Obrázky na stránke
PDF
ePub

vit stella, missisque in Bethlehem ait : Ite, diligenter inquirite de puero, ut et ego veniens adorem eum (Matth. 1, 8). O labia dolosa! utquid in corde et corde loqueris mala? Aliud enim habet tua lingua, aliud clainat conscientia. Te ipsum decipis talia cogitando, erras, fallis et Talleris. Frustra in inalo vigilat falsitas 1 : non a te, sicut decet, inquiritur veritas. Ecce audiant te Magi, aliud quidem foris dicentem, sed nesciunt te intus aliud cogitantem, et pergunt ita ut ad te amplius non revertantur. Ille enim eos admonebat, qui insipientiam tuam deridens, hoc Magos facere præcepit quod rex jusserat verus, non quod subdole persuaserat falsus. Per aliam, inquit Evangelista, viam regressi sunt in regionem suam (Ibid., 12). Verum cum a Magis te delusum sensisses, Herodes, voluisti omnes infantes terræ illius perdere, ut unum quem quærebas posses occidere. Sed ille sponsus noster, qui processit de thalamo suo, ut ex ore infantium et lactentium perficeret laudem, sivit te implere voluntatem tuam, ut ætas quæ lingua propria Christum non poterat confiteri, testimonio mortis suæ confiteretur, et crudelitas immanis demonstraretur tua, et ad nuptias cœlestis sponsi infantium congregaretur turba. Dic, Herodes, si te Christus ideo offendit, quia ejus Magis annuntiantibus audisti regnum; quid te offenderunt hi qui tecum adversus Christum sentiebant principes Judæorum, quorum filios interficiens ipsos magis atrocissima pœna in suis filiis afflixisti? Nam Christum minime invenire potuisti. Sed quid tecum diutius agam? Ipsos, ipsos conveniam Judæos, qui dum infantem Christum noluerunt agnoscere, filios suos cum illo 3 compulsi sunt amittere: quos quidem occidit mortique propinavit Ilerodes vester amicus; sed his mortalitatem æternamque vitam donavit Christus, quem vestrum etiam nunc dicitis inimicum.

CAPUT XI. · Contra Judæos, ex Isaia et Jeremia. Vos, inquam, convenio, o Judæi, qui usque in hodiernum diem negatis Filium Dei. Nonne vox vestra illa est, quando eum videbatis miracula facientem, atque teniantes dicebatis, Quousque animas nostras suspendis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Ille autem ad considerationem miraculorum vos mittebat dicens, Opera quæ ego facio, ipsa testimonium de me perhibent (Joan. x, 24, 25): ut Christo testimonium dicerent, non verba, sed facta. Vos autem non agnoscentes Salvatorem, qui operabatur salutem in medio terræ vestra (Psal. LXXI, 12), adjicientes in malo aistis, Tu de te ipso testimon um dicis, testimonium tuum non est verum. Sed ad hare ille quid vobis responderit, advertere noluistis. Nonne scriptum est, inquit, in Lege vestra, quod duorum hominum verum sit testimonium (Joan. vin, 13, 17)? Prævaricatores Legis, intendite Legem. Testimonium quæritis de Christo: in Lege vestra scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum sit (Deut. xvii, 6; xix, 15); procedant de Lege vestra, non tantum duo, sed etiain plures testes Christi, et convincant auditores Legis, nec factores. Dic, Isaia, testimonium Christo. Ecce, inquit, virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabilis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. vn, 14). Accedat et alius testis: die et tu, Jeremia, testimonium Christo. Hic est, inquit, Dens noster, el non æstimabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam scientiæ, et dedit eam Jacob puero suo el Israel dilecto suo. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch m, 36-58). Ecce duo testes idonei ex Lege vestra, ex quorum testimonio non sunt compuncta corda vestra.

[ocr errors]

CAPUT XII. Ex Daniele. Sed alii atque alii ex Lege Christi testes introducantur, ut frontes durissina inimicorum conterantur. Veniat et ille Daniel sanctus, juvenis quidem ætate, senior vero scientia ac mansuetudine, convincat omnes falsos testes: sicut

Corbeiensis MS., vigilas, falsitas.

Quidam Miss., testimonium mortis suæ (vel, morte sua) præberet, et incredulitas immanis, etc. • Editi, pro illo.

convicit seniores, impudicos (Dan. xm, 47), ita suo testimonio Christi conterat inimicos. Dic, sancte Daniel, die de Christo quod nosti. Cum venerit, inquit, Sanctus sanctorum, cessabit unctio (Id. ix, 24). Quar illo præsente cui insultantes dicebatis. Tu de te ipse testimonium dicis, testimonium tuum non est verun, (Joan. vi. 15), cessavit unctio vestra, nisi quia ipse est qui venerat Sanctus sanctorum? Si, ut vos dicitis, nondum venit, sed exspectatur ut veniat Sanctus sanctorum, demonstrate unctionem : si autem, quod verum est, cessavit unctio vestra, agnoscite venisse Sanctum sanctorum. Ipse est enim et lapis ille abscissus de monte sine manibus concidentium, id est, Christus natus de virgine sine manibus complectentium qui tantum crevit, ut mons magnus fieret, et impleret universam faciem terræ (Dan. n, 34, 35). De quo monte dicit propheta, Venite ascendamus in montem Domini (Isai. n, 5). Et de quo David dicit, Mons Dei, mons uber utquid suspicamini montes incuscatos, montem in quo placuit Deo habitare in ipso (Psal. LXVI, 16, 17)? Cum enim ipse Dominus Christus discipulos suos interrogaret, quem eum dicerent esse homines Filium hominis; responderunt: Alii Eliam, alii Jɛremiam, alii Joannem Baptistam, aut unum ex Prophetis (Matth. xvi, 14). Et ille: Utquid suspicamini montes incaseatos, montem in quo placuit Deo habitare in ipso? Hunc agnovit Petrus dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 17). Agnovit montem, et ascendit in montem testimonium dixit Veritati, et dilectus est a Veritate. Supra petram fun:latus est Petrus, ut mortem susciperet illum amando, quem ter negaverat timendo. CAPUT XIII. Testimonia cælera ex Lege et Prophetis. Dic et tu, Moyses legislator, dux populi Israel, testimonium Christo. Prophetam vobis excitabil Deus de fratribus vestris. Omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de populo suo ( Deut. xvi, 15, 19). Prophetam autem dictum Christum, ipsum audi in Evangelio Christum : Non est, inquit, propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. xm, 57). Accedat etiam David sanctus, testis fidelis, ex cujus semine processit ille, cui Lex et Prophete testimonium dicunt; dicat et ipse de Curisto. Adorabunt, inquit, eum omnes reges terræ; omnes gles servient illi (Psal. LXXI, 11). Cui servient? Dic, cui servient? Vis audire cui? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dextram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. cix, 1). Et expressius atque nominatim: Quare, inquit, tumultuatæ sunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et udversus Christum ejus ( Psal. n, 1). Accedat et alius testis, die et tu Habacuc propheta testimonium Christo. Domine, inquit, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, Deus, et expavi (Habacuc m, 2). Quæ opera Dei iste miratus expavit? Numquid fabricam mundi iste miratus expavit? Absit: sed audi að quid expavit. In medio, inquit, duum animalium cognosceris. Opera tua Deus. Verbum caro factum est (Joan. 1, 14). In medio duum animalium cognosceris. Quis, quousque descendisti? Expavescere me fecisti: quia Verbuni per quod facta sunt omnia, in præsepio jacuisti. Agnovit bos possessorem suum, el asinus præsepe domini sui (Isai. 1, 5). In medio duum animalium cognosceris. Quid est, In medio duum animalium cognosceris; nisi aut in medio duorum Testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Elia cum eo in monte sermocina:tium? Ambulavit, inquit, Verbum, et exivit in campos (Habacuc m. 3). Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Hoc et Jeremias ait: Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch ш, 38). Ecce quomodo conveniunt sibi testes veritatis : ecce quomodo convincunt filios falsitatis. Sufficiunt vobis ista, o Judæi, an adhuc ad vestram confusionem ex Lege et ex gente vestra alios introducemus testes, ut illi testimonium perhibeant, cui perdita mente insultantes dicebatis, Tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum

won est verum? Quod si velim ex Lege et ex Prophetis omnia que de Christo dicta sunt colligere, facilius me tempus quam copia deserit.

CAPUT XIV. Simeonis et Zachariæ testimonium. Verumtamen senem illum ex gente vestra natum, sed in errore vestro non relictum, Simeonem sanctum in metlium introducam : qui meruit decrepitus teneri in hac luce quousque videret veram lucem. Quem quidem jam ætas compellebat ire: sed exspectabat suscipere, quem sciebat venire. Cum iste senex admonitus esset a sancto Spiritu, quod non ante moreretur quam videret Christum Dei, natumque cognosceus, perrexit ad templum. Ubi vero eum portari matris manibus vidit, et divinam infantiam pia senectus agnovit, tulit infantem in manibus suis. Ille quidem Christum infantem ferebat, sed senem Christus regebat. Regebat qui portabatur, ne ille ante promissum a corpore solveretur. Quid tamen dixerit, quem confessus fuerit, advertite inimici, non Christi, sed vestri. Benedicens Deum exclamavit senex ille, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. 11, 26-32). Ili etiam parentes Joannis, Zacharias et Elisabeth, juvenes steriles, in senecta fecundi, dicant etiam ipsi testimonium Christo. Dicant de Christo quid sentiant, et testem idoneum Christo nutriant. Aiunt enim suo parvulo nato, Tu puer, propheta Altissimi vocaberis præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Id. i, 17). Ipsique matri et virgini Elisabeth ait: Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus reis, exsultavil in gaudio infans in utero meo (Ibid., 43, 44). Intelligens enim Joannes matrem Domini sui venisse ad suam matrem, inter ipsas angustias uteri adhuc positus, motu salutavit, quem voce non poterat. Quid postea ipse Joaunes præcursor et amicus, humilis et fidelissimus servus, testis idoneus effectus, tanto major in natis mulierum, quanto existimabatur es e quod non erat? Christum enim eum esse Judai credebant: sed ille non se esse clamabat, dicens : Quem me suspicamini esse, non sum ego; sed ecce venit post me, de cujus pedibus non sum ego dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Marc. 1, 7; Luc. 1, 16; Act. x, 25). O fidelis testis, et amice veri sponsi, quantum te humiliavisses si ad corrigiam calceamenti ejus solvendam diguum te esse dixisses? Sed dum ad hoc non te dignum dicis, Judaeis falsis testibus contradicis. Et hæc a te dicta sunt antequam Christum videres qui cum ad te ipse venit excelsus humilis implenda dispensationis suæ gratia ut a te baptizaretur qui nullum habebat omnino peccatum, quid responderis, quem cognoveris, quale testimonium protuleris, audiant inimici qui audire nolunt : Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. 1, 29, 36). Et adjecit : Tu ad me venis baptizari ; ego a te debeo baptizari (Matth. m, 44). Agnovit servus Dominum agnovit peccati originalis vinculis obligatus ab omni nexu peccati liberum : agnovit præco judicem, agnovit creatura Creatorem, agnovit paranymphus sponsum. Nam et hæc vox Joannis est: Qui habet sponsam, sponsus est. Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. 111, 29).

