Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

1

Unigenitus a Patre plenus gratiæ et veritatis, id primi Adam et tenens genus humanum, victus a selibera- actum est ut idem ipse sit in rebus pro nobis tempo. cundo Adam et amittens genus christianum, raliter gestis, cui per eamdem fidem mundamur, ut tum ex humano genere ab humano crimine, per eum eum stabiliter contemplemur in rebus æternis. Illi qui non erat in crimine, quamvis esset ex genere; ut autem præcipui gentium philosophi, qui invisibilia deceptor ile ab eo vinceretur genere, quod vicerat Dei, per ea quc facta sunt, intellecta conspicere pocrimine. Et hoc ita gestum est, ut homo non extollatuerunt, tamen quia sine Mediatore, id est, sine hotur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. x, mine Christo philosophati sunt, quem ncc venturum 17). Qui enim victus est, homo tantum erat; `et ideo Prophetis, nec venisse Apostolis crediderunt, veritavictus est, quia superbe deus esse cupiebat: qui autem detinuerunt, sicut de illis dictum est, in iniquitem vicit, et homo erat et Deus; et ideo sic vicit natate. Non potuerunt enim in his rerum infimis contus ex virgine, quia Deus humiliter, non quomodo stituti, nisi quærere aliqua media per quæ ad illa quæ alios sanctos, regebat illum hominem, sed gerebat. intellexerant sublimia pervenirent : atque ita in deHæc tanta Dei dona, et si qua alia sunt, quæ de hac ceptores dæmones inciderunt, per quos factum est re nobis et quærere nunc et disserere longum est, ut immutarent gloriam incorruptibilis Dei, in similinisi Verbum caro fieret, nulla essent. tudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium (Rom. 1, 20, 18, 23). In talibus enim formis etiam idola instituerunt, sive coluerunt. Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit, ipse de sempiternis exhibet veritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum, tendimus per scientiam ad sapientiam : ab uno tamen eodemque Christo non recedimus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Sed nunc de scientia loquimur, post de sapientia, quantum ipse donaverit, locuturi. Nec ista duo sic accipiamus, quasi non liceat dicere, vel istam sapientiam quæ in rebus humanis est, vel illam scientiam quæ in divinis. Loquendi enim latiore consuetudine, utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen scriptum esset apud Apostolum, Alii datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ; nisi et proprie singulis nominibus hæc singula vocarentur, de quorum distinctione nunc agimus.

[ocr errors]

CAPUT XIX. - 24. Quid ad scientiam, quid ad sapientiam pertineat in Verbo incarnato. Hæc autem omnia quæ pro nobis Verbum caro factum temporaliter et localiter fecit et pertulit, secundum distinctionem quam demonstrare suscepimus, ad scientiam pertinent, non ad sapientiam. Quod autem Verbum est sine tempore et sine loco, est Patri coæternum et ubique totum; de quo si quisquam potest, quantum sermo ille erit potest, veracem proferre sermonem sapientiæ ac per hoc Verbum caro factum, quod est, Christus Jesus, et sapientiæ thesauros habet et scientiæ. Nam scribens Apostolus ad Colossenses: Volo enim vos scire, inquit, quantum certamen habeam pro vobis, el pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne; ut consolentur corda eorum, copulati in charitate et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus Jesus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi (Coloss. 11, 1-3). Quatenus noverat Apostolus thesauros istos, quantum eorum penetraverat, et in cis ad quanta pervenerat, quis potest nosse? Ego tamen secundum id quod scriptum est, Unicuique autem nostrum datur manifestatio Spiritus ad utilitatem : alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum (I Cor. XII, 7, 8), si ita inter se distant hæc duo, ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus, utrumque agnosco in Christo, et mecum omnis ejus fidelis. Et cum lego, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis filium, et utrumque simul in unam personam Dei et hominis ineffabili gratiæ largitate conjunctum. Propter quod sequitur et dicit, Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis (Joan. 1, 14). Si gratiam referamus ad scientiam, veritatem ad sapientiam, puto nos ab illa duarum istarum rerum distinctione, quam commendavimus, non abhorrere. In rebus enim per tempus ortis, illa summa gratia est, quod homo in unitate persone conjunctus est Deo: in rebus vero æternis summa veritas recte tribuitur Dei Verbo. Quod vero idem ipse est

1 Editi, in una persona Dei. At Mss., in unam personam

Der.

