Obrázky na stránke
PDF
ePub

993

CAPUT VII. 11. Trinitas alia in memoria recogilantis de visione. Jam vero in alia trinitate, interiore quidem, quam est ista in sensibilibus et sensibus, sed tamen qua inde concepta est, cum jam non ex corpore sensus corporis, sed ex memoria formatur acies animi, cum in ipsa memoria specics inhæserit corporis quod forinsecus sensimus, illam speciem quæ in memoria est, quasi parentem dicimus ejus quæ fit in phantasia cogitantis. Erat enim in memoria et priusquam cogitaretur a nobis, sicut erat corpus in loco et priusquam sentiretur, ut visio fieret. Sed cum cogitatur, ex illa quam memoria tenet, exprimitur in acie cogitantis, et reminiscendo formatur ea species, quæ quasi proles est ejus quam memoria tenet. Sed neque illa vera parens, neque ista vera proles est. Acies quippe animi quæ formatur ex memoria cum recordando aliquid cogitamus, non ex ea specie procedit quam meminimus visam ; quandoquidem eorum' meminisse non posscmus, nisi vidissemus : acies autem animi quæ reminiscendo formatur, erat etiam priusquam corpus quod meminimus vidercmus; quanto magis priusquam id memoriæ mandaremus? Quanquam itaque forma quæ fit in acie recordantis, ex ea fiat quæ inest memoriæ; ipsa tamen acies non inde existit, sed erat ante istam . Consequens est autem, ut si non est illa vera parens, nec ista vera sit proles. Sed et illa quasi parens, et ista quasi proles aliquid insinuant, unde interiora atque veriora exercitatius certiusque videantur.

12. Difficilius jam plane discernitur, utrum volunLas quæ memoriæ copulat visionem, non sit alicujus eorum sive parens sive proles et hanc discretionis difficultatem facit ejusdem naturæ atque substantiæ parilitas et æqualitas. Neque enim, sicut foris facile discernebatur formatus sensus a sensibili corpore, et voluntas ab utroque, propter naturæ diversitatem quæ inest ab invicem omnibus tribus, de qua satis supra disseruimus, ita et hic potest. Quamvis enim hæc trinitas, de qua nunc quæritur, forinsecus invecta est animo; intus tamen agitur, et non est quidquam ejus præter ipsius animi naturam. Quo igitur pacto demonstrari potest, voluntatem nec quasi parcntem, nec quasi prolem esse, sive corporeæ similitudinis quæ memoria continetur, sive ejus quæ inde cum recordamur exprimitur, quando utrumque in cogitando ita copulat, ut tanquam unum singulariter appareat, et discerni nisi ratione non possit? Atque illud primum videndum est, non esse posse voluntatem reminiscendi, nisi vel totum, vel aliquid rei ejus quam reminisci volumus, in penetralibus memoriæ teneamus. Quod enim omni modo et omni ex parte obliti fuerimus, nec reminiscendi voluntas exoritur : quoniam quidquid recordari volumus, recordati jam sumus in memoria nostra esse vel fuisse. Verbi gratia, si recordari voto quid heri cœnaverim, aut recordatus jam sum cœnasse me, aut si et hoc nondum, certe circa ipsum

1 Lov., ejus. At editi ali et Mss., corum, id est, el corporis visi et speciei memoriæ commendate.

Aliquot Mss., ante ista.