CAPUT XV. Ex libris Ethnicorum. Sufficiunt vobis ista, o Judæi, sufficiunt vobis tanti testes, testimonia ex Lege vestra, ex gente vestra? An adic impudenti animo audebitis dicere, quod alterius gentis vel nationis homines Christo deberent testimo nium perhibere? Sed si hoc dicitis, re-pondet quidem ille vobis, Non sum missus, nisi ad oves que perierunt domus Israel (Matth. xv, 24). Sed sicut vos in Actibus Apostolorum increpat Paulus, Vobis primum oportuerat annuntiari verbum Dei, sed quia repulistis illud, nec vos dignos vitæ æternæ judicastis, ecce, inquit, convertimur ad Gentes (Act. xm, 46): demon

1 ss., impudentia nimiu.

[merged small][ocr errors]

Jam nova progenies cœlo demittitur alto,
(virgil. Eclog. 4, vers. 7.)

dicebat, Christo testimonium perhibebat? In dubium hoc veniat, nisi alios ex Gentibus idoneos testes plu raque dicentes in medium introducam. Illum regem qui vestram superbiam captivando perdomuit, N.buchodonosor, regem scilicet Babylonis non prætermittam. Dic, Nabuchodonosor, quid in fornace, quo tres viros justos injuste immiseras, vidisti; dic, dic quid tibi fuerit revelatum. Nonne, inquit, tres viros misimus in fornacem ligatos? Et aiunt ci: Vere rex. Ecce, inquit, ego video quatuor viros solutos deambulantes in medio ignis, et corruptio nulla est in eis, et aspectus quarti similis est Filio Dei (Dan. m, 91). O alienigena, unde tibi hoc? Quis tibi annuntiavit Filium Dei? quæ lex, quis propheta ? Noudum quidem mundo nascitur, et similitudo nascentis a te cognoscitur. Unde tibi hoc? Quis tibi istud annuntiavit, nisi quia sic te divinus ignis intus illuminavit, ut cum illic apud te captivi tenerentur inimici Judæi, sic diceres testimonium Filo Dei?

CAPUT XVI. Ex Sibyllinis vaticiniis. Vaticinium Sibyllæ. Sed quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, sicut ipse Dominus confutans vestram contumaciam, In lege, inquit, vestra scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum sit (Deut. XVI, 6; Joan. vi, 17): etiam ex Gentibus tertius testis introducatur, ut testimonium veritatis omni ex parte roboretur. Quid Sibylla vaticinando etiam de Christo clamaverit, in medium proferamus, ut ex uno lapide utrorumque frontes percutiantur, Judæorum scilicet atque Paganorum, atque suo gladio, sicut Golias (Reg. xvi, 50), Christi omnes percutiantur inimici: audite quid dixerit (a) :

Judicii signum, tellus sudore madescet.
E cœlo Rex adveniet per sæcia uturus.
M Scilicet in carne præsens ut judicet orbem.
Unde Deum cernent, mcreduius atque fidelis
Celsum cum sanctis, ævi jam termino in i¡ so.
Sic animæ cum carne aderant, quas judicat 1, se.
Cum jacet incultus densis ia vepribus orbis.
Rejicient simulacra viri, cunctain quoque gaza:n.
Exuret terras ignis, pontumque, polumque
Inquirens tetri portas effringet Averni.

M Sanctorum sed enim cunctæ lux libera carni
Tradetur, soutes æternaque flamma cremabit.
Occultos actus retegens, tunc quisque loquetur
Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.
Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.
Eripitur solis jular, et chorus interit astris.
Volvetur culum, lunaris splendor obibit.
Dejiciet colles, valles extollet ab imo.
Non erit in rebus hominum sublime vel altum.
Jam æquantur campis mentes et cærula pouti.
Omnia cessabunt, tellus contracta peribit.