SANGT. AUGUST. VIII.

CAPUT XX. - 25. Quid actum in hoc libro. Quomodo gradatim perventum est ad trinitatem quamdam quæ in scientia activa et vera fide reperitur. Jam itaque videamus quid sermo iste prolixus effecerit, quid collegerit, quo pervenerit. Beatos esse se velle, omnium hominum est: nec tamen omnium est fides, qua cor mundante ad beatitudinem pervenitur. Ita fit ut per istam quam non omnes volunt, ad illam tendendum sit quam nemo potest esse qui nolit. Beatos esse se velle, omnes in corde suo vident, tantaque est in hac re naturæ humanæ conspiratio, ut non fallatur homo qui hoc ex animo suo de animo conjicit alicno; denique omnes id volle nos novimus. Multi vero immortales se esse posse desperant, cum id quod omnes volunt, id est beatus, nullus esse aliter possit ; volunt tamen etiam immortales esse, si possent: sed non credendo quod prssint, non ita vivunt ut possint. Necessaria ergo est fides ut beatitudinem consequamur, omnibus humanæ naturæ bonis, id est, el animi et corporis. Hanc autem fidem in Christo esse definitam, qui in carne resurrexit a mortuis, non moriturus 1 Nonnulli editi, et ipsa Bened. Antuerpiana editio, ple

num.

M.

• Plures Mss., rebus.

Er. Lugd. Ven. Lov., sic legunt hunc locum, cum, ta quod omnes volunt, nullus aliter possit. M.

/Trente-trois.}

ulterius nec nisi per illum quemquam liberari a diaboli dominatu, per remissionem peccatorum : in cujus diaboli partibus necesse est miseram esse vitam, eamdemque perpetuam, quæ mors est potius dicenda quam vita, eadem fides habet. De qua et in hoc libro, sicut potui, pro spatio temporis disputavi, cum jam et in quarto libro hujus operis multa de hac re dixerim (Cap. 19-21); sed ibi propter aliud, hic propter aliud ibi scilicet ut ostenderem cur et quomodo Christus in plenitudine temporis a Patre sit missus (Galat. iv, 4), propter eos qui dicunt, eum qui misit, et eum qui missus est, æquales natura esse non posse; hic autem, ad distinguendam activam scientiam a contemplativa sapientia.

26. Placuit quippe velut gradatim ascendentibus in utraque requirere apud interiorem hominem quamdam sui cujusque generis trinitatem, sicut prius apud exteriorem quæsivimus; ut ad illam Trinitatem quæ Deus est, pro nostro modulo, si tamen vel hoc possumus, saltem in ænigmate et per speculum contuendam (I Cor. xIII, 12) exercitatiore in his inferioribus rebus mente veniamus. Hujus igitur verba fidei quisquis in solis vocibus memoriæ commendaverit, nesciens quid significent; sicut solent qui græce nesciunt, græca verba tenere memoriter, vel latina similiter, vel cujusque alterius linguæ, qui ejus ignari sunt: nonne habet quamdam in suo animo trinitatem, quia et in memoria sunt illi verborum soni, etiam quando inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit? Nullo modo tamen dixerimus istum, cum hoc agit, secundum trinitatem interioris hominis agere, sed potius exterioris: quia id solum meminit, et quando vult, quantum vult intuetur, quod ad sensum corporis pertinet, qui vocatur auditus, nec aliud quam corporalium rerum, id est sonorum, tali cogitatione imagines versat. Si autem quod verba illa significant, teneat et reLov., et quantum vull.

