Obrázky na stránke
PDF
ePub

1. AUGUSTINUS dixit: Ego jam errorem puto, quam antea veritatem putabam: utrum recte existimem, a te præsente audire cupio'. In primis summum errorem puto, omnipotentem Deum, in quo una nobis spes est, ex aliqua parte violabilem, aut coinquinabilem, aut corruptibilem credere. Hoc vestram hæresim affirmare scio; non quidem verbis quibus nunc usus sum: nam et vos interrogati confitemini Deum esse incorruptibilem et omnino inviolabilem et incoinquinabilem; sed cum cœperitis cætera exponere, cogimini eum corruptibilem, penetrabilem, et coinquinabilem profiteri. Dicitis enim aliam nescio quam gentem tenebrarum adversus Dei regnum re bellasse Deum autem omnipotentem, cum videret quanta labes et vastitas immineret regnis suis, nisi aliquid adversæ genti opponeret, et ei resisteret, misisse hanc virtutem, de cujus commixtione cum malo et tenebrarum gente mundus sit fabricatus. Ilinc esse quod hic anime bonæ laborant, serviunt, errant, corrumpuntur ut necessarium haberent * liberatorem, qui eas ab errore purgaret, et a commixtione solveret, et a servitute liberaret. Iloc ego nefas puto credere, Deum omnipotentem aliquam adversam gentem timuisse, aut necessitatem esse passum, ut nos in ærumnas præcipitaret.

2

FORTUNATUS dixit: Quia te medium fuisse nostrum scio, id est, inter Manichæos administrasse, ista sunt principalia fidei nostræ. De conversatione hic agitur, de quibus falsis criminibus pulsamur. Ex te ergo præsentes audiant boni viri, utrum sint vera super quibus criminamur et appetimur, an sint falsa. Etenim ex tua doctrina, et ex tua expositione et ostensione poterunt verius scire nostram conversationem, si a te fuerit prodita. Interfuisti ora tioni.

2. AUG. dixit: Interfui. Sed alia quæstio est de fide, alia de moribus ego de fide proposui. Sed si illi qui adsunt, malunt audire de moribus, nec istam quæstionem defugio.

[ocr errors]

FORT. dixit: Purgare me prius volo penes conscientiam vestram, penes quam polluimur, ex idonei viri testimonio, qui mihi et nunc idoneus est, et in futura justi judicis Christi examinatione, si ea quæ jactantur vidit in nobis, vel consccutus

est.

3. AUG. dixit: Ad aliud vocas, cum ego de fide proposuerim. De moribus autem vestris plene scire possunt qui Electi vestri sunt. Nostis autem me non Electum vestrum, sed Auditorem fuisse. Itaque, quamvis et orationi vestræ interfuerim, ut interrogasti; utrum separatim vobiscum habeatis aliquam orationem, Deus solus potest nosse, et vos. Ego tamen in oratione in qua interfui, nihil turpe fieri vidi sed solum contra fidem animadverti, quam postea didici et probavi, quod contra solem facitis

Post, audire cupio, vaticanus codex addit: FORTUNATUS dixit: Certa errorem exponere. AUGUSTINUS dixit: m primis, etc.

a vaticanus codex, regnis suis, ut aliquid, etc. Idem codex, el necessarium habent.

In MSS., penes quos.

orationem. Præter hoc in illa oratione vestra nihil novi comperi. Quisquis autem vobis opponit quæstionem aliquam de moribus, Electis vestris opponit. Quid autem inter vos agatis, qui Electi estis, ego scire non possum. Nam et Eucharistiam audivi a vobis sæpe quod accipiatis: tempus autem accipiendi cum me lateret, quid accipiatis, unde nosse potui? Itaque serva, si placet, quæstionem de mori→ bus, ut inter Electos vestros discutiatur, si discuti potest. Mihi fides data est a vobis, quam hodie improbo. De ipsa proposui ad propositum meum mihi respondeatur.

