Obrázky na stránke
PDF
ePub

homo aliquid quod non cogitat, quando aliunde, non inde cogitat. Duarum ergo vel plurium disciplinarum peritus, quando unam cogitat, aliam vel alias etiam si non cogitat, novit tamen. Sed numquid recte possumus dicere, Iste musicus novit quidem musicam, sed nunc cam non intelligit, quia eam non cogitat; intelligit autem nunc geometricam, hanc enim nunc cogitat? Absurda est, quantum apparet, ista sententia. Quid etiam illa, si dicamus, Iste musicus novit quidem musicam, sed nunc eam non amat, quando eam non cogitat; amat autem nunc geometricam, quoniam nunc ipsam cogitat: nonne similiter absurda est? Rectissime vero dicimus, Iste quem perspicis de geometrica disputantem, etiam perfectus est musicus; nam et meminit discipline cjus, et intelligit eam et diligit: sed quamvis eam noverit et amet, nunc illam non cogitat, quoniam geometricam de qua disputat, cogitat. Hinc admonemur esse nobis in abdito mentis quarumdam rerum quasdam notitias, et tunc quodam modo procedere in medium, atque in conspectu mentis velut apertius constitui, quando cogitantur: tunc enim se ipsa mens, et meminisse, et intelligere, et amare invenit, etiam unde non cogitabat, quando aliud cogitabat. Sed unde diu non cogitaverimus, et unde cogitare nisi commoniti non valemus, id nos nescio quo eodemque miro modo, si potest dici, scire nescimus. Denique recte ab ec qui commemorat, ei quem commemorat dicitur : Scis hoc, sed scire te nescis; commemorabo, et invenies te scientem quod te nescire putaveras. Id agunt et litteræ, quæ de his rebus conscriptæ sunt, quas res duce ratione veras esse invenit lector: non quas veras esse credit ei qui scripsit, sicut legitur historia; sed quas veras esse etiam ipse invenit, sive apud se, sive in ipsa mentis luce veritate. Qui vero nec admonitus valet ista contueri, magna cæcitate cordis, tenebris ignorantiæ demersus est altius, et mirabiliore divina ope indiget, ut possit ad veram sapientiam pervenire.

10. Propter hoc itaque volui de cogitatione adhibere qualecumque documentum, quo posset ostendi quomodo ex iis quæ memoria continentur, recordantis acies informetur, et tale aliquid gignatur ubi homo cogitat, quale in illo erat ubi ante cogitationem meminerat quia facilius dignoscitur, quod tempore accedit, et ubi parens prolem spatio temporis antecedit. Nam si nos referamus ad interiorem mentis memoriam qua sui meminit, et interiorem intelligentiam qua se intelligit, et interiorem voluntatem qua se diligit, ubi hæc tria simul semper sunt, et semper simul fuerunt ex quo esse cœperunt, sive cogitarentur, sive non cogitarentur; vjdebitur quidem imago illius trinitatis et ad solam memoriam pertinere: sed quia ibi verbum esse sine cogitatione non potest (cogitamus enim omne quod dicimus, etiam illo interiore verbo quod ad nullius gentis pertinet linguam), in tribus potius illis imago ista cognoscitur, memoria

Editi, loco, geometricam, habebant, geometriam. Ila Mss. Editi vero, cui. At Mss., quem.

1

scilicet, intelligentia, voluntate. Hane autem nune dico intelligentiam, qua intelligimus cogitantes, id est, quando eis repertis quæ memoriæ præsto fuerant, sed non cogitabantur, cogitatio nostra forma. tur; et eam voluntatem, sive amorem, vel dilectionem, quæ istam prolem parentemque conjungit, et quodam modo utrisque communis est. Hinc factum est ut etiam per exteriora sensibilia quæ per oculos carnis videntur, legentium ducerem tarditatem, in undecimo scilicet libro; atque inde cum eis ingrederer ad hominis interioris eam potentiam qua ratiocinatur de temporalibus rebus, differens illam principaliter dominantem qua contemplatur æternas: atque id duobus voluminibus egi, duodecimo utrumque discernens, quorum unum est superius, alterum inferius, quod superiori subditum esse debet; tertio decimo autem de munere inferioris, quo humanarum rerum scientia salubris continetur, ut in hac temporali vita id agamus quo consequamur æternam, quanta potui veritate ac brevitate disserui: quandoquidem rem tam multiplicem atque copiosam, multorum atque magnorum disputationibus multis magnisque celebratam, uno strictim volumine inclusi, ostendens etiam in ipsa trinitatem, sed nondum quæ Dei sit imago dicenda.

