Obrázky na stránke
PDF
ePub

laetitiam? quid ergo admirabilius, quid speciosius ipsa ueritate, ad quam spectator omnis peruenire se cupere confitetur, cum uehementer ne fallatur inuigilat?

QVOD DEI LEX ALTA QVAEDAM DISCIPLINA SIT. EX LIBRO II DE ORDINE INTER CETERA ET AD LOCVM.

23 Cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque uiribus deum quaerere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur, oro uos, inquam, si, ut uideo, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. 10 quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum putaremus, 15 non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. at multa talia et imperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit; et tamen etiam ista omnia quae fatemur esse peruersa non esse praeter diuinum ordinem 20 alta quaedam et a multitudinis uel suspicione remotissima disciplina se ita studiosis et deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.

Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa 25 et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius,

5

[blocks in formation]

quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. haec igitur disciplina eis qui illam nosse desiderant simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. adulescentibus ergo studiosis 5 eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab immodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum, a torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione, obtrectatione, inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupidi10 tate se abstineant; amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant; nihil eneruiter faciant, nihil audacter; in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis; neminem oderint, nulla uitia non curare uelint; magnopere obseruent cum 15 uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum; nihil puniant quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant quod uertat in peius; suos putent omnes in quos sibi potestas data fuerit; ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem peccatis so molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant quod pati nolunt. rempublicam nolint administrare nisi perfecti. perfici autem uel 25 intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentutem. sed quisquis sero se ad ista conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum: nam ista utique facilius decocta aetate

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

seruabit. in omni autem uita, loco, tempore amicos aut habeant aut habere instent. obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus; superbos minus curent, minime sint. apte congruenterque uiuant; deum colant, cogitent, quaerant fide, spe, caritate subnixi; optent tranquillitatem atque certum cursum studiis suis omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam.

Sequitur ut dicam quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione; tempore auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docibilis possit, euenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam. quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedicta sint ea ipsa quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque comprehendit; et quid intellectus, in quo uniuersa sunt, uel ipse potius uniuersa; et quid praeter uniuersa uniuersorum

1 loca G1v longo D hebere G1

2 habiant G1

superb. D superbi G1 superbis

amicus DG1P1
3 spectantibus Gv
current Gv apti v
tranquillitate DT

ne G'v

5 optant v

9 instituerent v1

4 dō D

cogitant pi 6 sibi] siue GP1v 7 peceatam

que T peccatamque v 8 erudire Gv; ri debeant a m. 2 in ras. P 11 re om. D ratione priorem (om. est) D

aliud — aestimatur a m. 2 in marg. inf. P

13 multitudine DG1T

12 plures G1v

ape 15 peritos et imperitos D

tendo Gv
17 docilis esse DGv esse docibi a m. 2 in ras. P
20 per] pro G1v 21 praedita G1P
25 ante et add. DGPv uniuersorum

19 uita Dv

henditur T om. DGP'v

bona D

24 conpre uniuersorum

principium. ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque uotis constanter operam dederint, aut contemnentes 5 aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuunt, nescio quomodo appellem; tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari. auctoritas autem partim diuina est 10 partim humana; sed uera, firma, summa ea est quae diuina nominatur. in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque potentias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut 15 fragilium cupidas potestatum aut inanium formidolosas miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et ipsum hominem agens ostendit ei quo usque se propter ipsum depresserit; et non teneri sensibus, quibus 20 uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare, simul demonstrans et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam. quae omnia sacris quibus initiamur secretius firmiusque traduntur, 25 in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus, sed mysteriorum auctoritate purgatur. humana uero auctoritas plerumque fallit; in eis tamen iure uidetur excellere

[blocks in formation]

qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter quam uiuendum esse praecipiunt. quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuque maiores, difficillimum omnino est ut eis quisque uiuendi prae- 5 cepta dantibus credens recte uituperetur.

QVOD AMORE SE SEQVENTIBVS DEVS AVCTORITATIS VIAM SEPTEMPLICITER MVNIVERIT. EX LIBRO DE MORIBVS ECCLESIAE CATHOLICAE.

24 Quaeramus quemadmodum sit homini uiuendum. beate 10 certe omnes uiuere uolumus; beatus autem neque ille dici potest qui non habet quod amat, qualecumque sit, neque qui habet quod amat, si noxium sit, neque qui non amat quod habet, etiam si optimum sit. nam et qui appetit quod adipisci non potest cruciatur; et qui adeptus est quod appetendum 15 non esset fallitur; et qui non appetit quod adipiscendum esset aegrotat. nihil autem istorum animo contingit sine miseria: nullus igitur illorum beatus est. quartum restat ubi beata uita inueniri queat, cum id quod est hominis optimum et amatur et habetur. quid est enim aliud quod dicimus frui 20 nisi praesto habere quod diligis? praesto ergo esse nobis debet optimum nostrum, si beate uiuere cogitamus. nam quisquis quod se ipso est deterius sequitur, fit et ipse deterior. oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi; sed tale esse debet quod non amittat inuitus. quippe nemo potest con-25 fidere de tali bono quod sibi eripi posse sentit, etiam si reti

1 quae G1v

2 taliter DG1Pv

quis P

indica G1 ad post indicia add.
3 furtunae G1v

4 maioris D'G'v
7 amores sequente D auctoritate suā P
dem P
10 beatae DT beati GP'v
amat add. m. 2 in marg. G
quae G1

17 isto DGv

G'P'

5 quis8 ex eo

12 qualecumque — quod 14. 15. 16 qui]

13 h. et quod P 14 adepisci et 16 adepiscendum D 18 igitur] autem P

16 apetit P

quarum G'

quantum

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »