Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

sibilia ab intelligibilibus, carnalia scilicet ab spiritualibus dijudicare atque discernere ; non erat ætatis, non disciplina, non cujusdam etiam consuetudinis, non ullorum denique meritorum; non enim parvi gaudii et felicitatis res est itane tandem ne illud quidem arripere poteram, quod in omnium hominum judicio summi Dei legibus natura ipsa constituit?

CAPUT X. Peccatum nonnisi a voluntate. Vita et voluntas sua cuique notissima. Voluntas quid sit. Quivis enim homines, quos modo a communi sensu generis humani nulla disrupisset amentia, quæ vellent ad judicandum studia detulissent, quamlibet imperi. tiam, quantamcumque etiam tarditatem; velim experiri quid mihi responderent roganti, utrum eis peccasse videretur, de cujus dormientis manu scripsisset alius aliquid flagitiosum. Omnes quis dubitet ita fuisse negaturos illud esse peccatum, ita reclamaturos, ut etiam succenserent fortasse quod tali eos rogatione dignos putaverim? A quibus ego, quoquo modo poteram, reconciliatis et in consilium restitatis peterem, ut me aliud tam manifestum, et in omnium cognitione positum, interrogantem non moleste ferrent: tunc quærerem, si non dormientis, sed scientis manu, qui membris tamen cæteris vinctus atque constrictus esset, quisquam valentior aliquid similiter fecisset mali, utrum quia id nosset, quamvis omuino noluisset, ullo peccati nomine teneretur. Et hic mihi omnes mirantes quod talia sciscitarer, sinc cunclatione responderent, nihil etiam istum omnino peccasse. Quid ita? Quia de quo nesciente, vel resistere non valente quisquam quidpiam mali fecerit, juste damnari nullo modo potest. Atque idipsum cur ita esset, si in illis hominibus naturam ipsam percontarer humanam, facile pervenirem ad id quod cuperem, isto modo quærens : Quid, si dormiens ille jam sciret quid alius de manu ejus facturus esset, et de industria, plus p tus etiam ne expergisceretur ', se somno dederet, ut aliquem jurando falleret; num ci quidquam somnus ad innocentiam suffragaretur? Quid aliud quam nocentem hominem pronuntiaret *? Quid si et ille volens vinctus est, ut aliquem símiliter prætenta defensione deciperet, quid ei tandem, ut peccato careat, illa vincula profuerunt ? Quanquam his obstrictus, revera resistere non valeret; sieut ille dormiens, quid tune fieret, omnino nesciret. Numquidnam igitur dubita dum est quin peccasse ambo judicarentur? Quibus concessis colligerem, nusquam scilicet nisi in voluntate esse peccatum (a) : cum mibi auxiliaretur etiam illud, quod justitia peccantes tenet sola mala voluntate, quamvis quod voluerint implere nequiverint.

3

[blocks in formation]

in rebus obscuris abditisque versari, ubi propter intelligentium paucitatem vel fraudis vel ostentationis suspicio nasci solet? Secedat paulisper illa intelligibilium sensibiliumque distinctio : nulla mihi fiat invidia, quod tardas animas subtilium disputationum stimulis persequor. Liceat mihi me seire vivere, liceat mihi scire me velle vivere: in quæ si consentit genus humanum, tam nobis cognita est voluntas nostra, quam vita. Neque cum istam scientiam profitemur, metuendum est ne nos quisquam falli posse convineat: hoc ipsum enim falli nemo potest, si aut non visat, aut nibil velit. Non me arbitror quidquam obscurum attulisse, et vereor ne cuiquam magis, quod hacc nimium manifesta sint, videar esse culpandus: sed quorsum hæc tendant, consideremus.

14. Non igitur nisi voluntate peccatur. Nobis autem voluntas nostra notissima est: neque enim scirem me velle, si quid sit voluntas ipsa nescirem. Definitur itaque isto modo: Voluntas est animi motus, cgente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum (a). Cur, ergo ita tunc definire nou possem? An erat difficile videre invitum volenti esse contrarium, ita nt contrarium sinistrum dextro esse dicinius, non ut nigrum albo? Nam eadem res simul et nigra et alba esse non potest : duorum autem in medio quisque positus, ad alterum sinister est, ad alterum dexter; simul quidem utrumque unus homo, sed simul utrumque ad unum hominem nullo modo. Ita quidem invitus et volens unus animus simul esse potest; sed unum atque idem nolle simul et velle nou potest. Cum enim quisque invitus aliquid facit, si eum roges utrum id facere velit, nolle se dicit : item si roges utrum id velit non facere, velle respondet. Ita invitum ad faciendum, ad non faciendum autem volentem reperies: id est cnim unum animum uno tempore habentem utrumque, sed aliud atque aliud ad singula referentem. Cur hæc dico? Quia si rursum quaeramus quam ob causam id invitus faciat, cogi se dicet. Nam et omnis invitus faciens cogitur ; et omnis qui cogitur, si facit, nonnisi invitus facit. Restat ut volens a cogente sit liber, etiamsi se quisquam cogi putet. Et hoc enim modo omnis qui volens facit, non cogitur; et omnis qui non cogitur, aut volens facit, aut non facit. Hæc cum in omnibus hominibus, quos interrogare non absurde possumus, a puero usque ad senem, a ludo litterario usque ad solium sapientis, natura ipsa proclamet; cur ego tunc non viderem in definitione voluntatis ponendum esse, Cogente nullo, quod nunc quasi experientia majore cautissimus posui? At si hoc ubique manifestum est, et non doctrina, sed natura omnibus promptum; quid restat quod videatur obscurum, nisi forte ullum lateat, aliquid nos velle cum volumus, et ad hoc moveri animum nostrum, idque aut habere nos aut non habere, et si haberemus retinere velle, si non haberemus acquirere? Quare aut non amit

Michaelinus Ms., recipere. (a) I Retract., cap. 13, n.3.

tere, aut adipisci aliquid vult, omnis qui vult. Quamobrem, si omnia ista luce clariora sunt, sicuti sunt, neque meæ tantum, sed notitiæ generis humani veritatis ipsius liberalitate donata, cur illo etiam tempore diccre non possem : Voluntas est motus animi, cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum?

CAPUT XI. — 15. Peccatum quid. Dicet aliquis : Et hoc te adversum Manichæos quid adjuvaret? Exspecta; sine prius etiam peccatum definiamus, quod sine voluntate esse non posse omnis mens apud se divinitus conscriptum legit. Ergo peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere (a). Quanquam si liberum non sit, non est voluntas. Sed malui grossius ' quam scrupulosius definire. Etiamne hi libri obscuri mihi scrutandi erant, unde discerem neminem vituperatione suppliciove dignum, qui aut id velit quod justitia velle non prohibet, aut id non faciat quod facere non potest? Nonne ista cantant et in montibus pastores, et in theatris poetæ, et indocti in circulis, et docti in bibliothecis, et magistri in scholis, et antistites in sacratis locis, et in orbe terrarum genus bumanum? Quod si nemo vituperatione vel damnatione dignus est, aut non contra vetitum justitiæ faciens, aut quod non potest non faciens, omne autem peccatum vel vituperandum est, vel damnandum ; quis dubitet tunc esse peccatum, cum et velle injustum est, et liberum nolle; et ideo definitionem illam et veram et ad intelligendum esse facillimam, et non modo nunc, sed tunc quoque a me potuisse dici : Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere?