CAPUT VIII. - 11. Trinitas quæ imago Dei, jam quærenda in principali mentis parte. Nunc vero ad eam jam pervenimus disputationem, ubi principale mentis Irumanæ, que novit Deum vel potest nosse, considerandum suscepimus, ut in eo reperiamus imaginem Dei. Quamvis enim mens humana non sit ejus naturæ cujus est Deus: imago tamen naturæ ejus qua natura melior nulla est, ibi quærenda et invenienda est in nobis, quo etiam natura nostra nihil habet melius. Sed prius mens in se ipsa consideranda est antequam sit particeps Dei, et in ea reperienda est imago ejus. Diximus enim eam etsi amissa Dei participatione obsoletam atque deformem, Dei tamen imaginem permanere (Supra, cap. 4). Eo quippe ipso imago ejus est, quo ejus capax est, ejusque particeps esse potest; quod lain magnum bonum, nisi per hoc quod imago ejus est, non potest. Ecce ergo mens meminit sui, intelligit se, diligit se: hoc si cernimus, cernimus trinitatem; nondum quidem Deum, sed jam imaginem Dei. Non forinsecus accepit memoria quod teneret, nee foris invenit quod aspiceret intellectus, sicut corporis oculus: nec ista duo, velut formam corporis, et eam quæ inde facta est in acie contuentis, voluntas foris junxit: nec imaginem rei quæ foris visa est, quodam modo raptam et in memoria reconditam cogitatio cum ad eam converteretur, invenit, et inde formatus est recordantis obtutus, jungente utrumque tertia voluntate: sicut in eis ostendebamus trinitatibus fieri, quæ in rebus corporalibus reperiebantur, vel ex corporibus per sensum corporis introrsus quodam modo trahebantur; de quibus omnibus in li

Er. Lugd. Ven. Lov. legunt, utrique.

M.

2 Editi, disserens. Castigantur ex Mss. Editi, intelligi non potest. Abest, intelligi, a Mss. Plures Mss., inde informatus est.

1045

LIBER QUARTUS DECIMUS.
bro undecimo disseruimus (Cupp. 2 et seqq.): nec
sicut fiebat vel apparebat, quando de illa scientia
disserebamus, jam in hominis interioris operibus
constituta, quæ distinguenda fuit a sapientia; unde
quæ sciuntur, velut adventitia sunt in animo, sive
cognitione historica illata, ut sunt facta et dicta, quæ
tempore peraguntur et transeunt, vel in natura rerum
suis locis et regionibus constituta sunt, sive in ipso
homine quæ non erant oriuntur, aut aliis docentibus
aut cogitationibus propriis, sicut fides, quam pluri-

