Obrázky na stránke
PDF
ePub

habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. denique in ecclesia locuntur haerentes ueritati ueritatem, per quam facta sunt omnia, ueritatem uerbum carnem factum et habitare in nobis; ueritatem Christum natum de deo, unum 5 de uno, unigenitum et coaeternum; ueritatem accepta forma serui natum ex uirgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem,' ascendentem; ubique ueritatem, et quam paruulus aetate capere non potest; ueritatem et in pane et in lacte, in pane magnorum, in lacte paruulorum. idem quippe panis ut lac fiat 10 per carnem traicitur. qui autem buic ueritati contradicunt et in sua uanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium offerentes auribus, non cibum mentibus. audi denique homines rationabiliter loquentes: non sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum; sed 15 uoces non inanes, quia in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. si autem et ranas contrario uis intellegere, illum uersum psalmi recole: uana locuti sunt unusquisque ad proximum

20

suum.

Tertium praeceptum: memento diem sabbati sanctificare eum. in tertio isto praecepto insinuatur quaedam uacationis indictio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam facit bona conscientia; ibi sanctificatio, quia ibi spiritus dei. denique uidete uacationem, hoc est quietem: super 25 quem, inquit, requiescet spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? inquieti ergo resiliunt ab spiritu sancto, rixarum amatores,

[blocks in formation]

calumniarum seminatores, contentionis quam ueritatis cupidiores; inquietudine sua non admittunt quietem sabbata spiritalem. contra istorum inquietudinem dicitur, tamquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem spiritus dei: esto mansuetus ad audiendum uerbum, ut intellegas. 5 quid intellecturus sum? deum dicentem: „cessa ab inquietudine tua; non sit tumultus quidam in corde tuo per corruptionem uolitantibus phantasmatibus et compungentibus; non sit". ita deum enim intellecturus es dicentem tibi: uacate et uidete, quoniam ego sum dominus. tu per inquietudinem uacare 10 non uis, contentionum tuarum corruptione caecatus exigis uidere quod non potes. attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio: scinifes natae sunt in terra Aegypti de limo. muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate uolitantes, in oculos irruentes, non permittentes 15 hominem quiescere, dum abiguntur, et irruunt, dum abactae rursus adeunt, sicut omnino uana phantasmata cordis contentiosorum. tenete praeceptum, cauete plagam.

Quartum praeceptum est: honora patrem tuum et matrem tuam. huic contraria quarta Aegyptiorum plaga 20 cynomyia est. quid est cynomyia? canina musca; graecum uocabulum est. caninum est parentes non agnoscere. nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt non agnoscuntur. merito autem et catuli canum caeci nascuntur.

Quintum praeceptum est: non moechaberis. quinta plaga 25

[blocks in formation]

1 contentiones Pi

quietum Pv

13 cf. Ex. 8, 17 25 Ex. 20, 13

19 Ex.

2 admittunt V: ad se admittunt PTv

sabbata P'TV: sabbatum Pv sabbati T spiritale

vet spiritalem (et add. m. 2) P
iniquitate v 8 fantasmatibus PTv
gentibus te PTv 12 et] om. v
nati T
occulto Pi

14 inquietissimae] om. T1

16 ambiguntur T1v

unt V: redeunt PTv

T

6 sum] sim v

inquietudine]

compungentibus] compun13 scynefes V sciniphes T 15 uolitantis p1 oculos] abactae] abiectae P

fantasmata PTv

17 ade

..20 tuam] del. m. 2 in

contraria] contria V quarta] in quarta (in add. m. 2) P

cynomyia est] c. enim v

21 cynomia libri

[blocks in formation]