CAPUT XII. — 16. Ex datis definitionibus peccati et voluntatis hæresim Manichæorum totam evertit. Ex malarum item animarum justa damnatione sequitur non natura, sed voluntate malas esse. Animas esse natura bonas, quibus datur venia peccatorum. Age nunc, videamus quid nos hæc adjuvarent. Plurimum omnino3, ut nihil amplius desiderarem totam quippe causam finirent. Nam quisquis secreta conscientiæ suæ legesque divinas penitus naturæ inditas, apud animum intus, ubi expressiores certioresque sunt, consulens, has duas definitiones voluntatis atque peccati veras esse concedit, totam Manichæorum hæresim paucissimis et brevissimis, sed plane invictissimis ratiunculis sine ulla cunctatione condemnat. Quod sic considerari potest. Duo animarum genera esse dicunt, unum bonum, quod ita ex Deo sit, ut non ex aliqua materia vel ex nihilo ab eo factum, sed de ipsa ejus omnino substantia pars quædam processisse dicatur; alterum autem malum, quod nulla prorsus ex parte ad Deum pertinere credunt credendumque commendant : et ideo illud summum bonum, hoc vero summum malum esse prædicant : atque ista duo genera fuisse

[blocks in formation]

aliquando discreta, nunc esse commixta. Genus quidem commixtionis hujus et causam nondum audieram sed tamen jam quærere poteram, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam voluntatem. Si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat, et ideo nullo modo malum (a). Si autem ideo malum, quia licet esset sine voluntate, tanquam ignis, tameu si bonum attigisset, violaret, atque corrumperet: quantum est nefas, et naturam mali tantum valere ad commutandam ullam Dei partem, et summum illud bonum corruptibile et violabile credere? Quod si voluntas inerat, profecto inerat, cogente nullo, motus animi ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum. Iloc autem aliquid, aut bonum erat, aut bonum putabatur: non enim aliter appeti posset. Sed in summo malo, ante commixtionem quam prædicant, nullum unquam bonum fuit. Unde igitur ibi vel scientia vel opinio boni esse potuit? An nihil volebant quod apud se esset, atque illud bonum verum, quod extra erat, appetebant? Ista vero præclara et magna laude prædicanda voluntas est, qua summum appetitur et verum bonum. Unde igitur in summo malo motus animi tanta laude dignissimus? An studio nocendi appetebant? Primo, eodem revolvitur ratio. Qui cuim nocere vult, bono aliquo vult privare alium propter aliquod bonum suum. Erat igitur in eis vel scientia boni, vel opinio, quæ summo malo nullo modo esse debebat. Deinde bonum illud extra se pɔsitum, cui nocere studebant, utrum omnino esset, unde cognoverant? Si intellexerant, quid tali mente præclarius? An quidquam est aliud, quo magnis laboribus omnis bonorum porrigatur intentio, nisi ut summum illud et sincerum bonum intelligatur? Quod ergo nunc vix paucis bonis justisque conceditur, id tunc illud merum malum nullo bono adjuvante jam poterat? Si autem illæ animæ corpora gerebant, et id oculis viderant; quæ linguæ, quæ pectora, quæ ingenia laudandis istis oculis prædicandisque sufficiunt, quibus vix possunt mentes justorum adæquari? Quanta bona invenimus in summo malo? Si enim videre Deum malum est, non est bonum Deus: bonum est autem Deus bonum est igitur Deum videre; et nescio quid huic bono comparari queat. Porro quod videre bonum est, unde fieri potest ut posse videre sit malum? Quapropter quidquid vel in illis oculis, vel in istis mentibus fecit, ut ab his possit videri divina substantia, magnum et ineffabili laude dignissimum bonum fecit. Si autem non factum, sed ipsum per se tale ac sempiternum erat, difficile hoc malo quidquam melius invenitur.

[ocr errors]
[blocks in formation]

mnet. Si nullas, nullum meritorum judiciam est', nula providentia ; et casu potius quam ratione mundus administratur, vel potius non administratur : non enim administratio casibus danda est. Hoc autem si omnibus qualibet religione devinctis credere nefas est, restat ut aut sit aliquarum animarum damnatio, aut nulla peccata sint. Sed si nulla peccata sunt etiam nullum malum : quod isti si dixerint, hæresim suam `uno ictu interficiunt. Convenit igitur mihi cum illis, animas aliquas divina lege judicioque damnari. At hæ, si bonæ sint, quæ illa justitia est ? Si malæ; natura, an voluntate? Sed natura esse malæ animæ nullo modo queunt. Unde hoc docemus? De superioribus definitionibus voluntatis atque peccati. Quia dicere animas, et esse malas, et nihil peccare, plenum est dementiæ dicere autem peccare sine voluntate, magnum deliramentum est; et peccati reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summa iniquitatis est et insaniæ. Quamobrem illæ animæ quidquid faciunt, si natura, non voluntate faciunt, id est, si libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent; si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus (a). At omnes fatentur, et malas animas juste, et eas que non peccaverunt, injuste damnari: fatentur igitur eas malas esse que peccant. Illæ autem, sicut ratio docuit, non peccant. Animarum ergo malarum genus nescio quod extraneum, quod a Manichæis inducitur, nullum est.