[ocr errors]

FORT. dixit: Et nostra professio ipsa est, quod incorruptibilis sit Deus, quod lucidus, quod inadibilis, intenibilis, impassibilis, quod æternam lucem et propriam inhabitet: quod nihil ex sese corruptibile proferat, nec tenebras, nec dæmones, nec satanam, nec aliquid adversum in regno ejus reperiri possit. Sui autem similem Salvatorem direxisse: Verbum natum a constitutione mundi cum mundum fabricaret, post mundi fabricam inter homines venisse : dignas sibi animas elegisse sanctæ suæ voluntati, mandatis suis cœlestibus sanctificatas, fide ac ratione imbutas cœlestium rerum; ipso ductore hinc iterum casdem animas ad regnum Dei reversuras esse, secundum sanctam ipsius pollicitationem, qui dixit : Ego sum via, veritas, et janua; et, Nemo potest ad Patrem pervenire, nisi per me. His rebus nos crcdimus, quia alias animæ, id est, alio mediante non poterunt ad regnum Dei reverti, nisi ipsum repererint viam, veritatem, et januam. Ipse enim dixit: Qui me vidit, vidit et Patrem meum (Joan. xiv, 6, 9); et, Qui in me crediderit, mortem non guslabit in ælernum, sed transitum facit de morte ad vitam, et in judicium non veniet (Id. v, 24). His rebus credimus, et hæc est ratio fidei nostræ, et pro viribus animi nostri mandatis ejus obtemperare, unam fidem sectantes hujus Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti.

[ocr errors]
[blocks in formation]

me nosse Dominus voluit, Deum necessitatem nullam pati posse, neque ex aliqua parte violari atque corrumpi. Quod cum tu quoque fatearis, quæro qua necessitate huc miscrit animas quas dicis per Christum redire.

FORT. dixit: Quod tu dixisti, quia huc usque tibi Deus revelavit quod incorruptibilis sit, quemadmo dum et mihi; ratio quærenda est, quemadmodum animæ et ob quam causam istum in mundum venerint, ut merito nunc eas per unigenitum Filium suum ac sui similem de hoc mundo liberaret, si nihil præter ipsum.

7. AUG. dixit: Non debemus frustrare tantos qui præsentes sunt, et de quæstione proposita ire ad aliud. Sic confitemur ambo, sic nobis concedimus esse incorruptibilem et inviolabilem Deum, et nihil pali potuisse ex quo est consequens ut falsa sit haresis vestra, quæ dicit, Deum cum videret imminere vastitatem ac labem regnis suis, misisse virtutem quæ cum tenebrarum gente bellaret, et ex ea commixtione nostras animas laborare. Brevis est ergo ratio mea, et, quantum existimo, cuivis planissima. Si Deus nihil pati potuit a gente tenebrarunı, quia inviolabilis est; sine causa huc nos misit, ut nos hic ærumnas patiamur. Si autem aliquid pati potuit; non est inviolabilis, et decipitis eos quibus dicitis esse inviolabilem Deum. Hoc enim vestra heresis negat, cum cætera exponitis.

[ocr errors]

FORT. dixit: Hoc sentimus, quod nos instruit beatus apostolus Paulus, qui dixit: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu; qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, el factus est subditus usque ad mortem (Philipp. n, 5-8). Hoc ergo sentimus de nobis, quod et de Christo; qui cum in forma Dei esset constitutus, factus est subditus usque ad mortem, ut similitudinem animarum nostrarum ostenderet. Et quemadmodum in se mortis similitadinem ostendit, et se a Patre esse de medio mortuorum resuscitatum; eo modo sentimus et de animis nostris futurum, quod per ipsum poterimus ab hac morte liberari: quæ aut aliena est a Deo, aut si propria est Dei, et misericordia ejus cessat, et liberatoris nomen, et opera liberantis.

8. AUG. dixit: Ego quero quemadmodum in mortem venerimus, et tu dicis quemadmodum de morte liberemur.

FORT. dixit: Ita Apostolus dixit quomodo sentire debeamus de animis nostris, quod Christus nobis ostendit. Si fuit Christus in passione et morte, et nos: si voluntate Patris descendit in passionem et mortem, et nos.

Hic auctoritate manuscriptorum addimus, quemadmodum.

* Editi vulgo male, et ex ea commixtione hinc nostras aninus liberaret. Vaticanus vero Ms. omittit, hine; ac loco, liberaret, habet, laborare. Şic supra, n. 1, ccl. 113, Hine esse quod hic animæ bonæ laborant.

