Obrázky na stránke
PDF
ePub

luctuoso tectum; subjacentem demoniis ut lutum figulo, et usque ad turpem personam necessitate perductum, ut in pueros et virgines transfiguratus de monum libidinem accenderet, quem prædicat Manichæus. Aut certe, si potest, neget conscientia vestra, teste vobis vero Deo æterno, qui omnes judicaturus est, unum istorum vobis ipsis negate. CAPUT XLVIII. Si autem vera sunt quæ dicimus, tandem respicite, tandem videte, in qua estis morte constituti. Ilumiles estote, si optatis liberari, et nolite superbe et impie dicere, vos ipsos esse Deum omnipotentem. Hoc enim dicitis, cum animas vestras partes ejus esse asseveratis : non enim Deus in parte major, in parte minor est. Sed potius dicite vobis, Deus incommutabilis est, nos commutabiles sumus: Deus incorruptibilis est, nos cupiditatibus nostris corrumpimur: Deus incoinquinabilis est, nos peccatis nostris coinquinamur Deus ipsa sapientia est, nos stulti ad sapientiam pervenire conamur: Deus ipsa æterna et beata vita est, nos peccatis nostris miseri sumus, et optamus fieri beati : non ergo sumus pars substantiæ ejus. Si enim partes ejus estis, et hæc tanta patimini, restat ut et ipse jam ex parte hæc omnia patiatur, et amplius pati potuerit, quod ejus contingit parti, nisi per vestram miseriam sibi provideret. Videte vos ergo quid estis: si partes ejus, Deus estis; si geniti ab illo estis, similiter Deus estis: quid tanta peccatorum corruptione turpamini? Si autom facti ab illo estis, hoc confitemini, et non jam eritis Manichæi.

CAPUT XLIX. Manichaeus enim duas dicit esse naturas, unam bonam et alteram malanı : bonam quæ fecit mundum, malam de qua factus est mundus. Si autem vos Deus fecit, non invenit Manichæus unde vos Deus fecerit. Si enim de se ipso vos fecit, hoc estis quod ipse. Non ergo debuistis tanta peccatorum corruptione turpari, sicut jam dictum est. Si autem de alieno vos fecit, non ad illum pertinetis; quia sic vos fecit quomodo mundum. Si autem nec de se ipso, nec de alieno vos fecit, sed tantum omnipotentia sua voluit, et facti estis; hoc dicite Manichæo, et renuntiate ejus errori. Sic decet enim Omnipotentem facere quæ voluerit, sicut Catholica dixit, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit el creata sunt (Psal. xxx11, 9). Dicite vobis, Non sumus partes ejus, sed sumus opera ejus. Dicite vobis, Si Deus necessitate passus est, et

evadere aliter non potuit, nisi partis suæ pateretur detrimentum; quis aliquando poterit de talibus necessitatibus liberari? Aut quis erit qui protegatur a Deo non valente se ipsum protegere? Aut quando me de hac necessitate captivitatis poterit liberare, qui me in integris regnis custodire non potuit? Non enint peccantem me inde dimisit, sed ad peccata ipsa 1 me misit. Aut quando mihi in alienis miserabiliter constituto prodesse poterit, qui ut sibi prodesset, me ad tantam perniciem dedit, ne pugnaret. Si incorruptibilis est ipse Deus, quid ei factura erat illa mali natura, si nollet cum illa pugnare, ue nunc ego sic cruciarer? Aut quæ ista injustitia, ut ad globum damner, cum ille ut modo aliquantulum securus sit, ego hæc tanta sustineam? Certe quoniam et ego sum quod ipse, quoniam pars ejus sum, nullo in regnis ejus insignibus indigente aut infirmo constituto, vicibus istam miseriam patiamur, ut et ego aliquantulum requiescam, et regna illa sine periculo possint esse pacala. Quanquam timendum sit ne ista natura mali nee in globo ipso inclusa custodiri possit. Si enim incorrupta regna corrupit, et inviolatam Dei substantiant violavit; quomodo pars illa lucis, hoc est, animæ peccatrices, quæ vitiate globo custodiendo infiguntur infirma ac debiles, quomodo non absorbentur ab ea, ut iterum regna illa divina nullo jam valente obsistere tota conturbet? Quis enim jam audeat procedere ad bellum, quando cum illa parte quæ processerat tam inique actum est, ut pro ejus requie sui cives ad sempiternam globi custodiam damnarentur? Aut si non potest perrumpere globum, ut ad lucidum illud tectorium damnatarum animarum perveniat, quid opus eam est contegi divinorum damnatione membrorum? Si autem potest perrumpere globum, quis ci resistet saucius, qui integros sanciavit! Absit tam gravis et tam abominanda blasphemia. Nolite istam iniquitatem ad aures vestras admittere: nolite tali negotio mortifero vos implicare. Fugite Manichæum, et ad veritatis catholicæ ubera toto desiderio convolate.