1

18. Nunc bonum illud genus videamus, quod rursus ita laudant, ut ipsam Dei substantiam dicant esse. Quanto autem melius est ut suum ordinem meritumque quisque cognoscat, nec ita sacrilega superbia ventiletur, ut cum se toties commutari sentiat, summi illius boni, quod incommutabile pia ratio profitetur et docet, credat esse substantiam ? Ecce enim cum manifestum sit non peccare animas in eo quod non sunt tales, quales esse non possunt ; unde constat jam nescio quas illas inductitias nullo modo peccare, et propterea illas omnino non esse: relinquitur, ut quoniam concedunt esse peccata, non inveniant quibus ea tribuant, nisi bono generi animarum et substantie Dei. Maxime autem urgentur auctoritate christiana: nunquam enim negaverunt dari veniam peccatorum, cum fuerit ad Deum quisque conversus ; nunquam dixerunt ( ut alia multa) quod Scripturis divinis hoc quispiam corruptor inseruerit. Quibus ergo peccata donantur? Si alieni generis illis malis, possunt et bonæ fieri, possunt Dei regnum possidere cum Christo. Quod isti quia negant, nec habent altenisi earum quas de substantia Dei esse rum genus, perhibent; restat ut non solum etiam ipsas, sed ipsas solas peccare fateantur. Ego autem nihil pugno ne solæ peccent: peccant tamen. At enim 3 mali commixtione

1 Sic Mss. At Er. et Lov., teneri. Et paulo post iidem editi ferunt, peccato earum teneri non possumus.

Editi, extra illud. Melius vaticani Mss.. extraneum. Editi, peccant tamen, etenim mali commixtione, etc. Emendantur ex Mss.

(a) I Betract., cap. 15, n. 6.

coguntur? Si ita coguntur, ut resistendi potestas nulla sit, non peccant : si est in potestate sua resistere, et propria voluntate consentiunt, cur tanta bona in summo malo, cur hoc malum in summo bono, per doctrinam illorum cogimur invenire; nisi quia neque illud malum est quod suspicione inducunt, neque hoc summum bonum quod superstitione pervertunt?

CAPUT XIII. — 19. Ex deliberatione in malam e. in bonam partem non haberi duo animarum genera. Concesso genere animarum illicientium ad turpia, non sequi has esse natura malas, alias esse summum bonum. At si de duobus istis generibus animarum delirare illos et errare docuissem, aut certe ipse didicissem, quid remanere poterat, cur mihi jam de ulla re audiendi vel consulendi viderentur? An ut discerem hinc ostendi animarum duo esse genera, quod in deliberando nunc in malam partem, nunc in bonam nutat assensio? Cur non magis hoc signum est unius animæ, quæ libera illa voluntate huc et huc ferri, hinc atque hinc referri potest? Nam mihi cum accidit, unum me esse sentio utrumque considerantem, alterutrum eligentcm: sed plerumque illud libet, hoc decet, quorum nos in medio positi fluctuamus. Nec mirum: ita enim nunc constituti sumus, ut et per carnem voluptate affici, et per spiritum honestate possimus. Quare non duas animas hinc fateri cogor? Possumus enim melius et multo expeditius intelligere duo genera bonarum rerum, quorum tamén neutrum ab auctore Deo sit alienum, 'unam animam ex diversis afficere partibus ', inferiore ac superiore, vel quod recte ita dici potest, exteriore atque interiore. Ista sunt duo genera, quæ sensibilium et intelligibilium nomine paulo ante traclavimus, quæ carnalia et spiritualia libentius et familiarius nos vocamus. Sed factum est nobis difficile a carnalibus abstinere, cum panis verissimus noster spiritualis sit. Cum labore namque nunc edimus panem. Neque enim nullo in supplicio sumus peccato transgressionis mortales ex immortalibus facti. Ideo contingit ut cum ad meliora conantibus nobis, consuetudo facta cum carne et peccata nostra quodam modo militare contra nos, et difficultatem nobis facere cœperint, nonnulli stulti aliud genus animarum quod non sit ex Deo superstitione obtusissima suspicentur.