9 AUG. dixit: Notum est omnibus catholicam, fidem ita se habere, quod Dominus noster, id est, Virtus et Sapientia Dei (1 Cor. 1, 24), et Verbum per quod facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. 1, 3), ad liberationem nostram hominem suscepit. In ipso homine quem suscepit, demonstravit illa quæ dicis. Nos autem nunc de ipsius Dei et ineffabilis majestatis substantia quærimus, utrum ei aliquid nocere possit, an non possit. Si enim potest ei aliquid nocere, non est inviolabilis. Si non potest ei aliquid nocere, quid ei factura erat gens tenebrarum, contra quam dicitis bellum gestum esse a Deo ante constitutionem mundi, in quo bello nos, id est animas, quas modo indigere liberatore manifestum est, commixtas esse omni malo, et morti implicitas asseritis? Redeo enim ad illud brevissimum : Si poterat ei noceri, non est inviolabilis; si non poterat, crudeliter hne nos misit, ut ista patiamur.

FORT. dixit: Anima Dei est 1, an non?

10. AUG. dixit: Si justum est ut non interrogatis meis respondeatur, et ego interroger, respondebo.

FORT. dixit: Si in proprio agit anima? Hoc a le quæro.

11. AUG. dixit: Ego quidem quod interrogasti dicam tantum illud memineris; te noluisse respondere interrogatis meis, me autem tuis respondere. Si quæris utrum a Deo descenderit anima, magna quidem quæstio est sed sive a Deo descendit, sive non; illud de anima respondeo, non esse Deum; aliud esse Deum, aliud animam. Deum esse inviola bilem, incorruptibilem, et impenetrabilem, et incoinquinabilem, et qui ex nulla parte corrumpi possit, et cui nulla ex parte noceri potest. Animam vero videmus et peccatricem esse, et in ærumna versari, et veritatem quærere, et liberatore indigere. Hæc mutatio animæ ostendit mihi quod anima non sit Deus. Nam si anima substantia Dei est, substantia Dei errat, substantia Dei corrumpitur, substantia Dei violatur, substantia Dei decipitur: quod nefas est dicere.

FORT. dixit: Ergo negasti animam ex Deo esse, quamdiu peccatis ac vitiis et mundanis rebus deservit, et errore ducitur: quod fieri non potest, ut aut Deus hoc patiatur, aut substantia ejus. Est enim Deus incorruptibilis, et substantia ejus immaculata est et sancta. Hic vero quæritur a vobis, utrum anima ex Deo sit, necne? Quod nos fatemur, et ostendimus ex Salvatoris adventu, ex ipsius sancta prædicatione, ex ipsius electione, dum animis miseretur, et secundum ejus arbitrium anima venisse dicitur, ut eamdem de morte liberaret, et perduceret eam ad æternam gloriam, et restitueret Patri. Quid vero de anima tu ipse dicis aut speras, utrum sit Deo, necne? substantiam Dei, ex qua negas esse animanı, nullis passionibus posse subjacere.

Sic Mss. Editi vero, Deus est.

2 Editi, a nobis. At Mss., a vobis. Er. et Mss., lectione.

12. Aug. dixit: Animam sic negavi esse substantiam Dei, ut negem illam esse Deum : sed tamen ex Deo auctore esse, quia facta est a Déo. Aliud est qui fecit, aliud quod fecit. Qui fecit, corruptibilis esse omnino non potest: quod autem fecit, omnino non potest æquale esse illi qui fecit.

FORT. dixit: Nec ego dixi animam esse similem Deo. Sed quia dixisti factitiam ' esse animam, et nihil præter Deum; quæro undenam Deus animæ substantiam adinvenit.

13. AUG. dixit: Tantum memento me respondere ad ea quæ interrogas; te autem ad ea quæ interrogo non respondere. Animam dico factam a Deo, ut cœtera omnia quæ a Deo facta sunt; et inter illa quæ Deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animæ (a). Si autem quæris unde Deus animam fecit, memento confiteri me tecum, Deum esse omnipotentem. Omnipotens autem non est, qui quærit adjuvari aliqua materia unde faciat quod velit. Ex quo est consequens, ut secundum fidem nostram omnia quæ Deus fecit per Verbum et Sapientiam suam, de nihilo fecerit. Sic enim legimus: Ipse jussit, et facta sunt; ipse mandavit, et constituta sunt (Psal. cxLvin, 5). . FORT. dixit: Ex jussione constant universa? 14. AUG. dixit: Ita credo, sed universa quæ facta

sunt.