[blocks in formation]

ADMONITIO IN COMMONITORIUM SUBSEQUENS.

Sub Augustini nomine vulgatum est in Appendice ad decimum tomum operum S. Augustini editionis perfectæ anno 1586. Circa idein tempus fuit etiam procurante Baronio in tomi quinti Annalium Ecclesiasticorum Appendice publicatum ex vetere codice Gervasiani collegii Parisiensis. Nunc demum prodit recognitum diligentius ad exemplar quod in bibliotheca regina Christine asservatur, neen n ad Prosperi cujusdam ex Manichæis conversi Anathematismos, quos edidit Sirmondus in tomo primo Conciliorum Galliae.

COMMONITORIUM

VULGO

SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI ECCLESIÆ CATHOLICE,

QUOMODO SIT AGENDUM CUM MANICHEIS QUI CONVERTUNtur.

[ocr errors][merged small][merged small]

diem, si aliquibus indiciis manichæus apparuerit, sential justitie severitatem, quæ talibus adhibenda est: id est, ut ab ejus consortio, vel amicitia, vel quacumque societate Christiani se abstineant, secundum apostolicam disciplinam (Til. m, 10) Commendentur autem, qui epistolas ab episcopo acceperint, religiosis catholicis vicinis, vel cohabitatoribus suis, sive clericis, sive laicis, per quorum erga se curam frequentent ad audientiam sermonis Dei', et quorum testimonio possint innotescere: nec facile admittantur ad Baptismum, si catechumenj sunt, nec ad reconciliationem, si pœnitentiæ locum acceperunt, nisi periculo mortis urgente, vel si eos aliquanto tempore probatos esse cognoverit episcopus, per eorum testimonium, quibus fuerint commendati. Forma ergo secundum quam debent hanc hæresim, qui corriguntur, anathemare, ista est :

I.Qui credit duas esse naturas, diversis principiis existentes, unam bonam quod est Deus, alteram malam quam non creavit Deus, habentem principes suos et imala sua quæ non creavit Deus, anathema sit.

II. Qui credit duas naturas bellum inter se gessisse, et partem naturæ Dei in eodem bello principibus tenebrarum et omnibus gentibus ad malam naturam pertinentibus fuisse permixtam, et ab eis teneri colligatam 3, oppressam, inquinatam, quod et credi facit naturam Dei esse mutabilem et coinquinabilem, anathema sit.

III. Qui credit partem Dei ligatam et inquinatam teneri in dæmonibus, et in omnibus animalibus, fruticumque generibus, et per escas Manichæorum Electorum solvi atque purgari, ut credatur pars Dei polluta teneri in cucumeribus, et melonibus, et radiculis, et porris, et quibusque vilissimis herbulis, et ei subveniri cum ab Electis Manichæorum ista comeduntur, anathema sit.

[ocr errors]

IV. Qui credit hominem primum, qui est appellatus Adam, non a Deo factum, sed a principibus tenebrarum genitum, ut pars Dei, quæ in eorum membris captiva tenebatur, copiosius et abundantius in terra teneretur, et isto modo creatum, cum masculi et feminæ principes tenebrarum coucubuissent, et fetus suos majori principi tenebrarum dedissent et ille omnes comedisset, et cum sua conjuge concubuisset, atque ita ex illa Adam generasset, ligans in illo magnam partem Dei, quæ ligata fuerat in omnibus fetibus principum tenebrarum, quos ei manducandos dederunt, anathema sit.