20. Quanquam etiam si eis concedatur inferiore alio genere animarum nos illici ad turpia, non inde conficiunt aut illas natura malas esse, aut istas sunmum bonum. Fieri enim potest ut propria illæ voluntate appetendo quod non licebat, hoc est, peccando, ex bonis facta sint male; rursusque fieri bonæ possint, sed sic ut quamdiu manent in peccato, ad sesc alias occulta quadam suasione traducant deinde, ut omnino malæ non sint, sed in suo genere, quamvis inferiore , opus proprium sine ullo peccato

:

1 Sic in Mss. At in editis vulgo male, ex diversis efficere partibus.

Editi, ita sunt. Meliores vero Mss., ista sunt. Vaticani Mss., sed ut fit. Michaelinus Ms., sed ut fit, quamdiu manent in peccato, ad alias sese occulta quadam suasione traducant.

exerceant istæ autem superiores quibus actionem longe præstantiorem rerum moderatrix justitia summa tribuerit, si illas inferiores sequi et imitari voluerint, peccando fiunt malæ, non quia malas, sed quia male imitantur. Ab illis enim agitur proprium, ab istis appetitur alienum : unde illæ in suo gradu manent, istæ ad inferiora merguntur. Velut cum homines ferina sectantur. Pulchre namque incedit quadrupedans equus at si hoc homo pedibus manibusque imitetur, quis eum vel palearum cibo dignum putet? Recte igitur plerumque improbamus imitantem, cum eum quem imitatur probemus. Improbamus autem, non quia non sit assecutus, sed quia omnino assequi voluit. In equo enim probamus illud, cui quantum præponimus hominem, tantum offendimur quod inferiora sectatur. Quid inter ipsos homines, in emittenda voce nonne quod præco bene facit, etiamsi clarius ac melius id faciat senator præcone, insanus est? Cœlestia suscipe: lucens luna laudatur, suoque cursu atque vicibus bene considerantibus satis placet ; tamen si eam sol velit imitari (fingamus enim cum posse habere hujusmodi voluntates), cui non summe ac jure displiceat? Ex quibus illud est quod intelligi volo. Etiam si sunt animæ (quod interim incertum est), corporeis officiis non peccato, sed natura deditar, nosque, quanquam sint inferiores, aliqua tamen interiore 1 vicinitate contingunt, non illas iden malas haberi oportere, quia et nos cum eas sequimur, el corporea diligimus, mali sumus (a). Propterca enim corporea diligendo peccamus, quia spiritualia diligere et justitia jubemur et natura possumus, et lunc in nostro genere optimi et beatissimi sumus (b).

21. Quamobrem, quid habet argumenti æstuans in utramque partem deliberatio, modo in peccatum prona, modo in recte factum subvecta, ut duo animarum genera, quorum alterius natura ex Deo sit, alterius non sit, cogamur accipere, cum alias tot causas alternantis cogitationis conjicere liceat? Sed hæc obscura esse, et incassum ab animis lippientibus quæri, quisquis bonus rerum existimator est, videt. Quare illa potius quæ de voluntate atque peccato dicta sunt, illa, inquam, quæ summa justitia neminem ratione utentem ignorare permittit, illa quæ si auferantur nobis, nihil est unde disciplina virtutis inchoetur, nihil unde a vitiorum morte 3 surgatur, etiam atque etiam considerata satis clare ac dilucide Manichæorum hæresim falsam esse convincunt.