FORT. dixit: Facta consonant, sed quia inconvenientia sibi sunt, ac per hoc ergo constat non esse unam substantiam, licet ex unius jussione eadem ad compositionem mundi hujus et faciem venerint. Cæterum rebus ipsis patet quia nihil simile tenebræ et lux, nihil simile veritas et mendacium, nihil simile mors et vita, nihil simile anima el corpus, et cætera istis similia quæ et nominibus et speciebus distant ab invicem et merito dixisse Dominum nostrum, Arbor quam non plantavit Puter meus cœlestis, eradicabitur, et in ignem milletur, quia non affert fructus bonos (Matth. xv, 13, et III, 10) et esse arborem radicatam *. Hinc vere constat ex ratione rerum *, quod duæ sunt substantiæ in hoc mundo, quæ speciebus et nominibus constant; quarum est una corporis, alia vero æterna Patris oinnipotentis quam Dei esse credimus o.

15. AUG. dixit: Contraria ista quæ te movent, ut adversa sentiamus, propter peccatum nostrum, id est, propter peccatum hominis contigerunt. Nam omnia Deus et bona fecit, et bene ordinavit; peccatum autem non fecit: et hoc est solum quod dicitur malum, voluntarium nostrum peccatum. Est et aliud genus mali, quod est poena peccati. Cum ergo duo

1 Sic Mss. Editi vero, facturam.

↑ Vaticanus codex, confiteri te mecum.

Sola editio Lov., ad eamdem compositionem.

Editio Er., radicandam. Lovanienses correxerunt ex duobus Mss., eradicatam. Nos ex nostris ponimus, radicatam; quæ vox respicere videtur bonam arborem, ab ea quæ eradicabitur diversam.

Vaticanus codex: Hinc vero constat, el ratio ipsa patet, el speciebus ipsis et discre.ione rerum.

Sola editio Lov., una temporalis, alia vero æterna quam ratris omnipotentis esse credimus.

(u) 1 Retract., cap. 16, n. 2.

[ocr errors]

sint genera malorum, peccatum et pœna peccati ; peccatum ad Deum non pertinet, pœna peccati ad vindicem pertinet. Etenim ut bonus est Deus, qui omnia constituit; sic justus est, ut vindicet in peccatum. Cum ergo omnia optime sint ordinata, quæ videntur nobis nunc adversa esse, merito contigit hominis lapsi, qui legem Dei servare noluit. Animæ enim rationali quæ est in homine, dedit Deus liberum arbitrium. Sic enim posset habere meritum, si voluntate, non necessitate boni essemus. Cum ergo oporteat non necessitate, sed voluntate bonum esse, oportebat ut Deus animæ daret liberum arbitrium. Huic autem animae obtemperanti legibus suis, omnia subjecit sine adversitate: ut ei cætera quæ Deus condidit servirent, si et ipsa Deo servire voluisset. Si autem ipsa noluisset Deo servire, ea quæ illi serviebant, in pœnam ejus converterentur. Quare si recte omnia a Deo ordinata sunt, et bona sunt, er Deus non patitur malum.

[ocr errors]

FORT. dixit: Non patitur, sed prævenit malum. 16. AUG. dixit: A quo enim passurus erat? FORT. dixit Hoc meum est, quia prævenire voluit: non temere, sed virtute et præscientia. Cæterum nega malum præter Deum esse; cum præcepta Ostendi queunt alia quæ præter voluntatem ipsius fiunt. Præceptum non intercedit, nisi ubi est et contrarietas. Libera facultas vivendi non datur, nisi ubi est lapsus, secundum Apostoli rationem, qui dicit : Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando'ambulastis secundum magisterium hujus mundi, secundùm principem potestatis aeris hujus spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiæ, in quibus et nos et omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntates consiliorum carnis, et cramus naturaliter filii iræ, sicut et cæteri. Deus autem qui dives est in omni misericordia, misertus est nobis. Et cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti; simul et suscitavit, et cum eo collocavit in cœlestibus cum Christo Jesu, ul ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Jesu. Gratia enim estis salvati per fidem : et hoc non ex vobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ut nè quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. Propter quod memores estole, quod aliquando vos eratis gentes in carne, qui diceba⚫ mini præputium, ab ca quæ dicitur circumcisio in carne manufacta, quia eratis illo tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, el hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sin. Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Jesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope în sanguine Christi. Ipse ́est enim pax nostra, qui fecil utraque unum, el medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua ; legem mandatorum decretis evacuans, ul duos condat in semetipsum, in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo, per crucem,

↑ Editio Er. et Mss., ostendit quæ sunt alia.

sinterficiens inimicitias in semetipso. El veniens evangelizavil pacem vobis qui longe, et pacem iis qui prope. Quoniam per ipsum habemus utrique in uno spiritu accessum ad Patrem (Ephes. и, 1-18).