colat; jam quidem aliquid interioris hominis agit : sed nondum dicendus vel putandus est vivere secundum interioris hominis trinitatem, si ea non diligat que ibi prædicantur, præcipiuntur, promittuntur. Potest enim etiam ad hoc tenere atque cogitare, ut falsa esse existimans, conetur etiam redarguere. Voluntas ergo illa, quæ ibi conjungit ea quæ memoria tenebantur, et ea quæ inde in acie cogitationis impressa sunt, implet quidem aliquam trinitatem, cum ipsa sit tertia: sed non secundum eam vivitur, quando illa quæ cogitantur velut falsa non placent. Cuin autem vera esse creduntur, et quæ ibi diligenda sunt diliguntur, jam secundum trinitatem interioris hominis vivitur secundum hoc enim vivit quisque quod diligit. Quomodo autem diligantur que nesciuntur, sed tantum creduntur? Jam quæstio ista tractata est in superioribus libris (Lib. 8, capp. 8 et seqq., et lib. 18, cap. 1, etc.), et inventum neminem diligere quod penitus ignorat; ex iis autem quæ nota sunt diligi, quando diligi dicuntur ignota. Nunc librum istum ita claudimus, ut admoneamus quod justus ex fide vivit (Rom. 1, 17): quæ fides per dilectionem operatur (Galat. v, 6), ita ut virtutes quoque ipsa quibus prudenter, fortiter, temperanter, justeque rritur, omnes ad camdem referantur fidem: non enim aliter poterunt veræ esse virtutes. Quæ tamen in hac vita non valent tantum, ut aliquando non sit hic necessaria qualiumcumque remissio peccatorum; quæ non fit nisi per eum qui sanguine suo vicit principem peccatorum. Ex hac fide et ta'i vita quæcumque notiones sunt in animo fidelis hominis, cum memoria continentur, et recordatione inspiciuntur, et voluntati placent, reddunt quamdam sui generis trinitatem. Sed imago Dei, de qua in ejus adjutorio post loquemur, nondum in ipsa est: quod tunc melius apparebit, cum demonstratum fuerit ubi sit: quod in futuro volumine lector exspectet.

Sic Mss. At Er. et Lov., sed tamen.

LIBER QUARTUS DECIMUS.

De sapientia hominis vera dicit, ostendens imaginem Dei, quod est homo secundum mentem, non proprie in transeuntibus, veluti in memoria, intellectu et amore, sive ipsius temporalis fidei, sive etiam mentis circa se ipsam versantis, sed in permanentibus rebus collocatam; ac eam tunc perfici, cum mens renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit hominem ad imaginem suam, et sic percipit sapientiam, ubi contemplatio est æternorum.

CAPUT-PRIMUM. 1. Quæ sit sapientia de qua hic agendum. Philosophi nomen unde exortum. De scientia ac sapientiæ distinctione quid jam dictum. Nunc de sapientia nobis est disserendum: non de illa Dei, quæ procul dubio Deus est; nam sapientia Dei Filius ejus unigenitus dicitur (Eccli. xxiv, 5, et I Cor. 1, 24): sed loquemur de hominis sapientia, vera tamen quæ secundum Deum est, et verus ac præcipuus cultus ejus est, que uno nomine 0ɛoat6a græce appellatur. Quod nomen nostri, sicut jam commemoravimus, volentes et ipsi uno nomine interpretari, pictatem dixerunt, cum pietas apud Græcos cuvée usitatius nun

cupetur: Geosibi vero quia uno verbo perfecte non potest, melius duobus interpretatur, ut dicatur potius Dei cultus. Hanc esse hominis sapientiam, quod et in duodecimo hujus operis volumine jam posuimus (Cap. 14), Scripturæ sanctæ auctoritate monstratur, in libro Dei servi Job, ubi legitur Dei sapientiam dixisse homini, Ecce pietas est sapientia; abstinere autem a malis, scientia (Job xxvin, 28); sive etiam, ut non nulli de græco incorμny interpretati sunt, disciplina quæ utique a discendo nomen accepit, unde et scien tia dici potest. Ad hoc enim quæque res discitur, u sciatur. Quamvis alia notione, in iis quæ pro peccatis