mum i libro tertio decimo commendavimus; sicut
virtutes, quibus, si veræ sunt, in hac mortalitate
qux divinitus pro-
ideo bene vivitur, ut beate in illa
mittitur immortalitate vivatur. Hæc atque hujusmodi
habent in tempore ordinem suum, in quo nobis trini-
Las memoriæ visionis et amoris facilius apparebat.
Nam quædam eorum præveniunt cognitionem discen-
tium. Sunt enim cognoscibilia, et antequam cogno-
scantur, suique cognitionem in discentibus gignunt.
Sunt autem vel in locis suis, vel quæ tempore præ-
terierunt: quamvis quæ præterierunt, non ipsa sint,
sed eorum quædam signa præteritorum, quibus visis
vel auditis cognoscantur fuisse atque transisse. Quæ
signa vel in locis sita sunt, sicut monumenta mor-
tuorum, et quæcumque similia : vel in litteris fide di-
gnis, sicut est omnis gravis et approbandæ auctorita-
tis historia: vel in animis eorum qui ea jam nove-
runt; eis quippe jam nota, et aliis utique sunt nosci-
bilia, quorum scientiam prævenerunt, et qui ea nosse,
illis quibus nota sunt docentibus, possunt. Quæ om
nia, et quando discuntur, quamdam faciunt trinita-
tem, specie sua quæ noscibilis fuit etiam antequam
nosceretur, eique adjuncta cognitione discentis quæ
tunc esse incipit quando discitur, ac tertia voluntate
quæ utrumque conjungit. Et cum cognita fuerint,
alia trinitas, dum recoluntur, fit jam interius in ipso
animo, ex iis imaginibus quæ cum discerentur sunt
impressa in memoria, et informatione cogitationis ad
ea converso recordantis aspectu, et ex voluntate quæ
tertia duo ista conjungit. Ea vero quæ oriuntur in
animo ubi non fuerunt, sicut fides, et cætera hujus
modi, etsi adventitia videntur, cum doctrina inserun-
tur; non tamen foris posita vel foris peracta sunt,
sicut illa que creduntur; sed intus omnino in ipso
animo esse cœperunt. Fides enim non est quod cre-
ditur, sed qua creditur : et illud creditur, illa conspi-
citur. Tamen quia esse cœpit in animo, qui jam erat
animus antequam in illo ista esse cœpisset, adventi-
tium quiddam videtur, et in præteritis habebitur,
quando succedente specie jam esse destiterit: aliam-
que nunc trinitatem facit per suam præsentiam, re-
tenta, conspecta, dilecta; aliam tunc faciet per quod-
dam sui vestigium, quod in memoria præteriens de-
reliquerit, sicut jam supra dictum est.

CAPUT IX. - 12. An justitia et cæteræ virtutes desinant in futura vita. Utrum autem tunc etiam virtutes, quibus in hac mortalitate bene vivitur, quia et ipsæ incipiunt esse in animo, qui cum sine illis prius esset, tamen animus erat, desinant esse cum ad

æterna perduxerint, nonnulla quæstio est. Quibusdam
enim visum est desituras: et de tribus quidem, pru-
dentia, fortitudine, temperantia, cum hoc dicitur, non
nihil dici videtur; justitia vero immortalis est, et ma-
gis tunc perficietur in nobis, quam esse cessabit. De
omnibus tamen quatuor magnus auctor eloquentiæ
Tullius in Hortensio dialogo disputans: Si nobis, in-
quit, cum ex hac vita emigraverimus, in beatorum insu-
lis immortale ævum, ul fabulæ ferunt, degere liceret,
quid opus esset eloquentia, cum judicia nulla fierent;
aut ipsis etiam virtutibus? Nec enim fortitudine egere-
mus, nullo proposito aut labore aut periculo; nec justi-
tia, cum esset nihil quod appeteretur alieni ; nec tempe-
rantia, quæ regeret eas quæ nullæ essent libidines; nec
prudentia quidem egeremus, nullo delectu proposito
bonorum et malorum. Una igitur essemus beati cogni-
tione naturæ el scientia, qua sola etiam deorum est vita lau-
danda. Ex quo intelligi potest, cætera necessitatis esse,
unum hoc voluntatis. Ita ille tantus orator, cum philo-
sophiam prædicaret, recolens ea que a philosophis
acceperat, et præclare ac suaviter explicans, in bac
tantum vita, quam videmus ærumnis et erroribus
plenam, omnes quatuor necessarias dixit esse virtu-
tes nullam vero carum, cum ex hac vita emigrave-
rimus, si liceat ibi vivere ubi vivitur beate; sed bonos
hoc
animos sola beatos esse cognitione et scientia,
est contemplatione naturæ qua nihil est melius et
amabilius ea est natura, quæ creavit omnes cœ-
teras, instituitque naturas. Cui regenti esse subditum,
si justitiæ est, immortalis est omnino justitia : nec
in illa esse beatitudine desinet, sed talis ac tanta erit,
ut perfectior et major esse non possit. Fortassis et
aliæ tres virtutes, prudentia sine ullo jam periculo
erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malo-
rum, temperantia sine repugnatione libidinum, erunt
in illa felicitate : ut prudentiæ sit nullum bonun Deo
præponere vel æquare; fortitudinis, ei firmissime
cohærere; temperantiæ, nullo defectu noxio delectari.
Nunc autem quod agit justitia in subveniendo miseris,
quod prudentia in præcavendis insidiis, quod fortitudo
in perferendis molestiis, quod temperantia in coercen-
dis delectationibus pravis, non ibi erit, ubi nihil om-
nino mali erit. Ac per hoc ista virtutum opera, quæ
huic mortali vitæ sunt necessaria, sicut fides ad quam
referenda sunt, in præteritis habebuntur : et aliam
nunc faciunt trinitatem, cum ea præsentia tenemus
aspicimus, amamus; aliam tunc factura sunt, cum ea
non esse, sed fuisse, per quædam eorum vestigia,
quæ prætereundo in memoria derelinquent, reper e-
mus: quia et tunc trinitas erit, cum illud qualecum-
que vestigium et memoriter retinebitur, et agnosce-
tur veraciter, et hoc utrumque tertia voluntate jungetur.
CAPUT X. 13. Quomodo mente sui recordante se-
que intelligente ac diligente trinitas fiat. In omnium ista-
rum, quas commemoravimus, temporalium rerum
scientia, quædam cognoscibilia cognitionem interpo-
sitione temporis antecedunt; sicut sunt ea sensibili

[ocr errors]

Plerique Mss., in qua nihil est melius et amabilit。 s natura, quæ creavit. Quidam, quia nihil est melius etc

i

quæ jam erant in rebus, antequam cognoscerentur; vel ea omnia quæ per historiam cognoscuntur : quædam vero simul esse incipiunt; velut si aliquid visibile, quod omnino non erat, ante nostros oculos oriatur, cognitionem nostram utique non præcedit; ant si aliquid sonet, ubi adest auditor, simul profecto incipiunt esse, simulque desinunt et sonus et ejus auditus. Verumtamen sive tempore præcedentia, sive simul esse incipientia cognoscibilia cognitionem gignunt, non cognitione gignuntur. Cognitione vero facta, cum ea quæ cognovimus, posita in memoria recordatione revisuntur; quis non videat priorem esse tempore in memória retentionem, quam in recordatione visionem, et hujus utriusque tertia voluntate junctionem? Porro autem in mente non sic est: neque enim adventitia sibi ipsa est, quasi ad se ipsam quæ jam erat, venerit aliunde eadem ipsa quæ non erat; aut non aliunde venerit, sed in se ipsa quæ jam erat, nata sit ea ipsa quæ non erat 1; sicut in mente quæ jam erat, oritur fides quæ non erat: aut post cognitionem sui recordando se ipsam velut in memoria sua constitutam videt, quasi non ibi fuerit antequam se ipsam cognosceret; cum profecto ex quo esse cœpit, nunquam sui meminisse, nunquam se intelligere, nunquam sc amare destiterit, sicut jam ostendimus. Ac per hoc quando ad se ipsam cogitatione convertitur, fit trinitas, in qua jam et verbum possit intelligi : formatur quippe ex ipsa cogitatione, voluntate utrumque jungente. Ibi ergo magis agnoscenda est imago quam quærimus.

CAPUT XI. 14. An et præsentium sit memoria. Sed dicet aliquis: Non est ista memoria, qua mens sui meminisse perhibetur, quæ sibi semper est præsens. Memoria enim præteritorum est, non præsentium : nam quidam cum de virtutibus agerent, in quibus est etiam Tullius, in tria ista prudentiam diviserunt, memoriam, intelligentiam, providentiam : memoriam scilicet præteritis, intelligentiam præsentibus, providentiam rebus tribuentes futuris, quam non habent certam nisi præscii futurorum; quod non est munus hominum, nisi detur desuper, ut Prophetis. Unde Scriptura sapientiæ de hominibus aiens: Cogitationes, inquit, mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ (Sap. ix, 14). Memoria vero de præteritis, et intelligentia de præsentibus certa est, sed præsentibus utique incorporalibus rebus: nam corporales corporalium præsentes sunt aspectibus oculorum. Sed qui dicit memoriam non esse præsentium, attendat quemadmodum dictum sit in ipsis sæcularibus litteris, ubi majoris fuit curæ verborum integritas quam veritas rerum :

Nec talia passus Ulysses,
Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
(Eneid. lib. 3 vers. 628, 629.)

Hic editi addunt: sicut in ipso homine quæ non erant oriuntur, aut aliis docentibus, aut cogitationibus propriis, sicut fides, sicut virtutes. Verba huc male translata ex caLite octavo, supra, num. 11, col. 1045, lin. 8-12.

Sic plerique Mss. Editi vero, ex ipsa cognitio.
plures MSS., agens.

Am. Er. et lerique Mss., corporalibus.

.

Virgilius enim cum sui non oblitum diceret Ulyssem, quid aliud intelligi voluit, nisi quod meminerit sui? Cum ergo sibi præsens esset, nullo modo sui meminisset, nisi ad res præsentes memoria pertineret. Quapropter sicut in rebus præteritis ea memoria dicitur, qua fit ut valeant recoli et recordari : sic in re præsenti quod sibi est mens, memoria sine absurditate dicenda est, qua sibi præsto est ut sua cogitatione possit intelligi, et utrumque sui amore' conjungi.

CAPUT XII. 15. Trinitas in mente eo est imago Dei, quo meminit, intelligit et diligit Deum, quod est sapientia. Hæc igitur trinitas mentis non propterea Dei est imago, quia sui meminit mens, et intelligit ac diligit se sed quia potest etiam meminisse, et intelligere, et amare a quo facta est. Quod cum facit, sapiens ipsa fit. Si autem non facit, etiam cum sui meminit, seseque intelligit ac diligit, stulta est. Meminerit itaque Dei sui, ad cujus imaginem facta est, eumque intelligat atque diligat. Quod ut brevius dicam, colat Deum non factum, cujus ab eo capax est facta, et cujus particeps esse potest; propter quod scriptum est, Ecce Dei cultus est sapientia (Job XXVIII, 28): et non sua luce, sed summæ illius lucis partici

patione sapiens erit, atque ubi æterna, ibi beata regnabit. Sic enim dicitur ista hominis sapientia, ut etiam Dei sit. Tunc enim vera est: nam si bumana est, vana est. Verum non ita Dei qua sapiens est Deus. Neque enim participatione sui sapiens est, sicut mens participatione Dei. Sed quemadmodum dicitur etiam justitia Dei, non solum illa qua ipse justus est, sed quam dat homini cum justificat impium, quam commendans Apostolus ait de quibusdam, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam justitiam volenles constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3) sic etiam dici potest de quibusdam, Ignorantes Dei sapientiam, et suam volentes constituere, sapientiæ Dei non sunt subjecti.

16. Est igitur natura non facta, quæ fecit omnes cæteras magnas parvasque naturas, eis quas fecit sine dubitatione præstantior, ac per hoc hac etiam de qua loquimur, rationali et intellectuali, quæ hominis mens est, ad ejus qui eam fecit imaginem facta. Illa autem cæteris natura præstantior Deus est. Et quidem non longe positus ab unoquoque nostrum, sicut Apostolus dicit; adjungens, In illo enim vivimus, et movemur, el sumus (Act. xvn, 27, 28). Quod si secundum corpus diceret, etiam de isto corporeo mundo posset intelligi. Nam et in illo secundum corpus vivimovemur, et sumus. Unde secundum mentem quae facta est ad ejus imaginem, debet hoc accipi, excellentiore quodam, eodemque non visibili, sed intelligibili modo. Nam quid non est in ipso, de quo divine scriptum est, Quoniam ex ipso, el per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. x1, 36)? Proinde si in ipso sunt omnia, in quo tandem possunt vivere quæ vivunt, et moveri quæ moventur, nisi in quo sunt? Non tamen omnes cum illo sunt co modo quo ei dictum

mus,

1 Sola fere editio Lov., amori.

est, Eg semper lecum (Psal. LXXII, 23). Nec ipse cum omnibus eo modo quo dicimus, Dominus vobiscum. Magna itaque hominis miseria est cum illo non esse, sine quo non potest esse. In quo enim est, procul dubio sine illo non est : et tamen si ejus non meminit, eumque non intelligit, nec diligit, cum illo non est. Quod autem quisque penitus obliviscitur, nec commoneri ejus utique potest.

CAPUT XIII. 17. Quomodo Dei oblivisci et meminisse quis possit. De visibilibus rebus ad hanc rem sumamus exemplum. Dicit tibi quispiam quem non recognoscis, Nosti me : et ut commoneat, dicit ubi, quando, quomodo tibi innotuerit: omnibusque adhibitis signis quibus in memoriam revoceris, si non recognoscis, ita jam oblitus es, ut omnis illa notitia penitus deleta sit animo; nihilque aliud restat, nisi ut credas ei qui tibi hoc dicit, quod aliquando eum noveras; aut ne hoc quidem, si fide dignus tibi esse qui loquitur non videtur. Si autem reminisceris, profecto redis in memoriam tuam, et in ea invenis quod non fuerat penitus oblivione deletum. Redeamus ad illud propter quod adhibuimus humanæ conversationis exemplum. Inter cætera psalmus nonus: Convertantur, inquit, peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum (Psal. ix, 18). Porro autem vigesimus primus: Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terræ (Psal. xxi, 28). Non igitur sic erant oblite istæ gentes Deum ut ejus nec commemoratæ recordarentur. Obliviscendo autem Deum, tanquam obliviscendo vitam suam, conversæ fuerant in mortem, hoc est, in infernum. Commemoratæ vero convertuntur ad Dominum, tanquam reviviscentes reminiscendo vitam suam, cujus eas habebat oblivio 1. Item legitur in nonagesimo tertio: Intelligite nunc, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem non audiet (Psal. xc, 8, 9)? et cætera. Eis enim dictum est, qui Deum non intelligendo, de illo vana dixe

runt.

[ocr errors]

CAPUT XIV.-18. Mens se recte diligendo diligit Deum, quem si non diligat, se ipsam odisse dicenda est. Mens etiam infirma et errans pollet semper memoria el intellectu et amore sui. Ad Deum convertatur, ut ipsius recordando, eumque intelligendo et diligendo beata sit. De dilectione autem Dei plura reperiuntur in divinis eloquiis testimonia. Ibi enim et illa duo consequenter intelliguntur, quia nemo diligit cujus non meminit, et quod penitus nescit. Unde illud est notissimuni præcipuumque præceptum : Diliges Dominum Deum tuum (Deut. vi, 5). Sic itaque condita est mens humana, ut nunquam sui non meminerit, nunquam se non intelligat, nunquam se non diligat. Sed quoniam qui odit aliquem, nocere illi studet; non immerito et mens hominis, quando sibi nocet, odisse se dicitur. Nesciens enim sibi vult male, dum non putat sibi obesse quod vult: sed tamen male sibi vult, quando id vult quod obsit sibi, unde illud scriptum est, Qui

Post, cujus eas habebat oblivio, in excusis additum erat, id est, cujus obliæ fuerant.

diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x, 6). Qui
ergo se diligere novit, Deum diligit: qui vero non
diligit Deum, etiam si se diligit, quod ei naturaliter
inditum est, tamen non inconvenienter odisse se di-
citur, cum id agit quod sibi adversatur, et se ipsum
tanquam suus inimicus insequitur. Qui profecto est
error horrendus, ut cum sibi omnes prodesse velint,
multi non faciant nisi quod eis perniciosissimum sit.
Similem morbuin mutorum animalium cum poeta de-
scriberet:

Dt (inquit) meliora piis, erroremque hostibus illum !
Discissos nudis laniabant dentibus artus.

(virgil. Georg. lib. 3, vers. 513, 514.)

Cum morbus ille corporis fuerit, cur dixit errorem, nisi quia omne animal cum sibi natura conciliatum sit ut se custodiat quantum potest, talis ille erat morbus, ut ea quorum salutem appetebant, sua membra laniarent? Cum autem Deum diligit mens, et sicut dictum est, consequenter ejus meminit, eumque intelligit, recte illi de proximo suo præcipitur, ut eum sicut se diligat. Jam enim se non diligit perverse, sed recte, cum Deum diligit, cujus participatione imago illa non solum est, verum etiam ex vetustate renovatur, ex deformitate reformatur, ex infelicitate beatificatur. Quamvis enim se ita diligat, ut si alterutrum proponatur, malit omnia quæ infra se diligit perdere, quam perire: tamen superiorem deserendo, ad quem solum posset custodire fortitudinem suam, eoque frui lumine suo, cui canitur in Psalmo, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. Lvm, 10); et in alio, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. xxx111, 6); sic infirma et tenebrosa facta est, ut a se quoque ipsa, in ea quæ non sunt quod ipsa, et quibus superior est ipsa, infelicius laberetur per amores quos non valet vincere, et errores a quibus non videt qua redirė. Unde jam Deo miserante pœnitens clamat in Psalmis. Deserunt me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum (Psal. xxxvi, 11).

19. Non tamen in his tantis infirmitatis et erroris malis amittere potuit naturalem memoriam, intellectum, et amorem sui propter quod merito dici potuit quod supra commemoravi (Cap. 4), Quanquam in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur. Thesaurizat, et nescit cui congregabit ea (Psal. xxxvIII, 7). Cur enim thesaurizat, nisi quia fortitudo ejus deseruit eum, per quam Deum habens, rei nullius indigeret? Et cur nescit cui congregabit ea, nisi quia lumen oculorum ejus non est cum eo? Et ideo non videt quod Veritas ait : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt abs te; hæc quæ præparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Verumtamen, quia etiam talis in imagine ambulat homo, et habet memoriam, et intellectum, et amorem sui, hominis mens: si ei manifestaretur quod utrumque habere non posset, et unum e duobus permitteretur eligere, alterum perditurus, aut thesauros quos congregavit, aut mentem; quis usque adeo non habet mentem, ut thesauros mallet habere quam mentem? Thesauri enim mentem possunt plerumque subvertere at mens quæ non thesauris

subvertitur sine ullis thesauris facilius et expeditius potest vivere. Quis vero ullos thesauros, nisi per mentem poterit possidere? Si enim puer infans, quamvis ditissimus natus, cum sit dominus omniuin que jure sunt ejus, nihil possidet mente sopita; quonam tandem modo quisquam quidquam mente possidebit amissa? Sed de thesauris quid loquor, quod cis quilibet hominum, si talis optio proponatur, mavult carere quam mente; cum eos nemo præponat, nemo comparet luminibus corporis, quibus non ut aurum rarus quisque homo, sed omnis homo possidet cœlum per lumina enim corporis quisque possidet quidquid libenter videt? Quis ergo si tenere utrumque non possit, et alterutrum cogatur amittere, non thesauros quam oculos malit? Et tamen si ab eo simili conditione quæratur, utrum oculos malit amittere, an mentem; quis mente non videat, eum oculos malle quam nientem? Mens quippe sine oculis carnis humana est, oculi autem carnis sine mente belluini sunt. Quis porro non hominem se malit esse etiam carne cæcum, quam belluam videntem?

20. Hæc dixi, ut etiam tardiores, quamvis breviter, commonerentur a me, in quorum oculos vel aures he litteræ venerint, quantum mens diligat se ipsam etiam infirma el errans, male diligendo atque sectando qua sunt infra ipsam. Diligere porro se ipsam non posset, si se omnino nesciret, id est, si sui non meminisset ; nec se intelligeret: qua in se imagine Dei tam potens est, ut ei cujus imago est valeat inhærere. Sic enim ordinata est naturarum ordine, non locorum, ut supra illam non sit nisi ille. Denique cum illi penitus adhæscrit, unus erit spiritus : cui rei attestatur Apostolus, dicens, Qui autem adhærel Domino, unus spiritus est (I Cor. vi, 17): accedente quidem ista ad participationem naturæ, veritatis, et beatitudinis illius, non tamen crescente illo in natura, veritate et beatitudine sua. In illa itaque natura, cum feliciter adhæserit, immutabiliter vivet, et immutabile videbit omne quod viderit. Tunc, sicut ci divina Scriptura promittit, satiabitur in bonis desiderium ejus (Psal. cn, 5), bonis immutabilibus, ipsa Trinitate Deo suo cujus imago est et ne uspiam deinceps violetur, erit in abscondito vultus ejus (Psal. xxx, 21), tanta ubertate ejus impleta, ut eam nunquam peccare delectet. Se ipsam vero nunc quando videt, non aliquid immutabile videt.