17. AUG. dixit: Ista Apostoli lectio, quam recitare voluisti, si non fallor, pro mea plurimum, et contra tuam fidem facit. Primo, quia ipsum liberum arbitrium, quo ego dixi fieri ut anima peccet, satis hic expressum est, cum peccata nominavit, et cum reconciliationem nostram dixit fieri cum Deo per Jesum Christum. Peccando enim aversi eramus a Deo ; tenendo autem præcepta Christi, reconciliamur Deo : ut qui peccatis mortui eramus, servantes præcepla ejus vivificemur, et pacem habeamus cum illo in uno spiritu, a quo alienati eramus, non servantes mandata ejus; sicuti de homine qui primus est constitutus, in fide nostra prædicatur. Ergo nunc quæro abs te, secundum eam lectionem quæ lecta est, quomodo habeamus peccata, si natura contraria nos cogit facere quod facimus? Qui enim cogitur necessitate aliquid facere, non peccat. Qui autein peccat, libero arbitrio peccat. Quare sit nobis pœnitentia imperata, si nos wilsil mali fecimus, sed gens tenebrarum ? Quero item, indulgentia peccatorum cui detur; nobis, an genti tenebrarum. Sed si genti tenebrarum datur indulgentia peccatorum, regnabit et ipsa eum Deo, accipiens indulgentiam peccatorum. Si autem nobis datur indulgentia peccatorum, manifestum est quia voluntate peccavimus. Satis enim stultum est ignosci ei qui nihil mali fecit. Nihil autem mali fecit, qui nihil sua voluntate fecit. Hodie ergo anima pollicente sibi Deo indulgentiam peccatorum et reconciliationem, si peccare destiterit, et de peccatis paenitentiam gesserit, si respondeat secundum vestram fidem, et dicat: Quid enim peccavi? quid commerui? Quid me expulisti de regnis tuis, ut contra nescio quam gentem pugnarem? Depressa sum', permixta sum, corrupta sum, defecta sum, non est mihi servatum liberum arbitrium. Tu nosti necessitatem qua pressa sum: cur mihi vulnera imputas quæ suscepi? Quare me cogis ad pœnitentiam, cum tu sis causa vulnerum meorum; cum tu scias, quæ passa sum, gentem tenebrarum in ine fecisse te auctore, qui violari nou poteras, et tamen volens cavere regnis tuis, quibus nihil noceri possit, me in miserias præcipitasti? Si certe ego pars tua sum, quæ de visceribus tuis processi, si de regno tuo et de ore tuo; in hac gente tenebrarum aliquid pati non debui, ut me incorrupta, illa subjiceretur, si pars eram Domini. Nunc autem cum illa temperari non posset nisi mea corruptione, quomodo aut pars tua dicor, aut tu inviolabilis manes, aut non es crudelis, qui me pati voluisti pro his regnis, quibus nihil noceri poterat ab illa gente tenebrarum? Ad hoc responde, si placet: et dignare etiam illud mihi exponere, quomodo dictum est a Paulo apostolo, Eramus naturaliter filii iræ, quos

[ocr errors][merged small]

reconciliatos dicit Deo. Si ergo naturaliter filii ire erant', quomodo dicis naturaliter animam filiam esse et portionem Dei?