[ocr errors]

V. Qui credit principes tenebrarum ligatos esse in coelo habentes in se colligatam in angustiis atque angoribus vitalem substantiam, hoc est partem Dei, et eo modo liberari de membris eorum cum beatus Pater, qui lucidas naves habet diversoria et habitacula, id est solem et lunam, virtutes suas transfigurat in feminas pulchras quas opponit concupiscendas masculis principibus tenebrarum, et in ma

[blocks in formation]
[blocks in formation]

VIII. Qui credit non habuisse veram carnem Filium Dei Dominum Jesum Christum, neque natum esse de virgine Maria, neque veram moriem fuisse perpessum, et a mortuis resurrexisse, sed tantunimodo spiritum fuisse sine carne, sic autem apparere voluisse, ut caro putaretur, quæ non erat, atque hoc modo contradicit Evangelio, ubi legitur Domino ipso dicente, Videte manus meas et pedes meos; palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc.xxiv, 39): qui ergo sic confitetur Christum Deum, ut verum et integrum etiam hominem neget, anathema sit.

IX. Qui credit Manem sive Manichæum, qui supra scripta omnia, quæ anathemate et damnatione sunt digna, prædicavit et docuit, Spiritum sanctum habuisse paracletum, cum ea omnia docere non potuerit Spiritus veritatis, sed spiritus falsitatis, anathema sit,

[blocks in formation]

Quoniam te Manichæorum Auditorem pœnitet fuisse, sicut ipse confessus es, anathema dicens blasphemiis et impiissimæ atque immundissimæ hæresi eorum, ex qua te nonnisi fides catholica salvum facit; habebis hanc epistolam adversus eos, qui tibi temporis præteriti errorem, quantum ad istam nefariam pertinet sectam, objiciendum putaverint, quæ scripta est die illo et consule illo.

Electis vero eorum, qui se converti dicunt ad eatholicam fidem, etiamsi et ipsi secundum superiorem fermam eamdem hæresim anathemaverint, non facile dandæ sunt littera: sed cum Dei servis esse debebunt, sive clericis, sive laicis in monasterio vel xenodochio, donec appareant penitus ipsa superstitione caruisse; et tunc vel baptizentur, si non fuerint baptizati, vel reconcilientur, si pœnitentiæ locum acceperint : nec acceptis cito litteris, loca in quibus fuerant commendati, deserant.

[blocks in formation]

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Pronuntiavit olim Erasmus, non esse probabile hunc dialogum esse Augustini, cujus non meminit in libris Retractationum. Nam Actis ecclesiasticis, inquit, solet addi locus, interdum etiam quid fecerit qui proponit, aut qui respondet. Ad hæc, non solent Ariani tam facile concedere in disputando, quam hic facit Felicianus. Præterea densior est Augustinus in citandis Scripturis, quam hic est. Notat postremo Erasmus phraseos dissonantiam, et concludit eruditum aliquem exercendi ingenii gratia finxisse dialogum; quod factum et ab Hieronymo videmus. Dissimulata vero hac Erasmi censura, Lovanienses librum hunc excudi curarunt inter genuina opera cl

1157

APPENDIX.

cum nomine Augustini, quia videlicet ipsius esse agnoscit Beda vulgatus in Paulum ad I Cor. 1, et Lanfrans cus in opere contra Berengarium : quibus adjungi potest Alcuinus, lib. 1 contra Elipantum, et Petrus Lombardus in 3 Sent. dist. 21, cap. Sicut; et dist. 22, cap. Et utique. Sed quod ad Bedam, certe Bedæ veri collectio in Paulum, quam in bibliotheca Germanensi habemus nondum vulgatam, caret prorsus co loco libri, hujus qui in collectione vulgata, cujus auctorem esse Florum sæpe notavimus, citatur tanquam Augustini. Nihil autem mirum quod Augustini creditus est liber, ejus revera nomine in vetustissimis codicibus prænotatus, et forte ipsi a vero illius auctore certis de causis suppositus. Id scilicet a Vigilio Tapsensi factitatum observavimus admonitione in Altercationem cum Pascentio, in Appendice tomi secundi. Hunc eumdem Vigilium subsequentis cum Feliciano Altercationis auctorem detexit demonstravitque Petrus Franciscus Chiffletius, non solum ob similitudinem stili cum indubitatis Vigilii contra Eutychem libris, sed etiam quia in Divionensia Abbatiæ codice antiquo (quem quidem ante annos circiter octingentos scriptum putamus) Vigilii nomen præfert. Vigilius ipse in præfatione librorum contra Varimadum, digestos a se in unum corpus de Unitate Trinitatis libellos memorat, ubi adversarii propositionibus, non testimoniorum auctoritate, sed rustico, ut ait, sermone, id est, quasi sacrarum litterarum rudis respondebat. Cæterum Optati nomen, cui directus liber notatur in editis, abest a Divionensi codice et ab aliis melioris nota. In quibusdam tamen Mss. et titulus habet De Unitate Trinitatis ad Optatum ; et præfatio Extorsisti mihi, dilectissime fili Optate.