CAPUT XV. 21. Anima tametsi beatitudinem sperel, non tamen reminiscitur beatitudinis amissæ, sed Dei reminiscitur et regularum justitiæ. Regulæ immutabiles bene vivendi, etium impiis notæ. Quod ideo cerle non dubitat, quoniam misera est, et beata esse desiderat nec ob aliud fieri sperat hoc posse, nis: quia est mutabilis. Nam si mutabilis non esset, sicut ex beata 2 misera, sic ex misera beata esse non posset. Et quid eam fecisset miseram sub omnipotente et bono Domino, nisi peccatum suum et justitia Domini sui? Et quid eam faciet beatam, nisi meritum suum

1 MSS. omittunt, immutabiliter vivet.

In editis, ex beata vita. Adest, vita, a manuscriptis.

et præmium Domini sui? Sed et meritum ejus gratia est illius, cujus præmium erit beatitudo ejus. Justitiam quippe dare sibi non potest 'quam perditam non babet. Hanc enim, cum homo conderetur, accepit; et peccando utique perdidit. Accipit ergo justitiam, propter quam beatitudinem accipere mereatur. Unde veraciter ei dicitur ab Apostolo, quasi de suo bono superbire incipienti: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. iv, 7)? Quando autem bene recordatur Domini sui, Spiritu ejus accepto, sentit omnino, quia hoc discit intimo magisterio, nonnisi ejus gratuito affectu posse se surgere, nonnisi suo voluntario defectu cadere potuisse. Non sane reminiscitur beatitudinis sux fuit quippe illa et non est, ejusque ista penitus oblita est; ideoque nec commemorari potest. Credit autem de illa fide dignis Litteris Dei sui, per ejus prophetam conscriptis, narrantibus de felicitate paradisi, atque illud primum et bonum hominis et malum historica traditione indicantibus. Domini autem Dei sui reminiscitur. Ille quippe semper est, nec fuit et non est, nec est et non fuit: sed sicut nunquam non erit, ita nunquam non erat. Et ubique totus est : propter quod ista in illo et vivit, et movetur, et est (Act. xvii, 28): et ideo reminisci ejus potest. Non quia hoc recordatur, quod cum noverat in Adam, aut alibi alicubi ante hujus corporis vitam, aut cum primum facta est ut insereretur huic corpori : nihil enim horum omnino reminiscitur; quidquid horum est, oblivione deletum est. Sed commemoratur, ut convertatur ad Dominum, tanquam ad eam lucem qua etiam cum ab illo averteretur quodam modo tangebatur. Nam hinc est quod etiam impii cogitant æternitatem, et multa recte reprehendunt recteque laudant in hominum moribus. Quibus ea tandem regulis judicant, nisi in quibus vident quemadmodum quisque vivere debeat, etiamsi nec ipsi eodem modo vivant? Ubi cas vident? Neque enim in sua natura, cum procul dubio mente ista videantur, eorumque mentes constet esse mutabiles, has vero regulas immutabiles videat, quisquis in eis et hoc videre potuerit; nec in habitu suæ mentis, cum illæ regulæ sint justitie, mentes vero eorum constet esse injustas. Ubinam sunt istæ regulæ scriptæ, ubi quid sit justum et injustus agnoscit, ubi cernit habendum esse quod ipse non habet? Ubi ergo scriptæ sunt, nisi in libro lucis illius quae veritas dicitur? unde omnis lex justa describitur, et in cor hominis qui operatur justitiam, non migrando, sed tanquam imprimendo transfertur ; sicut imago ex annulo et in ceram transit, et annulum non relinquit. Qui vero non operatur, et tamen videt quid operandum sit, ipse est qui ab illa luce avertitur, a qua tamen tangitur. Qui autem nec videt quemadmo dum sit vivendum, excusabilius quidem peccat, quia non est transgressor cognitæ legis sed etiam ipse splendore aliquoties ubique præsentis veritatis attin gitur, quando admonitus confitetur.

CAPUT XVI.

1 Sic Am. Fr. et

22. Imago Dei quomodo reformatur lures Mss. At Lov., incognitæ.

« PredošláPokračovať »