suis mala quisque patitur ut corrigatur, dici soleat disciplina. Unde illud est in Epistola ad Hebræos, Quis enim est filius, cui non det disciplinam pater ejus? et illud evidentius in eadem, Omnis enim ad tempus disciplina non gaudii videtur esse, sed tristitia: postea vero fructum pacificum iis qui per eam certarunt, reddet justitia (Hebr. x11,7, 11). Deus ergo ipse summa sapientia, cultus autem Dei sapientia est hominis, de qua nunc loquimur. Nam sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. 1, 19). Secundum hanc itaque sapientiam, quæ Dei cultus est, ait sancta Scriptura: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. vi, 26).

2. Sed si de sapientia disputare sapientium est, quid agemus? Numquidnam profiteri audebimus sapientiam, ne sit nostra de illa impudens disputatio? Nonne terrebimur exemplo Pythagoræ ? qui cum ausus non fuisset sapientem profiteri, philosophum potius, id est amatorem sapientia se esse respondit : a quo id nomen exortum ita deinceps posteris placuit, ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. An ideo sapientem profiteri talium hominum nullus audebat, quia sine ullo peccato putabant esse sapientem? lloc autem nostra Scriptura non dicit, quæ dicit: Argue sapientem, et amabit te (Prov. Ix, 8). Profecto enim judicat habere peccatum, quem censet arguendum. Sed ego nec sic quidem sapientem me audeo profiteri satis est mihi, quod etiam ipsi negare non possunt, esse etiam philo. sophi, id est amatoris sapientiæ, de sapientia disputare. Non enim hoc illi facere destiterunt, qui se amatores sapientiæ potius quam sapientes esse professi sunt. 3. Disputantes autem de sapientia, definierunt eam dicentes: Sapientia est rerum humanarum divinarumque scientia. Unde ego quoque in libro superiore utrarumque rerum cognitionem, id est divinarum atque humanarum, et sapientiam et scientiam dici posse non tacui (Lib. xı, capp. 1, 19). Verum seAlii cundum hanc distinctionem qua dixit Apostolus, datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ (I Cor. xII, 8); ista definitio dividenda est, ut rerum divinarum humanarum scientia proprie sapientia nuncupetur, autem proprie scientiæ nomen obtineat: de qua volumine tertio decimo disputavi, non utique quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis, ubi plurimum supervacaneæ vanitatis et noxia curiositatis est, huic scientiæ tribuens, sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quæ ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur : qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimumn. Aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam, quæ non nisi æterna est: aliud autem, scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur, et contra impios defendatur, quam proprio appellare vocabulo scientiam videtur Apostolus. De qua prius cum loquerer, ipsam præcipue fidem commendare curavi, a temporalibus æterna breviter ante distinEditi, sapientiam. At MSS., sapientem.