CONTRA FELICIANUM

ARIANUM

DE UNITATE TRINITATIS

LIBER UNUS, VIGILIO RESTITUTUS.

CAPUT PRIMUM. - Extorsisti mihi, dilectissime fili, ut de unitate Trinitatis, quæ perfectus Deus semper ac summus est, officii non immemor sacerdotalis, aliquid scriberem; idque a me, cum propriæ infirmitatis conscius sæpius excusarem, multis modis exegisti; asserens communis fidei rationem, et religiosos accipere, et sacerdotes debere fidelibus non negare; ne aut illi dum non accipiunt, incipiant ab infidelibus facile decipi, aut ab his cum desiderata non tribuunt, cœlestis thesaurus Christi membris non expendi, sed in terra quodam modo sterilis peritia videatur abscondi. Itaque victum me fateor probabilibus causis, ne inermes tradere videar obsistentibus malis, dum adversus infideles non instruuntur munimine veritatis. Verum quia in hujusmodi quæstioni bus quædam obscuritas continua oratione frequenter incurritur, idcirco id mihi visum est, ut eum sermonem qui inter me et Felicianum nuper est habitus, prænotatis propter personarum discretionem principalibus nominum litteris, præsentis libelli brevitate complecterer.

CAPUT II. Nam cum ante hos dies pariter sederemus, tum ille: Inter alia, inquit, quæ me in vestris disputationibus frequenter offendunt, nihil deterius puto, quam quod sic præcepta fidei rudibus traditis, ut non de intelligendarum rerum ratione, sed potius de quadam testimoniorum ostentatione colloquentibus præscribatis. Quod ut non dicam vafrum, interim quam rusticum sit nullus ignorat. Primum quod si is qui edocetur libris jam credidit, obtemperat iste, non repugnat: alioquin non magis tibi quam iisdem testimoniis quæ pro affirmato ingeruntur, necesse est contradicat. Et ideo melior mihi ad docendum videtur hæc via, qua primum fidei ratio sine testimoniis redditur: post ratione convicto, iter ilJud Scripturis respondentibus expolitur. Et non imme rito si enim testimonia hæc eo probantur, quod ratio etiam que ne non careant, potest per se illa sufficere, hæc non nisi per se ipsam videtur astruere. Sin contra, quis potest irrationabilibus testimoniis, licet illa divina fingantur, rationabilis fidei colla submittere? Et illam quidem disputandi viam, fateor, in aliis tolerarem, quos imperitia necessitas, quia per se stare

non queunt, cogit ad aliena confugere in te vero idcirco nullo modo prorsus ista perpetior, quia eloquentiam pariter cum scientia fidei tibi video non decsse.

Tum ego: Non usque adeo, inquam, me duci pu. tes laudibus meis, ut injuriam faciam præcedentibus sanctis. Nec præsumam unquam in sapientia verbi, ne evacuetur crux Christi (I Cor. 1, 17. Videatur Beda vulgatus in eumdem locum.): sed Scripturarum auctoritate contentus, simplicitati obedire potius studeo quam tumori. Sed melius, inquis, ratione quis quam testimoniis edocetur. Quid ergo ? quam rationem afferre potes, si partum prædicas virginis, si redditos oculos non negas cæcis, si sepultos redisse ostendis a mortuis? Si ergo horum et incomprehensibilis ratio, et veritas prompta est; facilius in negotiis fidei testimoniis creditur, quam ratio vestigatur. Verum quia non nimis inconsequenter duo ista discernis, cum ratione præmissa etiam testimonia non omittis: idcirco in hac disputatione id me fateor secuturum, quod ipse probaveris.

CAPUT III. FELICIANUS Ergo, inquit, quoniam otiosi sumus, ad homousii vestri quæstionem, de quo non inter nos tantum, sed etiam inter majores nostros plerumque tractatum est, veniamus. Et ne longius evagetur oratio, ipse jam, ut soles, personam proponentis assume, et a nobis rationem nostræ fidei, querentibus vicissim redditurus, inquire.

Tum ego Dic mihi, inquam, verumne sit quod te audio dicere, Patri homousion non esse penitus Filium?

FELICIANUS Verum est, nec persuaderi mihi potest id ingenitum esse quod genitum, ne eumdem Patrem videar prædicare quen Filium.

AUGUSTINUS: Non ita est: nam ne mihi quidem istud in animo est, eumdem ingenitum esse quem genitum; sed id potius ingenitum esse quod geni

[blocks in formation]

AUG. Animadverto vim te penitus non attendisse verborum : nam dum utrumque unum dico, substantiam veri Patris ac veri Filii ex toto non separo: et dum non eumdem Patrem quem Filium prædico, utriusque personam servata uniuscujusque proprietate discerno. Itaque si substantiam quæris, ipsa TriniAas unus est Deus ; si personam, alter est Filius. FEL. Et quomodo et idem esse dicis, et alterum Filium.

AUG. Idem, inquam, communione substantiæ; alterum proprietate personæ.

FEL. Nescio quo pacto una creditur esse substantia, cum non una dicatur esse persona.

AUG. Non est, inquam, una persona, quia una genuisse, et altera dicitur genita: et est tamen nati et gignentis non diversa substantia, quia non dissimilis generanti docetur exorta.

FEL. Velim quæso exemplo mihi faciliore dicta dilucides.

AUG. In rebus quidem incompreliensibilibus exempla non suppetunt disputanti: tamen in quantum fieri potest, etiam in hac parte non deero. Ecce igitur homo pater habet hominem filium: est quidem commune utriusque quod homo est, uni tamen quod filius, alteri proprium videtur esse quod pater est; nam in utroque sic persona discernitur, ut commuhis humanitas non negetur, dum unus gignit, alius gignitur; æque autem homo et qui genuit dicitur, et ille qui gignitur.

CAPUT IV. - FEL. Illud certe dicas velim, genitus ab ingenito utrum initio separetur, an non?

AUG. Ne id quidem spiritualis intelligentie veri tate recipitur, ut Pater a Filio interventu, non dico temporis, quod diebus constat ac noctibus, sed cujuslibet ævi vel ætatis spatio separetur.

1

FEL. Hoc si ita est, duo fateris ingenita. Et quomodo altera Patris, altera Filii putatur esse persona, cum per significationem communis ingeniti utraque videatur esse confusa ?

AUG. In hoc quidem a majoribus vestris non mediocris calumniæ sophismà contexitur, tamen per auxilium ipsius Trinitatis catholica necesse est simplicitate solvatur. Patrem namque ingenitum, Filium genitum dico, nec ideo tamen genitum ingenito coæternum esse non prædico, co tantum docens ingenitum Patrem, quia non processit ex altero; eo genitum Filium, quia non exstitit ex se ipso. Non est Commune utrique nasci, non est commune, non gigni et commune tamen est alterum ab altero interventu medii temporis non divelli. Itaque si proprium Patris quæris, sufficit quia solus non habet patrem ; si Filii, satis est quod non habet prolem : unam autem et coæternam Patris et Filii dicimus deitatem.

FEL. Quantum ad me attinet, non video quid ista hunc colligas. Nam quamvis Aristotelica mecum sub. tilitate contendas, fieri tamen non potest, ut eum qui genitus est, ab eo qui genuit nulla ævi intercedentis antiquitate discernas.

AUG. Sció equidem, ut ille ait, quam in difficili loto versetur oratio: tamen verendum nobis nihil est, qui per adjutorium sancti Spiritus, testimonium dicimus Deo. Quid ergo dicemus? Estne aliquid in Patre quod negetur ingenitum, an non ? Si est, non in toto, sed in parte potius dicatur ingenitus; alioquin non ex tempore cœpit esse Filius. Nam si paternitas hon cœpit Patris, initium inveniri non potest prolis. Si initium dicitur prolis, non æterna paternitas docebitur Patris. Et quomodo stabit, quia totum in Patre docetis ingenitum, qui ipsius paternitatis nomen babere putatis initium, cum cœpisse ex tempore dicitis Filium, quo nondum exstante Patrem dici non potest vocitatum ?