M Sic pariter fontes torrentur, fluminaque igni.
M Sed tuba tunc sonitum tristem demitiet ab alto
Orbe gemens facinus miserum variosque labores,
Tartarcumque chaos monstrabit terra dehiscens
Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.
Recidet e cœlis ignisque et sulphuris amnis.

Irc de Christi nativitate, passione et 1surrectione, atque secundo ejus adventu ita dicta sunt, ut si quis in græco capita horum versuum discernere voluerit, inveniat Ἰησοῦς Χριστὸς Θεοῦ Υἱὸς 1 Σωτήρ : id est, Jesus Christus Dei Filius Salvator. Quod et in latinum translatis eisdem versibus apparet, præterquam quod græcarum litterarum proprietas non adeo potuit observari.

Alos versus Sibyllinos Christi passionem apertius

Editi, ios Theol. Emen lantur ex Mss. (a) Vid. lib. 18 de Civit. Dei, cap. 25.

- demonstrantes, intentissime audite (a) :

In manus iniquas infidelium postea veniet.
Dabunt autem Deo ala, as manibus incestis.
Et impurato ore expuent venenatos sutus.
Dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum.
Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat
Quod Verbum, vel unde venit, ut inferis loquatur.
Et corona spinea coronabitur.

Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt.
tahospitalitatis hanc monstrabuat mensam.
Ipsa enim insipiens tuum Deum nou intellexisti,
Ludentem mortalium mentibus', sed spinis
Coronasti, et horridum fel miscuisti.
Templi vero velum scindetur, et die
Medio nox erit tenebrosa nimis tribus horis.

Et morte morietur, tribusque diebus somno suscepto,
Et tunc a mortuis regressus ad lucem veniet.
Primus resurrectionis initium revocatus ostendet 3.

[ocr errors]

CAPUT XVII. — Testimonia ex cœlo, ex mari, ex terra, ex infernis. Credo jam vos, o inimici Jud:ei tantis testibus ita obrutos confutatosque, ut nihil ultra quærere debeatis qui ipsi veritati nimia insipientia vel potius amentia, cum omnia nossetis quæ de Christo essent dicta atque conscripta, inverecunda fronte dicebatis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. viii, 13). Verumtamen ut divinæ majestatis veritas lucescat, supra tot testium præclaras voces, suo Creatori universa creatura testimonium se dixisse proclamet. Nonne cœlum testimonium dixit, quando novum sidus in nova hominis progenie, velut lingua et digito, quo potuit, natum Deum hominem gentibus demonstravit? Nonne mare testimonium dixit, quando oblitus quodam modo naturæ suæ liquidus humor, soliditate suscepta, sui Domini portavit impressa vestigia: ut impleretur illud quod dictum est, In mari est via tua el semite tuæ in aquis multis (Psal. LXXVI, 20)? Quod elementum servum Christi supra se ambulare cupientem, demonstraret quantum interesset inter creaturam et Creatorem, labili unda Petrum absorbuisset, nisi Dominus rerum, mergenti Petro manum porrexisset (Matth. xiv, 51). Nonne terra testimonium dixit, quando ejus conspersa saliva, ex ea caci nati oculos inungens, lumen non videnti restituit * (Joan. 1x, 7) : et fabrica quod minus habuit, ex limo terra artifex reparavit, qui totum hominem de terra ante formavit (Gen. 11, 8)? Nonne inferna Christo testimonium perhibuerunt, quando jure suo perdito, Lazarum quem dissolvendum acceperant, integrum per quatriduum reservarunt, ut incolumem redderent, cum vocem Domini sui jubentis audirent (Joan. x1, 45)? Q aid in ipsa ejus passione, nonne contra vestram impudentiam ferocemque amentiam ipsam quodam modo publicam lucem testem citabo? Sicut putabatis, homo tantum a vobis interficiebatur Christus: quod et si antum esset, vobis parcere debuistis, ut nianus veras alienas redderelis a sanguine innocentis. Quæ cæcitas infusa est cordibus vestris, ut nec illa vos tanta deterreret medio die solis obscuritas, et inter ejus radios claros amputata lux? Nox recondita in diem imo nox usurpavit diem, nec cursum sui ordinis natura servavit; scd obtenebratur cœlum, luget terra, velum templi conscinditur, petræ scinduntur, inferna reserantur (Matth. xxvi, 45, 51, 52), omnis pene creatura expavescit mortem Christi. Nec tamen in his tantis aperti sunt oculi cerdis vestri. O Judæi, dæmones qui vestra corda possederunt, dixerunt, Scimus qui sis; quid venisti ante tempus perdere uos (Marc. 1, 24)? et vos, Tu de te ipso testimo

[blocks in formation]

nium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13)!

CAPUT XVIII. - Ex eventis. Sed non intelligentes actiones vestras, egistis causas nostras. Denique nostræ saluti militavit vestra malitia : ille enim qui ad hoc venerat at pro nobis moreretur, insan is vocês, Crucifige, crucifige (Luc. xxm, 21), clamantium ut homo non expavit, quia ut Deus eas ante prævidit. Quantum laborastis, ut discipulum Judami pecunia corrumperetis (Matth. xxvi, 15), et a malo venditore mali emptores Christum non possidendum compararetis, nundinas malas agentes animæ vestræ, quando fundebatis pretium salutis nostræ ? Quantum laborastis, ut judicem a vestro scelere manus lavantem, caluminiis, Cæsaris nomine opposito, opprimeretis, ut id impleret quod fieri volebatis (Id. xxv, 24)? Quantum laborastis, ut Christus occideretur, et latro dimitteretur (Ibid., 20-26)? Quantum laborastis, ut Christus contumelias pateretur, spinis coronaretur (Marc. xv, 17), in ligno suspenderetur, lancea perfoderctur (Joan. xix, 34)? Quantum clamastis, quan tum sudastis, quantum láborastis? Sed omnis iste labor vester, fructus est noster. Denique a vobis Christus occiditur, nobis resurgit a vobis in ligno suspenditur, clavisque confixus in cruce detinetur, et a ducibus nostris discipulis suis in medio eoruni clausis januis invenitur (Id. xx, 19). Pecunia milites corrumpendo Christi resurrectionem opprimere voluistis (Matth. xxvm, 12, 13). et ecce ejus resurrectio toto mundo jam celebratur, et quod dedistis, totum perdidistis. Implere non potuistis quod voluistis : audite jam quod audire non vultis. Die tertio a mortuis resurgens, assumptus in cœlum, sedet ad dexteram Patris (Marc. xvi, 19; Luc. XXIV, 51): dispersit vos per universas terras, ut ubique prophetias de ejus nativitate, passione, resurrectione, ascensione, quæcumque dicta sunt, vos perferatis, atque lucernam Legis, tanquam lignea candelabra sensu carentia, gentibus ministretis. Quod propterea factum esse cognoscite, ne gentes hæc omnia quæ aguntur, dum prædicantur, a nobis dicerent fuisse conficta. Hanc etiam ipsam vestram dispersionem fuisse prædictam, David propheta declarat dicens: Ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuæ, sed disperge cos in vir inte tua (Psal. Lvm, 12). Dispersio ergo hæc vestra testimonium perhibet Christo, cui dixistis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VII, 15): ut ex vestro testimonio inimicorum, alii inimici confundantur, qui Christum magicis artibus fecisse disunt quæcumque fecit miracula. Nam et hoc quod mortuus colitur, magica potentia deputandum esse contendunt. Proferte codices propheticos, o Judæi Christi inimici, ut ex ipsis alii Pagani convincantur inimici. Prophetas longe antequam nasceretur ante se præmisit, qui omnia quæ superius diximus, prædixerunt. Hinc jam judicate qui recta sapitis: numquid si magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus magus erat antequam natus? Confundimini, corrigimini qui talia de Christo vel sentitis, vel creditis, vel dicitis. Confundimini et vos, Judæi, qui lucernam Legis in manibus habentes, aliis lumen præbetis, et vos in eam intendere non curatis, sed exspectatis quidem et vos ut veniat qui venturus est. Et veniet; sed non sicut vultis veniet : veniet excelsus ille qui a vobis interfectus est, nullius criminis rcus; manifestus veniet Deus, et videbitis judicantem, quem contempsistis, miracula facientem. Qualis erit tunc vestra conscientia, cum vobis ille nullam jam exhibebit patientiam, quia vos invenit in anima mortuos, qui venturus est judicare vivos et mortuos?

CAPUT XIX. Contra Arianos. Credimus in Spiritun sanctum, quem nos credimus Deum, æqualem Patri et Filio, manentem in Patre et Filio, inseparabilem a Patre

Sic Mss. juxta Augustinum, libro 1 de Consensu Evangelistarum, cap. 11. At editi, magos miserat antequam na

Lus.

et Filio, regnantem cum Patre et Filio. Trinitas una, et tertia in unitate persona Spiritus sanctus, qui operatur omnia in omnibus. Hunc et Ariani blasphemantes, Patre Filioque volunt esse minorem. Nec eorum errorem ille evangelicus revocat timor dicens, Si quis dixerit verbum in Filium hominis, remittetur illi: si quis autem dixerit verbum in Spiritum sanctum, non remittetur illi, nec hic, nec in futuro sæculo (Matth. XII, 32). Quid est, Ariane? sentisne quo progressa fuerit immanitas tua? Dicis verbum in Filium hominis, quia secundum divinitatem Filium Dei asseris esse minorem. Dicis verbum in Spiritum sanctum, in ipsa illa individua unitate etiam Filio esse minorem. Dicendo tale verbum de Verbo, tale verbum de Spiritu sancto, non remittuntur nec hic nec in futuro Srculo peccata Lua, et tu rebaptizando polliceris dimittere aliena? Nos donum Spiritus sancti agnoscimus esse remissionem omnium peccatorum, suffragante nobis ipsa Veritate, quæ post resurrectionem suam ait discipulis suis, Accipite Spiritum sanctum; si cui remiseritis peccata, remittuntur illi (Joan. xx, 23). Vos autem sacrilego ausu, quibus jam Christus dono Spiritus sancti per Baptismum et originalia et propria cuncta demisit omnino peccata, in jam baptizatis exsufflatis Christum, respuitis Spiritum sanctum; et renatum non abluere, sed sordidare; non liberare, sed obligare; non vivificare, sed mortificare contenditis. Nec mirum si has ruinas quotidie fabricatis, qui petram integram Christum in fundamento habere holuistis. A vestro errore separat Veritas filios suos, quos sic fovet ut nutriat, non sicut tu blandiendo decipit ut occidat.

CAPUT XX. Resurrectio. Apud Catholicam, dilectissimi, noveritis tantum esse veram fidem, germanam pacem, perpetuam salutem. Non enim in angulo est, sed ubique tota est. Si quis ab ea discesserit, atque hæreticorum se errori tradiderit, ut fugitivus Servus judicabitur, non ut filius adoptivus: nec ad vitam æternam resurget, sed potius ad damnationem. Quoniam bonis malisque promittitur resurrectio : Omnes quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur (I Cor. xv, 51). Et quid prodest, fratres mei, resurgere, et non immutari? Qui enim in illa vita non fuerit iminutatus, a justo judice invenitur esse damnatus. Damnatus autem æternam non consequitur vitam, qui de adversario diabolo victricem noluit accipere palmam. Quid enim prodest, dilectissimi, quod non illis vinculis in idolorum cultu quempiam diabolus tenet, et visco hæreticorum captum detentumque possidet? Qui vult ad æternam vitam pervenire, contra omnes diaboli laqueos debet fortiter invigilare. Non enim qualis est ista vita, ita invenietur et illa.

CAPUT XXI. — Differentia temporalis vitæ et æternæ. Quantum autem distat inter hanc et illam, debet nosse Charitas vestra. Ilic falsitas, ibi veritas: hic perturbatio, il c fida possessio: hic pessima amaritudo, illic sempiterna dulcedo hic periculosa elatio, illic secura exsultatio hic timetur ne qui erat amicus, efficiatur subito inimicus; illic semper manet amicus, quia nullus illuc admittitur inimicus: hic quidquid est bonum, timetur ne pereat; illic quidquid acceperis, ab illo servabitur qui facit ut neć tu transeas, et quod acceperis non amittas: hic mors, ibi vita hic luctus, ibi gaudium hic omnia quæ creavit Deus, illic ipse pro omnibus et in omnibus Deus et que digna dicuntur, si tamen aliqua dicuntur. Non enim sufficit humana lingua laudare, quod sensus mortalium non valet comprehendere. Veniemus illuc, fratres mei; et ibi videbimus quod oculus hic non vidit, ibi audiemus quod auris hic non audivit, ibi intelligemus quod cor humanum comprehendere hic non valuit (1 Cor. 1, 9), videntes fruentesque exsultabimus inenarrabili gaudio (1 Petr. 1, 8). Et

Am. Er. et quidam Mss., non valuu.

SANCT. AUGUST. VIII.

quale gauditim erit, ubi nullus timor erit? Quale gaudium erit, cum te videris socium esse Angelorum, participem regni cœlorum, regnare cum Rege, nihil concupiscendo omnia possidere, sine avaritia divitem, sine pecunia administrantem, sine successore judi · cantem, sine metu Barbarorum regnantem; sine morte in æterna vita viventem?

CAPUT XXII. De via ad patriam. Sed ut ad ista veniamus, viam tutissimam quae illuc perducit non dimittamus. Quæ est hæc via? Christus ex toto se, ex capite et ex corpore. Ex capite, æqualis Filius, in manente manens: ex corpore minor, viam istam ut gigas velociter transiens (Psal. XVIII, 6). Caput et corpus, Christus et Ecclesia. Nec ab illo separemur, aliquid aliud de illo, sicut hæretici, credendo; nec ab ista, pravis nostris moribus declinando. Hæc est mater vera, pia mater et casta, intrinsecus sui viri dignitate ornata, non forinsecus mendacio fallente turpiter colorata. Non vos ab ista matre nomen confictum seducat alienum, non vos Ecclesiæ species aliena decipiat. Sponsa Christi non est quæ virum suum non cognoscit: turpis est quæ tanti viri speciem suis sermonibus fuscare contendit: frustra sibi Ecclesiæ nomen imponit. Video equidem te, o spelunca subdola1, decipiens, quia decepta: video quidem quod apies formam tuam sub specie aliena. Quid te componis? quid tantum te exornas? quid fimbrias tuas expandis? quid te contra veram sponsam

quare contendis? Non te recipit sponsus, quia non es sponsa. Sed pulchram te esse dicis, et de auro atque ornamentis plurimis gloriaris. Respondet tibi sponsus, respondet tibi speciosus forma præ filiis hominum (Psal. XLIV, 3, 4): Species fornicariæ facta est tibi, irreverens facia es in omnibus. Quod si dixeris, Quare? Respondet, Quia sub specie sponsæ componis te, et mentiris sponsum tuum esse me. Species fornicariæ facta est tibi, irreverens facta es in omnibus. Non sicut Patrem appellasti me: Ego enim et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Non sicut Patrem appellasti me, et principem virginitatis tuæ (Jerem. in, 3, 4). Vërba sunt Christi per prophetam. Si enim ego essem princeps virginitatis tu, servarem integritatem tuam, Sicut integram servavi matrem meam. Quia ergo nec principem virginitatis tuæ, nec Patri me agnoscis aqualem, nec ego te agnosco virginem. Noli te amplius jactare esse quod non es: agnosce turpitudinem iuam: Arius abstulit integritatem tuam. Non es igitur sponsa, quia non es integra. Frustra enim illum sponsum vocas, qui non est luus: turpem enim viduam non accipit Christus. Redi, redi repudiata, redi confusa, redi serpentinis fraudibus violata; redi, nor in divinitate cœlesti composita, sed humanis assertio nibus circumventa, redi : fallere temetipsam potes, fallere sponsum non potes. Novit enim ille quam quærit, agnoscit ille quam vocat. Semper vivit mater: noverca, quid te supponis? Non potes excludere pulchram dominam, cum sis ipsa turpis ancilla. Species fornicaria facta est tibi. Non enim servasti uni viro fidem, quæ catholicam non tenes unitatem. Ille enim sponsus matrem quærit veram, que pie suos filios nutriat; non turpein, quæ alienos fraudulenter occidat. Vide que est hæc mater vera, quæ adhuc te tolerat suos filios præfocantem, suo viro injurias irrogantem. Tolerat, quia patientiam exhibet sui sponsi, et exspectat auras libertatis, ut vindicetur ab eo ejus humilitas, quoniam eam viri sui obtinet chari as. Ipse est enim qui vivit et regnat cum Deo Patre et cum Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

Editio Am., frustra sibi Ecclesiæ nomen imposuil Judæo spelunca subdolosa. Editio Er., frustra tunc Ecclesiæ nomen imponet, Judæa specie subdola. Editio Lov., frustra tibi Ecclesiæ nomen imponis, Judæa subdola. Castigantur ex Mss. Porro spelunca hic Arianorum Ecclesia vocatur, ut etkùm à superiore tractatu, cap. 7.

(Trente-six)

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Duarum matronarum vobis censoribus causam videor suscepisse: utraque negotia magnis lateribus panditurus, ut quidquid ex judicio vestro veritas expostulata diremerit, id una de duabus observet. Idcirco in hoc coetu vestro jus recito, tabulas offero. Lege agatur, quia de possessione contentio est : et revolvere imperiali sanctione sententias non morabor, ut quidquid veritatis ordo perspexerit, juxta legem divinitus datam consessus vestri sententia promulgetur. Una quibusdam temporibus adulterio depreliensa possessiouis nostræ præcoqua pervasione jura temeraverat: alia merito castitatis per sententiam donatoris, possidentem illam quæ auribus vestris videtur exacta, nonnulla apud sæculum prius clandestina fraude privaverat redhibitione compellitur quotidie reddere; et adhuc quantum reddiderat debet. Totum enim, quidquid possessioni defenderat, abjuramus. Ergo si causæ faciem, si frontem parabola vultis audire: Gentes hæreditatem nostram, possessionem, et terminos terræ nobis augustali jure concessam, potens quon›dam, dives auro mulier Synagoga pervasit. Mox supplicavimus, preces retinemus in manibus, introductio protinus fundi, habita possessio in nostro jure consistit. Resolvi nolumus tamen, quidquid ornamentorum mulier inquieta pervasit. Quae cum postularetur ut redderet, lentius quam deberet exsolvit. Nunc ergo ad hanc matremfamilias et viduam, nostra materfamilias, hoc est ad Synagogam,

ECCLESIA dixit: Recita quid merueris, et ego quid meruero, recitabo.

SYNAGOGA respondit : Prophetæ ad me omnes venerunt, quod tu diffiteri non poteris.

ECCLESIA dixit: Certum est quod Prophetæ, dum ad te veniunt, remorandi pro tempore velut ad hospitam cucurrerunt: nam probo eosdem sponsi mei juvenes metatores, scilicet Christi gerulos litterarum, mandatorum etiam portitores, invidiæ causa a te fuisse interfectos. Numquid si ad te venissent, a te quispiam corum potuisset occidi? Sed quia ad me veniebant, causa zeli homines meos recipi cum non sustineres, gladio et fustibus affecisti.

SYNAGOGA respondit: Etiam si istud quod asseris ,feci, recte et honeste peccavi: quia ego regem noveram, cujus litteras frequenter acceperam : et tu silvi-cola quærebaris, quae Barbarorum ritu, rure, collibus, intra invia vel secreta agresti quondam tugurio commanebas. Nam quid te aliquando rusticius fuit? Tu cum gentibus, cum quibus ego sæpe pugnavi, pastorali more balantia, credo, pecora sequebaris: ego sceptro et legionibus fulta, apud Jerosolymam purpureo amictu regnabam; ego Romanum possidebam imperium; ego reges, milites, et alienigenarum gentium duces occidi mihi Persa et Indus aurum, gemmas, cbur, argentum et sericum, totasque opes advexit: tu montana, rustica, apta pecoribus; tu pressis n vallibus tantum diversabare sollicita; tu ex vasta upe condensior, cui rimosus lapis timidum quonam præstabat hospitium, lac de caseo, vaccinia cum glande mandebas: ego Pharaonem in suis curribus, ego Ægyptios, ego Chananæos, Jebusæos, et Cethæos, el Pheresaos reges occidi.

:

ECCLESIA dixit: Recognosco quæ loqueris, et laudes tuas diffiteri non possum. Scio quia urbis tuæ et ambitiosa fora et Capitolia celsa vidisti: armorum tuorum impressio, et fulgentia clypeorum signa, spicula, enses, jacula missorum iciorum, expressus

1 Forte, condensaque; aut, contemptior.

equestrium exercituum gemitus, magnos ornatus duces et tyrannos stravit. Scio potentiam tuam, quam Jerosolyma illa pompatili fastu ructuabat. Scio enim quia tibi quondam Romanus orbis intremuit, et terra gentium palpitavit. Sed memor esse debes quid propter unam mulierem Dinam feceris in Sichem : imbelles homines, et innocentiæ suæ honore fulgentes, latronum ritu vastasti (Gen. xxxiv, 26).

SYNAGOGA respondit: Potestas regni permissæ libertatis accepit audaciam. Numquid in eo peccasse me credis, si sub imperio meo maculavi quos volui, aut meos forsitan rebelles occidi? Qui potestatem regnandi dederat, faciendi utique quidquid vellem indulserat dignitati. Aut dic mihi: si legem non habet qui proprio regnat imperio, et qui possidet totum, necesse est ut regni potentiam quocumque volet extendat.

ECCLESIA dixit: In eo gaudeo me sublimatam, quod celsis celsior sum facta, et regna regnantium disjeci : et ecce sub pedibus meis purpurata quondam regina versaris. Ille est enim rex regum, qui eidem imperare cœperit, quæ se viderit aliquando regnasse. Regnasti, fateor Romana tibi terra subjacuit, reges et principes ceciderunt; et si quando conflixeras, captivus hostis succubuit. Noli irasci, si tu quæ fueras domina, mihi facta videaris ancilla.

SYNAGOGA respondit : Quia te tanto præconio declarasti, proba ancillam, et dominam recognosco.

ECCLESIA dixit: Hlabeo tabulas, recito testamentum, quod scriba quondam tuus vates scripsit, et Aaron magistratu præsente signavit.

SYNAGOGA respondit: Scio Testamentum sub regno meo conscriptum, sed volo discere ubi me dictator voluminis servire mandavit.

ECCLESIA dixit: Lege quid Rebecca sit dictum, cum pareret: Dua gentes in uiero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Id. xxv, 23). Certe majorem te paulo ante dixisti regnasse, triumphasse, sceptrum tenuisse, purpuram possedisse; nie minusculam vallibus delituisse quondam, vel in collibus habitassc saxorum: le auro, ornamento, bysso, serico, gemmis claruisse nobilibus; me minorem pecorum lacte vixisse. Ego oves et pecora, tu militem possidebas. Inde est quod ego minor atque pauperior, tu major et dives subjugata mihi, eligas 'populo servitura minori.

SYNAGOGA respondit: Recognosco titulum Testamenti, video litteras quas ipsa in thesauro meo et in bibliotheca servavi. Sed dicito mihi, quomodo tibi servio, quæ adhuc filios meos liberos esse recognosco. Vacant negotiis, navigandi potestas est libera, compedes nesciunt, nullus vineam laboriosa necessitatis fossura discerpit, nescio an tibi sim servitute subjecta.

ECCLESIA dixit: Testamentum recolis, apices recognoscis, et adhuc non recipis servitutem!

SYNAGOGA respondit: Dic tu mihi quod asseris. Recognosco Moysen, audio, et refugere non possum : sed qualiter tibi serviam scire non possum.

ECCLESIA dixit: Mutare te non potes; semper negas et fallis, semper de falsitate contendis. Certe regnass › te ante dixisti, cum populus Israel locum tenuisset imperii. Si adhuc regnas, liberam te esse cognosce, et necdum mihi servitute subjectam. Alioquin si recto populo Israel christianus populus regnat, constat te

[blocks in formation]

(a) Nihil habet phraseos Augustinianæ. Auctor videtur aulicus aut jureconsultus quispiam fuisse.

« PredošláPokračovať »