guens, atque ibi de temporalibus disserens: æterna
vero in hunc librum differens, etiam de rebus æternis
fidem temporalem quidem, et temporaliter in creden-
tium cordibus habitare,necessariam tamen propter adi-
piscenda ipsa æterna esse monstravi (Lib. xi, cap.7).
Fidem quoque de temporalibus rebus, quas pro 1.obis
æternus fecit,et passus est in homine, quem temporali-
ter gessit, atque ad æterna provexit, ad eamdem æter-
norum adeptionem prodesse disserui: virtutesque ip-
sas, quibus in hac temporali mortalitate prudenter, for-
titer, temperanter, et juste vivitur, nisi ad eamdem,
licet temporalem fidem, quæ tamen ad æterna perdu-
cit, referantur, veras non esse virtutes (Ibid., cap. 20).
CAPUT II. 4. In fidei temporulis retentione,
contemplatione ac dilectione trinitas quædam, sed non-
dum proprie imago Dei. Quapropter, quoniam sicut
scriptum est, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur
a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem
(II Cor. v, 6, 7); profecto quamdiu justus ex fide vi
vit (Rom. 1, 17), quamvis secundum hominem inte-
riorem vivat, licet per eamdem temporalem fidem ad
veritatem nitatur, et tendat ad æterna, tamen in ejus-
dem fidei temporalis retentione, contemplatione, di-
lectione, nondum talis est trinitas, ut Dei jam imago
dicenda sit ne in rebus temporalibus constituta vi-
deatur, quæ constituenda est in æternis. Mens quippe
humana cum fidem suam videt, qua credit quod non
videt, non aliquid sempiternum videt. Non enim
semper hoc erit, quod utique non erit, quando ista
peregrinatione finita, qua peregrinamur a Domino,
ut per fidem ambulare necesse sit, species illa succe
det, per quam videbimus facie ad faciem (I Cor. xIII,
12): sicut modo non videntes, tamen quia credimus,
videre merebimur, atque ad speciem nos per fidem
perductos esse gandebimus. Neque enim jam fides
erit, qua credantur quæ non videntur; sed species,
qua videantur quæ credebantur. Tunc ergo etsi vitæ
hujus mortalis transactæ meminerimus, et credidisse
nos aliquando quæ non videbamus, memoriter re-
coluerimus, in præteritis atque transactis deputabi-
tur fides ista, non in præsentibus rebus semperque ma-
nentibus: ac per hoc etiam trinitas ista quæ nunc in ejus-
dem fidei præsentis ac manentis memoria, contuitu,
dilectione consistit, tunc transacta et præterita repc-
rietur esse, non permanens. Ex quo colligitur, ut si jam
imago Dei est ista trinitas, etiam ipsa non in eis quæ
semper sunt, sed in rebus sit habenda transeuntibus.

CAPUT III. Difficultas contra id quod mox diclum est, diluitur. Absit autem ut cum animæ natura sit immortalis, nec ab initio quo creata est, unquam deinceps esse desistat, id quo nihil melius habet, non cum ejus immortalitate perduret. Quid vero melius in ejus natura creatum est, quam quod ad sui Creatoris imaginem facta est (Gen. 1, 27)? Non igitur in fidei retentione, contemplatione, dilectione, quæ non erit semper, sed in eo quod semper erit, invenienda est quam dici oporteat imaginem Dei.

5. An adhuc utrum ita se res habeat, aliquanto diligentius atque abstrusius perscrutabimur? Dici cnim

faciet rei præteritæ imaginatio in recordantis memoria derelicta. CAPUT IV. 6. In immortalitate animæ ratio nalis quærenda imago Dei. Trinitas in mente quo modo monstrata sit. Nec illa igitur trinitas, quæ nunc non est, imago Dei erit ; nec ista imago Dei est, quæ tunc non erit: sed ea est invenienda in anima hominis, id est rationali, sive intellectuali, imago Creatoris, quæ immortaliter immortalitati ejus est insita. Nam sicut ipsa immortalitas animæ secundum quem. dam modum dicitur; habet quippe et anima mortem suam, cum vita beata caret, quæ vera animæ vita dicenda est; sed immortalis ideo nuncupatur, quoniam qualicumque vita, etiam cum miserrima est, nunquam desinit vivere: ita quamvis ratio vel intellectus nunc in ea sit sopitus, nunc parvus, nunc magnus appareat, nunquam nisi rationalis et intellectualis est anima humana; ac per hoc si secundum hoc facta est ad imaginem Dei quod uti ratione atque intellectu ad intelligendum et conspiciendum Deum potest, prosecto ab initio quo esse cœpit ista tam magna el mira natura, sive ita obsoleta sit hæc imago, ut pene nulla sit, sive obscura atque deformis, sive clara et pulchra sit, semper est. Denique deformitatem dignitatis ejus miserans divina Scriptura, Quanquam, inquit, in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur: thesaurizal, et nescit cui congregabit ea ( Psal. xxxvin, 7 ). Non itaque vanitatem imagini Dei tribueret, nisi deformem cerneret factam. Nec tantum valere illam deformitatem, ut auferat quod imago est, satis ostendit, dicendo, Quanquam in imagine ambulat homo. Quapropter ex utraque parte veraciter pronuntiari potest ista sententia, ut quemadmodum dictum est, Quanquam in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur; ita dicatur, Quanquam vane conturbatur homo, tamen in imagine ambulat. Quanquam enim magna natura sit, tamen vitiari potuit, quia summa non est : et quanquam vitiari potuerit, quia sumnia non est, tamen quia summæ naturæ capax est, et esse particeps potest, magna natura est. Quæramus igitur in hac imagine Dei quamdam sui generis trinitatem, adjuvante ipso qui nos fecit ad imaginem suam. Non enim aliter possumus hæc salubriter investigare, et secundum sapientiam quæ ab illo est aliquid invenire: sed ea quæ in superioribus libris, et maxime in decimo, de anima humana vel mente diximus, si lectoris vel memoria teneantur atque recolantur, vel diligentia in eisdem locis in quibus conscripta sunt, recenseantur, non hic desiderabit prolixiorem de rei tantæ inquisitione sermonem.