FEL. Non sum tam stultus, ut tempus præferam Filio; sed initium dari certum est genito.

1 ita omnes Mss. At Er. et Lov., vel æternitatis.

AUG. Quid ergo ? inter Patrem et Filium dicis medium nihil fuisse?

FEL. Ita prorsus.

AUG. Quomodo igitur negas Patri Filium coæternum, qui inter Patrem et Filium fateris esse nihil medium, ne idipsum non medium tam constet esse quam tertium?

CAPUT V. FEL. Quoniam me disputandi arte concludis, id quod a majoribus nostris dictum est, breviter explicabo. Aiunt enim, quoties de initio Filii et Patris æternitate tractatur: Erat quando non crat, et antequàm nasceretur non erat.

AUG. Quantum adverto, manente male credulitatis errore sola verba mutata sunt. Dixisti namque, Erat quando non erat. Erat istud, ad a'vum pertinere vultis, an ad Filium? Si ad ævum, id est, velut quoddam ante Filii nativitatem æternitatis spatium; ecce ad superiorem blasphemiam necessitate delaberis, cum inter Patrem et Filium, tertium quoddam tempus immittis, dicisque, quia erat ante Filium Pater et tempus, post hæc duo Filius, post tria ista Spiritus. Quod si admittimus, ut sine tempore gigni non potuerit Filius, vide quam late paleant ista que dicimus. Nam si non sine tempore est Filius, certe nec nisi in loco dicendus est genitus. lloc admisso, ante Filium et Spiritum sanctum coævus quodam mo~do Patri dicatur et locus. Quod si ita est, quod sine loco et tempore nasci non potuerit Filius, in quo Idco, aut in quo tempore factum locum dicis et tempus? Si in nullo, ecce sine tempore et loco fieri pouit tempus et locus. Si in aliquo, idipsum videtur tempus et locus, in cujus origine similiter et locus requiritur et tempus. Quod si usque adeo sine tempote et loco fieri aliquid potuit, ut nec in loco locum, nec in tempore factum doceas tempus; nescio qua temeritate contendas, quod nasci sine his non potuerit Filius, qui quantum ad sanam fidem, et locum docetur fecisse et tempus. Sed de hoc satis; nunc quod a majoribus vestris dictum prædicas, repetamus. Erat, inquis, quando non erat. Si Erat istud, ad tempus re feras, ecce ante Filium tempus: si ad Filium, nunquam non erat Filius; erat enim jam quando non erat Filius, a quo factum dicitur tempus. Sed, Antequam nasceretur, inquis, non fuit. Quis, quæso, non fuit antequam nasceretur? Si Filius, ecce ipso intellectu ante Filium fuisse dicitur tempus. Si autem antequam nasceretur Filius, non erat tempus, sequitur ut dicatur Patri Filius coæternus Eater quem et Patrem nullum fuisse dicitur tempus; maxime cum inter cætera Evangelistis attestantibus, etiam tempus fecisse dicatur Filius. Sed forte de Patre dictum aliquis putët, Erat quando non erat Filius. Cui sententiæ secuta non concinunt, quibus dicitur, Et antequam nasceretur non erat: nam per se Pater semper existens etiam a vobis dici non potest natus, qui non ab initio docetur exortus; et in Patrem cadere non potest, Erat quando non erat genitus.

FEL. Quoniam me verbis ut mea fert opinio, inopinata subtilitate certantibus non mediocriter defatigas, idcirco quæso, ut si fieri potest, exemplo cujuslibet rei, possibile id esse quod docere couaris, ostendas. Neque enim aliter credere possum, licet vi orationis oppressus, coæternum esse genitum Patri, nisi aut utrunque genitum, aut utrumque patrem dixeris sibi.

AUG. Quoniam me ad incomparabilium rerum exempla compellis, idcirco que sit ignis potentia vi deamus, ex quo semper splendor, semper est vapor. Utrumque de eo nascitur, nec ideo tamen ignis sine horum quolibet aliquatenus invenitur. Hæc tria noa se invicem gignunt, quia non de splendore ignis et vapor, aut de vapore iguis et splendor, sed de igne

[blocks in formation]

splendor et vapor semper est genitus. Que cum ita sint, videsne etiam in creaturis posse aliquid nasci, nec ostendi tamen tempus, quo id de quo natum est sinc genito potuerit inveniri? Si ergo visibilibus exemplis ista perspicimus, cur pon de Patre, Filio et Spiritu sancto, quantuin ad communem duntaxat atque indifferentem æternitatem, similia prædicemus? Neque enim ideo necesse est Patrem et Filium et Spiritum sanctum aque dicamus ingenitum, quia nulTum ab altero ævo interveniente dicimus separatum : cum etiam ex aliis rebus quædam genita, nec idco tamen aut æque gignentia, aut sine invicem docentur exstantia. Sed quid prodest horum multa colligere, cum paucorum testimoniis etiam cætera liceat astimare?

CAPUT VI. FEL. Quoniam sententiam meam, pr:rcedentium patrum auctoritate fundatam, nova disputandi arte conturbas; idcirco velim mihi dicas de natura Filii Dei, id est, de substantia ipsa quid sentias. Si enim, ut dicere vos soletis, homousion est Patri, ipse quodam modo pater est sibi, alioquin consubstantialis esse non potest genitori. Nam quidam nostrum homousii opinionem ridere sic solebat, dicens, Si non extrinsecus, sed ex eodem ipso prolatus est Filius, in duos quodam modo divisus est unus, quandoquidem non aliud gignens dicitur esse quam genius.

AUG. Dum nos Aristotelica dicis arte contendere, ipse ad dialecticorum videris laqueos confugisse. Sed Hos fidei veritate confisos nequaquam possunt ista terrere. Quid igitur? dicis ex substantia, credo, Patris nasci Filium nequivisse, ne ingenitum Patrem Filii videamur generatione dividere. Quod si ita est, male creditur Filius, qui non ex Patre, id est, non ex eodem ipso genitus, sed extrinsecus factus inter alia prædicatur. Quod ut sit intellectu facilius, id ipsum pro po se explicabo. (a) Filiorum namque adoptivi alii, naturales alii sunt. li qui geniti, ab initio filii semper ac proprii; illi primo alieni, post filii, cum per adoptionem in familiam videntur ascisci. Quibus ergo Comparandus est Filius Dei? Si adoptivis, crit apud Patrem similis nobis; si propriis, ex substantia substitisse dicendus est genitoris. Sed in duo, inquis, substantia paterna dividitur, si ex solo Patre substantialiter Filius generatur. Hoc quam stultum sit, etiam visibilia ipsa nos docent. Quis enim unquam vel carnalium patrum gignendo divisus est? Quod si nec in conditionem corporis cadit ipsa divisio, nemo enim sic genuit filium ut se perderet medium, et salva integritate Patris non potuisse nasci dicitis Filium? Sed quid plura? Nativitatem Filii Dei ortum que rimantibus, hæc, ni fallor, occurrunt; id est, ut aut ex Patre sit, aut ex nihilo, aut ex altero, aut ex se ipso. Horum, quaeso, consequentiam videamus. Si ex se ipso; non recte filius dicitur, qui non natus, sed ingenitus prædicatur: si ex nihilo; creatura cum erteris, non creaturæ auctor ostenditur si ex altero non ejus cui credimus, sed nescio cujus incogniti patris filius prædicatur. Quod si præter quatuor bec non inveniri potest quintum, nec de his propter evidentem blasphemiam tria prædicari penitus possunt; restat ut substantialiter de Patre sit genitus: quia, ut diximus, nec inveniri quintus, nec præler primum de his doceri potest aliquis modus; utpote cum nec creatura, nec alterius patris filius, nec ut Pater dicatur ingenitus.

FEL. Quasi vero cgo aut præter hæc quintum, aut de his tribus aliquid prædicarim: qui sic non ex substantia Patris exstitisse Filium dico, ut tamen ex ejus voluntate non negem genitum.

AUG. In unum de supradictis consequentia ipsa detruderis. Cum enim de Filii substantia requirimus,

Fr. Lugd. Ven, sic legunt bunc locum: Quid ergo dicis, Ex substantia credo Patris nasci Filium nequivisse, ne ingenitum Patrem filii videumur generatione dividere. M. (a) Alcuinus, líb. 1 contra Flipantum.

SANCT. AUGUST. VIII.

quem tu ex Patre substantialiter genitum non fateris, sine dubio inter alia ex nihilo factum esse contendis : quandoquidem nec corruptibiles creaturas dicimus substitisse, nisi ut bas Deum et voluisse per ineffabilem dispensationem, et potuisse per singularem potentiam dicamus efficere; dum et voluntatem fuisse novimus qua placuit Deo, et potestatem qua posse subjacet Domino.

FEL. Ergo ad exstantiam Filii potestas paterna non sufficit?

AUG. Quasi ego de potestate Patris, et non de ipsa paternitatis veritate contendam. An ei se dici maluit Patrem, quem non sibi, sed creaturis voluit esse consimilem? Et ideo fatendum tibi est, ex substantia Patris exstitisse Filium, si et natus et Deus est; aut Filium pariter et Deum negare, si non ex paterna substantia, sed ex nulla, operante tantum, sicut etiam in aliis creaturis, Patris voluntate et potestate CAPUT VII. FEL. Quoniam me ad ejusmodi confessionem necessitate compellis, id quod à majoribus nostris dici assolet, non lacebo. Aiunt enim, creaturam esse Filium, sed perfectam, et quæ dominari possit omnibus creaturis.

creatus est.

AUG. Gaudeo quidem quod irreligiosæ prædicationis intimum virus manifesta confessione prodideris : nihil tamen quod credulitate dignum videatur, opponis. Creatura namque est, ex eo quod adhue non est, aut aliquando non fuit, rei cujuslibet corruptibilis, quantum in se est, per omnipotentis Dei voluntatem facta substantia. Haec definitio utrum in Dei cadat FIlium videamus. Nam Filius in eo quod est, indisse rentis nature veritate prolatus est; qui ex co qui est, id est ex gignente, non dis-imilis natus est. Et ideo inter Filium et creaturam primum, ni fallor, ista discretio est: quia ille ex Patre substantialiter gignitur; creatura non ex substantia facientis, sed ex sola voluntate ac potestate perficitur. Ista corruptibilis per naturam, nisi fuerit servata per gratiam; ille incorruptibilis, qui nascendo incorruptibilem ex incorruptibili Patre videtur habere substantiam. Filius per omnia similis Patri; dissimilis creatura factori. Ille non ex eo quod non est, in id quod est ; et propterca nunquam in id quod non est, ex eo quod est : illa ex eo quod non est, in id quod est; ci propterea quantum ad se attinet, ex eo quod est, in id quod non est, sui ortus conditione revertitur.

FEL. Non video quid arcano hujus obscuritatis involveris et ideo recte facies, si id quod a te, ut mea fert opinio, incomprehensibiliter dictum est, intelligibilius explicaveris.

AUG. Dixi, inquam, de Filio, cum eum a creaturæ definitione discernerem, quoniam is non ex eo quod non est, in id quod est : quod tale est ac si dicerem, non ex nihilo factus est. Et propterea nunquam in id quod non est, ex eo quod est; id est nunquam in nihilum, ex eo ipso quod est, naturæ suæ proprietate solvendus est. Creatura vero, ex eo quod non est, in id quod est: quo ostenditur, quia ex nihilo prolata est. Et propterea quantum ad se attinet, ex co quod est, in id quod non est; id est, in nihilum, nisi perpetua gratia fecerit, naturæ suæ qualitate vertenda est. Ergo nunquam non erit Filius, qui substantialiter docetur esse perpetuus; et hoc utpote proprio, a conditione omnium creaturarum, quæ per ipsum facta sunt, non injuria noscitur separandus.

CAPUT VIII. FEL. Licet intelligentiam meam nova rerum subtilitate perstringas; nescio tamen qu pacto dicas, quod coæternus Patri sit Filius: cuni et communi loquendi modo et naturæ lege prior gɩgnens videatur esse quam genitus.

1

AUG. Si naturae auctorem creaturarum legibus

Mss., quod prædicationis initio intimum virus. • Forte, perpetuam.

(Trente-sept.)

« PredošláPokračovať »