FORT. dixit: Si secundum animam dixisset Apostolus quod simus naturaliter filii iræ, alienata esset anima ore Apostoli a Deo. Et hac modo tu ratione ostendis quod anima non sit Dei; quia naturaliter, inquit Apostolus, sumus filii iræ. Si vero secundum quod lege tenebatur idem apostolus, ex semine Abrahæ, ut ipse contestatur, descendens (Rom. xi, 1); constat eum corporaliter dixisse, nos fuisse filios iræ, sicut et çæteros. Animæ vero substantiam ostendit quod sit ex Deo, et animam aliter non posse reconciliari Deo, nisi per magistrum qui est Christus Jesus. Interfecta enim inimicitia, videbatur anima indigna exstitisse Deo. Sed quia missa est, hoc confitemur, a Deo tmen omnipotente, et originem trabens, et missa ad ipsius voluntatem consignandam. Quemadmodum et Salvatorem Christum credimus de cœlo venisse, voluntatem Patris complere. Quæ voluntas Patris hæc erat, animas nostras de eadem inimicitia liberare, interfecta eadem inimicitia. Quæ si adversa Deo non fuisset, nec inimicitia vocaretur ubi erat unitas, nee interfectio diceretur aut fieret ubi vita erat.

18. Aug. dixit: Memento quod Apostolus dixerit, conversatione nos alienatos a Deo esse.

FORT. dixit: Trado ego duas substantias fuisse. In lucis substantia haberi Deum, ut superius diximus, incorruptibilem fuisse vero contrariam naturam tenebrarum, eam quam virtute Dei vinci hodie quoque confiteor, et ad meum regressum salvatorem esse Christum emissum, ut ante idem apostolus ait.

19. AUG. dixit: Rationibus ut discuteremus duarum naturarum fidem, impositum est ab iis qui nos audiunt. Sed quoniam ad Scripturas iterum confugisti, ad eas ego descendo, ac nihil prætermittendum esse postulo, ne quibusdam capitibus utentes, nebulas afferamus eis quibus notæ Scripturæ non sunt. A capite igitur quod habet Apostolus in Epistola sua ad Romanos consideremus. In prima enim pagina est quod vehementer contra vos est. Dicit enim: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, separatus in Evang lium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripluris sanctis, de Filio suo, qui factus est ei ex semixe David secundum carnem, qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Id. 1, 1-4). Videmus Apostolum de Domino nostro nos docere, ut et virtute Dei ante carnem prædestinatus fuerit, et secundum carnem factus sit ei ex semine David. Hoc vos cum semper negaveritis et negetis, quomodo Scripturas flagitatis, ut secundum eas potius disseramus?

FORT. dixit: Secundum carnem asseritis ex semine David, cum prædicetur ex virgine esse natus (Isai. v»,

1 Hic ex Mss. restituimus hec verha, quos reconcil amas dicit Deo. Si ergo naturaliter filii iræ erant; quæ in editis desunt.

In MSS., prædestinatus in Evangelium Dei.

14), et Filius Dei magnificetur. Fieri enim non potest, nisi ut quod de spiritu est, spiritus habeatur; et quod de carne est, caro intelligatur (Joan. 11, 6). Contra quod est ipsa auctoritas Evangelii qua dicitur, quod caro el sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. xv, 50).

Hic strepitus factus est a considentibus, qui rationibus potius agi volebant: quia videbant eum non omnia quæ in Apostoli codice scripta sunt, velle accipere. Deinde passim se mocinatio ab omnibus haberi cœpit, quousque diceret sermonem Dei ligatum esse in gente tenebrarum. Quod cum exhorruissent qui aderant, discessum est.

[blocks in formation]

20. AUG. dixit: Et nostra fides hæc est, quod malorum genitor non sit Deus, neque ullam naturam fecerit malam. Sed cum uterque nostrum consentiat incorruptibilem Deum et incoinquinabilem, prudentium est æstimare et fidelium, quæ sit fides purior et majestate Dei dignior: illa ubi asseritur, vel virtus Dei, vel pars aliqua Dei, vel sermo Dei posse commutari, violari, corrumpi, ligari; an ea ubi dicitur et omnipotentem Deum et omnem ipsius naturam et substantiam nulla parte unquam posse corrumpi, sed mala esse voluntario peccato animæ, cui dedit Deus liberum arbitrium. Quod liberum arbitrium si non dedisset Deus, judicium puniendi nullum justum esse posset, nec meritum recte faciendi, nec præceptum divinum ut ageretur pœnitentia de peccatis ; nec ipsa indulgentia peccatorum, quam nobis Deus per Dominum nostrum Jesum Christum donavit. Quia qui non voluntate peccat, non peccat. Hoc arbitror omnibus apertum esse atque perspicuum. Quapropter non nos movere debet, si aliqua in iis quæ Deus fecit molesta patimur pro meritis nostris. Sicut enim ille bonus est, ut constitueret omnia; sic justus est, ut peccatis non parcat. Quæ peccata, ut dixi, nisi libera voluntas esset in nobis, peccata non essent. Si quis enim, verbi causa, ligaretur ab aliquo cæteris membris, et de manu ejus falsum scriberetur sine ejus propria voluntate; quæro, si hoc judici patefieret, posset hunc hominem falsitatis crimine condemnare? Quare si manifestum est, peccatum non esse ubi non est liberum voluntatis arbitrium, volo audire, anima, quam dicitis aut partem, aut virtutem, aut sermonem, aut aliud quodlibet Dei, quid mali fecerit, ut a Deo puniatur, aut pœnitentiam agat peccati, aut veniam mereatur; cum nihil ipsa peccaverit.

