Obrázky na stránke
PDF
ePub

(olim 239). hic liber, in folio min., quaternionum XXVII + 5 foliorum, quorum fol. 217 magnam partem desectum est, VIIII saeculo exaratus, fol. 2' Epistulam Eugippii ad Probam, fol. 2-10 indicem capitum, f. 10-224 Excerpta integra complectitur. Excerptorum singula capitula usque ad fol. 218" plane eodem ordine atque in indice praefixo et in codicibus Sangallensi et Vercellensi se excipiunt. ultima indicis capita sunt: De magis pharaonis, De uerbo. ex libro de natura boni, Quare filius di in homine apparuit & sps in columba, De nutrienda caritate, Sermo de laude caritatis. Excerptorum uero cap. CCCLVI est De magis pharaonis, CCCLVII De ueruo (sic), CCCLVIII Quare filius di in homine apparuit sps in columba. sequitur deinceps inscriptio capitis CCCLVIII De nutrienda caritate, post quam explicit fol. 218. fol. 219', cuius ipsa scriptura ab antecedentibus differt, incipit a uerbis: est facta distinctio cet., quod est huius editionis caput CCCXL (p. 1078, 22). secuntur numeris et ordine ab indice et ab antecedentibus capitibus plane diuersis haec capita: CCCXXXI Quod exemplo domini temporalis contemnenda sit salus cet., CCCXXXII Quid amandum sit, CCCXXXIII De uera dilectione, CCCXXXIIII Quod qui fratrem diligit cet., CCCXXXV Quod ex ea forma, qua diligitur cet., CCCXXXVI De amante et quod amatur cet., quae sunt capita CCCXLI - CCCXLVI huius editionis. sequitur deinceps spatio aliquot uersuum uacuo relicto scriptura parum accurata et ab antecedentibus plane differenti omisso titulo: In principio erat uerbum, quod est initium capitis 366 De uerbo, et spatio unius uersus et semis intermisso: Quia ille uenit cet., quod est h. ed. caput 367. tum demum fol. 222 secuntur numeris omissis ab eadem manu, quae capita CCCXXXI sqq. exarauerat, scripta capita De nutrienda caritate et Incipit sermo de laude caritatis: quae capita exceptis illis duobus, quae alia manus in ultimo folio 222 uacuo adiecerat, eodem ordine atque in MV codicibus se excipiunt. quae folia sex (219-224) non ad codicem Sangermanensem pertinere, sed ex alio libro reuulsa huic assuta esse accuratius inquirentibus manifestum est. nam ne folium quidem ultimum libri Sangermanensis, qualis a prin

cipio erat, nunc desideratur, sed initio codicis ut folium praefixum est. ita igitur fit, ut postrema duo capita Excer De nutrienda caritate et Sermo de laude caritatis codice P legantur.

Ex duabus ergo partibus inaequalibus codicem Sanger sem compositum esse ex his quae praemisi apparet pars foliorum 219, quam littera P signaui, artissimo ( onis uinculo cum codicibus DGV coniuncta, eadem eodem ordine sese excipientia, fere easdem lectionum tudines uarietatesque quas DG v exhibet. haec pars correctore quodam foedissime tractata est, qui innume uerba a librario scripta deleuit et alias ex alio ex petitas lectiones in eorum locum substituit, ita tar ductus manus primae plerumque etiam nunc dispici

Ab hac codicis parte prorsus differt altera libri pa Q quae foliis tantum sex constat, quam littera Q in haec folia ad familiam codicum MV pertinere cum ex ca quae in nullo alio uetusto libro hoc ordine se excipiun ex similitudinibus scripturae quibusdam, quamuis euincitur, id quod alio loco probabo. quae folia sex pr maximi momenti sunt, quia subscriptionem illius codicis uerunt, qui cum iussu Reducis ex ipso fortasse ex Eugippiano descriptus esset, anno 581, cum Neapolis Langobardis oppugnaretur, iubente eodem Reduce, Neapolitano, a Petro notario emendatus et in archiuum dralis ecclesiae Neapolitanae tralatus est. fallitur igit billonius, cum totum codicem Sangermanensem ex illo episcopi apographo fluxisse opinatur: nam subscriptio ad folia sex ultima spectat. quam subscriptionem 1 et scriptura ab antecedentibus capitibus differt et co uariis inquinata est, plenam atque integram hic repetam

1) Eandem subscriptionem etiam in codice Euippii bil s. Mariae Riuipullensis (Ripoll ?) in dioecesi Vicensi in Catalo Petrus de Marca, archiepiscopus Tolosanus, testis est ap. Labbe hist. de scriptt. eccl. I p. 776.

scriptura in margine inferiore adiecta: primi eam ex codice. ediderunt Labbeus 1) et Mabillonius 2), repetiuit Mazochius 3).

Et orationibus beatae & gloriosae semper uirginis Mariae hunc codicem excerptorum quem ex opusculis sancti Augustini beatae recordationis Eugippius presbyter & abba fecit & eum codicem dei aspiratione pro amore diuinarum scripturarum 5adhuc in laica uita constitutus Redux misericordia dei episcopus conscribi fecit & praefatus Redux dei gratia faciente in eadem neapolitana ciuitate a uiro beatissimo Pelagio sedis Romae pontifice est episcopus ordinatus. & eo iubente ego Petrus notarius sanctae ecclesiae catholicae neapolitanae ut 10 potui emendaui sub die iduum decembrium imperatore domino nostro Tiberio Constantino perpetuo Augusto anno septimo, post consulatum eiusdem Augusti anno tertio, indictione quinta decima, obsidentibus Langobardis neapolitanam ciuitatem. quem codicem pro memoria recordationis nominis sui prae15 dictus episcopus deuote sanctae ecclesiae neapolitanae, cui praeest, pro aedificatione populi christiani noscitur obtulisse. et obtestor uos sanctos successores ecclesiae supra scriptae dei gratia succedentes in diuersis ordinibus constitutos per dei nostri omnipotentis f. 224 aduentum, ut hic codex in ecclesia dei semper ualeat permanere, ut, quomodo fides aeterna est

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

1) Dissertatio hist. de scriptt. ecclesiast. 1 776 sqq.

2) Vetera analecta tom. II p. 11-13. Paris. 1676.

*) De sanctorum Neapolitanae ecclesiae episcoporum cultu p. 264 sqq.

christiana, sic haec oblatio codicis in ecclesia iure deo custodiente uobisque seruantibus ibidem perseueret. testes sitis etiam uos per confessionem meritoque beati Ianuarii martyris, ut sub nullo argumento, nulla alienatione, nulla commutatione de archibo ecclesiae uel iure aliquo modo discedat, ne cum 5 praedicto pontifice Reduce in diuino iudicio causas reddere uideamini. FINIT. AMEN.

1 hec oblacio Q

[blocks in formation]

G

****

Qcustodienda et Mab. 2 seruantib; Q: seruientibus Mab. ibidemp feueret Q (mp add. m 2, u ex a (?) corr. m. 1): ibidem semper seruetur Mab. 3 meritaque Mab.

comutatione Q

martiris

4 ali

5 archibo Mab.: araliquo] uel aliquo fort. discedebat Q ne] nec Q

enciore (r ex n corr.) Q chiba Q

6 in] im Q 7 AMEN] add. m. alia.

Librum Sangermanensem Vindobonam missum ipse maximam partem, capita CCLXXIIII CCCXXX A. Engelbrecht meum in usum contulit.

va

Codex Sangallensis, numero 176 notatus, long. 0.42 m, lat. 0.29 m, VIIII saeculo ab uno, ut uidetur, librario confectus, foliis 238, paginis bipertitis, totum Eugippium continet, et fol. 1 quidem Epistulam ad Probam, f. 1vb-9b indicem capitum, fol. 9-238 Excerptorum capita 366. liber postquam a librario absolutus est, duorum 1) correctorum operam passus est, qui aut erasis et oblimatis uerbis librarii suas in eorum locum ex alio exemplari petitas lectiones scripserunt aut librum lectionibus et adnotationibus aliunde haustis referserunt, ita ut omnia, quae librarius et correctores scripserunt, enotare res sit immensi temporis et sudoris. atque in primis is qui non multo post librarium codicem legit et correxit, adeo inuerecunde munere suo functus est, ut uerbis, quae librarius scripserat, erasis aut extinctis alia in eorum locum

1) G. Haenel Catalogi librorum mss. tres correctores distinguit: Correctores uitiose scripti codicis tres. primus pag. 18. 39 uel 71 etc. ad alia exemplaria prouocat. manus Ekkehardi IV uisitur p. 295 (?) 130. 214 etc. nota de cella S. Galli p. 298 (?) ab Ekkehardo adiecta.“

ex suo exemplari supra scriberet, idque fecit omni iudicio ita prorsus destitutus, ut haud raro falsa et peruersa pro genuinis seripturis non intellectis substitueret. multo autem religiosius rem suam alter corrector gessit, qui librum denuo tractans correxit multaque inter lineas et in marginibus adnotauit. qui de sua et prioris correctoris opera initio libri, in margine folii 1 inferiore, haec adnotauit: Librum hunc inprimis scriptor uitiauerat. postea eum etiam quidam quasi corrector deprauaverat. nos autem singulorum capitulorum requirentes codices, ubicumque potuimus, quae saniora uidebantur ita iussi superscripsimus. neutrum autem ipsorum abrasimus, ut lector quid malit eligere habeat. ille enim plurima inconsiderate deleuerat, que nos iterum, ut uidere est, asscripsimus. ex quibus apparet omnes correcturas, quae rasis uerbis a librario scriptis ortae sunt, a manu 2 profectas esse, id quod ad diiudicandas correcturas libri G non parui momenti est, cum ex litterarum ductibus et colore atramenti nonnumquam manus difficillime discernantur. praeterea euincitur correcturas m. 3 non ex aliquo codice Excerptorum Eugippii, sed ex codicibus Augustini ipsis petitas esse. quare correcturas alterius correctoris fere ubique neglexi, nisi si nullus Eugippii codex sanam scripturam seruasse uidebatur. ab hac manu 3 praeterea inter lineas et in marginibus plurima argumenta atque interpretamenta adiecta sunt: quae plerumque silentio praeterii, cum ad emendanda uerba Augustini nullius momenti sint. uelut ad 69, 21 haec adnotauit: Iudeis locustas manducare scam legem liberum erat, marinas quidem, nris maiores et uescibiliores. aiunt etiam quidam locustas erbā et ideo locustas dictas quia

atur

natura eis sit ubi nunc inuenit non ibi ad iterum inueniri sed in proximo aliquo loco; et ita saliendo de loco ad locum oriri quemadmodum locustis animalibus mos est et natura saltare. prestantissimi utique saporis, sicut a plurimis audiuimus, qui eas in deserto Iordanis, ubi habundant, manducasse se dicebant. discorticate (decorticatae uel discoriatae fort.) enim si manducentur, mellis saporem prestant, ut aiunt. sunt autem qui Iohannem ipsis pastum opinentur. sed Au

« PredošláPokračovať »