23 cum illi qui PTv:

est mors in pecora Aegyptiorum. comparemus: da hominem moechari meditantem, coniugio non contentum suo; appetitum quendam carnis in se domare non uult, qui est nobis pecoribusque communis. etenim concumbere et generare etiam 5 pecudum est; ratiocinari, intellegere humanum est. ideo ratio, quae praesidet in mente, motus inferiores carnis tamquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim uageque laxare. ideoque ipsis pecoribus natura datum est instituente creatore, ut non moueantur ad feminas et ad 10 concubitum nisi certis temporibus; neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. homo autem ideo semper moueri potest, quia et refrenare motum potest. tibi dominationem rationis creator dedit, tibi praecepta continentiae tamquam in bestias inferiores 15 lora concessit. tenes tu quod pecus non potest, et ideo speras tu quod pecus non potest. aliquantum laboras in continendo: non laborat pecus; sed gaudebis semper in aeternitate, ad quam non peruenit pecus. si opus fatigat, merces consoletur; et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare et quod 20 habes commune cum pecore non tamquam pecus in omnia relaxare. quod si contemseris te et imaginem dei, in qua fecit te, neglexeris, uictus cupiditate insinuatarum rerum, tamquam amisso homine eris pecus, non quasi conuersus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem 25 pecoris, qui non audis dicentem: nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. sed forte eligis

[blocks in formation]

5 pecodum T1

non] om. T

intellegere (& add. m. 2) P

con

6 mentem TV
T1 9 instituente (te obduxit m. 2 in V) TVv:
creatore] creaturae T1

inferioris P 8 uagaque P1 pecoribus] om..

ideo v

moueatur v

14 praeceptu (ū in a corr. m. 2) T
laboras aliquantum PTv

-potest] om. v

[blocks in formation]

instituere P1

faeminas V

12 semper

15 speres v 16 quod

17 aeternitate V

[blocks in formation]

tibi esse pecus et libera uagari libidine nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando. attende plagam: si pecus es, non times; saltem mori times.

Sextum praeceptum: non occides. sexta plaga: pustulae in corpore et uesicae bullientes et scatentes et incendia uul- 5 ex fauilla fornacis. tales sunt animae homicidales: ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. ardent homines ira, ardent et gratia; sed alius est feruor sanitatis, alius feruor ulceris. ardentes papulae per totum concepta homicidia scatent et sanum non est; feruet, sed non de spiritu 10 dei. nam et qui uult subuenire feruet (et qui uult occidere feruet;) ille praecepto, ille morbo; ille bonis operibus, ille saniosis ulceribus. si possemus uidere animas homicidarum, plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum.

Sequitur: non furaberis, praeceptum septimum. et plaga 15 septima: grando in fructibus. quod contra praeceptum subducis, de caelo perdes; nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. uerbi gratia, qui furatur adquirit uestem, sed caelesti iudicio amittit fidem. ubi lucrum, ibi damnum; uisibiliter lucrum, inuisibiliter damnum; lucrum de sua caeci- 20 tate, damnum de domini nube. neque enim aliquid sine prouidentia, carissimi. aut uere putatis ea quae patiuntur homines dormiente deo pati? passim uidentur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem iaci, tonitruis terram concuti, coruscatione terreri; passim putantur fieri et quasi ad diuinam 25

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

prouidentiam non pertinere. contra tales cogitationes uigilat ille psalmus: laudate dominum de terra cum laudes dictae essent de caelo dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, 5quae faciunt uerbum eius. ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, dei iudicio intrinsecus grandinantur. o si possent inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non inuenirent quod in os mentis mitterent; et si in furto suo inuenirent quod in auiditatem uentris mitterent, maior 10 fames esset hominis interioris, maior fames et periculosior plaga et grauior mors. multi mortui ambulant et multi facinorosi de diuitiis exsultant. denique seruum dei scriptura intus dicit locupletem: absconditus, inquit, cordis uestri homo, qui est ante deum diues. non ante homines diues, 15 sed ante deum diues; ubi deus uidet, ibi diues. quid ergo tibi prodest? ubi homo non uidet furaris, et ubi deus uidet grandinaris.

Octauum praeceptum: falsum testimonium non dices. octaua plaga: lucusta, animal dente noxium. quid autem uult 20 falsus testis nisi nocere mordendo et consumere mentiendo ? denique admonens homines dei apostolus, ne se falsis criminationibus appetant: si mordetis, inquit, et comeditis inuicem, uidete, ne ab inuicem consumamini.

Nonum praeceptum: non concupisces uxorem pro25 ximi tui. nona plaga: densae tenebrae. etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. moechus est enim et qui

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »