Obrázky na stránke
PDF
ePub

quia Opera quæ facit Pater, hæc etiam et Filius facit similiter. Et iterum dicit, quoniam Non potest Filius o semetipso facere quidquam, nisi quod viderit Patrem Acientem (Joan. v, 19). Quoniam ergo in nullo prorsus Filius a Patre virtute operum immutatur ac diftert, nec aliud est opus Filii quam Patris, sed unus atque idem, ut ita dicam, etiam motus in omnibus st: idcirco eum speculum immaculatum nominavit; at per hoc nulla dissimilitudo Fili intelligatur a Patre cum in Evangelio Filius non dicatur similia facere, sed eadem similiter facere.

CAPUT XV. Filius imago bonitatis divinæ. Superest, quid sit imago bonitatis ejus inquirere : in quo eadem, ut opinor, intelligi convenit, quæ superius de imagine ea quæ per speculum formatur expressimus. Principalis namqué bonitas sine dubio Pater est, ex qua Filius natus, qui per omnia imago dicitur. Non enim alia aliqua secunda bonitas existit in Filio, præter eam quæ est in Patre. Unde et recte ipse Salvator in Evangelio dicit, quia Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. x, 18). Quo scilicet per hoc intelligatur Filius non esse alterius bonitatis, sed illius solius quæ in Patre est: cujus recte imago appellatur; quia neque aliunde est nisi ex ipsa principali bonitate, nec altera bonitas quam ea quæ in Patre est, videtur in Filio; neque aliqua dissimilitudo aut distantia bonitatis in Filio est. Propter quod non debet velut blasphemiæ aliquod genus putari in eo quod dictum est, quia Nemo bonus nisi unus Deus: ut propterea putetur, vel Christus, vel Spiritus sanctus negari quod bonus sit sed, ut superius diximus, principalis bonitas in Deo Patre sentienda est ex quo vel Filius natus, vel Spiritus sanctus procedens, sine dubio bonitatis naturam in se fert, quæ in eo fonte de quo vel natus est Filius, vel procedens est Spiritus sanctus. Jamvero si qua alia bona in Scripturis dicuntur, vel angelus, vel homo, vel servus, vel thesanrus, vel cor hominum, vel arbor bona; hæc omnia abusive dicuntur, accidentem, non substantialem in se continentia bonitatem.

CAPUT XVI. Spiritus sancti dignitas. Multum autem est, et alterius vel operis vel temporis, congregare omnes Filii Dei appellationes verbi causa, quomodo vel lumen verum est, vel ostium, vel justitia, vel sanctificatio, vel redemptio, et alia innumerata; et quibus ex causis, vel virtutibus. vel affectibus unumquodque horum nominetur e ponere. Sed contenti his de quibus superius disseruimus, consequenter etiam reliqua perquiramus. (a) Consequens est igitur nunc de Spiritu sancto, quam possumus breviter, requiramus. Et omnes quidem, qui quoquo modo providentiam esse sentiunt, Deum esse ingenitum qui universa creavit atque disposuit, confitentur, cumque parentem universitatis intelligunt: huic taen esse Filium, non nos soli pronuntiamus: quamvis satis hoc et mirum et incredulum videatur his qui apud Græcos vel Barbaros philosophari videntur; tamen a nonnullis etiam ipsorum habita videtur ejus opinio, cum verbo Dei vel ratione creata esse omnia confitentur. Nos vero secundum fidem doctrinæ ejus quam divinitus inspiratam pro certo habemus, eminentiorem divinioremque rationem de Filio Dei nullius alterius possibilitatis esse credimus exponere, atque in hominum cognitionem proferre, nisi ejus Scripturæ solius quæ à Spiritu sancto inspirata est, id est apostolicæ atque evangelicæ, necnon Legis et Prophetarum, sicut ipse Christus asseruit. De substantia vero Spiritus sancti nec suspicionem ullam habere quis potuit, præter eos qui in Lege et Prophetis versati sunt, vel eos qui sc in Christo credere profitentur. Nam de Deo quidem Patre quamvis digne proloqui nemo valeat, tamen possibile est intellectua aliquem capi ex occasione visibilium creaturarum, et ex his quæ humana mens naturaliter sentit, insuper etiam de Scripturis sanctis confirmari possibile est. Sed et de Filio Dei, quamvis nemo noverit Filium

(a) Initium capitis 2 libri 1 peri Archôn.

nisi Pater, tamen ex divinis Scripturis etiam de ipso qualiter sentiri debeat, mens humana formatur, non solum ex Novo, sed etiam ex Vetere Testamento, per ea quæ a sanctis gesta figuraliter ad Christum referuntur, ex quibus adverti vel divina natura ejus, vel humana quæ ab eo est assumpta, potest. De Spiritu vero sancto. quod sit, multæ nos Scripturæ docuerunt sicut David in quinquagesimo Psalmo dicit, Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13). Et in Daniele dicitur, Spiritus sanctus qui in te est (Dan. iv, 5, 6, 15, et v, 11). In Novo vero Testamento abundantibus testimoniis edocemur, cum Spiritus sanctus super eum descendisse scribitur (Matth. m, 16); et cum ipse Dominus insufflavit in` Apostolos post resurrectionem, dicens: Accipite Spiritum sanclum (Joan. xx,22). Et ad Mariam dicitur ab Angelo, Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. 1, 35). Păulus vero docet, quia Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. x, 3). Et in Actibus Apostolorum per impositionem manuum apostolicarum Spiritus sanctus dabatur in Baptismo (Act.vin, 17). Ex quibus omnibus didicimus tantae esse auctoritatis et dignitatis Spiritus sancti substantiam, ut salutare Baptisma non aliter nisi excellentissime omnium Trinitatis auctoritate, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti cognominatione compleatur, et ingenito Deo Patri et unigenito ejus Filio nomen quoque Spiritus sancti copuletur. Quis ergo non stupescat quanta majestas sit Spiritus sancti, cum qui dixerit verbum in Filium hominis, audeat sperare posse veniam; eum vero qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, veniam non habere, neque in præsenti seculo, neque in futuro? CAPUT XVII. Spiritus vocabulum in Scripturis. (a) Verumtamen usque ad præsens, nullum sermonem in Scripturis sanctis invenire potuimus, per quem Spiritus sanctus factura esse vel creatura diceretur, ne in eo quidem modo quo de sapientia referre Salomonem supra edocuimus, vel que de vita vel verbo aliisque appellationibus Filii Dei intelligenda esse tractavimus. Spiritus igitur Dei qui super aquas ferebatur, sicut scriptum est, in principio facture mundi (Gen. 1, 2), puto quod non sit alius quam Spiritus sanctus, secundum quod ego intelligere possum: sicut et cum ipsa loca exponeremus, ostendimus, nou tamen secundum historiam, sed secundum intelligentiam spiritualem. Quidam sane ex prædecessoribus nostris, in Novo Testamento observaverunt, quod sicubi spiritus nominatur sine adjectione ea quæ designet qualis sit spiritus, de Spiritu sancto debere intelligi: utputa, Fructus autem Spiritus est, charitas, gaudium, pax (Galat. v, 22), etc. Item et ibi, Cum cœperitis Spiritu, carne consummamini (Id. m, 3). Nos vero etiam in Vetere Testamento putamus distinctionem istam posse servari : sicut cum dicit, Qui dat Spiritum populo qui est super terram, et Spiritum his qui calcant eam (Isai. xân, 5). Sine dubio enim omnis qui calcat terram, id est, terrena et corporalia, particeps est Spiritus sancti, a Deo eum accipiens. (b) Sicut enim de Filio dicitur, quia Nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth.x, 27) hæc eadem etiam de Spiritu sancto docet Apostolus, cum ait, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam ulta Dei (1 Cor. 11, 10). Sed et rursus in Evangelio de divinis ac profundioribus doctrinis commemorans Salvator, quæ nondum capere poterant discipuli sui, ita ait ad Apostolos: Adhuc multu habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 3: cum autem venerit consolator Spiritus sanctus, qui a Patre procedit, ille vos docebit omnia, et commonebit omnia quæ dixi vobis (Joan. xvi, 15).

CAPUT XVIII.

De Spiritus sancti influxibus et

[blocks in formation]

variis operationibus. Et ita sciendum est, quod sicut Filius qui solus cognoscit Patrem, revelat cui vult; ita et Spiritus sanctus, qui solus scrutatur etiam altá Dei, revelat Deum cui vult. Spiritus enim ubi vult spiral (Joan. 11, 8). Neque enim putandum est, quod cliam Spiritus Filio revelante cognoscit. Si enim Fi-` lio revelante cognoscit Patrem Spiritus sanctus, ergo ex ignorantia ad scientiam venit: quod utique et impium pariter et stultum est, Spiritum sanctum confiteri, et ignorantiam ei ascribere. Non enim cum aliquid aliud esset antequam Spiritus sanctus, per profectum venit in hoc ut Spiritus sanctus esset: ut quis audeat dicere, quia tunc quidem cum nondum esset Spiritus sanctus, ignorabat Patrem, postea vero quam recepit scientiam, etiam Spiritus sanctus effectus est. Quod si esset, nunquam utique in unitate Trinitatis, id est, Dei Patris inconvertibilis, et Filii ejus, etiani Spiritus sanctus haberetur, nisi quia et ipse semper erat Spiritus sanctus. Hoc sane quod dicimus, vel Semper, vel Erat, vel si quod aliud tale temporalis significationis nomen asciscimus, simpliciter et cum venia accipiendum est: quoniam nominum quideın horum significationes temporales sunt; ecce autem de quibus loquimur, tractatu quidem sermonis temporaliter nominantur, natura autem sui omnem intelligentiam sensus temporalis excedunt. (a) Deus Pater omnibus præstat ut sint: participatio vero Christi secundum id quod verbum vel ratio est, facit ea esse rationabilia. Ex quo consequens est, ea vel laude digna esse, vel culpa, quia et virtutis et malitiae sunt capacia. Propter hoc consequenter adest etiam gratia Spiritus sancti, ut ca quæ substantialiter sanctă non sunt, participatione ipsius sancta efficiantur. Cum ergo primo ut sint habeant ex Deo Patre; sccundo, ut rationabilia sint habeant ex Verbo; tertia ut sancta sint, habeant ex Spiritu sancto: rursum Christi secundum hoc quod justitia Dei est, capacia efficiuntur ca que jam sanctificata ante fuerint per Spiritum sanctum. Et qui in hunc gradum profecere per sanctificationem Spiritus sancti, consequuntur nihilominus donum sapientia secundum virtutem inoperationis Spiritus Dei. Et hoc puto Paulum dicere, cum ait, quibusdam dari sermonem sapientiæ, aliis sermonem scientiæ secundum eumdem Spiritum. Et designans unamquamque discretionem donorum, refert omnia ad universitatis fontem, et dicit, Divisiones enim inoperationum sunt, sed unus Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. xII. 8, 6). Unde et inoperatio Patris, que esse præstat omnibus, clarior ac magnificentior invenitur cum unusquisque per participationem Christi, secundum id quod sapientia est, et secundum id quod scientia est et sanctificatio est, proficit, et in altiores profectuum gradus venit: et per hoc quod participatione Spiritus sancti sanctificatus est quis, purior ac sincerior effectus, dignius recipit sapientiam ac scientiæ gratiam; ut depulsis omnibus expurgatisque pollutionis atque ignorantiae maculis, tantum profectum sinceritatis ac puritatis accipiat, ut hoc quod accepit a Deo ut esset, tale sit quale Deo dignum est, qui ut esset utique pure præstitit are perfecte, ut tam dignum sit id quod est, quam est ille qui id esse fecit. Ita namque et virtutem semper esse, atque in æternum manere percipiet a Deo is qui talis est, qualem eum voluit esse ille qui fecit. Quod ut accidat, et ut indesinenter atque inseparabiliter assistant ei qui est, ea quæ ab ipso facta sunt sapientiæ, id opus est instruere atque erudire ea et ad perfectionem adducere Spiritus sancti confirmatione atque indesinenti sanctificatione, per quam solum capere possunt. Ita ergo indesinenti erga nos opera l'atris et Filii et Spiritus sancti per singulos quosque profectuum gradus instaurata 3, vix forte aliquando intueri possumus sanctam et bea'Mss., sentiendum.

Mss. emittunt, inconvertibilis.

Origenes, instaurato corde.

(a) Multis omissis, reliquum ex capite 3 libri 1 peri rchon exscribitur.

[ocr errors]

tam vitam. In quam cum post multos agones pervenire potuerimus, ita perdurare debemus, ut nulla unquam nos boni illius satietas capiat, sed quanto magis de illa beatitudine percipiemus, tanto magis in nobis vel dilatetur desiderium ejus, vel augeatur, dum semper ardentius ac capacius Patrem et Filium et Spiritum sanctum vel capimus, vel tenemus. Si autem satietas aliquando ceperit aliquem ex his, qui in summo perfectoque constiterint gradu, non arbitror quod ad subitum quis evacuetur atque decidat; sed paulatim et per partes defluere eum necesse est : ita ut fieri possit interdum, ut si brevis lapsus aliquis acciderit, et cito resipiscat, atque in se revertatur, non penitus ruere, sed revocare pedem, et redire ad statum suum, ac rursum statuere posse id quod per negligentiam fuerat elapsum. (a) Nam unigenitus Filius Dei qui erat Verbum et Sapientia Patris, cum esset in ea gloria apud Patrem, quam habuit antequam mundus esset, exinanit semetipsum, et formam servi accipiens efficitur obediens usque ad mortem : ut obedientiam doceret eos qui non aliter, nisi per obedientiam, salutem consequi potuerant, in semetipso prius complens, quod ab aliis volebat impleri. Idcirco non solum usque ad mortem crucis Patri obediens factus est, verum etiam in consummationem sæculi, in semetipso complectens omnes quos subjicit Patri, et qui per eum veniunt ad salutein; cum et ipsi et in ipsis ipse quoque subjectus dicitur Patri: dum omnia in ipso constant, et ipse est caput omnium, et ipse est salutem consequentium plenitudo. Hoc ergo est quod de eo dicit Apostolus: Cum autem ei omnia subjecta fue rint,tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui sibi subdidit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor.xv,28). Verum nescio quo pacto hæretici non intelligentes Apostoli sensum, qui in his verbis continetur, subjectionis in Filio nomen infament: cujus appellationis proprietas si requiratur, ex contrariis facile poterit inveniri. Nam si subjectum esse, non est bonum; restat ut illud quod contrarium est, bonum sit, id est, non esse subjectum. Sermo namque Apostoli, secundum quod isti volunt, hoc videtur ostendere, dum dicit, Cum antem subjecta fuerint ei omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui sibi subdidit omnia: ut quasi is qui nunc Patri subjectus non sit, tunc subjectus futurus sit, cum prius ei Pater universa subjecerit. Sed miror quomodo hoc intelligi possit, ut qui nondum subjeclis sibi omnibus non est ipse subjectus, tunc cum subjecta sibi fuerint omnia, cum rex omnium fuerit, et potestatem tenuerit universorum, tunc eum subjiciendum putent, cum subjectus ante non fuerit: non intelligentes quod subjectio Christi ad Patrem beatitudinem nostræ perfectionis ostendit, et suscepti ab eo operis palmam declarat; cum non solum regendi atque regnandi summam, quam in universa emendaverat creatura, verum etiam obedientia et subjectionis correcta reparataque humani generis Patri offerat instituta. Si ergo bona et salutaris accipitur ista subjectio, qua subjectus esse dicitur Filius Patri; valde consequens et cohærens est, ut et inimicorum, quæ dicitur Filio Dei esse subjectio, salutaris quædam intelligatur esse et utilis: ut sicut cum dicitur Filius Patri subjectus (Ibid.), perfecta universæ creature restauratio declaratur; ita cum Filio Dei inimici dicuntur esse subjecti (Ibid.,25), subjectorum salus in eo intelligatur et reparatio perditorum. Verum certis quibusque et mo. dis et disciplinis et temporibus subjectio ista complebitur, id est, non necessitate aliqua ad subjectionem cogente, nec per vim subditus fiet ommis mundus Deo, sed verbo, ratione, doctrina, provocatione meliorum, institutis optimis, comminationibus quoque dignis et competentibus, quæ juste immineant his qui salutis et utilitatis su curam sanitatemque contemnunt. Denique etiam nos homines, vel cum servos vel filios crudimus, dum adhuc per ætatem rationis incapaces sunt, minis eos et metu coercemus: cum vero boni

(a) Deinceps ex capite 3 libri 3 peri Archôn.

et utilis et honest1 intelligentiam ceperint, tunc jam cessante verberum metu, verbo atque ratione suasi, ad omnia quæ bona sunt, acquiescunt. Quomodo autem servala omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertate, unusquisque debeat dispensari, id est, quos velut jam paratos et capaces sermo Dei et inveniat et instrual, quos autem interim differat, a quibus vero penitus occultetur, et longe corum a se fieri dispenset auditum, quousque rursum contemnentes indicatum sibi et prædicatum verbum Dei correptionibus quibusdam et castigationibus illatis perurgeat ad salutem, conversionemque corum quodam modo exigat

et extorqueat; quibus vero etiam occasiones quasdam præstet salutis, ita ut interdum etiam ex responsione sola fide prolata indubitatam quis ceperit salutem quibus hæc ex causis, vel quibus occasionibus fiaut; quid vel introspiciens divina sapientia, vel quos niotus propositi eorum videns hæc universa dispenset, soli Deo cognitum est, et Unigenito ejus per quem creata ac reparata sunt universa, et Spiritui sancto per quem cuncta sanctificantur, qui ab ipso Patre et Filio procedit, cui est gloria in æterna sæcula.

Mss. non habent, et Filio; nec origènes.

LIBER SECUNDUS.

EX ORIGENIS ITIDEM LIBRIS DECERPTUS.

(a) Ubique et in omnibus dicimus esse Dcum, pro eo quod nihil potest esse vacuum Deo: non tamen ita esse dicimus, ut omnia sit nunc in quibus est. Unde diligentius intuendum cst quale est hoc quod perfectionem beatitudinis rerumque finem significat, quod non solum in omuibus Deus esse dicitur, sed etiam omnia esse dicitur Deus. Quae sunt ergo ista omnia, quæ Deus futurus sit in omnibus, inquiramus. Et ego quidem arbitror, quia hoc quod in omnibus omnia esse dicitur Deus, significet etiam in singulis eum omnia esse. Per singulos autem omnia erit hoc modo, ut quidquid rationabilis mens expurgata omnium vitiorum face, atque omni penitus extersa nube malitia, vel sentire, vel intelligere, vel cogitare potest, omnia Deus sit; nec ultra jam alind aliquid nisi Deum sentiat, Deum cogitet, Deum videat, Deum teneat, omnis motus suus Deus sit: non enim jam ultra mali bonique discretio; quia nusquam malum: omnia enim ei Deus est, cui jam non adjacet malum: nec ultra ex arbore sciendi bonum et malum edere concupiscet, qui semper in bono est, et cui omnia Deus est. Sic ergo finis ad principium reparatus, et rerum exitus collatus initiis, restituet illum statum quem tunc habuit natura rationalis, cum de ligno sciendi bonum et malum edere non egebat : et amoto omni malitiae sensu et ad sincerum purumque deterso, solus Deus qui est unus bonus, hic ei liet omnia, et non in paucis aliquibus vel pluribus, sed ut in omnibus ipse sit omnia: et cum jam nusquam mors, nusquam aculeus mortis, nusquam omnino malum, tunc vere Deus omnia in omnibus erit.

CAPUT XIX. Quomodo Filius Patri subjiciendus. (b) Tempus est jam decursis his prout potuimus, que supra dicta sunt, nunc commemorationis gratia corum quae sparsim diximus, recapitulare singula: et primo omnium de Patre et Filio et Spiritu sancto repetere. Deus Pater cum et indivisibilis sit, et inseparabilis a Filio, non per prolationem ab eo, ut quidam putant, generatus est Filius. Si enim prolatio est Filius Patris, prolatio vero dicitur quæ talem significat generationem, qualis animalium vel hominum solet esse progenies; necessario corpus est, et is qui protulit, et is qui prolatus est. Non enim dicimus, sicut heretici putant, partem aliquam substantiae Dei in Filium versam, aut ex nullis subsistentibus Filium creatum a Patre, id est, extra substantiam suam, ut fuerit aliquando, quando non fuerit: sed abscisso omni sensu corporeo, ex invisibili et incorporeo Deo Verbum et Sapientiam genitam dicimus absque ulla corporali passione, velut si voluntas procedat e mente. Nec absurdum videbitur cum dicatur Filius charitatis, si hoc modo etiam voluntatis putetur. Sed et Joannes indicat, quia Deus lux est (I Joan. 1, 5): et Paulus designat, quia Filius splendor lucis æternæ sil (Hebr.

invisibilis.

1 MSS., (a) Ex Origene, capite 6 libri 3 peri Archôn, paulo post inftium.

(b) luitium Anacephaleoseos Origenis ad lib. 1 peri trchôn.

:

1, 3). Sicut ergo nunquam lax sine splendore esse potuit, ita nec Filius quidem sine Patre intelligi potest; qui et figura expressa substantia ejus, et Verbum, et sapientia dicitur. Quomodo ergo potest dici, quia fuit aliquando, quando non erat vel fuerat Filius Nihil enim aliud est dicere, nisi quia fuit aliquando, quando veritas non erat, quando sapientia non erat, quando vita non erat: cum in his omnibus perfecte Dei Patris substantia censeatur. Non enim ab eo dirimi hæc, vel ab ejus possunt unquam substantia separari. Que quidem quamvis intellectu multa esse dicantur, re tamen et substantia unum sunt, in quibus est plenitudo divinitatis. Hoc autem ipsum quod dicimus, quia nunquam fuit quando non fuit, cum venia accipiendum est, ne et hæc ipsa nomina temporalis vocabuli significantiam gerant, id est Quando, vel Nunquam : supra omne autem tempus, et supra omnia sæcula, et supra omnem æternitatem intelligenda sunt ca que de Patre et Filio et Spiritu sancto dicuntur. Hæc enim sola Trinitas est, qua omnem sensum intelligentiæ, non solum temporalis, verum etiam æternalis exce dit cætera vero quæ sunt extra Trinitatem, in s:eculis et in temporibus metienda sunt. Hunc igitur Filium Dei secundum hoc quod Verbum est Deus, qui erat in principio apud Deum (Joan. 1, 1), nemo consequenter putet in loco aliquo contineri, neque sccundum quod sapientia est, neque secundum quod vita est, vel justitia, vel sanctificatio, vel redemptio : hæc enim omnia non indigent loco, ut agere quid vel operari possint, sed pro his qui virtutis ejus inopera tionisque participant, hæc singula intelligenda sunt. Si vero quis dicat per eos qui participes sunt Verbi Dei, vel sapientiæ ejus, vel veritatis, vel vitæ, etiam ipsum Verbum et sapientiam videri in loco i esse; respondendum est ei, quia dubium non est, quod Christus secundum quod Verbum et sapientia est, et cætera omnia, erat in Paulo. Propter quod dicebat: An experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus (I Cor. XII, 3)? Et iterum: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. 11, 20). Tunc ergo cum esset in Paulo, quis dubitabit quod similiter erat in Petro, et in Joanne, et in singulis quibusque sanetorum, et non solum in his qui in terris sant, verum etiam et in his qui in cœlis sunt? Absurdum namque est dicere, quia in Petro quidem et in Paulo erat Christus, in Michaele vero archangelo et in Gabriele non erat. Ex quo manifeste deprehenditur, quia divinitas Filii Dei non in loco aliquo concludebatur; alioquin in ipso tantum fuisset, et in altero non fuisset: sed secundum incorporeæ naturæ majestatem, cum in nullo loco concludatur, in nullo rursum deesse intelligitur. Verum illa sola intelligenda est differentia quod etiamsi sit in diversis, sicut diximus in Petro, vel in Paulo, vel Michaele, vel Gabriele, non tamen in universis similiter est. Plenius enim et clarius, et, ut ita dixerim, apertius in Archangelis est, quanı in aliis sanctis viris. Quod ex co manifestum est, quia MSS., in omni loco.

[ocr errors]

cum ad summam perfectionem pervenerint sancti quique, dicuntur Angelis similes effici vel equales, secundum evangelicam sententiam (Matth. xx11, 30). Unde constat, in singulis quibusque tantum effici Christum, quantum ratio indulserit meritorum. Ilis igitur nobis de Trinitatis fide breviter repetitis, consequens est etiam illud pariter admonere, quod per Filium creata dicuntur omnia, quæ in cœlis sunt, et quæ in terra, vis.bilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia illi constant qui est caput. Quibus consona etiam Joannes in Evangelio dicit, quia Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3). David vero totius Trinitatis mysterium in universorum conditione significans, ait, Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Post haec vero competenter admonebimus de adventu corporali et incarnatione unigeniti Filii Dei: in quo non ita sentiendum est, quod omnis deitatis ejus majestas intra brevissimi corporis claustra conclusa sit, ita ut omne Verbum Dei et sapientia ejus, ac substantialis veritas et vita, vel a Patre livulsa sit, vel intra corporis illius coercita et cirumscripta brevitatem, nec usquam præterea putetur operata. Sed inter utrumque tanta pietatis debet esse confessio, ut neque aliquid deitatis in Christo defuisse credatur, et nulla penitus a paterna substantia, quae ubique est, facta putetur divisio. Tale namque aliquid etiam Baptista Joannes indicat, cum corporaliter absente Jesu dicebat ad turbas, Medius vestrum stat quem vos nescitis, qui post me venil, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum (Joan. 1, 26). Quod utique dici non poterat, de co qui absens erat, quantum ad præsentiam corporalem pertinet, quod medius staret eorum inter quos corporaliter non aderat. Unde ostenditur, quia et in corpore totus, et ubique totus aderat Filius Dei. Ne quis tamen nos existimet per hoc illud affirmare, quod pars aliqua deitatis Filii Dei fuerit in Christo, reliqua pars alibi vel ubique: quod illi sentire pos sunt, qui naturam substantiæ incorporeæ atque invisibilis ignorant. Impossibile namque est de incorporeo divisionem aliquam fieri. Sed in omnibus et per omnia et super omnia est, eo modo quo superius diximus id est, quo vel sapientia, vel verbum, vel vita, vel veritas intelligatur, per quem intellectum omnis sine dubio conclusio localis excluditur. Volens igitur Filius Dei Deus pro salute generis humani apparere hominibus et inter homines conversari, suscepit non solum corpus humanum, ut quidam putant, sed et animam, nostrarum quidem animarum similem per naturam, proposito vero et virtute similem sibi, et talem quali omnes voluntates et dispensationes Verbi et sapientiæ indeclinabiliter posset implere. Quod autem habuerit animam, manifestissime in Evangelio designat ipse Salvator dicens, Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam a me; et iterum, Polestatem habeo ponendi animam meam el potestatem habeo iterum sumendi eam (Id. x, 18); et rursum, Tri stis est anima mea usque ad mortem (Matth. xxvi, 58); et iterum, Nunc anima mea turbata est (Joan. x11, 27). Neque enim tristis et turbata anima, Verbum Dei intelligendum est, quod ex auctoritate deitatis dicit, Potestatem habeo ponendi animam meam. Nec tamen ita dicimus fuisse Filium Dei in illa anima, sicut fuit in anima Petri vel Pauli cæterorumque sanctorum. in quibus Christus similiter ut in Paulo loqui creditur. Sed de illis omnibus illud sentiendum est quod Scriptura dicit, quia Nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus (Job xxv, 4). Ilac vero anima quæ in Christo fuit, priusquam sciret malum, elegit bonum (Isai. vi, 15): et quia dilexit justitiam, et odio habuit iniquitatem, propterea unxit cam Deus oleo lætitiæ præ participibus suis (Psal. XLIV, 8). Oleo ergo lætitiae ungitur, cum Verbo Dei immacula'a fœderatione conjuncta est: et per

quo

hoc sola omnium animarum peccati incapax fuit, quia Filii Dei bene et plene capax fuit ideoque et unum cum ipso est, atque ejus vocabulis nuncupatur, et Jesus Christus appellatur, per quem omnia facta esse dicuntur (Joan. 1, 3). De qua anima, niam totam in se sapientiam Dei et veritatem vitamque receperat, etiam illud arbitror dixisse Apostolum, quod ait, quoniam Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3). Quis enim alius hic intelligendus est Christus, qui in Deo absconditus dicitur, et postea appariturus; nisi ille qui oleo lætitiæ unctus, refertus, id est, substantialiter Deo repletus est, in quo nunc absconditus dicitur? Propterea enim et omnibus credentibus ad exemplum Christus exponitur, quia sicut ille semper, et antequam sciret omnino malum, elegit bonum, et dilexit justitiam, et odio habuit iniquitatem, et propterea unxit eum Deus oleo lætitiæ; ita et unusquisque vel post lapsum vel post errorem expurget se a maculis, exemplo proposito, et habens itineris ducem, arduam viam virtutis incedat: ut si forte per hoc in quantum fieri potest, per imitationem ejus particeps efficiatur divinæ nature, sicut scriptum est, quia Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (1 Joan. 11, 6). Hoc ergo Verbum et hæc sapientia, per cujus imitationem, vel sapientes, vel rationabiles dicimur, omnibus fit omnia, ut omnes lucrifaciat, et fit infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciat. Et quia infirmus efficitur, propter hoc dicitur de eo, Etiamsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. xi, 4). De quo Corinthiis qui infirmi erant, Paulus nihil se scire indicat inter ipsos nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (1 Cor. 11, 2). Quidam autem volunt de ipsa anima dictum videri, cum primum de Maria corpus assumpsit, etiam illud quod Apostolus dicit : Qui cum in forma Dei esset, non rupinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. 11, 6) : quo eam sine dubio in formam Dei melioribus exemplis et institutionibus repararet, atque in eam plenitudinem unde se exinaniverat, revocaret. Sicut autem participatione Filii Dei quis in filium adoptatur, et participatione sapientiæ in Deo sapiens efficitur; ita et participatione Spiritus sancti, sanctus et spiritualis efficitur. Unum enim atque idem est Spiritus sancti participium sumere, quod est Patris et Filii; quippe cum una et incorporea natura sit Trinitatis. (a) Igitur unigenitus Filius Dei, per quem omnia facta esse visibilia et invisibilia, in superioribus sermo disputationis edocuit, secundum Scripturæ sententiam, et fecit omnia, et quæ fecit diligit. Nam cum invisibilis Dei ipse sit imago invisibilis, participationem sui universis rationabilibus creaturis invisibiliter præbuit, ita ut tantum ex eo unusquisque participii sumeret, quanto erga eum dilectionis inhesisset affectu. Verum cum pro liberi arbitrii facultate varietas unumquemque ac diversitas habuisset animorum, ut alius ardentiore, alius tenuiore et exiliore erga suum auctorem amore teneretur : illa anima, de qua dixit Jesus, quia Nemo aufert a me animam meam (Joan. x, 18), inseparabiliter atque indissociabiliter inhærens, utpote Verbo et sapientiæ Dei et veritati ac luci vere, et tota totum recipiens, atque in ejus lucem splendoremque ipsa cedens, facta est cum ipso principaliter unus spiritus. Sicut et Apostolus his, qui eam imitari deberent, promittit, quia, Qui se jungit Domino, unus spiritus est (I Cor. vi, 17). Hac ergo substantia animæ inter Deum carnemque mediante (non enim possibile erat Dei naturam corpori sine mediatore misceri) nascitur, ut diximus, Deus homo, illa substantia media existente, cui utique contra naturam non erat corpus assumere. Sed neque rursum anima illa, utpote substantia rationabilis, contra naturam habuit capere, in quem, ut superius, diximus, velut

(a) Deinceps ex capite 6 libri 2 peri Archôn.

Verl am et sapientiam et veritatem tota jam ċesserat: unde et merito pro eo quod vel tota esset in Filio Dei, vel tetum in se caperet Filium Dei, etiam ipsa, cum ea quam assumpserat carne, Dei Filius, et Dei virtus, et Dei sapientia appellatur. Et rursum Dei Filius, per quem omnia creata sunt, Jesus Christus et filius hominis nominatur: nam et Filius Dei mortuus esse dicitur, pro ea scilicet natura, quæ mortem utique recipere poterat : et filius hominis appellatur, qui venturus in gloria Dei Patris cum sanctis Angelis prædicatur. Et hac de causa per omnem Scripturam, tam divina natura humanis vocabulis appellatur, quam humana natura nuncupationis divinæ insignibus decoratur. Magis enim de hoc, quam de ullo alio dici potest, quod scriptum est, quia Erunt ambo in carne una (Gen. 11, 24); et, Jam non sunt duo, sed una caro (Matth. xIx, 5). Magis Verbum Dei cum anima in carne una esse, quam vir cum uxore putandus est: sed et unus spiritus esse cum Deo, cui magis convenit, quam huic animæ, quæ se ita Deo per dilectionem junxit, ut cum eo unus spiritus merito dicatur, Propheta dicente, Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Dilectionis ergo merito ungitur oleo lætitiæ, id est, anima cum Verbo Dei Christus efficitur. Ungi namque olco Letitiæ, non aliud intelligitur quam Spiritu sancto repleri. Quod autem præ participibus dixit, indicat, quia non gratia Spiritus, sicut Prophetis, ei data est, sed ipsius Verbi Dei in ea substantialis inerat plenitudo, sicut et Apostolus dixit, In quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. n, 9). Denique propter hoc, non solum dixit, Dilexisti justitiam; sed addidit, et odisti iniquitatem. Odisse enim iniquitatem, illud est quod Scriptura dicit de co, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isai. LIN, 9; 1 Petr. 1, 22; I Joan. in. 5). Et quod ait, Tentatum per omnia pro similitudine absque peccato (Hebr. iv, 15). Et iterum ipse dicit de se, Ecce venit princeps mundi hujus, et in menon invenit quidquam (Joan. xiv, 30). Quæ omnia nullum in co peccati sensum indicant extitisse. Quod ut propheta evidentius designaret, quia nunquam in eum iniquitatis sensus intrasset, ait: Priusquam sciret puer vocare patrem aut matrem, avertit se ab iniquitale (Isai. vi, 4). Quod si alicui difticile videbitur, pro eo quod rationabilem animam esse in Christo supra ostendimus, cum utique naturam animarum boni malique capacem per omnes disputationes nostras frequenter ostendimus, hoc modo hujus rei explanabitur difficultas. Arbitror sane etiam Jerciniam prophetam intelligentem quæ sit in eo natura Dei sapientiæ, quæ etiam hæc quam pro salute mundi susceperat, dixisse: Spiritus vultus nostri Christus Dominus, cui diximus, quod in umbra ejus vivemus in gentibus (Thren. iv, 20). Pro eo enim quod sicut umIra corporis nostri inseparabilis est a corporc, et in. declinabiliter motus ac gestus corporis suscipit ac gerit; puto cum animæ Christi opus ac motum qui ei inseparabiliter inhaerebat, et pro nutu ejus ac voluntate cuncta perpetrabat, ostendere volentem, umbram Christi Domini hanc vocasse, in qua umbra nos viveremus in gentibus. In hujus namque assumptionis sacramento gentes vivunt, quæ imitantes eam per fidem veniunt ad salutem. Sed et David dicens, mor esto opprobrii mei, Domine, quo exprobraverunt me in commutationem Christi tui (Psal. LXXXVII, 51): similia mihi videtur ostendere. Et Paulus quid aliud sentit, cum dicit, Vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. 1, 3)? Et quid enim in alio loco dicit, An experimentum * quæritis ejus qui in me loquitur Christus (I Cor. xIII, 3)? Et nunc Christum in Deo dicit absconditum cujus rei inteilectus est difficilis, nisi talis aliquis judicetur, qualem per umbram Christi a Propheta significatum esse, supra diximus. Fortassis

