Obrázky na stránke
PDF
ePub

hominem; et perierat, et inuentus est. nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamaui: omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. conforta me ut possim; da quod iubes, et siube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audiui alium rogantem ut accipiat: aufer a me, inquit, concupiscentiam uentris; unde apparet, sancte deus meus, te dare quod cum imperas fieri fit. docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed 10 malum esse homini, qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu, et ut qui manducat non 15 manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temtatione. non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. 20 scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usu, manducare permissum, Helian cibo carnis refectum, Iohannen mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum; et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se

[blocks in formation]

concu

1 illa D'G'v 3 inquid D'P'T; sic passim 5 isti D1 accipisse D 6 aliam V 7 auferam (om. a me) D 8 cum fit quod imperas fieri 13 ęsca V; ę a m. 2

piscentias DGPTv

12 actione] acceptione MV

iudicet add. DGPv in potu D'PTv 15 spernet P

torium G1

lustraturi D

in cibo (cibi P) DGM PTV

aurium om. G1v

meo v

19 ciboru ante obsonii add. P
DGPTv usui DGPTv
22 abstinentiam D

DGPTv
14 aut post
17 pulsa-

18 illustratori V2 in-
20 quae DGPTv

21 heliam et iohannem

23 concupiscentie G1

ipso reprehensum et regem nostrum non de carne, sed de pane temtatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit meruit improbari. in his ergo temtationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentias manducandi et 5 bibendi. non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt; et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus magnificet nomen tuum. 10 ego autem non sum, quia peccator homo sum; sed et ego magnifico nomen tuum et interpellat te pro peccatis meis qui uicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum eius uiderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur.

15

De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt non requiro, cum assunt non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans 20 non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur; et nemo securus esse debet in ista uita, quae tota temtatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior non fiat etiam de meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio, 25 misericordia tua.

1 cf. Matth. 4, 3

13 cf. Io. 16, 33

2 ideoq Vi MV positos D 8 relaxione P

12 cf. Rom. 8, 34 23 cf. Iob 7, 1

2 cf. Num. 11. 15 cf. Ps. 138, 16

haeremo DV

3 carnis D1P1

5 positis

concupiscentiam DGPTv 6 praecedere DG1 contrictione P 9 aliquantulum P extra

[blocks in formation]

Voluptates aurium tenacius me implicauerunt et subiugauerunt; sed resoluisti et liberasti. nunc in sonis, quos animant eloquia tua cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam 5 cum uolo. at tamen cum ipsis sententiis, quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in 10 flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me 15 fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens, et postea sentio. aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cauens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, 20 ut melos omne cantilenarum suauium quibus Dauidicum psalterium frequentatur ab auribus meis remouere uelim atque ipsius ecclesiae; tutiusque mihi uidetur quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pro25 nuntianti uicinior esset quam canenti. uerum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum cum moueor

1 aureum D1 autem MV implicauerant et subiugauerant DPT

2 liberasti me DGPTv

D'P suauia D2

8 honores P1

12 haberent P

14 dare DGv

nes GPTv

uellim GP

nonciante D

sonas G

5 quibus] quibunt P

tribue G1

ipsi G1v

proprius modus D1

18 set V sentiunt G1

dauiticum DGMPTV

22 totiusque G1v

[blocks in formation]

23

[blocks in formation]

26 tuae post ecclesiae add. P 27 commoueor (om.

cum) DMT commouear G'Pv

non cantu, sed rebus quae cantantur, cum a liquida uoce et conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor, non quidem inretractabilem sententiam proferens, cantandi 5 consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. tamen cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res quae canitur moueat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. ecce ubi sum. flete mecum et pro me 10 flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis unde facta procedunt. nam qui non agitis, non uos haec mouent. tu autem, domine deus meus, exaudi, respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est languor meus.

15

Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temtationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum quod de caelo est superindui cupientem. pulchras 20 formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi: non teneant haec animam meam, teneat eam deus, qui fecit haec, bona quidem ualde; sed ipse est bonum meum, non haec. et tangunt me uigilantem totis diebus nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, 25 in silentio. ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero multimodo lapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non aduertenti; insinuat autem se ita uehementer, ut si repente subtrahatur

[blocks in formation]

cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum. o lux, quam uidit Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis senectute cars neis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit et nepotibus suis ex Ioseph diuexas mystice manus non sicut pater eorum foris o corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat imposuit. ipsa est lux, una est et unum omnes qui uident et amant eam. at ista corporalis de qua loquebar inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, assumunt 13 eam in hymno tuo, non assumuntur ab ea in somno suo; sic esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. tu subinde euellis eos; nam inlaqueantur. tu non cessas euellere; ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non dormies neque dormitabis qui custodis Israhel. quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »