Obrázky na stránke
PDF
ePub

qui cum in uno offenderit fiat omnium reus in multis offendendo quia in multis offendimus omnes

[ocr errors]

magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti iudicis peruehat et eam quam non fecit misericordiam non sinueniat, sed potius dimittendo atque donando mereatur sibi dimitti debita reddique promissa.

[ocr errors]

Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec quae tamen approbas non exspectas discere, quia ea docere consuesti. si quid autem est in eis, quantum ad res ipsas 10 pertinet nam quali eloquio explicata sint non nimis curo — si quid ergo est in eis quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas et me corrigere non graueris. infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat et de his domino deo nostro, cuius 15 munere talis es, gratias agit. unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro quam promtius quoslibet docere quod scio, quanto iustius hoc abs te caritatis. debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio domini tantum in latina lingua litterae adiutae sunt, quantum num20 quam antea potuerunt. maxime tamen istam sententiam: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus si quo alio modo melius exponi posse nouit dilectio tua, per dominum obsecro uti nobiscum communicare digneris.

1 fist; (a rasa) P

dando

multis enim D1 3 aggere Vm add. m. 2; agere D1 4 perueat GP1 5 demittendo DP1 7 fortasses G1P1Tv1 fort. tedium P quia P 10 curo si curiosi D'G'P'v

Τ

G1

9 consuisti DMP1 moneas libri 13 tantus DP11

[blocks in formation]

etiam sanctorum T

8 dicere

12 am16 prom

18 debitam V1; corr. m. 2; dein adiutorio D'GP'v ecclesiasticae litterae DG

tamen] ergo DGPv quicumque autem

РТО

20 ante P1

DGPU

23 ut P ut id D2

24 cũmunicare P

VIIII.

4

II.

ITEM DE PRAEDICTIS QVATTVOR VIRTVTIBVS, QVAS IN SVPERIORI LIBRO DISTINXIT. IN LIBRO DE MORIBVS ECCLESIAE CATHOLICAE DISPVTANS AD VNVM EAS MANDATVM RETTVLIT CARITATIS.

2 Nihil igitur aliud est optimum hominis, cui haerere beatissimum sit, nisi deus. cui haerere certe non ualemus nisi dilectione. namque illud quod quadripertita dicitur uirtus ex ipsius amoris uario quodam affectu dicitur, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur, fortitudo 10 amor facile tolerans omnia propter quod amatur, iustitia amor soli amato seruiens et propterea recte dominans, prudentia amor ea quibus adiuuatur ab eis quibus impeditur sagaciter seligens. sed hunc amorem non cuiuslibet, sed dei esse diximus, id est summi boni, summae sapientiae summaeque con-15 cordiae. quare definire etiam sic licet, ut temperantiam dicamus esse amorem deo se integrum incorruptumque seruantem, fortitudinem amorem omnia propter deum facile perferentem, iustitiam amorem deo tantum seruientem et ob hoc bene imperantem ceteris quae homini subiecta sunt, pru-20 dentiam amorem bene discernentem ea quibus adiuuatur in deum ab his quibus impediri potest.

Quid amplius de moribus disputem? si enim deus est summum hominis bonum, quod negari non potest, sequitur, quoniam summum bonum appetere est bene uiuere, ut nihil sit 25 aliud bene uiuere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere deum; a quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, nullis frangatur

5

3 distincxit P; destinamus v Pi 6 beatissimom v1 13 amor a G amor eis G3 15 summeq; P 16 sic licet] DGPTv 19 seru. t. deo D D'GPv adiuuantur MV2

25 ut uiuere om. T

4 retulit DGPTVv 5 caritas 10 fortitudo-amatur om. Gv 14 selegens D'Go se diligens MV scilicet G1T ut et DGv 17 sese 20 hominis D'G1 21 a quibus 23 dei G1v 24 non om. G1 28 temperantia v

ut] et M pr.

incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii seruiat, quod est iustitiae, uigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusue subrepat, quod est prudentiae. haec est una perfectio, qua sola impetrat ut ueritatis sinceritate perfruatur. haec 5 nobis testamento utroque concinitur, haec nobis hinc atque inde suadetur. diligamus igitur deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente quicumque ad uitam aeternam peruenire proposuimus. haec est, inquit saluator, uita aeterna, ut cognoscant te uerum deum et quem misisti Iesum 10 Christum. aeterna igitur uita est ipsa cognitio ueritatis. quam ob rem quam peruersi atque praeposteri sunt qui se arbitrantur dei cognitionem tradere ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. quid ergo agendum, nisi ut eum ipsum quem cognoscere uolumus prius sincera caritate 15 diligamus?

20

III.

AN VIRTVTES, QVIBVS AD AETERNITATEM TENDITVR, DESITVRAE SINT CVM AD AETERNA PERDVXERINT. EX LIBRO DE TRINI

TATE XIIII INTER CETERA ET AD LOCVM.