tempus aliquid recordatus sum, si nihil aliud, ipsum saltem hesternum diem, et ejus eam partem qua cœnari solet, et quid sit cœnare. Nam si nihil tale recordatus essem, quid heri cœnaverim, recordari velle non possem. Unde intelligi potest, voluntatem reminiscendi ab iis quidem rebus quæ memoria continentur procedere, adjunctis simul eis quæ inde per recordationem cernendo exprimuntur, id est, ex copulatione rei cujusdam quam recordati sumus, et visionis quæ inde facta est in acie cogitantis cum recordati sumus. Sed ipsa quæ utrumque copulat voluntas, requirit et aliud quod quasi vicinum est atque con tiguum recordanti. Tot igitur hujus generis trinitates, quot recordationes, quia nulla est earum ubi non hæc tria sint; illud quod in memoria reconditum est etiam antequam cogitetur, et illud quod fit in cogi→ tatione cum cernitur, et voluntas utrumque conjungens, et ex utroque ac tertia se ipsa unum aliquid complens. An potius ita cognoscitur una quædam in hoc genere trinitas, ut unum aliquid generaliter dicamus quidquid corporalium specierum in memoria latet, et rursus unum aliquid generalem visionemi animi talia recordantis atque cogitantis, quorum duorum copulationi tertia conjungitur copulatrix voluntas, ut sit hoc totum unum quiddam ex quibusdam tribus?

CAPUT VIII. - Varia cogitandi ratio Sed quoniam non potest acies animi simul omnia quæ memoria tenet, uno aspectu contueri, alternant vicis-im cedendo ac succedendo trinitates cogitationum, atque ita fit ista innumerabiliter numerosissima trinitas : nec tamen infinita, si numerus in memoria reconditarum rerum non excedatur. Ex quo enim cœpit unusquisque sentire corpora quolibet corporis sensu, ctiam si posset adjungere quorum oblitus est, certus ac determinatus profecto numerus foret, quamvis innumerabilis. Dicimus enim innumerabilia, non solum infinita, sed etiam quæ ita finita sunt, ut facultatem numerantis excedant.

3

13. Sed hinc adverti aliquanto manifestius potest, aliud esse quod reconditum memoria tenet, et aliud quod inde in cogitatione recordantis exprimitur, quamvis cum fit utriusque copulatio, unum idemque videatur: quia meminisse non possumus corporum species, nisi tot quot sensimus, et quantas sensimus, et sicut sensimus: ex corporis enim sensu cas in niemoriam combibit animus: visiones Lamen ilke cogitantium ex iis quidem rebus quæ sunt in memoria, sed tamen innumerabiliter atque omnino infinite multiplicantur atque variantur. Unum quippe solem memini, quia sicuti est, unum vidi : si voluero autem, duos cogito, vel tres, vel quotquot volo; sed ex eadem memoria qua unum memini formatur acies mul. tos cogitantis. Et tantum memini, quantum vidi. Sı enim majorem vel minorem memini, quam vidi, jam non memini quod vidi, et idco nec memini. Quia vero

Er. Lugd. Ven. Lov., alternal. M.

↑ Nonnulli Mss, in memoria.
Juxta Lov., cogitationum. M.

memini, tantum memini quantum vidi, vel majorem tamen pro voluntate cogito, vel minorem: et ita memini, ut vidi; cogito autem sicut volo currentem, et ubi volo stantem, unde volo et quo volo venientem. Quadrum etiam mihi cogitare, in promptu est, cum meminerim rotundum; et cujuslibet coloris, cum solem viridem nunquam viderim, et ideo nec meminerim atque ut solem, ita cætera. Hæ autem rerum formar, quoniam corporales atque sensibiles sunt, errat quidem animus, cum cas opinatur eo modo foris esse, quomodo intus cogitat, vel cum jam intericrunt foris, et adhuc in memoria retinentur, vel cuin aliter etiam, quod meminimus, non recòrdandi fide, sed cogitandi varietate formatur.