[ocr errors]

potest, non perire istam trinitatem, etiam cum fides ipsa transierit: quia sicut nunc cam et memoria tenemus, et cogitatione cernimus, et voluntate diligimus; ita etiam tunc cum eam nos habuisse memoria tenebimus, et recolemus, et hoc utrumque tertia voJuntate jungemus, eadem trinitas permanebit. Quoniam si nullum in nobis quasi vestigium transiens reliquerit, profecto nec in memoria nostra ejus aliquid habebimus quo recurramus eam præteritam recordantes, atque id utrumque intentione tertia copulantes, et quod erat scilicet in memoria, non inde cogitantibus nobis, et quod inde cogitatione formatur. Sed qui hoc dicit, non discernit aliam nunc esse trinitatem, quando præsentem fidem tenemus, videmus, amamus in nobis; aliam tunc futuram, quando non ipsam, sed ejus velut imaginarium vestigium in me>moria reconditum, recordatione contuebimur, et duo hæc, id est, quod erat in memoria retinentis, et quod inde imprimitur in acie recordantis, tertia voluntate jungemus. Quod ut possit intelligi, sumamus exemplum de corporalibus rebus, de quibus in libro undecimo satis locuti sumus (Cap. 2 et seqq.). Nempe ab inferioribus ad superiora ascendentes, vel ab exterioribus ad interiora ingredientes, primam reperimus trinitatem in corpore quod videtur, et acie videntis quæ cum videt, inde formatur, et in voluntatis intentione quæ utrumque conjungit. Huic trinitati similem constituamus, cum fides quæ nunc inest nobis, tanquam corpus illud in loco, ita in nostra memoria constituta est, de qua informatur cogitatio recordantis, sicut ex illo corpore acies intuentis : quibus duobus, ut trinitas impleatur, annumeratur tertia voluntas, quæ fidem in memoria constitutam et quamdam ejus effigiem in contuitu recordationis impressam connectit et conjungit; sicut in illa corporalis trinitate visionis, formam corporis quod videtur, et conformationem quæ fit in cernentis aspectu, conjungit intentio voluntatis. Faciamus ergo corpus illud quod cernebatur, interisse dilapsum, nec ejus remansisse aliquid in ullo loco, ad quod videndum recurrat aspectus numquid quia imago rei corporalis jam transactæ atque præteritæ remanet in memoria, unde informetur recordantis obtutus, atque id utrumque tertia voluntate jungatur, eadem trinitas esse dicenda est, quæ fuerat quando species in loco positi corporis videbatur? Non utique, sed prorsus alia: nam *præter quod illa erat extrinsecus, hæc intrinsecus; illam profecto faciebat species præsentis corporis; thanc, imago præteriti. Sic et in hac re, de qua nunc agimus, et propter quam putavimus adhibendum illud exemplum, fides quæ nunc in animo nostro est, velut illud corpus in loco, dum tenetur, aspicitur, amatur, quamdam efficit trinitatem sed non ipsa erit, quando fides hæc in animo, sicut corpus illud in loco jam non erit. Quæ vero tunc erit, quando eam recordabimur in nobis fuisse, non esse, alia profecto erit. Ilanc enim quæ nunc est, facit res ipsa præsens et animo credentis affixa: at illam quæ tunc erit, 1 MSS., cogitantis obtutus.

