ita in uetere homine remanserunt. quae cum ita sint, neque in confusione paganorum neque in purgamentis haereticorum neque in languore schismaticorum neque in caecitate Iudaeorum quaerenda religio est, sed apud eos solos

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

qui christiani catholici uel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes et recta sectantes.

Haec enim ecclesia catholica per totum orbem ualide lateque diffusa omnibus errantibus utitur ad prouectus suos et ad eorum s correctionem, cum euigilare uoluerint. utitur enim gentilibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Iudaeis ad comparationem pulchritudinis suae. alios ergo inuitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit; omnibus tamen gratiae 1 dei participandae dat potestatem, siue illi formandi sint adhuc siue reformandi siue recolligendi siue admittendi. carnales autem suos, id est uiuentes aut sentientes carnaliter, tamquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur.

15 QVAM CONGRVE HOMINIBVS SAPIENTIA DEI CHRISTVS HVMANITATE SVBVENERIT. ITEM EX EODEM LIBRO DE VERA

15

RELIGIONE.

Nullo modo beneficientius consuluit generi humano, quam 20 cum ipsa dei sapientia, id est unicus filius consubstantialis patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ita enim demonstrauit carnalibus et non ualentibus intueri mente ueritatem corporeisque sensibus deditis quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum uisibiliter nam id poterat et in aliquo aetherio corpore ad nostrorum aspectuum tolerantiam temperato sed hominibus

20 cf. Io. 1, 14

1 quia D

3 enim omnia D

ortodoxi DGv orthodixi T1 2 integritates G1
4 prouectos D1G1P1
uoluerunt D gentibus D1

8 comparationem T: comprobationem DPv

a m. 2 in ras. P

G1

T amittendi GPv

m. 2; teominibus T

carnalis D1

16 subueniret Gv

5 uigilare Gl1v; eui

14 tegminibus P; t et ga

6 operationes 11 ammittendi

[blocks in formation]

ficentius T beneficius Gv beneficiis DG1

num v 21 habitabit G1 25 non id postea D

26 tollerantiam GTo

VIIII.

« PredošláPokračovať »