Mss., pro motu.

1

Ass., an doctrinam. Origenes, an documentum.

Me

etiam hoc sensum bumanæ mentis excedit. Quin imo, quod verius est, massam, sicut in fornacibus sæpe fieri oculis deprehendimus, totam ignem effectam dicimus; quia nec aliud in ea nisi ignis cernitur: sed et si quis contingere atque contrectare attentaverit, non ferri, sed ignis vim sentiet. lloc ergo modo etiam illa anima, que quasi ferrum in igne; sic sem. per in Verbo, semper in sapientia, semper in Deo posita est omne quod agit, quod sentit, quod intelligit Deus est. Et ideo nec convertibilis, nec mutabilis dici potest, quæ inconvertibilitatem ex Verbi Dei unitate indesinenter ignita ossidebit. Ad omnes denique sanctos calor aliquis Vbi Dei putandus est perve. nisse in hac autem anima ignis ipse divinus substantialiter requievisse credendus est, ex quo ad cœteros calor aliquis venerit. Denique quod dixit, quia Unxit te, Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ participibus luis (Psal. XLIV, 8): ostendit quod ista anima aliter oleo lætitiæ, id est, Verbo Dei et sapientia ungitur; et aliter participes ejus, id est, sancti Prophetæ et Apostoli. Ili enim in odore unguentorum ejus cucurrisse dicuntur (Cant. 1, 3): ista vero anima vasculum unguenti ipsius fuit, ex cujus fragrantia participantes digni quique Prophetæ fiebant et Apostoli. Sicut ergo alius est unguenti odor et alia unguenti substantia; ita aliud est Christus, et aliud participes sui. Et sicut vas ipsum quod substantiam continet unguenti, nullo genere potest aliquid recipere fœtoris; bi vero qui ex odore ejus participant, si se paulo longius a fragrantia ejus removerint, possibile est ut incidentem recipiant fotorem ita anima Christi velut vas in quo inerat substantia unguenti, impossibile fuit ut contrarium reciperet odorem; participes vero ejus quam proximi fuerint vasculo, tam odoris crunt participes et capaces. Hoc modo hujus rei explanabitur difficultas. Ñaturam quidem anime illius hanc fuisse, que est omnium animarum, non potest dubitari: alioquin nec dici anima potuit, si vere non fuit anima. Verum quoniam boni malique eligendi facultas omnibus presto est, hæc anima quæ Christi est, ita elegit diligere justitiam, ut pro immensitate dilectionis ei inconvertibiliter atque inseparabiliter adhæreret : ita ut propositi firmitas, et affectus immensitas, et dilectionis inexstinguibilis calor omnem sensum conversionis abscinderet: ut quod in aritrio erat positum, longi usus affectu jam versum sit in naturam. Ita et fuisse quidem in Christo humana et rationabilis anima credenda est, et nullum sensum vel possibilitatem eam putandum est habuisse peccati. Ad pleniorem tamen rei explanationem non videtur absurdun, si etiam similitudine aliqua utaniur: licet in re tam ardua tamque difficili, ne exemplis quidem uti commodis copia est, tamen ut absque aliquo præjudicio dicamus Ferri metallum capax est et frigoris et caloris. Si ergo massa aliqua ferri semper in igne sit posita, omnibus suis poris omnibusque venis ignem recipiens, et tota ignis effecta, si neque ab ea ignis cesset aliquando, neque ipsa ab igne separetur; numquid dicemus banc que natura quidem ferri massa est, in igne positam et indesinenter ardentem posse aliquando frigus recipere? Sed (a) et quamplurima alia in Scripturis divinis de umbra significantia videmus inserta: ut illud in Evangelio secundum Lucam, cum dicit Gabriel ad Mariam, Spiritus Domini veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1, 55). Et Apostolus de Lege dicit, quia similitudini et umbræ deserviunt coelestium, hi qui carnalem habent circumcisionem (Hebr. vm, 5). Et alibi dicitur, Nonne vita nostra umbra est super terram (Job vi!, 9)? Si ergo et lex quæ super terram est, umbra est, et vita omnis nostra que est super terram, umbra est, et in umbra Christi vivimus inter gentes; videndum est ne omnium harum veritas umbrarum in illa revelatione noscatur, cum jam non per speculum, et in ænigmate, sed facie ad faciem (1 Cor. xm, 12),

:

(a) Postrema verba capitis 6 libri 2 pri rchôn.

« PredošláPokračovať »