7. Inter cætera ergo in libro decimo diximus, hominis mentem nosse semetipsam (Cap.7). Nihil enim tam novit mens, quam id quod sibi præsto est: nec menti magis quidquam præsto est, quam ipsa sibi. Et alia, quantum satis visum est, adhibuimus documenta, quibus hoc certissime probaretur.

CAPUT V. Infantium mens an se noverit. Quid itaque dicendum est de infantis mente, ita adhuc parEditi, in imagine Dei. Abest, Det, a manuscriptis.

vuli et in tam magna demersi rerum ignorantia, ut illius mentis tenebras mens hominis quæ aliquid novit exhorreat? An etiam ipsa se nosse credenda est, sed intenta nimis in eas res quas per corporis sensus tanto majore, quanto noviore cœpit delectatione sentire, non ignorare se potest, sed cogitare se non potest? Quanta porro intentione in ista quæ foris sunt sensibilia feratur, vel hinc solum conjici potest, quod lucis hujus hauriendæ sic avida est, ut si quisquam minus cautus aut nesciens quid inde possit accidere, nocturnum lumen posuerit ubi jacet infans, in ea parte ad quam jacentis oculi possint retorqueri, nec cervix possit inflecti, sic ejus inde non removeatur aspectus, ut nonnullos ex hoc etiam strabones fieri noverimus, eam formam tenentibus oculis, quam teneris et mollibus consuetudo quodam modo infixit. Ita et in alios corporis sensus, quantum sinit illa atas, intentione se quasi coarctant animæ parvulorum, ut quidquid per carnem offendit aut allicit, hoc solum abhorreant vehementer aut appetant : sua vero interiora non cogitent, nec possint admoneri ut hoc faciant; quia nondum admonentis signa noverunt, ubi præcipuum locum verba obtinent, quæ sicut alia prorsus nesciunt. Quod autem aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare, jam in eodem volumine ostendimus (Lib. 10, cap. 5).

8. Sed hanc ætatem omittamus, quæ nec interrogari potest quid in se agatur, et nos ipsi ejus valde obliti sumus. Hinc tantum certos nos esse suffecerit, quod cum homo de animni sui natura cogitare potuerit, atque invenire quod verum est, alibi non inveniet, quam penes se ipsum. Inveniet autem, non quod nesciebat, sed unde non cogitabat. Quid enim scimus, si quod est in nostra mente nescimus ; cum omnia quæ scimus, non nisi mente scire possimus?

CAPUT VI. In mente se ipsam cogitante trinitas quædam quomodo existat. Quid in hac trinitate præstet cogitatio. Tanta est tamen cogitationis vis, ut nec ipsa mens quodam modo se in conspectu suo ponat, nisi quando se cogitat: ac per hoc ita nihil in conspectu mentis est, nisi unde cogitatur, ut nec ipsa mens, qua cogitatur quidquid cogitatur, aliter possit esse in conspectu suo, nisi se ipsam cogitando. Quomodo autem, quando se non cogitat, in conspectu suo non sit, cum sine se ipsa nunquam esse possit, quasi aliud sit ipsa, aliud conspectus ejus, invenire non possum. Hoc quippe de oculo corporis non absurde dicitur: ipse quippe oculus loco suo fixus est in corpore, aspectus autem ejus in ea quæ extra sunt tenditur, et usque in sidera extenditur. Nec est oculus in conspectu suo; quandoquidem non conspicit se ipsum, nisi speculo objecto, unde jam locuti sumus (Lib. 10, cap. 3) : quod non fit utique quando se mens in suo conspectu sui cogitatione constituit. Numquid ergo alia sua parte aliam partem suam videt, cum se conspicit cogitando, sicut aliis membris nostris, qui sunt oculi, alia membra nostra conspicimus, quæ in nostro possunt esse conspectu? Quid dici absurdius vel sentiri potest? Unde igitur aufertur mens, nisi a se ipsa? et ubi po

