Obrázky na stránke
PDF
ePub

CORPVS

SCRIPTORVM ECCLESIASTICOR

LATINORVM

EDITVM CONSILIO ET IMPENSIS

ACADEMIAE LITTERARVM CAESARE

VINDOBONENSIS

VOL. VIIII.

EVGIPPII OPERA

PARS I

EVGIPPI EXCERPTA EX OPERIBVS S. AVGVSTIN

EX RECENSIONE PII KNOELL.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

EVGIPPII

EXCERPTA EX OPERIBVS

S. AVGVSTINI

RECENSVIT

ET COMMENTARIO CRITICO INSTRVXIT

PIVS KNOELL.

VINDOBONAE

APVD C. GEROLDI FILIVM BIBLIOPOLAM ACADEMIAE

MDCCCLXXXV.

,ام

cop. 2 2

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

Quod Eugippius in epistula ad Probam uirginem dicit, se Excerpta ex operibus S. Augustini compilasse, quo pluribus librorum diuini illius scriptoris cognoscendorum facultas esset, quia unum codicem facilius quis sibi parare posset quam multos, hoc certe assecutus est, si ex numero codicum manuscriptorum, qui adhuc extant quique in catalogis bibliothecarum, quae perierunt, laudantur ), iudicari licet. multitudine antem librorum et magno ambitu operis excusatum erit, quod selectis codicibus usus sum, plures uero qui innotuerant excutere omisi. codices igitur uetustiores tantum excussi, codicibus uero, qui decimo aut posteriore saeculo scripti sunt, praeter unum Vercellensem abstinui. cum autem ambitus huius libri fines solitos iam egrediatur, hoc loco tantummodo de codicibus, quos aut contuli aut inspexi, eorumque condicione atque indole enarrabo, cur autem in textu, quem uocant, constituendo Vaticanum librum ducem secutus sim, alio loco copiosius exponam.

Omnium uero librorum, quos in edendis Excerptis adhibui, et antiquitate et integritate facile principem locum tenet codex Vaticanus, numero 3375 signatus, long. 0•33 m, lat. V 0.24 m, saeculo VII litteris uncialibus pulcherrimis atramento flauo exaratus: quem ipse annis 1877 et 1878, cum Romae morarer, cum editione Migniana contuli. hic liber 306 foliis Excerpta integra continet praeter epistulam Eugippii ad Probam et

1) cf. Gust. Becker Catalogi bibliothecarum antiqui. Bonnae 1885. VIIII.

&

primos triginta titulos indicis capitulorum initio libri; in extremo libro capita CCCXLV – CCCXLVIII cum parte capitis CCCXLIIII (inde a p. 1088, 9) desiderantur, cum pars maior folii 306 desecta sit, cetera perierint. in primo folio chartaceo, quo codex inuolutus est, manu Fuluii Vrsini haec lingua uulgari italica adnotata sunt: Eugippo abbate quasi un compendio di uarii scritti di S. Agostino in pergamena in Ira maiuscola in foglio. antico più di mille anni. Ful. Vrs. quaterniones libri non sunt notati. librarius in hoc libro scribendo ita diligenter et uerecunde uersatus est, ut iis locis, ubi in arche. typo litterae euanidae quaedam legi non poterant, spatium uacuum tot fere litterarum, quot in archetypo deesse uiderentur, relinqueret, quae postea plerumque aut ipse aut corrector aequalis litteris aliquanto minoribus atramento magis fusco scriptis suppleuit. quod ex. gr. factum est p. 487, 23; 502, 20; 584, 14; 601, 12; 602, 23; 604, 20; al. quibusdam uero locis codicis parentis scriptura ita euanuisse uidetur, ut quid scriptum esset ne diligentiore quidem inquisitione extricari posset, uelut 423, 11; 468, 8, ubi manus prima seduce relicto spatio quinque litterarum scripserat, quae m. 2 perperam suppleuit, seduceret pro seducetur scribens; 533, 11. nonnumquam uero spatium uacuum relictum est, ubi prorsus nihil desideratur, uelut 507, 19; 655, 11; al.

Codex Vaticanus bis correctus est, primum a librario ipso, qui leuiora quaedam menda sat manifesta, uelut ubi accusatiuum pro nominatiuo uel ablatiuo scripserat, puncto supra posito uel lineola sustulit. huius modi correcturae passim per totum codicem inueniuntur. ita etiam p. 927, 30 infantia, quod primo perperam scripserat, in infantili correxit ipse librarius.

Non ita religiose atque modeste rem corrector gessit, qui sub finem VIII, ut uidetur, saeculi hunc librum denuo tractauit, singula uerba euanida atramento suo renouauit, uel totas paginas, ubi scriptura m. 1 delituerat, litteris langobardicis redintegrauit. locis enim quibusdam siue propter asperam membranae naturam siue alia de causa atramentum iam paulo post quam codex scriptus est detritum decidit, ita quidem, ut ductus

« PredošláPokračovať »