14. Quanquam sæpissime credamus etiam vera narrantibus, quæ ipsi sensibus perceperunt. Quæ cum in ipso auditu quando narrantur cogitamus, non videtur ad memoriam retorqueri acies, ut fiant visiones cogitantium: neque enim ea nobis recordantibus, sed alio narrante cogitamus: atque illa trinitas non hic videtur expleri, quæ fit cum species in memoria latens et visio recordantis tertia voluntate copulantur. Non enim quod latebat in memoria mea, sed quod audio, cogito, cum aliquid mihi narratur. Non ipsas voces loquentis dico, ne quisquam putet in illam me exisse trinitatem, quæ foris in sensibilibus et in sensibus agitur : sed eas cogito corporum spccics, quas narrans verbis sonisque significat; quas utique non reminiscens, sed audiens cogito. Sed si diligentius consideremus, nec tunc exceditur memo. rix modus. Neque enim vel intelligere possem narrantem, si ea quæ dicit, et si contexta tunc primum audirem, non tamen gencraliter singula meminissem. Qui enim mihi narrat, verbi gratia, aliquem montemn silva exutum, et olcis indutum, ci narrat qui meminerim species et montium et silvarum et olearum ; quas si oblitus essem, quid diceret omnino nescirem, et ideo narrationem illam cogitare non possem. Ita fit ut omnis qui corporalia cogitat, sive ipse aliquid confingat, sive audiat, aut legat vel præterita narran. tem, vel futura prænuntiantem, ad memoriam suam recurrat, et ibi reperiat modum atque mensuram omnium formarum quas cogitans intuetur. Nam neque colorem quem nunquam vidit, neque figuram corporis, nec sonum quem nunquam audivit, nec saporem quem nunquam gustavit, nec odorem quem nunquam olfecit, nec ullam contrectationem corporis quam nunquam sensit, potest quisquam omnino cogitare. At si propterea nemo aliquid corporale cogitat nisi quod sensit, quia nemo meminit corporale aliquid nisi quod sensit, sicut in corporibus sentiendi, sic in memoria est cogitandi modus. Sensus enim accipit speciem ab eo corpore quod sentimus, et a sensu memoria, a memoria vero acies cogitantis.

15. Voluntas porro sicut adjungit sensum corpori, sic memoriam sensui, sic cogitantis aciem memoriæ. Quæ autem conciliat ista atque conjungit, ipsa etiam disjungit ac separat, id est, voluntas. Sed a sentien

dis corporibus motu corporis separat corporis sensus, ne aliquid sentiamus, aut ut sentire desinamus : veluti cum oculos, ab eo quod videre nolumus, avertimus, vel claudimus: sic aures a sonis, sic nares ab odoribus. Ita etiam vel os claudendo, vel aliquid ex ore respuendo a saporibus aversamur. In tactu quoque vel subtrahimus corpus ne tangamus quod nolumus, vel si jam tangebamus, abjicimus aut repellimus. Ita motu corporis agit voluntas, ne sensus corporis rebus sensibilibus copuletur. Et agit hoc quantum potest: nam cum in hac actione propter conditionem servilis mortalitatis difficultatem patitur, cruciatus est consequens, ut voluntati nihil reliqui fiat, nisi tolerantia. Memoriam vero a sensu voluntas avertit, cum in aliud intenta non ei sinit inherere præsentia. Quod animadvertere facile est, cum sæpe coram loquentem nobis aliquem aliud cogitando non audisse nobis videmur. Falsum est autem audivimus enim, sed non meminimus, subinde per aurium sensum labentibus vocibus alienato nutu voluntatis, per quem solent infigi meniori:c. Verius itaque dixerimus, cum tale aliquid accidit, Non meminimus, quam, Non audivimus. Nam et legentibus evenit, et mihi sæpissime, ut perlecta pagina vel epistola, nesciam quid legerim, et repetam. In aliud quippe intento nutu voluntatis, non sic est adhibita memoria sensui corporis, quomodo ipse sensus adhibitus est litteris. Ita et ambulantes intenta in aliud voluntate, nesciunt qua transierint : quod si non vidissent, non ambulassent, aut majore intentione palpando ambulassent, præsertim si per incognita pergerent sed quia facile ambulaverunt, utique viderunt quia vero non sicut sensus oculorum locis quacumque pergebant, ita ipsi sensui memoria jungebatur, nullo modo id quod viderunt etiam recentissimum meminisse potuerunt. Jam porro ab co quod in memoria est, animi aciem velle avertere, nihil est aliud quam non inde cogitare. CAPUT IX. 16. Species a specie vicissim gignitur. In hac igitur distributione cum incipimus a specie corporis, et pervenimus usque ad speciem quæ fit in contuitu cogitantis, quatuor species reperiuntur quasi gradation natæ altera ex altera: secunda, de prima ; tertia, de secunda; quarta, de tertia. A specie quippe corporis quod cernitur, exoritur ca quæ fit in sensu cernentis; et ab hac, ea quæ fit in memoria; et ab hac, ea quae fit in acie cogitantis. Quapropter voluntas quasi parentem cum prole ter copulat : primo speciem corporis cum ea quam gignit in corporis sensu; et ipsam rursus cum ea quæ fit ex illa in memoria; atque istam quoque tertio cum ea quæ ex illa paritur in cogitantis intuitu. Sed media copula quæ secunda est, cum sit vicinior, non tam similis est primæ quam tertia1. Visiones enim duæ sunt; una, sentientis; altera, cogitantis: ut autem possit esse visio cogitantis, Ideo fit in memoria de visione sentientis simile aliquid, quo se ita convertat in cogitando acies animi, sicut se in cernendo convertit Plures Mss., tertiæ.

ad corpus acies oculorum. Propterea duas in hoc genere trinitates volui commendare: unam, cum visio sentientis formatur ex corpore; aliam, cum visio cogitantis formatur ex memoria. Mediam vero nolui, quia ibi non solet visio dici, cum memoria commendatur forma, quae fit in sensu cernentis. Ubique tamen voluntas non apparet, nisi copulatrix quasi parentis et prolis. Et ideo undecumque procedat, nec parens nec proles dici potest.

CAPUT X.- 17. Etiam non visis addit imaginatio quæ in aliis vidimus. At enim si non meminimus nisi quod sensimus, neque cogitamus nisi quod meminimus; cur plerumque falsa cogitamus, cum ea quæ sensimus non utique falso meminerimus nisi quia voluntas illa quam conjunctricem ac separatricem hujuscemodi rerum jam quantum potui demonstrare curavi, formandam cogitantis aciem per abscondita memoriæ ducit ut libitum est, et ad cogitanda ea quæ non meminimus, ex eis quæ meminimus, aliud hine, aliud inde, ut sumat impellit; quæ in unam visionem cocuntia faciunt aliquid quod ideo falsum dicatur, quia vel non est foris in rerum corporearum natura, vel non de memoria videtur expressum, cum tale nihil nos sensisse meminimus? Quis enim vidit cycnum nigrum ? et propterea nemo meminit : cogitare tamen quis non potest? Facile est enim illam figuram, quam videndo cognovimus, nigro colore perfundere, quem nihilominus in aliis corporibus vidimus et quia utrumque sensimus, utrumque memini mus. Nec avem quadrupedem memini, quia non vidi : sed phantasiam talem facillime intueor, dum alicui formæ volatili qualem vidi, adjungo alios duos pedes quales itidem vidi (Retract. lib. 2, cap. 15, n. 2). Quapropter, dum conjuncta cogitamus, quæ singillatim sensa meminimus, videmur non id quod meminimus cogitare; cum id agamus moderante memoria, unde sumimus omnia que multipliciter ac varie pro nostra voluntate componimus. Nam neque ipsas magnitudines corporum, quas nunquam vidimus, sine ope memoriæ cogitamus. Quantum enim spatii solet occupare per magnitudinem mundi noster obtutus, in tantum extendimus quastibet corporum moles, cum eas maximas cogitamus. Et ratio quidem pergit in ampliora, sed phantasia non sequitur. Quippe cum

infinitatem quoque numeri ratio renuntiet, quam nulla visio corporalia cogitantis apprehendit. Eadem ratio docet minutissima etiam corpuscula infinite dividi; cum tamen ad eas tenuitates vel minutias perventum fuerit, quas visas meminimus, exiliores minutioresque phantasias jam non possumus intueri, quamvis ratio non desinat persequi ac dividere. Ita nulla corporalia, nisi aut ea quæ meminimus, aut ex iis quæ meminimus, cogitamus.

CAPUT XI. 8. Numerus, pondus, mensura. Sed quia numerose cogitari possunt quæ singillatim sunt impressa memoriæ, videtur ad memoriam mensura, ad visionem vero numerus pertinere. Quia licet innumerabilis sit multiplicitas talium visionum, singulis tamen in memoria præscriptus est intransgressibilis modus. Mensura igitur in memoria, in visionibus numerus apparet: sicut in ipsis corporibus visibilibus mensura quædam est, cui numerosissime coaptatur sensus videntium, et ex uno visibili multorum cer.nentium formatur aspectus: ita ut etiam unus- propter duorum oculorum numerum plerumque unam rem geminata specie videat, sicut supra docuimus. In his ergo rebus unde visiones exprimuntur, quædam mensura est in ipsis autem visionibus, numerus. Voluntas vero quæ ista conjungit et ordinat, et quadam unitate copulat, nec sentiendi aut cogitandi appetitum nisi in his rebus unde visiones formantur, acquiescens collocat, ponderi similis est. Quapropter hæc tria, mensuram, numerum, pondus, etiam in cateris omnibus rebus animadvertenda prælibaverim. Nunc interim voluntatem copulatricem rei visibilis atque visionis quasi parentis et prolis, sive in sentiendo, sive in cogitando, nec parentem nec prolem dici posse, quomodo valui et quibus valui demonstravi. Unde tempus admonet, hanc eamdem trinitatem in interiore homine requirere, atque ab isto de quo tamdiu locutus sum animali atque carnali, qui exterior dicitur, introrsus tendere. Ubi speramus invenire nos posse secundum trinitatem imaginem Dei, conatus nostros illo ipso adjuvante, quem omnia, sicut res ipsæ indicant, ita etiam sancta Scriptura in mensura et numero et pondere disposuisse testatur (Sap. xi, 21).

Plerique Mss., sensus videndi.

LIBER DUODECIMUS.

In quo præmissa distinctione sapientiæ a scientia, in ea quæ proprie scientia nuncupatur, quæve inferior est, prius quædam sui generis trinitas ostenditur : quæ licet ad interiorem hominem jam pertineat, nondum tamen imago Dei vel aupellanda vel putanda.

CAPUT PRIMUM.-1. Homo exterior et interior qualis. Age nunc, videamus ubi sit quasi quoddam hominis exterioris interiorisque confinium. Quidquid enim habemus in animo commune cum pecore, recte adhuc dicitur ad exteriorem hominem pertinere. Non enim solum corpus homo exterior deputabitur, sed adjuncta quadam vita sua, qua compages corporis et omnes sensus vigent, quibus instructus est ad exteriora senLenda: quorum sensorum imagines infixa in memo

ria, cum recordando revisuntur, res adhuc agitur ad exteriorem hominem pertinens. Atque in his omnibus non distamus a pecore, nisi quod figura corporis non proni, sed erecti sumus. Qua in re admonemur ab eo qui nos fecit, ne meliore nostri parte, id est animo, similes pecoribus simus, a quibus corporis erectione distamus. Non ut in ea quæ sublimia sunt in corpo ribus animum projiciamus; nam vel in talibus quietem voluntatis appetere, prosternere est animum. Sed

sicut corpus ad ea quæ sunt excelsa corporum, ið est, ad cœlestia naturaliter erectum est; sic animus, qui substantia spiritualis est, ad ea quæ sunt in spiritualibus excelsa erigendus est, non elatione superbi, sed pietate justitiæ.