Editi, nec principi Deo. Melius Mss., nec principe Deo, id est, auctore.

FORT. dixit: De substantiis proposui, quod bonorum tantummodo Deus creator, ultor vero malorum habeɔtur, eo quod mala ex ipso non sint. Mcrito ergo hoc sentio, et ulcisci Deum mala, quia ex ipso non sunt. Cæterum si ex ipso essent, aut daret licentiam peccandi, quod dicis liberum arbitrium dedisse Deum, con sensor jam inveniebatur delicti mei, eo quod delicti mei auctor esset aut ignorans quid futurus essein, delinqueret', quem ipse non se dignum institueret. Hoc ergo propositum ést a me, et quod interrogo nunc, utrum Deus mala instituerit, necne; et utrum ipse finem malorum instituerit. Etenim que ab ipso diximus facta esse, ut opifice Deo, uti ab ipso creata et genita incorruptibilia haberi, his rebus apparet, et fides evangelica docet. Hæc ego et proposui quæ sunt credulitatis nostræ, et quæ a te possunt in ista professione nostra firmari, ita tamen ut non desit auctoritas fidei christianæ. Et quia nullo genere recte me credere ostendere possum, nisi eamdem fidem Scripturarum auctoritate firmaverim: id ergo est quod insinuavi, quod dixi. Aut si mala auctore Deo in mundo paruerunt, hoc ipse dicere dignare: aut si recte creditur mala ex Deo non esse, hoc etiam præsentium contemplatio prosequi debet et suscipere. De substantiis dixi, non de peccato quod in nobis versatur. Si enim originem non haberet quod cogitamus delicta facere; non cogeremur ad peccatum venire, vel ad delictum. Nam quia inviti peccamus, et cogimur a contraria et inimica nobis substantia, idcirco sequimur scientiam rerum. Qua scientia admonita anima et memoriæ pristinæ reddita, recognoscit ex quo originem trahat, in quo malo versetur, quibus bonis iterum emendans quod nolens peccavit, possit per emendationem delictorum suorum, bonorum operum gratia, meritum sibi reconciliationis apud Deum collocare, auctore Salvatore nostro, qui nos docet et bona exercere, et mala fugere. Propositum est enim nobis, quod non ab aliqua contraria natura, sed sua sponte homo aut justitiæ serviat, aut peccatis se obnoxium faciat : cum nulla existente contraria gente, si sola versatur anima in corpore constituta, cui Deus, ut dicis, liberum arbitrium dedit, sine peccato esset, nec peccatis se obnoxium faceret.

21. AUG. dixit: Ego dico peccatum non esse, si non propria voluntate peccetur (a): hinc esse et præmium, quia propria voluntate recta facimus. Aut si pœnam meretur, qui peccat invitus, debet et præmium mereri, qui bene facit invitus. Quis autem dubitet non deferri præmium, nisi ei qui bona voluntate aliquid fecerit? Ex quo intelligimus et pœnam inferri ei qui voluntate mala aliquid fecerit. Sed quoniam me ad priores naturas et substantias revocas, fides mea est, omnipotentem Deum, quod maxime animadvertendum est, et animo figendum, omnipotentem Deum, justum et bonum, fecisse bona. Sed

1 MSS., quod futurus essem delinquere.

2 Vaticanus codex et Arnul, hensis, qui aliquid boni ovluntate fecerit. Pauloque post, qui voluntate mali aliquid fecerit.

(a) I Retract., cap. 16, n. 2.

« PredošláPokračovať »