CAPUT XIV. — 22. Rursum ex pœnitendi utilitate monstratur animas non natura malas esse. Demonstralioni lam certæ nonnisi ex consuetudine errandi contradicitur. Horum simile est quod de pœnitendo nunc dicam. Nam, ut inter omnes sanos constat, et quod ipsi Manichæi non solum fatentur, sed et præcipiunt,

*sic in Mss. At in excusis, inferiore.

• Editi, alternantes cogitationes. Castigantur ex MSS.

• Ita in Mss. At in excusis vulgo, mole.

(a) 1 Retract., cap. 15, n. 7.

(b) Ibid., n. 8.

[ocr errors]

utile est pœnitere peccati. Quid ego nunc in hanc rem divinarum Scripturarum testimonia, quæ usquequaque diffusa sunt, colligam? Vox est etiam ista naturæ: neminem stultum rei hujus notitia deseruit ; hoc nobis nisi penitus insitum esset, periremus. Potest aliquis dicere, non se peccare: non autem sibi esse, si peccaverit, pœnitendum, nulla barbaries dicere audebit. Quæ cum ita sint, quæro ex duobus illis generibus animarum, cujus sit pœnitere peccati? Scio quidem neque illius esse posse, qui male facere, neque illius qui bene facere non potest: quare, ut corum verbis utar, si animam tenebrarum peccati pœnitet, non est de substantia summi mali; si animam lucis, non est de substantia summi boni. Pœnitendi enim affectus ille qui prodest, et male fecisse pænitentem, et bene facere potuisse testatur. Quomodo igitur ex me nihil mali, si ego perperam feci? aut quomodo me recte pœnitet, si ego non feci? Audi partem alteram : Quomodo ex me nihil boni est, cui bona voluntas inest? aut quomodo me recte pœnitet, si non inest? Quamobrem aut negent isti esse pœnitendi magnam utilitatem, ut non solum a christiano nomine, sed ab omni etiam vel imaginaria ratione pellantur; aut animarum illa duo genera, unum ex quo nihil mali, altcrum ex quo nihil boni sit, dicere' atque docere jam desinant: quod si faciant, Manichri esso utique jam desinent; nam tota illa secta ista bicipiti, vel potius præcipiti animarum varietate fulcitur.

23. Ac mihi quidem satis est sic scire quod Manichæi errent, ut scio pœnitendum esse peccati: et tamen si nunc amicorum meorum aliquem, qui usque adhuc illos audiendos putat, compellem jure aniicitiæ, et ei dicam, Scisne utile esse, cum quisque peccaverit, pœnitere? sine dubitatione se scire jurabit. Si ergo te fecero ita scire falsam esse Manichæorum hæresim, desiderabisne amplius? Quid amplius se posse in hac re desiderare respondeat. Bene quidem húc usque. Sed cum ostendere cœpero certas necessariasque rationes, quæ illam propositionem adamantinis, ut dicitur, catenis innexa consequuntur, remque totam ad conclusionem qua illa evertitur sécta perduxero; negabit se forsitan scire utilitatem illam pœnitendi, quam nemo doctus, nemo indoctus ignorat; et potius se scire contendet, cum dubitamus et deliberamus, duas in nobis animas patrocinia propria singulis quæstionis partibus adhibere. O consuetudo peccati! o comes pœna peccati! Vos me tunc a rerum tam manifestarum consideratione avertistis; sed non sentienti nocebatis: nunc vero in familiarissimis meis similiter non sentientibus me jam vulneratis torquetisque sentientem.

CAPUT XV.-24. Oral pro amicis quos habuit erroris socios. Attendite ista, quæso, charissimi : vestra

[blocks in formation]

ingenia bene novi. Si mihi nunc vos qualiscumque hominis mentem rationemque conceditis, multo cer tiora sunt, quam quæ ibi vel videbamur discere, vel magis credere cogebamur. Deus magne, Deus omnipotens, Deus summæ bonitatis, quem inviolabilem atque incommutabilem credi atque intelligi fas est, Trina unitas, quam catholica Ecclesia colit, supplex oro, expertus in me misericordiam tuam, ne homines cum quibus mihi a pueritia in omni convictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire per

inittas (a). Video maxime exspectari hoc loco, quomodo etiam catholicas Scripturas a Manichæis accusatas vel tunc defenderem, si, ut dico, cautus essem; vel nunc defendi posse demonstrem. Sed in aliis voluminibus Deus adjuvabit propositum meumn; nam hojus jam, quantum arbitror, moderata 1 parci sibi postulat longitudo.

