Obrázky na stránke
PDF
ePub

Jere sic docetur; quia ipse Filius ait, De Patre procedu. Et cum resurrexisset a mortuis et apparuisset discipulis suis, insufflavit et ait, Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx, 22), ut cum etiam de se procedere ostenderet. Et ipsa est virtus quæ de illo exibat, sicut legitur in Evangelio, et sanabat omnes (Luc. vi, 19).

46. Quid vero fuerit cause, ut post resurrectionem sua', et in terra prius daret (Joan. xx, 22), et de cœlo postea mitteret Spiritum sanctum (Act. 11, 4); hoc ego existimo, quia per ipsum donum diffunditur charitas in cordibus nostris ( Rom. v, 5), qua diligimus Deum et proximum, secundum duo illa præcepta in quibus tota Lex pendet et Prophet:c (Matth. xxn, 37-40). Hoc significans Dominus Jesus, bis dedit Spiritum sanctum; semel in terra propter dilectionem proximi, et iterum de cœlo propter dilectionem Dei. Et si forte alia ratio reddatur de Spiritu sancto bis dato, eumdem tamen Spiritum sanctum datumi, cum insufflasset Jesus, de quo mox ait, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ( Id. xxvi, 19), ubi maxime commendatur hæc Trinitas, ambigere non debemus. Ipse cst igitur qui de cœlo etiam datus est die Pentecostes, id est, post dies decem quam Dominus ascendit in cœlum. Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum sanctum? Imo quantus Deus est qui dat Deum? Neque enim aliquis discipulorum ejus dedit Spiritum sanclam. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis præpositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon Magus offerens Apostolis pecuniam, non ait, Date et mihi hanc potestatem, ut dem Spiritum sanctum; sed, cuicumque, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Quia neque Scriptura superius dixerat, Videns autem Simon quod Apostoli darent Spiritum sanctum; sed dixerat, Videns autem Simon quod per impositionem manuum Apostolorum darelur Spiritus sanctus ( Act. vi, 19, 18). Propter hoc et Dominus ipse Jesus Spiritum sanctum non solum dedit ut Deus, sed etiam accepit ut homo; propterea dictus est plenus gratia (Joan. 1, 14) et Spiritu sancto 1 ( Luc. xi, 52, et iv, 1). Et manifestius de illo scriptum est in Actibus Apostolorum : 38). Quoniam unxit eum Deus Spiritu sancto ( Act. x, Non utique oleo visibili, sed dono gratiæ, quod visibili significatur unguento quo baptizatos ungit Ecclesia. Nec sane tunc unctus est Christus Spiritu sancto, quando super eum baptizatum velut columba descendit (Matth. 1, 16): tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam præfigurare dignatus est, qua præcipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum : sed ista mystica et invisibili unctione tunc intelligendus est unctus, quando Verbum Dei caro factum est ( Joan. 1, 14 ); id est, quando humana natura sine ullis præcedentibus bonorum operum meritis Deo

in

[merged small][ocr errors]

Verbo est in utero virginis copulata, ita ut cum illo fieret una persona. Ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto et virgine Maria. Absurdissimum est enim, ut credamus eum cum jam triginta esset annorum ( ejus enim ætatis a Joanne baptizatus est [ Luc. III, 21-23]), accepisse Spiritum sanctum sed venisse illum ad baptisma, sicut sine ullo omnino peccato, ita non sine Spiritu sancto. Si enim de famulo ejus et præcursore ipso Joanne scriptum est, Spiritu sancto replebitur jam inde ab utero matris suæ ( Id. 1, 15 ), quoniam quamvis seminatus a patre, tamen Spiritum sanctum in utero formatus accepit; quid de homine Christo intelligendum est vel credendum, cujus carnis ipsa conceptio non carnalis, sed spiritualis fuit? In eo etiam quod de illo scriptum est, quod acceperit a Patre promissionem Spiritus sancti et effuderit (Art. 11, 33), utraque natura monstrata est, et humana scilicet et divina: accepit quippe ut homo, effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro, effundere autem super alios non utique possumus; sed ut hoc fiat, Deum super eos, a quo hoc cfficitur, invocamus.

47. Numquid ergo possumus quærere utrum jam processerat de Patre Spiritus sanctus quando natus est Filius, an nondum processerat, et illo nato de utroque processit, ubi nulla sunt tempora; sicut potuimus quærere ubi invenimus tempora, voluntatem prius de humana mente procedere, ut quæratur quod inventum proles vocetur; qua jam parta seu genita, voluntas illa perficitur, eo fine requiescens, ut qui fuerat appetitus quærentis, sit amor fruentis, qui jam de utroque, id est, de gignente mente et de genita notione tanquam de parente ac prole procedat? Non possunt prorsus ista ibi quæri, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Quapropter, qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sine tempore processionem Spiritus sancti de utroque. Et qui potest intelligere in eo quod ait Filius, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habcre in semetipso (Joan. v, 26); non sine vita existenti jam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita quam Pater Filio gignendo dedit, coæterna sit vitæ Patris qui dedit : intelligat sicut habet Pater in semetipso ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio ut de illo procedat idem Spiritus sanctus, et utrumque sine tempore; atque ita dictum Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur, quod etiam procedit de Filio, de Patre esse Filio. Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius; de Patre habet utique ut et de illo procedat Spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur, quæ habent prius et posterius : quia omnino nulla ibi sunt. Quomodo ergo non absur.. dissime filius diceretur amborum, cum sicut Filio præstat essentiam sine initio temporis, sine ulla mu

[blocks in formation]

tabilitate naturæ de Patre generatio; ita Spiritui sancto præstet essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturæ de utroque processio? Ideo enim cum Spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamen non audemus ingenitum, ne in học vocabulo vel duos patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur. Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium, et de re tanta sermonem qualem valuerint profercntium. Filius autem de Patre natus est et Spiritus sanctus de Patre principaliter, et ipso sine ullo temporis intervallo dante, communiter de utroque procedit. Diceretur autem filius Patris et Filii, si, quod abhorret ab omniura sanorum sensibus, eum ambo genuissent. Non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus.

sed

CAPUT XXVII. — 48. Quid hic sufficiat ud solutionem quæstionis, cur Spiritus non dicatur genitus, et cur solus Pater ingenitus. Quid agendum iis qui hæc non intelligunt. Verum quia in illa coæterna, et æquali, et incorporali, et ineffabiliter immutabili, atque inseparabili Trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non valent amplins 1, id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus, dictumque conscripsimus. Inter cætera enim cum per Scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere Spiritum sanctum: Si ergo, inquam, et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus; cur Filius dixit,‹ De Patre procedit (Joan. xv, 26)? Cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius cst, de quo et ipse est? Unde et illud est quod ait, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit › (Id. vu, 16). Si igitur hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, Patris; quanto magis illic intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait, De Patre procedit, i ut non diceret, De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut de illo etiam procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut eliam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Hic ulcumque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales nos sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus: quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique filius diceretur ; quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris el matris. Absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium aliquid tale suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre el ex matre procedit : sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; el cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex palre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, el de Filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit : quamvis hoc Pater Filio

↑ Editi, non valent în amplius. Abest, in, a manuscriptis.

dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus diccre quod non sit vita Spiritus sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius: ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio vitam habere in semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut el procedit de ipso (In Joannis Evang. tract. 99, nn. 8, 9). Hæc de illo sermone in hunc librum transtuli, sed fide'ibus, non infidelibus loquens.

49. Verum si ad hanc imaginem contuendam, et ad videnda ista quam vera sint, quæ in eorum mente sunt, nec tria sic sunt ut tres persone sint, sed omnia tria hominis sunt quæ una persona est, minus idonci sunt cur non de illa summa Triuitate, quæ Deus est, credunt potius quod in sacris Litteris invenitur, quam poscunt liquidissimam reddi sibi rationem, quæ ab humana mente tarda scilicet infirmaque non capitur? Et certe cum inconcusse crediderint Scriptu ris sanctis tanquam veracissimis testibus, agant orando et quærendo et bene vivendo ut intelligant, id est, ut quantum videri potest, videatur mente quod tenetur fide. Quis hoc prohibeat? imo vero ad hoc quis non hortetur? Si autem propterea negandum putant ista esse, quia ea non valent cæcis mentibus cernere; debent et illi qui ex nativitate sua cæci sunt, esse solem negare. Lux ergo lucet in tenebris: quod si eam tenebræ non comprehendunt (Joan. 1, 5), illuminentur Dei dono prius ut sint fideles, et incipiant esse lux in comparatione infidelium; atque hoc præmisso fundamento ædificentur ad videnda que credunt, ut aliquando possint videre. Sunt enim quæ ita creduntur, ut videri jam omnino non possint. Non enim Christus iterum in cruce videndus est: sed nisi hoc credatur quod ita factum atque visum est, ut futurum ac videndum jam non speretur, non pervenitur ad Chri stum, qualis sine fine videndus est. Quantum vero attinet ad illam suminam, ineffabilem, incorporalem, immutabilemque naturam per intelligentiam uteumque cernendam, nusquam se melius, regente duntaxat fidei regula, acies humanæ mentis exercet, quam in eo quod ipse homo in sua natura melius cæteris animalibus, melius etiam cæteris animæ suæ partibus habet, quod est ipsa mens: cui quidam rerum invisibilium tributus est visus, et cui tanquam in loco superiore atque interiore honorabiliter præsidenti, judicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus; et qua non est superior, cui subdita regenda est, nisi Deus.

50. Verum inter bæc quæ multa jam dix., et nihil illius sunimæ Trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam ejus ex me invaluisse, nec posse me ad illam (Psal. cxxxvii, 6); o tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi jaces, ubi stas 1, donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis, sanentur omnes languores tui (Psal. c11, 3)? Agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem

1 Mss. quidam, ubi jaces, ubi habitas, aut ubi stas, do nec, etc. Ali plerique, ubi jaces, ubi habitas, donec, etc

[ocr errors]

:

reperit multis a latronibus' inflictis vulneribus semivivum (Luc. x, 30 34). Et tamen multa vera vidisti, non his oculis quibus videntur corpora colorata, sed eis pro quibus orabat qui dicebat, Oculi mei videant æquitatem (Psal. xvi, 2). Nempe crgo malta vera vidisti, eaque discrevisti ab illa luce qua tibi lucente vidisti attolle oculos in ipsam lucem, et eos in eam fige, si potes. Sic enim videbis quid distet nativitas Verbi Dei a processione Doni Dei, propter quod Filius unigenitus non de Patre genitum, alioqui frater ejus esset, sed procedere dixit Spiritum sanctum. Unde cum sit communio quædam consubstantialis Patris et Filii amborum Spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque cernendum, non potes ibi aciem figere; scio, non potes. Verum dico, mihi dico, quid non possim scio : ipsa tamen tibi ostendit in te tria illa, in quibus tu summæ ipsius, quam fixis oculis contemplari nondum vales, imaginem Trinitatis agnosceres. Ipsa ostendit tibi verbum verum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est, quando quod scimus dicimus; quamvis nullius gentis lingua significantem vocem vel proferamus vel cogitemus, sed ex illo quod novimus cogitatio nostra formetur; sitque in acie cogitantis imago simillima cogitationis ejus quam memoria continebat, ista duo scilicet velut parentem ac prołem tertia voluntate sive dilectione jungente. Quam quidem voluntatem de cogitatione procedere (nemo enim vult quod omnino quid vel quale sit nescit), on tamen esse cogitationis imaginem; et ideo quamdam in hac re intelligibili nativitatis et processionis insinuari distantiam, quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere, vel etiam perfrui voluntaLe, cernit discernitque qui potest, Potuisti et tu, quamvis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio, quod inter nubila similitudinum corporalium, qua cogitationibus humanis occursare non desinunt, vix vidisti. Sed illa lux quæ non est quod tu, et hoc tibi ostendit, aliud esse illas incorporeas similitudines corporum, et aliud esse verum, quod eis reprobatis intelligentia contuemur: hæc et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstravit. Quæ igitur causa est cur acie fixa ipsam videre non possis, nisi utique infirmitas? Et quid tibi eam fecit, nisi iniquitas? Quis ergo sanat omnes languores tuos, nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis? Librum itaque istum jam tandem aliquando precatione melius quam disputatione concludam.

