Obrázky na stránke
PDF
ePub

mulier erat in latere. An forte jam facta erat et mulier; et Scriptura brevi complexione constrinxerat, quod postea quemadmodum sit factum, diligentius explicaret; et propterea filius commemorari non potuit, quia nondum erat natus? quasi et hoc non poterat ea brevitate complecti Spiritus sanctus, suo loco postea natum filium narraturus, sicut mulierem de viri latere assumptam suo postmodum loco narravit (Gen. 11, 24, 22), et tamen hic eam nominare non prætermisit.

[ocr errors]

CAPUT VII. 9. Homo imago Dei, quomodo. Annon et mulier imago Dei. Dictum Apostoli, quod vir imago Dei sit, mulier autem gloria viri, quomodo figurate ac mystice intelligendum. Non itaque ita debemus intelligere hominem factum ad imaginem summæ Trinitatis, hoc est ad imaginem Dei, ut cadem imago in tribus intelligatur hominibus præsertim cum Apostolus virum dicat esse imaginem Dei, et propterea velamentum ei capitis demat, quod mulieri adhibendum monet, ita loquens Vir quidem non debet velare capul, cum sit imago et gloria Dei. Mulier autem gloria viri est. Quid ergo dicemus ad hæc? Si pro sua persona mulier adimplet imaginem Trinitatis, cur ea detracta de latere viri adhuc ille imago dicitur? Aut si et una persona hominis ex tribus potest dici imago Dei, sicut in ipsa summa Trinitate, et unasuæque persona Deus est, cur et mulier non est imago Dei? Nam et propterea caput velare præcipitur, quod ille quia imago Dei est prohibetur (1 Cor. XI, 7, 5).

10. Sed videndum est quomodo non sit contrarium quod dicit Apostolus, non mulierem, sed virum esse imaginem Dei, huic quod scriptum est in Genesi, Fecu Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum; masculum et feminam fecit eos, el benedixit eos. Ad imaginem Dei quippe naturam ipsam humanam factam dicit, quæ sexu utroque completur, nec ab intelligenda imagine Dei separat feminam. Dicto cnim quod fecit Deus hominem ad imaginem Dei, Fecit eum, inquit, masculum et feminam: vel certe alia distinctione, masculum et feminam fecit eos. Quomodo ergo per Apostolum audivimus virum esse imaginem Dei, unde caput velare prohibetur, mulierem autem non, et ideo ipsa hoc facere jubetur? nisi, credo, illud quod jam dixi 1, cum de natura humanæ mentis agerem, mulierem cum viro suo esse imaginem Dei, ut una imago sit tota illa substantia: cum autem ad adjutorium distribuitur, quod ad eam ipsam solam attinet, non est imago Dei; quod autem ad virum solum attinet, imago Dei est, tam plena atque integra, quam in unum conjuncta muliere. Sicut de natura humanæ mentis diximus, quia et si tota contempletur veritatem, imago Dei est; et cum ex ea distribuitur aliquid, et quadam intentione derivatur ad actionem rerum temporalium, nihilominus ex qua parte conspectam consulit veritatem, imago Dei est; ex qua vero intenditur in agenda inferiora, non

Apud Er. Lugd. Ven. Lov., nisi credo illud esse quod jam dixi. M.

est imago Dei. Et quoniam quantumcumque se extenderit in id quod æternum est, tanto magis inde formatur ad imaginem Dei, et propterea non est cohibenda, ut se inde contineat ac temperet; ideo vir non debet velare caput. Quia vero illi rationali actioni quæ in rebus corporalibus temporalibusque versatur, periculosa est nimia in inferiora progressio; debet habere potestatem super caput, quod indicat velamentum quo significatur esse cohibenda. Grata est enim sanctis Angelis sacrata et pia significatio. Nam Deus non ad tempus videt, nec aliquid novi fit in ejus visione atque scientia, cum aliquid temporaliter ac transitorie geritur, sicut inde afficiuntur sensus vel carnales animalium et hominum, vel etiam cœlestes Angelorum.