1 Editio Er., immoderata.
(a) I Retract., cap. 15, n. 8.

DE SUBSEQUENTE DISPUTATIONE,

POSSIDIUS IN AUGUSTINI VITA, CAP. VI.

1

Sane tunc in illa Hipponensi urbe, Manichæorum pestilentia quamplurimos cives et peregrinos infecerat et penetraverat, seducente et decipiente ejusdem hæresis quodam presbytero nomine Fortunato, ibidem conversante atque manente. Interea Hipponenses cives et peregrini Christiani tam Catholici quam etiam Donatistæ adeunt Augustinum presbyterum, atque deposcunt ut illum hominem Manichæorum presbyterum, quem doctum credebant, videret, et cum eodem de Lege tractaret. Quod idem, ut scriptum est, paratus ad responsionem omni poscenti se rationem de fide et spe quæ in Deum est (1 Petr. 1, 15), potensque exhortari in doctrina sana, et contradicentes redarguere ( Tit. 1, 9), minime renuit. Sed utrum etiam hoc Fortunatus fieri vellet, sciscitatus est. At illi confestim ad ipsum Fortunatum id detule runt, petentes et exhortantes ac flagitantes, quod id minime recusaret. Sane quoniam idem Fortunatus jam apud Carthaginem sanctum noverat Augustinum adhuc in eodem secum errore constitutum, cum eodem congredi pavitabat. Verumtamen suorum maxime instantia coactus ac verecundatus, promisit cominus se esse venturum, certamenque disputandi subiturum. Unde condicto die et loco convenerunt in unum, concurrentibus quamplurimis viris studiosis turbisque curiosis, et apertis notariorum tabulis, disputatio est cœpta primo, et secundo finita est die. In qua ille manichæus præceptor, ut Gestorum continet fides, nec catholicam assertionem potuit evacuare, nec Manichæorum sectam subnixam veritate valuit comprobare: sed deficiens responsione, ultimo collaturum se cum suis majoribus ea quæ refellere non potuit, prosecutus est ; et si sibi forte de his satis minime fecissent, suæ animæ consulturum : atque ita ab omnibus apud quos magnus et doctus videbatur, nihil valuisse in suæ sectæ assertione judicatus est. Qua ille confusione affectus, et sequenti tempore de Ilipponensi civitate profectus, ad eamdem amplius non remeavit ; ac sic per memoratum Dei hominem omnium cordibus, vel qui aderant, vel qui absentes illa quæ gesta sunt cognoverant, error ille ablatus, catholica est intimata ac retenta sincera religio.

De subsequente Disputatione vide lib. 1, cap. 16, Retractationum, tom. 1, col. 612, n. 1, a verbis, Eodem tempore, usque ad verba n. 2, Clarissimis consulibus. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

ACTA SEU DISPUTATIO

CONTRA FORTUNATUM MANICHÆUM. Liber unus (a). ̧

DISPUTATIO PRIMÆ DIEI.

Quinto calendas septembris, Arcadio Augasto bis el Rufino viris clarissimis consulibus. habita dispu

tatio adversus Fortunatum Manicharorum presbyterum, in urbe Hipponensium regionum, in Balneis Sossii, sub præsentia populi.

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber contra Fortunatum castigatus est juvante codice Vaticano, Arnulphensi, et Victorinis duobus, præter Belgicoгa rium varias lectiones olim a Lovaniensibus datas, perlectis etiam antiquis editionibus.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. 1 Editio Lov., Sosii. Cæteri libri, Sossit.

(a) Scriptus anno 392.

« PredošláPokračovať »