CAPUT II.-2. Eternas rationes in corporalibus homo solus animantium percipit. Possunt autem et pecora et sentire per corporis sensus extrinsecus corporalia, et ea memoriæ fixa reminisci, atque in eis appetere conducibilia, fugere incommoda : verum ea notare, ac non solum naturaliter rapta, sed etiam de industria memoria commendata retinere, et in obli vionem jamjamque labentia recordando alque cogitando rursus imprimere; ut quemadmodum ex eo quod gerit memoria cogitatio formatur, sic et hoc ipsum quod in memoria est cogitatione firmetur : fictas etiam visiones, hinc atque inde recordata quælibet sumendo et quasi assuendo, componere, inspicere, quemadmodum in hoc rerum genere quæ verisimilia sunt discernantur a veris, non spiritualibus, sed ipsis corporalibus : hæc atque hujusmodi quamvis in sensibilibus, atque in eis quæ inde animus per sensum corporis traxit agantur atque versentur, non sunt tamen rationis expertia, nec hominibus pecoribusque communia. Sed sublimioris rationis est judicare de istis corporalibus secundum rationes incorporales et sempiternas: quæ nisi supra mentem humanam essent, incommutabiles profecto non essent; atque his nisi subjungeretur aliquid nostrum, non secundum eas possemus judicare de corporalibus. Judicamus autem de corporalibus ex ratione dimensionum atque figurarum, quam incommutabiliter manere mens novit.

[ocr errors]

CAPUT III. - 3. Ratio superior quæ ad contemplationem, et interior quæ ad actionem pertinet, in mente una. Illud vero nostrum quod in actiono corporalium atque temporalium tractandorum ita versatur, ut non sit nobis commune cum pecore, rationale quidem est, sed ex illa rationali nostræ mentis substantia, qua subhæremus intelligibili atque incommutabili veriLati, tanquam ductum et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est. Sicut enim in omnibus pecoribus non inventum est viro adjutorium simile illi, nisi detractum de illo in conjugium formaretur ; ita menti nostræ qua supernam et internam consulimus veritatem, nullum est ad usum rerum corporalium, quantum naturæ hominis satis est, simile adjutorium ex animæ partibus quas communes cum pecoribus habemus. Et ideo quiddam rationale nostrum, non ad unitatis divortium separatum, sed in auxiJium societatis quasi derivatum, in sui operis dispertitur officium 2. Et sicut una caro est duorum in masculo et femina, sic intellectum nostrum et actionem, vel consilium et exsecutionem, vel rationem et appetitum rationalem, vel si quo alio modo significantius dici possunt, una mentis natura complectitur: ut quemadmodum de illis dictum est, Erunt duo

Editi, in his. Abest, in, a plerisque manuscriptis. ⚫ omnes prope Mss. officio. Quidain, officiz.

in carne una (Gen. 11, 24); sic de his dici possit, Duv in mente una.

CAPUT IV.-4. Trinitas et imago Dei in ea sola parte mentis quæ pertinet ad contemplationem æternorum. Cum igitur disserimus de natura mentis humane, de una quadam re disserimus, nec eam in hæc duo quæ commemoravi, nisi per officia geminamus. Itaque cum in ea quaerimus trinitatem, in tota quærimus, non separantes actionem rationalem in temporalibus a contemplatione æternorum, ut tertium aliquid jam quæramus quo trinitas impleatur. Sed in tota natura mentis ita trinitatem reperiri opus est, ut si desit actio temporalium, cui operi necessarium sit adjutorium, propter quod ad hæc inferiora administranda derivetur aliquid mentis, in una nusquam dispertita mente trinitas inveniatur : et facta jam ista distributione, in eo solo quod ad contemplationem pertinet æternorum, non solum trinitas, sed etiam imago Dei; in hoc autem quod derivatum est in actione temporalium, etiamsi trinitas possit, non tamen imago Dei possit inveniri.

CAPUT V.-5. Opinio fingens imaginem Trinitatis in conjugio masculi et feminæ ac eorum prole. Proinde non mihi videntur probabilem afferre sententiam, qui sic arbitrantur trinitatem imaginis Dei in tribus personis, quod attinet ad humanam ṇaturam, posse reperiri, ut in conjugio masculi et feminæ atque in eorum prole compleatur: quod quasi vir ipse Patris personam intimet; Filii vero, quod de illo ita processit ut nasceretur; atque ita tertiam1 personam velut Spiritus dicunt esse mulicrcm, quæ ita de viro processit, ut non ipsa esset filius ant filia (Gen. 1, 22), quamvis ea concipiente proles nasceretur. Dixit enim Dominus de Spiritu Sancto, quod a Patre procedat (Joan. xv, 26), et tamen Filius non est. In hujus igitur opinionis errore, hoc solum probabiliter affertur, quod in origine facte feminæ, secundum sanctæ Scripturæ fidem satis ostenditur, non omne quod de aliqua persona ita existit, ut personam alteram faciat, filium posse dici; quandoquidem de viri persona exstitit persona millieris, nec tamen ejus filia dicta est. Cætera sane ita sunt absurda, imo vero ita falsa, ut facillime redarguantur. Omitto enim quale sit, Spiritum sanctum matrem Filii Dei putare et conjugem Patris : fortassis quippe respondeatur hæc in carnalibus habere offensionem, dum corporei conceptus partusque cogitantur. Quanquam et hæc ipsa castissime cogitent, quibus mundis omnia munda sunt: immundis autem et infidelibus, quorum polluta sunt et mens et conscientia, ita nihil est mundum (Tit. 1, 15), ut quosdam corum etiam de virgine secundum carnem natus Christus offendat. Sed tamen in spiritualibus illis sunimis, ubi non est aliquid violabile aut corruptibile, nec natum ex tempore, nec ex informi formatum, si qua dicuntur talia, ad quorum similitudinem etiam ista inferioris creaturæ genera, quamvis longe remotissime facta sunt, non debent cujusquam soEdili, ad tertiam. At Mss. carent particula, ad.

1001

brian perturbare prudentiam, ne cam vanum devitat horrorem, in perniciosum incurrat errorem. Assuescat in corporalibus ita spiritualium reperire vestigia, ut cum inde sursum versus duce ratione ascendere cceperit, ut ad ipsam incommutabilem veritatem per quam sunt facta ista perveniat, non secum ad summa pertrahat quod contemnit in infimis. Nec enim erubuit quidam, uxorem sibi eligere sapientiam, quia nomen uxoris in prole gignenda corruptibilem concubitum ingerit cogitanti: aut vero ipsa sapientia sexu femina est', quia feminini generis vocabulo et in græca et in latina lingua enuntiatur.

CAPUT VI. 6. Cur illa opinio respuenda. Non ergo propterea respuimus istam sententiam, quia ti⚫ memus sanctam et inviolabilem atque incommutabilem charitatem, tanquam conjugem Dei Patris, de illo existentem, sed non sicut prolem ad gignendum Verbum per quod facta sunt omnia cogitare: sed quia eam falsam divina Scriptura evidenter ostendit. Dixit enim Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : paulo post autem dictum est, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. 1, 26, 27). Nostram certe, quia pluralis est numerus, non recte diceretur, si homo ad unius personæ imaginem fieret, sive Patris, sive Filii, sive Spiritus sancti : sed quia fiebat ad imaginem Trinitatis, propterea dictum est, ad imaginem nostram. Rursus autem ne in Trinitate credendos arbitraremur tres deos, cum sit eadem Trinitas unus Deus, Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem Dei : pro eo ac si diceret, Au imaginem suam.

7. Sunt enim tales usitata in Litteris illis locationes, quas nonnulli etiamsi catholicam fidem asserunt, non tamen diligenter advertunt, ut putent ita dictum, Fecit Deus ad imaginem Dei; quasi diceretur, Fecit Paler ad imaginem Filii sic volentes asserere in Scripturis sanctis Deum dictum etiam Filium, quasi desint alia verissima et manifestissima documenta, ubi non solum Deus, sed etiam verus Deus dictus est Filius. In hoc enim testimonio dum aliud solvere intendunt, sic se implicant, ut expedire non possint. Si enim Pater fecit ad imaginem Filii, ita ut non sit homo imago Patris, sed Filii, dissimilis est Patri Filius. Si autem pia fides docet, sicuti docet, Filium esse ad æqualitatem essentie similem Patri, quod ad similitudinem Filii factum est, necesse est etiam ad similitudinem Patris factum sit. Deinde, si hominem Pater non ad suam, sed ad Filii fecit imaginem, cur non ait, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem tuam, sed ait, nostram ; nisi quia Trinitatis imago fiebat in homine, ut hoc modo esset homo imago unius veri Dei, quia ipsa Trinitas unus verus Deus est? Locutiones autem sunt innamerabiles tales in Scripturis, sed has protulisse suffecerit. Est in Psalmis ita dictum, Domini est salus, el super populum tuum benedictio tua (Psal. 1, 9): quasi alteri dictum sit, non ei de quo dixerat, Domini

Editi, fem nea est.

1 Hic editi addunt, hominem.

SANCT. AUGUST. VIII.

1

est salus. Et iterum, A te, inquit, eruar a tentatione,
el in Deo meo sperans 1 transgrediar murum (Psal.
xvi, 30): quasi alteri dixerit, A le eruar a tentatione.
Et iterum, Populi sub te cadent in corde 1 inimicorum
regis (Psal. XLIV, 6): ac si diceret, In corde inimi.
corum tuorum. Ei quippe regi dixerat, id est, Domino
nostro Jesu Christo, Populi sub te cadent; quem re-
gem intelligi voluit, cum diceret, in corde inimicorum
regis. Rarius ista in Novi Testamenti litteris inve
niuntur. Sed tamen ad Romanos Apostolus, De Filio
suo, inquit, qui factus est ei ex semine David secundum
carnem, qui prædestinatus est Filius Dei in virtute se-
cundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mor◄
tuorum Jesu Christi Domini nostri (Rom. 1, 3, 4):
tanquam de alio supra diceret. Quid est enim Filius
Dei prædestinatus ex resurrectione mortuorum Jesu
Christi, nisi ejusdem Jesu Christi qui prædestinatus
est Filius Dei in virtute? Ergo quomodo hic cum au-
divimus, Filius Dei in virtute Jesu Christi, aut, Filius
Dei secundum Spiritum sanctificationis Jesu Christi,
aut, Filius Dei ex resurrectione mortuorum Jesu Chri-
sli; cum dici potuisset usitate, In virtute sua, aut,
Secundum Spiritum sanctificationis sur, aut, Ex re-
surrectione mortuorum ejus, vel mortuorum suorum;
non cogimur intelligere aliam personam, sed unam
eamdemque, scilicet Filii Dei Domini nostri Jesu
Christi. Ita cum audimus, Fecit Deus hominem ad
imaginem Dei: quamvis posset usitatius dici, Ad ima-
ginem suam; non tamen cogimur aliam personam
intelligere in Trinitate, sed ipsam unam eamdeinque
Trinitatem, qui est unus Deus, et ad cujus imaginem
factus est homo.

8. Quæ cum ita sint, si eamdem Trinitatis imaginean,
non in uno, sed in tribus hominibus acceperimus,
patre et matre et filio, non erat ergo ad imaginem Dei
factus homo, antequam uxor ei fieret, et antequam
filium propagarent; quia nondum erat trinitas. An
dicit aliquis: Jam trinitas erat, quia etsi nondum
forma propria, jam tamen originali natura et mulier
erat in latere viri et filius in lumbis patris? Cur ergo,
cum Scriptura dixisset, Fecit Deus hominem ad ima-
ginem Dei; contexuit dicens, Fecit Deus eum ; mascu-
lum et feminam fecit eos, el benedixit eos (Gen. 1, 27,
28)? Vel si ita distinguendum est, Et fecit Deus homi-
nem; ut deinde inferatur, ad imaginem Dei fecit illum ;
et tertia subjunctio sit, masculum et feminam fecit eos.
Quidam enim timuerunt dicere, Fecit eum masculum
et feminam, ne quasi monstruosum aliquid intellige-
retur, sicuti sunt quos hermaphroditos vocant: cum
cliam sie non mendaciter possit intelligi utrumque in
numero singulari, propter id quod dictum est, Duo in
in natura
carne una. Cur ergo, ut dicere cœperam,
hominis ad imaginem Dei facta, præter masculum et
feminam non commemorat Scriptura? Ad implendam
quippe imaginem Trinitatis debuit. addere et filium,
quamvis adhuc in lumbis patris constitutum, sicut

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »