Obrázky na stránke
PDF

ENOX LIBRAAN

NEW YORK

AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

OPERA OMNIA,

POST LOVANIENSIUM THEOLOGORUM RECENSIONEM,

CASTIGATA DENUO AD MANUSCRIPTOS CODICES GALLICOS, VATICANOS, BELGICOS, ETC.,

NECNON AD EDITIONES ANTIQUIORES ET CASTIGATIORES,

OPERA ET STUDIO

MONACHORUM ORDINIS SANCTI BENEDICTI

E CONGREGATIONE S. MAURI.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CURSOON COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITOR@.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM ,
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

98

De lÆRESIBUS AD QUOD VULTDEUM LIBER UNUS.
TRACTATUS ADVERSUS JUDÆOS.
DE UTILITATE CREDENDI AD HONORATUM LIBER UNUS.
DE DUABUS ANIMABUS CONTRA MANICHÆOS LIBER UNUS.
ACTA SEU DISPUTATIO CONTRA FORTUNATUM MANICHÆUM LIBER UNUS.
CONTRA ADIMANTUM MANICHEI DISCIPULUM LIBER UNUS.
CONTRA EPISTOLAM MANICHÆL QUAM VOCANT FUNDAMENTI LIBER UNUS.
CONTRA FAUSTUM MANICH.EUM LIBRI XXXII.
DE ACTIS CUM FELICE MANICHÆO LIBRI II.
DE NATURA BONI CONTRA MANICH.EOS LIBER UNUS.
CONTRA SECUNDINUM MANICHÆUM LIBER UNUS.
CONTRA ADVERSARIUM LEGIS ET PROPHETARUM LIBRI II.
AD OROSIUM CONTRA PRISCILLIANISTAS ET ORIGENISTAS LIBER UNUS.
SERMO AKIANORUM.
Contra SermonEM ARIANORUM LIBER UNUS.
COLLATIO CUM MAXIMINO ARIANORUM EPISCOPO.
CXTRA EUMDEM MAXIMINUM ARIANUM LIBRI II.
DE TRINITATE LIBRI XV.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

CONTENTA IN APPENDICE.

TRACTATUS' CONTRA QUINQUE HÆRESES.
SERMO CONTRA JUDÆOS, PAGANOS ET ARIANOS.
DIALOGUS DE ALTERCATIONE ECCLESIÆ ET SYNAGOGA.
De FIDE CONTRA MANICIÆOS LIBER EVODIO TRIBUTUS.
COMMONITORIUM (vulgo AUGUSTINI DE RECIPIENDIS MANICHÆIS QUI CONVERTUNTUR.
Contra FELICIANUN ARIANUM DE FIDE TRINITATIS LIBER VIGILIO TAPSITANO EPISCOPO RESTITUTUS
QUÆSTIONES DE TRINITATE ET DE GENESI EX ALCUINO DESCRIPTÆ.
De INCARNATIONE VERBI AD JANUARIUM LIBRI DUO COLLECTI EX ORIGENE.
LIBER DE TRINITATE ET UNITATE DEI.
DE ESSENTIA DIVINITATIS.
DE UNITATE SANCTÆ TRINITATIS
VE ECCLESIASTICIS DOGMATIBUS.

1101 4117 1131 1139 1153 1157 1171 1175 4193 1199 1207, 1213

[blocks in formation]

Præfatio.

Cum doctoris catholici duo sint oflicia, alterum christianæ religionis veritates illustrare ac confirmare, alterum easdem ab insurgentium hæreticorum erroribus vindicare : nemo veterum aut recentiorum utrasque partes implevit felicius Augustino, qui omnium judicio id merito assecutus est, ut præcipuus ac summus Ecclesiae Doctor haberetur. Hactenus cius opera quæ christiana dogmata explicant exhibuimus : nunc ea quæ ad infidelium hæreticorumque confutationem pertinent, quæque vulgari jam nomine Polemica vocare solemus. in tribus quæ restant voluminibus repræsentanda sunt. Nam etsi in prioribus illis scriptis aliquando ex occasione grassantes errores Vir sanctus perstringat; non his tamen ciusmodi generis operum scopus erat , qualem sibi ipse in reliquis operibus proposuit. Quod si Augustinum obiter in hæreticos disserentem tanta cum voluptate lectores huc usque revolverunt : longe major ex sequentibus libris fructus sperandus est, in quibus recto ordine ac dedita opera universum errorum corpus in particulas discinditur ac dissipatur: hæreticorum antesignani tum publicis concertationibus, tum edilis lucubrationibus vincuntur ac prosternuntur ; achillea denique ac primaria eorum scripta in favillas rediguntur; adeo ul cum ex primi generis scriptis Doctoris catholici nomen , quod nonnullis etiam præcipuis Ecclesiæ Patribus commune est, retulerit Augustinus ; ex his posterioribus unuin sibi proprium, quo nullum aliud illustrius, elogium a Catholicis Hieronynio leste merucrit, ut veluti alter antiquæ fidei conditor etiam vivens ct in terris degens agnoscerelur. «Macte virtute, » inquit ille ad ipsum Augustinum scribens, « in orbe a celebraris. Catholici te conditorem antiquæ rursum fidei venerantur atque suspiciunt » (Epist. 195 inter Augustinianas).