Vtrum autem etiam tunc uirtutes, quibus in hac mortalitate 3 bene uiuitur, quia et ipsae incipiunt esse in animo, qui cum sine illis prius esset tamen animus erat, desinant esse cum ad aeterna perduxerint nonnulla quaestio est. quibusdam enim uisum est desituras et bonos animos sola beatos esse cogni25 tione et scientia, hoc est contemplatione naturae; in qua nihil est melius et amabilius ea natura, quae creauit omnes ceteras instituitque naturas. cui regenti esse subditum si iustitia est, immortalis est omnino iustitia nec in illa esse beatitudine

8 lo. 17, 3

1 alia Galio G'v

3 subrepat a: subripiat libri

4 quae G'P'T 7 et post anima add. P 12 perfectissimus G MTV perfectissimos D perfectissimis P 13 praemia M

14 caritati D1

19 et 24 bonus animus s. beatus

17 An-perduxerint om. MV 18 aeternam perduxerunt P
ad locum om. Gr 21 uiuitur bene v
DG

26 melius est D 27 essent subditę P2 28 in om. Pv

desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et maior non possit. fortassis et aliae tres uirtutes, prudentia sine iam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerando malorum, temperantia sine repugnatione libidinum erun illa felicitate: ut prudentiae sit nullum bonum deo praepo uel aequare, fortitudinis ei firmissime cohaerere, temperan nullo defectu noxio delectari. nunc autem quod agit ius in subueniendo miseris, quod prudentia in praecauendis insi quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperanti cohercendis delectationibus prauis non ibi erit, ubi om nihil mali erit. ac per hoc ista uirtutum opera, quae mortali uitae sunt necessaria sicut fides, ad quam refer sunt, in praeteritis habebuntur et aliam nunc faciunt t tatem cum ea praesentia tenemus, aspicimus, amamus, a tunc factura sunt cum ea non esse, sed fuisse per quae eorum uestigia, quae praetereundo in memoria derelinqu reperiemus; quia et tunc trinitas erit cum illud qualecun uestigium et memoriter retinebitur et agnoscetur ueracite hoc utrumque tertia uoluntate iungetur.

IIII.

DE QVATTVOR AFFECTIONIBVS, QVAS A CICERONE PERT BATIONES, AB ALIIS PASSIONES APPELLATAS VERGILIVS HO PROPTER CARNEM INESSE DIXIT, IN LIBRO XIIII DE CIVIT DEI INTER CETERA SIC EXPONIT.

4 Aggrauamur autem corruptibili corpore et ipsius ag uationis causam, non naturam substantiamque corporis, eius corruptionem scientes nolumus corpore expoliari, sed

[blocks in formation]

19

16 memoriam MV derelinquunt D 17 repperiemus G repperimus 18 agnoscitur P1 et DGPTv: ut MV gitur DGv coniungatur P1 21 ciceroni G1 perturuationes V 22 passionib; v uirgilius libri 23 in MV: ex DGPT 25 autem] ergo DGPTv 27 corpore] corrumpere et MV

immortalitate uestiri. et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit non grauabit. aggrauat ergo nunc animam corpus corruptibile et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. uerum tamen qui omnia 5 mala animae ex corpore putant accidisse in errore sunt. quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis uersibus explicare sententiam dicens:

10

15

igneus est illis uigor et caelestis origo

seminibus, quantum non noxia corpora tardant

terrenique hebetant artus moribundaque membra, omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem, timorem, laetitiam, tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque uitiorum uolens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:

hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque nec auras suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco:

tamen aliter se habet fides nostra. nam corruptio corporis, quae aggrauat animam, non peccati primi est causa, sed poena. nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima pec20 catrix fecit esse corruptibilem carnem. ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta uitiorum et ipsa desideria uitiosa, non tamen omnia iniquae uitae uitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. etsi enim diabolus fornicator uel ebriosus 25 uel si quid huius modi mali est quod ad carnis pertinet uoluptatem non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus, est tamen maxime superbus

2 Sap. 9, 15 8 Aen. 6, 730 sqq.

2 grauauit DG1 adgrauabit P1 3 depremit P1 5 accedisse DP1 6 uirgilius D'GMPTv 8 ollis Gv terraeniq. MV bebetant Vi

nis DG'T

animi per om. G1

10

4 quia D'G'

9 semi11 omnesque

12 originis T 13 accedere DT accidisse P

15 capiuntque M cupiunt P scipiunt DGPTv suscipiant T1

aura P

dolentque P
clausa P 18 poenę Gv

-carnem om. M'; add. m. 2 in marg. tunt P

16 su

19 sed

21 exis

diabulum D

dicere T

20 facit P

22 uti adtribuenda G1v 23 nec D 24 fornicatur D'P 26 uoluptates D'GPTv

« PredošláPokračovať »