[ocr errors]

nitur in conspectu suo, nisi ante se ipsam? Non ergo ibi erit ubi erat, quando in conspectu suo non erat; quia hic posita, inde sublata est. Sed si conspicienda migravit, conspectura ubi manebit? An quasi geminatur, ut et illic sit et hic, id est, et ubi conspicere, et ubi conspici possit; ut in se sit conspiciens, ante se conspicua? Nihil horum nobis veritas consulta respondet: quoniam quando isto modo cogitamus, nor! nisi corporum fictas imagines cogitamus, quod men- tem non esse paucis certissimum est mentibus, a quibus potest de hac re veritas consuli. Proinde restat ut aliquid pertinens ad ejus naturam sit conspectus ejus, et in eam, quando se cogitat, non quasi per loci spatium, sed incorporea conversione revocetur : cum vero non se cogitat, non sit quidem in conspectu suo, nec de illa suus formetur obtutus, sed tamen noverit se tanquam ipsa sit sibi memoria sui. Sicut multarum disciplinarum peritus ea quæ novit, ejus memoria continentur, nec est inde aliquid in conspectu mentis ejus, nisi unde cogitat; cætera in arcana quadam notitia sunt recondita, quæ memoria nuncupatur. Ideo trinitatem sic commendabamus, ut illud unde formatur cogitantis obtutus, in memoria poneremus; ipsam vero conformationem, tanquam imaginem quæ inde imprimitur; et illud quo utrumque conjungitur, amorem seu voluntatem. Mens igitur quando cogitatione se conspicit, intelligit se et recognoscit: gignit ergo bunc intellectum et cognitionem suam. Res quippe incorporea intellecta conspicitur, et intelligendo cognoscitur. Nec ita sane gignit istam notitiam suam mens, quando cogitando intellectam se conspicit, tanquam sibi ante incognita fuerit: sed ita sibi nota erat, quemadmodum notæ sunt res quæ memoria continentur, etiamsi non cogitentur: quoniam dicimus hominem nosse litteras, etiam cum de aliis rebus, non de litteris cogitat. Hæc autem duo, gignens et genitum, dilectione tertia copulantur, quæ nihil est aliud quam voluntas fruendum aliquid appetens vel tenens. Ideoque etiam illis tribus nominibus insinuandam mentis. putavimus trinitatem, memoria, intelligentia, voluntate.

9. Sed quoniam mentem semper sui meminisse, semperque se ipsam intelligere et amare, quamvis non semper se cogitare discretam ab eis quæ non sunt quod ipsa est, circa ejusdem libri decimi finem diximus: quærendum est quonam modo ad cogitationem pertineat intellectus; notitia vero cujusque rei, quæ inest menti, etiam quando non de ipsa cogitatur, ad solam dicatur memoriam pertinere. Si enim hoc ita est, non habebat hæc tria, ut et sui meminisset, et se intelligeret, et amaret: sed meminerat tantum sui, et postea cum cogitare se cœpit, tunc se intellexit. atque dilexit.

CAPUT VII. Exemplo res declaratur. Quomodo res ad juvandos lectores tractata sil. Quapropter diligentius illud consideremus exemplum, quod adhibuimus, ubi ostenderetur aliud esse rem quamque non nosse, aliud non cogitare; fierique posse ut ncverit Editi, migrabit. Aptius vero Mss., migravit. Ajua tr. Lugd. Ven. Lov., ul. M.

« PredošláPokračovať »