Nihil ad hujusce lituli et elogii commendationem videtur adjici posse : sed tamen eodem in loco Hieronymus subdit, « signum majoris gloriæ esse, » quod Virum sanctissimum ob eamdem causain, « omnes hæretici detestarentur. » Eorum vero malevolentia et abalienalio eo usque progressa est, ut eum e medio tollere quovis proposito præmio tentaverint, nec sibi ad concepti capitalis odii cumulum sufficere putarint, nisi etiam Deum eideni consilio suffragari suis asseclis persuadere conarentur, quibus polliceri non dubitarunt , a omnia peccata a Deo indubilanter esse credendum posse dimitti eis qui hoc facere ac . « perficere potuissent » ( Possid. in Vila Augustini, cap. 9). Sed miranda est hoc in loco Augustini moderatio, quod cum non solum privatis criminationibus ab adversariis impeteretur, sed et ab eis quæreretur ad necem, privatas inimicitias illas ita æquanimiter tulit ac dissimulavit, ut vix ullam de eis in suis disputationibus fecerit mentionem : nec quid quam cerți de intentalæ illi necis machinatione resciremus, nisi Possidius in ejus Vita rem posteris consignasset. Quod si quandoque ad injurias sibi illatas aliquid reponere cogebatur; id non justæ indignationi suæ tribuebat, sed lectorum utilitati, qui iniquis ejusmodi criminationibus a veritate possent abduci. Sed nemo melius tam moderati animi in his occasionibus statum cxpresserit, quam Augustinus ipse, cujus hæc verba sunt in libro contra Petilianu n tertio, cap. 1:« Ego quando cuique vel dicendo vel scribendo, responu deo, ctiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum mihi Dominus donat, fræ. a natis atque contrilis vanæ indignationis aculeis, auditori lectorive consulens, non ago ut « efficiar homini conviciando superior, sed errorem convincendo salubrior. » In his itaque disputationibus res tota rationum et argumentorum validis momentis agebatur. Non illum a proposito difficultatis scopo conviciorum propriæve læsionis sensus avocabat; sed satis sibi factum existimabat, si vel proprii honoris dispendio Ecclesiæ et veritalis jura ( quod unum sibi ob oculos ponebat) asseruisset. In refellendis etiam hæreticorum argumentis ita se gerebat Doctor sanctus, ut non tantum eorum animos exasperare quam maxime cave, ret; sed eliam, quantum in ipso erat, eos ad veritatis agnitionem mollioribus et humanioribus verbis et appellationibus revocare conaretur. Hunc agendi modum statim ab initio concertationum suarum sibi proposuit, uti jpse testatur : « Deum rogavi et rogo, ut in a refellenda el revincenda hæresi vestra , cui et vos fortasse imprudentius quam malitiou sius adhasistis, det mihi mentem pacatam atque tranquillam , et magis de vestra cor« rectione, quam de subversione cogitantem. Quanquam enim Dominus per seryos suos « regna subvertat erroris ; ipsos tamen homines, in quantum homines sunt, emendandos a esse potius quam perdendos jubet » ( Lib. contra Epistolam Manichæi, cap. 1). Utinam qui Gdei controversias tractant, codem animo ducerentur !

Etsi porro in omnibus Augustini operibus summa cjus facultas elucet, nonnihil tamen majoris splendoris catholicæ ejus disceptationes præ se ferunt : ut in bello et prælio magis quam in pace mililum virtus probalur. In ipsis enim scriptis vis et acumen ingenii , doSanct. August. VIII.

(Une.)

ctrina , eruditio , Scripturarum pcrilia, cloquentia, prudentia et dexteritas , ut in proprio argumento lumen suum explicant , dum urgenlium adversariorum impetus omnes animni nervos ad eos debellandos excitant et prorilant.

Jamvero quoniam plura sunt Augustini Polemica opuscula, quam ut in unum volumen cogi possint; ea in plures tomos partiri necessarium fuit. Et primus quidem ca quæ adversus Manichæos, Priscillianistas, et Arianos condita sunt complectetur : de quibus hic mullis præfari otiosum et supervacaneum fuerit; cum primo loco sese offerat Augustini liber de Hæresihus, in quo historiam harum omniumque hæreseon compendio descriptam lector inveniet.

Manichæorum hæresim , qua deceptus atque imbutus fuerat adolescens, stalim a suo baptismo aggressus est strenuissimus pugil , quinque libris in eos edilis, nempe de Libero Arbitrio, de Genesi contra Manichæos, de Moribus Ecclesiæ catholicæ , de Moribus Manichæorum, et de Vera Religione : quos quia neophytus et nondum presbyter composuit, in primo tomo, ut in antea vulgatis, reliquimus. Hos libros nomine Pentateuchi contra Manichæos designat Paulinus in cpistola 25 inter Augustinianas, laudatque in hunc modum : « O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiæ posita, quæ late catholicis urbibus de septi« foruri lychno pastum oleo lætitiæ lumen effundens, densas licet hæreticorum caligines « discutis , et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici serinonis enubi« las ! » Hactenus Paulinus de primis illis in Manichæos scriptis ; in quibus si tanlum luminis ac splendoris deprehendit , quid de aliis subsequentibus , quæ progressu temporis majore diligentia et rerum usu ab Augustino condita sunt, exspectandum est ?

Ex his primum quod a suscepto sacerdotio composuit in gratiam amici sui Honorati, qui Manichæorum erroribus tenebatur, de Ulilitate credendi inscripsit, ubi his præclaris usus est verbis, quæ in fronte Polemicorum ipsius operum adhiberi merentur. « Quæ ul libi a prosint, aut certe nihil obsint, omnibusque omnino, quorum in manus forte devenerint, « et rogavi Deum, et rogo ; et spero ita fore, si bene mihi conscius sum, quod ad hunc « slilum pio et officioso animo, non vani nominis appetitione aut nugatoriæ ostentationis a accessi » (Cap. 1). Post hæc eosdem Manichæos denuo exagitavit edilo libro de Duabus Naturis, quarum dicebant unam partem Dei esse , alteram de gente tenebrarum : quæ deliramenta perspicuis et a lumine naturali petitis rationibus sic eludit, ut magis animos commovendo, quam disputando, adversarios ad veritatis agnitionem reducere videalur; dolens interim quod olim easdem rationes non adhibuisset, ut ne in pravissimæ seclæ perniciem laberetur. His porro scriptis et gravibus suis ad populum concionibus ita omnium in se admirationem excitavit, ut illam causam salvam et sanam reputarent omres, quam vir lantæ moderationis et sinceritatis, tantæ doctrinæ et eloquentiæ propugnasset. Hinc est quod Hippone civitate per Fortunatum presbyterum manichæum magnam partem corrupta, non modo Catholici, sed et Donatistæ sanctum Doctorem ad singularem cum eo disputationcm adduxerint : ex qua ita debilitatus el fractus recessit Fortunatus, ut ejus pestilentissimo contagio Hipponenses omnes deinceps caruerint. Possidius” describit prosperum forlupalumque successum hujusce collationis (In Vita Aug., cap. 6), cujus acta hic referuntur : ex quibus discimus hominem loquacissimum ad unum Augustini argumentuin ( idem scilieet quod olim a Nebridio audierat [a] ) ita obmutuisse, ut captato per speciem suos consulendi asseclas ad respondendum spatio , lurpi fuga ex urbe Hippone, nedum ex collatione aufugerit , nunquam co rediturus. Patrata hac victoria, aliquanto post procusum est opusculuin contra Adimantum : quo in opere Veteris ac Novi Testamenti loca simul conciliantur, salisfitque cavillationibus quas ex locis illis velerator iste, Manichæi quondam discipulus , deduxerat. .

Idem in Manichæos certamen prosecutus est Augustinus jam episcopus, rcfellendo primum Manichæi Epistolam , Fundamenti appellatam , in qua lotius perversæ doctrine summa continebatur, id est « doctrinæ initiam, medium, et finis, » lestante Felice manichæo (Lib. 2 de Aclis cum Felice, cap. 1). Unde tanta ab ipsis Manichæis reverentia hæc epistola legebatur, ut non nisi ab inclinatis disceretur. Sic enim habetur hic locus in duobus vetustis exemplaribus , « Inclinatis discebatur a nobis : » tametsi aliam prætulimus lectionem ex optimæ nolæ codice Corbeiensi, « Ipsa enim nobis illo tempore miseris quana do lecta est , illuminati dicebamur a vobis » ( Lib. contra Epist. Manich., cap. 5)..

Ab hac lucubratione forte non ita pridem inanum removerat Augustinus , cum Catholici aliud eidem onus imponunt, ut scilicet respondcrel ad librum Fausti Manichæorum episcopi lantopere a suis prædicati ; « cujus nobis adventus, ait Augustinus , ad explicanada omnia quæ nos movebant, quasi de cælo promittebatur » (Lib. de Utilitate cedendi, cap. 8). Verum lam magnificis promissis non bene respondit evenlus : imo vero con traria sorte factum est , ut Doctor sanctus quasi de cælo missus merito existimari possit ad revincenda commenta ineptissimi præstigiatoris, qui niserandis nugis multorum animos seduxerat ; maxime vero ad vindicanda veterum Patriarcharum acta , quibus infaustus ille hæreticus fucum facere tentaverat. Hoc in opere cum apostoli Jesu Christi nomen , quod Manichæus initio epistolarum suarum sibi tribuebal, ab indigno homine removeret, tempus exortæ hujus hæresis nobis indicat Vir sanctus, aitque constare, « non solum post Tera tullianum, verum etiam post Cyprianum hanc hæresim fuisse exortam » [ Lib. 13 , cap. l). Huic sententiæ concordat Epiphanius, qui ejusdem hæresis ortum rev neat

(a) ride copless. lib. 7, cap. 2.

« PredošláPokračovať »