11. In isto quippe manifesto sexu masculi et feminæ apostolus Paulus occultioris cujusdam rei figuras. se mysterium, vel hine intelligi potest, quod cum alio loco dicat, veram viduam esse desolatam, sine filiis et nepotibus, et tamen eam sperare debere in Dominum, ct persistere in orationibus nocte et die (1 Tim. v, 5), hic indicat mulierem seductam in prævaricatione factam, salvam ficri per filiorum generationem et addidit, si permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate (Id. μ, 15). Quasi vero possit obesse bonæ viduæ, si vel filios non habuerit, vel ii quos habuerit, in bonis operibus permanere noluerint. Sed quia ea quæ dicuntur opera bona, tanquam filii sunt vitæ nostræ, secundum quam quæritur cujus vitæ sit quisque, id est, quomodo agat hæc temporalia, quam vitam Græci non Gary, sed Blo» vocant; et hæc opera bona maxime in officiis misericordiæ frequentari solent; opera vero miscricordiæ nihil prosunt, sive Paganis, sive Judæis qui Christo non credunt, sive quibuscumque hæreticis vel schismaticis ubi fides et dilectio et sobria sanctificatio non invenitur manifestum est quid Apostolus significare voluerit; ideo figurate ac mystice, quia de velando mulieris capite loquebatur, quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur, inane remanebit.

[ocr errors]

12. Sicut enim non solum veracissima ratio, sed etiam ipsius Apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem Dei, sed secundum rationalem mentem. Cogitatio quippe turpiter vana est, quæ opinatur Deum membrorum corporalium lineamentis circumscribi atque finiri. Porro autem nonne idem beatus apostolus dicit, Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, cum qui secundum Deum creatus est (Ephes. Iv, 23, 24); et alibi apertius, Exuentes vos, inquit, veterem hominem cum actibus ejus, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. m, 9, 10)? Si ergo spiritu mentis nostræ renovamur, et ipse est novus homo qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum ; nulli dubium est, non secundum corpus, neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum rationalem mentem, ubi potest

2

esse agnitio Dei, hominem factum ad imaginem ejus qui creavit eum. Secundum hanc autem renovationem efficimur etiam filii Dei per baptismum Christi, et induentes novum hominem, Christum utique induimus per fidem. Quis est ergo qui ab hoe consortio feminas alienet, cum sint nobiscum gratiæ cohæredes; et alio loco idem apostolus dicat, Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judæus neque Græcus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina: omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Galat. 111, 26-28)? Numquidnam igitur tideles feminæ sexum corporis amiserunt? Sed quia ibi renovantur ad imaginem Dei, ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem Dei, ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suæ. Cur ergo vir propterea non debet caput velare, quia imago est et gloria Dei; mulier autem debet, quia gloria viri est, quasi mulier non renovetur spiritu mentis suæ, qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit illum? Sed quia sexu corporis distat a viro, rite potuit in ejus corporali velamento figurari pars illa rationis, quæ ad temporalia gubernanda deflectitur; ut non maneat imago Dei, nisi ex qua parte mens hominis æters rationibus conspiciendis vel consulendis adhærescit, quam non solum masculos, sed etiam feminas habere manifestum est.

CAPUT VIII.-15. Deflexus ab imagine Dei. Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur ; in eorum vero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur. Ascendentibus itaque introrsus quibusdam gradibus considerationis per animæ partes, unde incipit aliquid occurrere, quod non sit nobis commune cum bestiis, inde incipit ratio, ubi homo interior jam possit agnosci. Qui etiam ipse si per illam rationem cui temporalium rerum administratio delegata est, immoderato progressu nimis in exteriora prolabitur, consentiente sibi capite suo, id est, non eam cohibente atque refrenante illa quæ in specula consilii præsidet quasi virili portione, inveteratur inter inimicos suos ( Psal. vi, 8) virtutis invidos demones cum suo principe diabolo : æternorumque illa visio ab ipso etiam capite cum conjuge vetitum manducante subtrahitur, ut lumen oculorum ejus non sit cum illo (Psal. xxxvп, 11); ac sic ab illa illustratione veritatis ambo nudati, atque apertis oculis conscientia ad videndum quam inhonesti atque indecori remanserint, tanquam folia dulcium fructuum, sed sine ipsis fructibus, ita sine fructu boni operis bena verba contexunt, ut male viventes quasi bene loquendo contegant turpitudinem suam (Gen. m).

CAPUT IX.-14. Sequitur de eodem argumento. Pɔtestatem quippe suam diligens anima, a communi universo ad privatam partem prolabitur: et apostatica illa superbia, quod initium peccati dicitur ( Eccli. x, 15), cum in universitate creaturæ Deum rectorem secuta, legibus ejus optime gubernari potuisset, plus aliquid

Fr. et Lov., igi'ur. At Am.et Mss., aulem; concinnius.
Editio Lov., adhæseru.

universo appetens, atque id sua lege gubernare molita, quia nihil est amplius universitate, in curam parLilem truditur, et sic aliquid amplius concupiscendo minuitur; unde et avaritia dicitur radix omnium malorum (1 Tim. vi, 10): totumque illud ubi aliquid proprium contra leges, quibus universitas administratur, agere nititur, per corpus proprium gerit, quod partiliter possidet; atque ita formis et motibus corporalibus delectata, quia intus ea secum non habet, cum eorum imaginibus, quas memoriæ fixit, involvitur, et phantastica fornicatione turpiter inquinatur, omnia officia sua ad eos fines referens, quibus curiose corporalia ac temporalia per corporis sensus quærit, aut tumido fastu aliis animis corporeis sensibus deditis esse affectat excelsior, aut cœnoso gurgite carnalis voluptatis immergitur. CAPUT X. 15. Gradus ad turpissima. Cum ergo bona voluntate ad interiora et superiora percipienda. quæ non privatim, sed communiter ab omnibus qui talia diligunt, sine ulla angustia vel invidia casto possidentur amplexu, vel sibi vel aliis consulit; et si fallatur in aliquo per ignorantiam temporalium, quia et hoc temporaliter gerit, et modum agendi non teneat quem debebat, humana tentatio est. Et magnum est hanc vitam sic degere, quam velut viam redeuntes carpimus, ut tentatio nos non apprehendat nisi humana (I Cor. x, 13). Hoc enim peccatum extra corpus est, nec fornicationi deputatur, el propterea facillime ignoscitur. Cum vero propter adipiscenda ea quæ per corpus sentiuntur, propter experiendi vel excellendi vel contrectandi cupiditatem, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit, quiquid agit, türpiter agit; et fornicatur in corpus proprium peccans (Id. vi, 18), et corporcarum rerum fallacia simulacra introrsus rapiens et vana meditatione compo. nens, ut ei nec divinum aliquid nisi tale, videatur ', privatim avara fetatur erroribus, et privatim prodiga inanitur viribus (a). Nec ad tam turpem et miserabilem fornicationem simul ab exordio prosiliret: sed, sicut scriptum est, Qui modica spernit, paulatim de cidet (Eccli. xix, 1).

CAPUT XI 16. Imago pecudis in homine. Quomodo enim coluber non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit; sic lubricus deficiendi motus negligentes minutatim occupat, et incipiens a perverso appetitu similitudinis Dei, pervenit ad similitudinem pecorum. Inde est quod nudati stola prima, pelliceas tunicas mortalitate meruerunt. (Gen. 1II, 21). Honor enim hominis verus est imago et similitudo Dei, quæ non custoditur nisi ad ipsum 3 a quo imprimitur. Tanto magis itaque inhæretur Deo, quanto minus diligitur proprium. Cupiditate vero experiendaæ pote statis suæ, quodam nutų suo ad se ipsum tanquam ad medium proruit. Ita cum vult esse sicut ille sub

Er. et Lov., ut ei nec divinum aliquid placeat, nisi lale ideatur. Melius Am. et Mss. verbo, placeat, ex uncto, u et nec divinum aliquid, nisi tale (id est, nisi quod ejus generis est de quo dicit) videatur.

Sic Am. et plures Mss. Alii vero cum Er. et lov., semel.
Aliquot Mss., nisi ab ipso.