2

CAPUT XXVIII. 51. Conclusio libri, cum precatione el excusatione de multiloquio. Domine Deus noster, credimus in te Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Neque enim diceret Veritas, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. xxv, 19), nisi Trinitas esses. Nec baptizari nos juberes, Domine Deus, in ejus nomine qui non est Dominus Deus. Neque diceretur voce disic plures Mss. At editi, a multis latronibus. Omnes prope MSS., cognitionis ejus. Et infea, cognitione procedere. Ac paulo post, cognitionis imaginem. Plerique Mss., Et quis tibi eam fecil, nisi utique iniqui

Bus?

SANCT. AUGUST. VIII.

vina, Audi, Israel; Dominus Deus ¡uus, Deus unus est (Deut. v1, 4); nisi Trinitas ita esses, ut unus Dominus Dens esses. Et si tu Deus Pater ipse esses, cl Fi lius verbum tuum Jesus Christus ipse esses, et donum vestrum Spiritus sanctus; non legeremus in Litteris veritatis, Misit Dens Filium suum (Galat. iv, 4, et Joan. 1, 17): nec tu, o Unigenite, diceres de Spiritu sancto, Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 25); et, Quem ego mittam vobis a Pătre (Id. xv, 26). Ad hanc regulam fidei dirigens intentionem meam, quantum potui, quantum me posse fecisti, quæsivi te, et desideravi intellectu videre quod credidi, et multum disputavi, et laboravi. Domine Deus mens, una spes mea, exaudi me, ne fatigatus nolim te quærere, sed quæram faciem tuam semper arden-ter (Psal. civ, 4). Tu da qua rendi vires, qui invenire te fecisti, et magis magisque inveniendi te spem dedisti. Coram te est firmitas et infirmitas inca: illam serva, istam sana. Coram te est scientia et ignorantia mea : ubi mihi aperuisti, suscipe intrantem ; ubi clausisti, aperi pulsanti. Meminerim tui, intelligam te, diligam te. Auge in me ista, donec me refor mes ad integrum. Scio scriptum esse, In multiloquio non effugies peccatum (Prov. x, 19). Sed utinam prædicando verbum fuum, et laudando te tantummodo loquerer! non solum fugerem peccatum, sed meritum bonum acquirerem, quamlibet multum sie loquerer. Neque enim homo de te beatus, peccatum præciperet germano in fide filio suo, cui scripsit dicens: Prædica verbum, insta opportune, importune (II Tim. iv, 2). Numquid dicendum est istum non multum locutum, qui non solum opportune, verum etiam importune verbum tuum, Domine, non tacebat? Sed ideo non erat multum, quia tantum erat necessarium. Libera me, Deus, a multiloquio quod patior intus in anima. mea, misera in conspectu tuo, et confugiente' ad misericordiam tuam. Non enim cogitationibus taceo, etiam tacens vocibus. Et si quidem non cogitarem nisi quod placeret tibi, non utique rogarem ut me ab hoc multiloquio liberares. Sed multæ sunt cogitationes mee, tales quales nosti, cogitationes hominum, quoniam van sunt (Psal. xcm, 11). Dona mihi non eis consentire, et si quando me delectant, eas nihilominus improbare, nec in eis velut dormitando immorari. Nec in tantum valeant apud me, ut aliquid in opera mea procedat ex illis; sed ab eis mea saltem sit tuta sententia, tuta conscientia, te tuente. Sapiens quidam cum de te loqueretur in libro suo, qui Ecclesiasticus proprio nomine jam vocatur, Multa, inquit, dicimus, et non pervenimus, et consummatio sermonum universa est ipse (Eccli. XLIII, 29). Cum ergo pervenerimus ad te, cessabunt multa ista quæ dicimus, et non pervenimus; et manebis unus omnia in omnibus (I Cor. xv, 28): et sine fine dicemus unum laudantes te in unum, et in te facti etiam nos unum. Domine Deus une, Deus Trini tas, quæcumque dixi in his libris de tuo, agnoscam et tui: si qua de meo, et tu ignosce, et tui. Amen. 1 In Mss., qui inveniri te fecisti.

2 Editi, et confugientem. Plures vero Mss., confugicnte omissa particula, el.

(Trente-cing.)

[blocks in formation]

DIALOGUS DE UNITATE SANCTE TRINITATIS.
LIBER DE ECCLESIASTICIS DOGMATIBUS.

M.

COMMONITORIUM (vulgo AUGUSTini) de reci

PIENDIS MANICHÆIS QUI CONVERTUNTUR. CONTRA FELICIANUM ARIANUM DE FIDE TRINITATIS, LIBER VIGILIO TAPSITANO EPISCOPO

Comparavimus eas omnes editiones initio Retract. et Confess., t. 1, memoratas.

[ocr errors][merged small]

Tractatum adversus quinque Hæreses, quem Erasmus hominis eruditi quidem, et arguti et facundi esse censuerat, non tamen Augustini, nisi forte, ait, juvenis scripsit, Augustino sine cunctatione adjudicant Lovanienses et Bellarminus, aliique auctoritate Bedæ, qui ex capite ejusdem tractatus quarto et quinto ci¿! quædam in caput primum Epistola Pauli ad Romanos. Ea de facto verba nomine Augustini citata reperiuntur non solum in vulgata Bedæ collectione illa auctiore, quæ verius est Flori Lugdunensis; sed etiam in altera certa Bedæ, quæ penes nos est brevior in Paulum collectio, nondum typis edita. Verum scrmo iste dictus eo tempore deprehenditur, quo Africa tenebatur Arianorum dominatu, quando jam orthodoxis pastoribus, aliis exsilio seu fuga, aliis morte sublatis, hæretici Catholicos et concertationibus sollicitabant, et largitionibus pecuniave corrumpere tentabant. In capite 6, Ubi estis, inquit, fontes lacrymarum? Quibus agricolis loquor? Alii sunt mortui, alii fugali. Et cap. 7, Adversatur (Arianus), clamat, litigat, pugnat, turbas congregat, contra Christum dimicat. Ille sanguinem fudit, ut redimat; iste pecuniam spargit, ut perimat. Similia leguntur in sermone 2 ad Catechumenos, n. 24, et sermone de Tempore barbarico, n. 10; quæ tomo sexto, in tempus Vandalicæ persecutionis post Augustini mortem excitata convenire ob ervavimus. Præterea dictio nec satis accurata, nec tam seria est, quam solet esse Augustini. Exempli gratia, in cap. 3, Deo Patri ad gignendum Filium conjugis vice fuisse bonam volntatem docet. Ad hæc quod Augustinus in Donatistas scripsit, id auctor in Arianos torquet, cap. 6: Quare litigamus? Si una nobis est hæreditas, simul possideamus, fratres sumus, etc. Credimus itaque Bedam hic, quemadmodum et in subdititia Collatione cum Pascentio, quam în secundi tomi appendicem rejecimus, deceptum esse errore veterum codicum qui hunc tractatum Augustino assignant. Hujus libri mentionem facit linemarus, lib. de non trina Deitate, et quia præconceptæ illius opi nioni valde incommoda erant hæc capitis 7: Gratias tibi, vera el una Trinitas, una et trina Veritas, trina et ung Unitas, ibi multis contendit, a pagina scilicet 450 ad 464, ea a falsario et impostore aliquo fuisse immissa In Indice Possidii notatum dicit Bellarminus, in eo videlicet, quem interpolatum edidit Joannes Ulimmerius nusquam vero in cæteris, tum editis, tum scriptis, quæ viderc nobis licuit, Possidiani Indicis exemplaribus invenitur. Recognovimus Tractatum et emendavimus ad codices Vaticanos decem, ad Germanensem unum, ad Michaelinum, ad Remigianum, ad Ebrulphensem, ad Arnulphensem, ad Cisterciensem, ad Fossa. tensen, ad Colbertinum, ad codicem V. C. domini de Maran Tolosatis, ad Turonensem S. Gatiani, et ad alium Ecclesiæ Lugdunensis codicem, in quibus inscribitur Libellus adversus quinque hæreses, sive contra quinque hostium genera; quia nempe est contra Paganos, Judæos, Manichæos, Sabellianos es Arianos.

CAPUT PRIMUM.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1. Quinque genera hostium. Debitor sum, fateor, non necessitate cogente, sød, qud est vehementius, charitate. Non tam ad compellendum potest esse molestus exactor, quam ad reddendum devotus est debitor. Sed ut impleam quod promisi, adjuvate me sanctis orationibus vestris, ut Dens omnipotens det gratiam sermonibus meis, et satisfaciam piis mentibus et auribus vestris. Si meminisse dignamini qui in tempore adfuistis, quinque hostium genera esse diximus : contra quæ expugnatida inducias postulavimus, ut necessaria arma præparare possemus. Promissus dies illuxit, nos quoque impigre ad certamen Domino adjuvante processimus. Adjutorium nostrum a Domino, qui fecit cœlum et terram (Psal. cxxm, 8). Donabit certanti victoriam, qui certandi dedit audaciam. Non nos hostium turba, non nos bellantium revocet forma, non quasi vitrea, fulgentia terreant arma1. Goliam magnum, robustum, armis terribilibus, ingentique turba munitum, David solus, puer parvus atque inermis, uno lapidis ictu prostravit, totaque Allophylorum castra turbavit atque fugavit (Reg. xvII, 49). Quid autem aliud petra contra Goliam manu David missa, nisi Christum contra diabolum ex scmine David venturum significavit?

2. Aggrediamur jam, et errorum quæ diximus quinque genera proponamus. Pagani dicunt, Quid est quod nos exhorretis atque abjicitis tanquam multos colentes deos? Ecce et vos Deum, quem prædicatis colendum, filium habere dicitis, cumque sine alterius commixtione sexus natum esse conlingitis. Judaei dicunt, Quomodo unum colitis Deum, quando et hominem quem patres wostri crucifixerunt Dominum dicentes, hominibus extorquetis ut tanquam Filium Dei vobiscum venerentur et colant? Manichaei dicunt phantasma esse, quod dicitur Dominum Chrislum femineo potuisse nasci ex utero. Non enim dignum est, inquiunt, ut tanta majestas per sordes et squalores feminæ transisse credatur. Sabelliani, iidem Patripassiani, dicunt, Unus est Deus Pater et Filius ; quoniam qui Pater, ipse est et Filius. Nam si aliter dixerimus, dicemur multicola. Ariani dicunt, Alius est Pater, alius est Filius, sed minor est Filius. Quomodo enim fieri potest, ut genitori genitus existat æqualis ?

CAPUT II. 5. Fiducia adversus hæreticos. Ecce sunt errorum propositæ quæstiones, quasi hostium. compositæ acies. Contra istas acies pestiferas, sanctissimi fratres, assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. Accingimini lumbos in veritate: nemo trepidet, nemo formidet. Est lorica justitiæ, est scutum fidei, in quo sagittæ malignorum ignite excipiantur et exstinguantur. Est galea salutis, est gladius spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. vi, 14-17). Quisquis fidelium Christi militum his fuerit armis munitus, non cujusquam formidabit personam, non terrore temporis a certamine revocabitur. Eia, fratres, certamen in promptu est, fervet opus, urget adversarius, spicula parat, jacere tentat, nemo expavescat. Fratres, plu

Alias: 4d compellendum non potest esse molestus exactor, quando ad reddendum, etc.

tura.

Plures Mss., non quasi fulgens vitrea terreat arma

Miss., forma munitum.

Plures MSS., Delan.

res sunt nobiscum quam cum illis. Nobiscum est Moyses ille magnus amicus Dei, qui ut hostem vinceret præliantem, manus ad coelum extendit, jam tunc figuram crucis Christi ostendens: ipse divino imperio, tumentis ponti volventes flexuosis sinibus undas 1 uno virga percussu trajiciendo populo aridos vertit in campos. Nobiscum est Jesus post Moysen populi dux Israelitici, fortissimus præliator, cujus etiam nomen indicat Salvatorem: ipse potentia sua et divina fiducia, diem, sui cursus metas ne perageret, statuit; et nocti ne accederet imperavit. Ipse gentium reges, non singillatim, sed congregatim superavit, captivavit, humiliavit, occidit. Nobiscum est David mann fortis; quid dicam? servus Dei, electus Dei, amicus Dei, parens Dei: noverat et bene noverat, non solum parcere subjectis et debellare superbos (Æneid. lib. 6., vers. 855), verum etiam virtutes ostendere et patientiam custodire. Ipse inimicos suos cum persequeretur, non perniciosus, et cum vinceret, non exstitit impius. Nobiscum sunt alii atque alii sancti viri, qui oinnia futura præviderunt et prædixerunt. Non est ergo quod terreat vos: et tantum exspectate, audite et orate, intentior et auctior circa me vestra sit oratio. Non diutius immoremur, jam quæ proposuimus prosequamur.

CAPUT III. 4. Ex Hermele et Sibylla adversus Paganos. Quid dicis, pagane? Deus, inquis, si delectatus est filio, indiguit conjugio si horruit conjugium, solus est sine filio. Quid enim poterat inveniri simile Deo, quod conjungeretur Deo, et pareret filium Deo? Deinde si, ut dicitis, habet Deus filium, jam non unum colitis Deum. Quid agimus? Ab Allophylo telum missum excepimus; quid remittemus? Quodlibet miserimus telum, licet perveniat ad illum, nihi prodest. Quare? Quia durus est. Quantum durus est? Lapideus est idola colit; et scriptum est, Similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. cxIII, 8). Sanctas Scripturas non accipit. Quæramus ergo lapidem quo percutiatur, ut percussus quassetur, quassatus comminuatur, coniminu tus in pulverem convertatur, conversus in pulverem compluatur, complutus seratur, satus faciat fructum, non qui igne consumatur, sed qui in horreo recondatur. Hermes, qui latine Mercurius dicitur, scripsit librum qui Adyos thecos appellatur, id est, Verbum perfectum magnum nomen libri hujus, quia magnus est de quo scriptus est. Quid enim perfectius Verbo, qui solus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVU, 6)? Audiamus quid loquatur Mercurius de Verbo perfecto: Dominus, inquit, et omnium factor deorum, secundum fecit Dominum. Et post pauca, ut ostenderet quid dixerit, repetiit et dixit: Quoniam ergo hunc fecit primum, et solum et unum: bonus autem ei visus est et plenissimus omnium bonorum. Quantum plenissimus Joannes evangelista dicat: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro grutia (Joan. 1, 16). Bonus autem ei visus est, et plenissimus omnium bonorum. Et sequitur: Lætatus est. Cui, vel cum quo lætatus est? Dicat ipsa Sapientia Dei, Filius Dei: Ego eram cui adgaudebat (Prov. vi, 30). Ergo, lætatus est, et valde dilexit tanquam unigenitum

Antiquiores Mss. volventis fluctucsissimas undas.

* Turonensis Ms., Ipse inimicis suis, dum persequeretu ab eis.

Aliquot Mss., acutior. At quidam alii, altior.
Quidam MSS., et verum. Aliqui, et bonion.

« PredošláPokračovať »