(a) II Retract., cap. 15, n. 3.

tur iniquitatis arma peccato (Rom. vi, 13); sic habendum existimo velut cibum vetitum mulier sola comederit. Si autem in consensione' male utendi rebus quæ per sensum corporis sentiuntur, ita decernitur quodcumque peccatum, ut si potestas sit, ctiam corpore compleatur; intelligenda est illa mulier dedisse viro suo secum simul edendum illicitum cibum. Neque cnim potest peccatum non solum cogitandum suaviter, verum etiam efficaciter perpetrandum mente de. cerni, nisi et illa mentis intentio, penes quam summa potestas est membra in opus movendi, vel ab opere cohibendi, mala actioni cedat et serviat.

nullo, et ab ipsa sui medietate pœnaliter ad ima propellitur, id est, ad ca quibus pecora lætantur : atque ita cum sit honor ejus similitudo Dei, dedecus autem ejus similitudo pecoris, homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est eis (Psal. XLVII, 13). Qua igitur tam longe transiret a summis ad infima, nisi per medium sui? Cum enim neglecta charitate sapientiæ, quæ semper eodem modo manet, concupiscitur scientia ex mutabilium temporaliumque experimento, infiat, non ædificat (I Cor. vi, 1) : ita prægravatus animus quasi pondere suo a beatitudine expellitur, et per illud suæ medietatis experimentum pœna sua discit, quid intersit inter bonum desertum malumque commissum, nec redire potest effusis ac perditis viribus, nisi gratia Conditoris sui ad poenitentiam Vocantis et peccata donantis. Quis enim infelicem animam liberabit a corpore mortis hujus, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 24, 25)? De qua gratia suo loco, quantum ipse præstiterit, disseremus.

1

CAPUT XII. — 17. In interiore homine quoddam secretum conjugium. Cogitationum delectationes illicitæ. Nunc de illa parte rationis ad quam pertinel scientia, id est, cognitio rerum temporalium atque mutabilium navandis vitæ hujus actionibus necessaria, susceptam considerationem, quantum Dominus adjuvat, peragamus. Sicut enim in illo manifesto conjugio duorum hominum qui primi facti sunt, non manducavit serpens de arbore vetita, sed tantummodo manducandum persuasit: mulier autem non manducavit sola, sed viro suo dedit, et simul manducaverunt; quamvis cum serpente sola locuta, et ab eo sola seducta sit (Gen. n, 1-6): ita et in hoc quod etiam in homine uno geritur et dignoscitur, occulto quodam secretoque conjugio carnalis, vel, ut ita dicam, qui in corporis sensus intenditur, sensualis animæ motus, qui nobis pecoribusque communis est, seclusus est a ratione sapientia. Sensu quippe corporis corporalia sentiuntur: æterna vero et incommutabilia spiritualia ratione sapientiæ intelliguntur. Rationi autem scientiæ appetitus vicinus est : quandoquidem de ipsis corporalibus quae sensu corporis sentiuntur, ratiocinatur ea quæ scientia dicitur actionis; si bene, ut eam notitiam referat ad finem summi boni; si autem male, ut eis fruatur tanquam bouis talibus in quibus falsa beatitudine conquiescat. Cum ergo huic intentioni mentis, quæ in rebus temporalibus et corporalibus propter actionis officium ratiocinandi vivacitate versatur, carnalis ille sensus vel id animalis ingerit quamdam illecebram fruendi se, est tanquam bono quodam privato et proprio, non tanquam publico atque communi quod est incommutabile bonum, tunc velut serpens alloquitur feminam. Huic autem illecebre consentire, de ligno prohibito manducare est. Sed iste consensus si sola cogitationis delectatione contentus est, superioris vero auctoritate consilii ita membra retinentur, ut non exhibean

Plerique Mss. et editio Am., quando.

18. Nec sane, cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et volvens libenter quæ statim ut attigerunt animum respui debuerunt, negandum est esse peccatum, sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum, atque dicendum, Dimitte nobis debita nostra : faciendumque quod sequitur, atque in oratione jungendum, sicul et nos dimittimus debitoribus nostris ( Matth. vi, 12). Neque enim sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset illicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur; ita dici potest in homine uno, si delectationibus illicitis, a quibus se continuo deberet avertere cogitatio, libenter sola pascatur, nec facienda decernantur mala, sed tantum suaviter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine viro posse damnari; absit hoc credere. Hæc quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur, nisi hæc quæ sine voluntate operandi, sed tamen cum voluntate animum talibus oblectandi, solius cogitationis sentiuntur esse peccata per Mediatoris gratiam remittantur.

19. Hec itaque disputatio qua in mente uniuscujusque hominis quæsivimus quoddam rationale conjugium contemplationis et actionis, officiis per quædam singula distributis, tamen in utroque mentis unitate servata, salva illius veritatis historia, quam de duobus primis hominibus, viro scilicet ejusque muliere, de quibus propagatum est genus humanum, divina tradit auctoritas, ad hoc tantummodo audienda est, ut intelligatur Apostolus imaginem Dei viro tantum tribuendo, non etiam feminæ, quamvis in diverso sexu duorum hominum, aliquid tamen significare voluisse quod in uno homine quæreretur.

CAPUT XIII.-20. Opinio eorum qui viro mentem, muliere sensum corporis significari senserunt. Nec me fugit, quosdam qui fuerunt ante nos egregii défensores catholicæ fidei et divini eloquii tractatores, cum in homine uno, cujus universam animam bonam quemdam paradisum esse senserunt, duo ista requirercnt, virum mentem, mulierem vero dixisse corporis sensum. Et secundum hanc distributionem qua vivir ponitur mens, sensus vero corporis mulier,

Editio Lov., in consensionem

1009

dentur apte omnia convenire, si considerata tractentur nisi quod in omnibus bestiis et volatilibus scriptum est non esse inventum viro adjutorium simile illi, et tunc est ei mulier facta de latere (Gen. 11, 2022). Propter quod ego non putavi pro muliere sensum corporis esse ponendum, quem videmus nobis et bestiis esse communem; sed aliquid volui quod bestia non haberent: sensuinque corporis magis pro serpente intelligendum existimavi, qui legitur sapien tior omnibus pecoribus terræ (1d. m, 4). In eis quippe naturalibus bonis, quæ nobis et irrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivacitate quadam sensus excellit: non ille de quo scriptum est in Epistola quæ est ad Hebræos, ubi legitur, perseclorum esse solidum cibum, qui per habitum exercilatos habent sensus ad separandum bonum a malo (Hebr. v, 14); illi quippe sensus naturæ rationalis sunt ad intelligentiam pertinentes: sed iste sensus quinquepartitus in corpore, per quem non solum a nobis, verum etiam a bestiis corporalis species moLusque sentitur.

21. Sed sive isto, sive illo, sive aliquo alio modo accipiendum sit, quod Apostolus virum dixit imaginem et gloriam Dei, mulierem autem gloriam viri (1 Cor. x1, 7); apparet tamen cum secundum Deum vivimus, mentem nostram in invisibilia ejus intentam, ex ejus æternitate, veritate, charitate, proficienter debere formari quiddam vero ratio. nalis intentionis nostræ, hoc est ejusdem mentis, in sine quo usum mutabilium corporaliumque rerum, hac vita non agitur, dirigendum; non ut conforhuic sæculo (Rom. x11, 2), finem constituendo in bonis talibus, et in ea detorquendo beatitudinis appetitum; sed ut quidquid in usu temporalium rationabiliter facimus, æternorum adipiscendorum contemplatione faciamus, per ista transeuntes, illis inhærentes.

memur

CAPUT XIV. - Inter sapientiam et scientiam quid distet. Cultus Dei, amor ejus. Quomodo per sapientiam fiat cognitio intellectualis rerum æternarum. Habet enim et scientia modum suum bonum, si quod in ea inflat vel inflare assolet, æternorum charitate vincatur, quæ non inflat, sed, ut scimus, ædificat (I Cor. vin, 1). Sine scientia quippe nec virtutes ipsæ, quibus recte vivitur, possunt haberi, per quas hæc vita misera sic gubernetur, ut ad illam quæ vere beata est, perveniatur æternam.

22. Distat tamen ab æternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiæ, hæc scienti deputatur. Quamvis enim et illa quæ sapientia est, possit scientia nuncupari, sicut et Apostolus loquitur, ubi dicit, Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut el cognitus sUM (ld. xi, 12); quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi, quod sanctorum præmium summum tamen ubi dicit, Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum (Id., x11, 8); plures Mss., conformetur.

erit

hæc utique duo sine dubitatione distinguit, licet non
ibi explicet quid intersit, et unde possit utrumque
dignosci. Verum Scripturarum sanctarum multiplicem
copiam scrutatus, invenio scriptum esse in libro Job,
eodem sancto viro loquente: Ecce pietas est sapientia ;
abstinere autem a malis est scientia (Job xxv, 28).
In hac differentia intelligendum est ad contemplatio.
nem sapientiam, ad actionem scientiam pertinere.
Pietatem quippe hoc loco posuit Dei cultum, quæ
grace dicitur Orost6:10. Nam hoc verbum habet ista
sententia in codicibus græcis. Et quid est in æternis
excellentius, quam Deus, cujus solius immutabilis est
natura? Et quis cultus ejus, nisi amor ejus, quo
nunc desideramus eum videre, credimusque et spera-
mus nos esse visuros; et quantum proficimus videmus
nunc per speculum in ænigmate, tunc autem in manife-
statione? Hoc est enim quod ait apostolus Paulus,
facie ad faciem (I Cor. xm, 12): hoc etiam quod
Joannes, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum
apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit,
miles ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est
(I Joan. 1, 2). De his atque hujusmodi sermo ' ipse
mihi videtur esse sermo sapientiæ. Abstinere autem
a malis, quam Job scientiam dixit esse, rerum pro-
cul dubio temporalium est. Quoniam secundum tem-
pus in malis sumus, a quibus abstinere debemus, ut
ad illa bona æterna veniamus. Quamobrem quidquid
prudenter, fortiter, temperanter et juste agimus, ad,
cam pertinet scientiam sive disciplinam, qua in evi-
tandis malis bonisque appetendis actio nostra versa-
tur; et quidquid propter exempla vel eavenda, vel
imitanda, et propter quarumque rerum quæ nostris
accommodata sunt usibus necessaria documenta, bi-
storica cognitione colligimus.

si

23. De his ergo sermo cum fit, cum scientiae scrmonem puto, discernendum a sermone sapientiæ, ad quam pertinent ea quæ nec fuerunt, nec futura sunt, sed sunt, et propter eam æternitatem in qua sunt, et fuisse et esse et futura esse dicuntur, sine ulla mutabilitate temporum. Non enim sic. fuerunt ut esse desinerent, aut sic futura sunt quasi nunc non sint : sed idipsum esse semper habuerunt, semper habitura sunt. Manent autem, non tanquam in spatiis locorum fixa veluti corpora: sed in natura incorporali sic intelligibilia præsto sunt mentis aspectibus, sicut ista in locis visibilia vel contrectabilia corporis sensibus. Non autem solum rerum sensibilium in locis positarum sine spatiis localibus manent intelligibiles incor poralesque rationes; verum etiam motionum in temporibus transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsæ utique intelligibiles, non sensibiles. Ad quas mentis acie pervenire paucorum est; et cum pervenitur, quantum fieri potest, non in eis manet ipse perventor, sed veluti acie ipsa reverberata repellitur, et fit rei non transitori transitoria cogitatio. Quæ tamen cogitatio transiens per disciplinas 1 Codices quidam, De his alque hujusmodi sermoni bus. Plures Mss., acies.

quibus eruditur animus, memoriæ commendatur, ut sit quo redire possit, quæ cogitur inde transire : quamvis si ad memoriam cogitatio non rediret, atque quod commendaverat ibi inveniret, velut rudis ad hoc sicut ducta fuerat duceretur, idque inveniret ubi primum invenerat, in illa scilicet incorporea veritate, unde rursus quasi descriptum in memoria figeretur. Neque enim sicut manet, verbi gratia, quadrati corporis incorporalis et incommutabilis ratio, sic in ea manet hominis cogitatio; si tamen ad eam sine phantasia spatii localis potuit pervenire. Aut si alicujus artificiosi et musici soni per moras temporis transeuntis numerositas comprehendatur, sine tempore stans in quodam secreto altoque silentio, tamdiu saltem cogitari potest quamdiu potest ille cantus audiri : tamen quod inde rapuerit etsi transiens mentis aspectus, et quasi glutiens in ventrem ita in memoria reposuerit, poterit recordando quodam modo ruminare, et in disciplinam quod sic didicerit trajicere. Quod si fuerit omnimoda oblivione deletum, rursus doctrina duce ad id venietur quod penitus exciderat, et sic invenietur ut erat.

CAPUT XV.-24. Contra reminiscentiam Platonis et Pythagoræ. Samius Pythagoras. De differentia sapientia a scientia, et de quærenda trinitate in scientia temporalium. Unde Plato ille philosophus nobilis persuadere conatus est vixisse hic animas hominum, et antequam ista corpora gererent: et hinc esse quod ea quæ discuntur, reminiscuntur potius cognita, quam cognoscuntur nova. Retulit enim, puerum quemdam nescio quæ de geometrica interrogatum, sic respondisse, tanquam esset illius peritissimus disciplinæ. Gradatim quippe atque artificiose interrogatus, videbat quod videndum erat, dicebatque quod viderat. Sed si recordatio hæc essel rerum antea cognitarum, non utique omnes vel pene omnes, cum illo modo interrogarentur, hoc possent. Non enim omnes in priore vita geometræ fuerunt, cum tam rari sint in genere humano, ut vix possit aliquis inveniri: sed potius credendum est mentis intellectualis ita conditam esse naturam, ut rebus intelligibilibus naturali ordine, disponente Conditore, subjuncta sic ista videat in quadam luce sui gencris incorporea, quemadmodum oculus carnis videt quæ in hac corporea luce circumadjacent, cujus lucis capax eique congruens est creatus. Non enim et ipse ideo sine magistro alba et nigra discernit, quia ista jam noverat antequam in hac carne crearetur. Denique cur de solis rebus intelligibilibus id fieri potest, ut bene interrogatus quisque respondeat quod ad quamque pertinet disciplinam, etiamsi ejus gnarus est? Cur hoc facere de rebus sensibilibus nullus potest, nisi quas isto vidit in corpore constitutus,

[blocks in formation]

aut eis quæ noverant indicantibus credidit, seu litteris cujusque, seu verbis? Non enim acquiescendum est eis qui Samium Pythagoram ferunt recordatum fuisse talia nonnulla quæ fuerat expertus, cum hic alio jam fuisset in corpore : et alios nonnullos narrant alii, ejusmodi aliquid in suis mentibus passos: quas falsas fuisse mémorias, quales plerumque experimur in somnis, quando nobis videmur reminisci quasi egerimus aut viderimus, quod nec egimus omnino nec vidimus; et eo modo affectas esse illorum mentes etiam vigilantium, instinctu spirituum malignorum atque fallacium, quibus curæ est de revolutionibus animarum falsam opinionem ad decipiendos homines firmare vel serere, ex hoc conjici potest, quia si vere illa recordarentur quæ hic in aliis antea positi corporibus viderant, multis ac pene omnibus id contingeret: quandoquidem ut de vivis mortuos, ita de mortuis vivos, tanquam de vigilantibus dormientes, et de dormientibus vigilantes, sine cessatione fieri suspicantur.

25. Si ergo hec est sapientiæ et scientiæ recta distinctio, ut ad sapientiam pertineat æternarum rerum cognitio intellectualis; ad scientiam vero, temporalium rerum cognitio rationalis: quid cui præponendum sive postponendum sit, non est difficile judicare. Si autem alia est adhibenda discretio, qua dignoscantur hæc duo, quæ procul dubio distare Apostolus docet, dicens, Alii datur quidem per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum; tamen etiam istorum duorum quæ nos posuimus evidentissima differentia est, quod alia sit intellectualis cognitio æternarum rerum, alia rationalis temporalium, et huic illam præponendam esse ambigit nemo. Relinquentibus itaque nobis ca quæ sunt exterioris hominis, et ab eis quæ communia cum pecoribus habemus introrsum ascendere cupientibus, antequam ad cognitionem rerum intelligibilium atque summarum quæ sempiternæ sunt veniremus, temporalium rerum cognitio rationalis occurrit. Etiam in hac igitur inveniamus, si possumus, aliquam trinitatem, sicut inveniebamus in sensibus corporis, et in iis quæ per eos in animam vel spiritum nostrum imaginaliter intraverunt; ut pro corporalibus rebus quas corporeo foris positas attingimus sensu, intus corporum similitudines haberemus impressas memoriæ, ex quibus cogitatio formaretur, tertia voluntate utrumque jungente: sicut formabatur foris acies oculorum, quam voluntas, ut visio fieret, adhibebat rei visibili, et utrumque jungebat, etiam illic ipsa se admovens tertiam. Sed non est hoc coarctandum in hunc librum, ut in eo qui sequitur, si Deus adjuverit, convenienter possit inquiri, et quod inventum fuerit explicari.

Editi, non fueral. Abest, non, a manuscriptis.

« PredošláPokračovať »