Obrázky na stránke
PDF
ePub

sit vobis Moyses dimittere uxores vestras ; ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob causam fornicationis, facil eam machari :et ipse si alteram duxerit, adulterium committit (Matth. xix, 3-9). Ecce habent confirmatam sententiam Veteris Testamenti ab ipso Domino adversus imperitiam Judæorum. Simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter duritiam cordis eorum repudium dari permisit. Numquid etiam Evangelium Evangelio dicunt esse contrarium? Quod si dicunt hoc capitulum falsum esse, et a corruptoribus Scripturarum esse additum (nam hoc solent, quando non inveniunt quid respondeant, dicere); quid, si alius dicat illud esse immissum et falsum, quod ipsi proferunt dicente Domino, Omnis qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios propter regnum cœlorum, etc.? Non intelligunt miseri quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur evertere. Fides autem vera et Ecclesiæ catholicæ disciplina utrumque verum et a Domino dictum esse confirmat, et nullo modo esse contrarium: quia et conjunctio mariti et uxoris a Domino est, et relictio uxoris propter regnum cœlorum a Domino est. Non enim quia suscitavit Jesus Christus mortuos, et dedit eis vitam, propterea ipsa vita non est relinquenda propter regnum cœlorum. Sic ergo quamvis Dominus dederit uxorem viro, relinquenda est tamen, si opus est, propter regnum cœlorum. Non enim hoc semper necesse est, sicut Apostolus dicit: Si quis fidelis habet uxorem infidelem, et ha onsentit habitare cum illo, non dimittat eam (1 Cor. vu, 12). Significat utique quod si non consentit habitare cum illo, id est, si exsecratur in illo fidem Christi, et non eum patitur, quod christianus est, relinquenda est propter regnum cœlorum sicut idem apostolus in sequentibus dicit, Quod si infidelis discedit, discedat; non est enim subjectus servituti frater aut soror in hujusmodi. Si quis ergo relinquit regnum cœlorum, dum non vult relinquere uxorem non ferentem christianum virum, improbatur a Domino: et item si quis vir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit aut fornicationis, aut obtinendi regui cœlorum, similiter improbatur a Domino. Ita nec ista duo capitula evangelica inveniuntur sibi esse contraria, nec Evangelium Veteri Testamento: quia ibi uxor conjungitur viro, ut simul mereantur possidere regnum cœlorum; et ita uxor relinquenda esse præcipitur, si virum impediat ad possidendum regnum cœlorum.

3. Et ideo quando Christianos utrosque Apostolus monet, id est, maritos et uxores; nonne ita dicitur, Diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit se ipsum pro ea? et, Mulieres viris suis subditæ sint quasi Domino ; quia et Ecclesia subdita est Christo? Nonne illud quod isti miseri irrident in Veteri Testamento, quod scriptum est, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit, cum dicit, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia?

Deinde subjungit, Verumtamen unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat; mulier autem ut timeat virum (Ephes. v, 25, 22, 31, 32, 33). Nonne alio loco evidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et conjunctionem a Domino Deo conditore atque ordinatore consistere, cum dicit: Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere, in Domino. Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo (1 Cor. xi, 11, 12)? Quod isti si considerare vellent, non quibusdam capitulis separatis et adversus se invicem magna fraude collatis caliginem facerent imperitis; sed omnia tam in Veteri quam in Novo Testamento uno sancto Spiritu conscripta et commendata esse sentirent.

4. Nam et in Veteri Testamento habent apud Isaiam prophetam quanta promittantur spadonibus : ne in Novo solo arbitrentur esse laudatos a Domino, ubi dicit esse quosdam qui se ipsos castraverunt propter regnum cœlorum, et addidit, Qui potest capere, capiat (Matth. xix, 12). Nam et Isaias ita dicit: Hæc dicit Dominus spadonibus eis qui custodierint præcepta mea, et elegerint sibi quæ ego volo, et capaces fuerint testamenti mei; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatissimum, meliorem multo filiorum alque filiarum : nomen æternum dabo illis, nec unquam deerit (Isai. L.VI, 4, 5). Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille tenebatur, qui Testamentum Vetus accepit tamen in eo tanta prædicatio et prænuntiatio Novi Testamenti est, ut nulla in evangelica atque apostolica disciplina reperiantur, quamvis ardua et divina præcepta et promissa, quæ illis etiam Libris veteribus desint (a). Sed sanctæ Scripturæ non temerarios et superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant.

CAPUT IV. - De eo quod scriptum est in Gencsi : Et dixit Dominus ad Cain : Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc maledictus eris a facie terræ, quæ absorbuit et recepit sanguinem fratris lui ex cæde manus tuæ: te enim operari necesse est terram, quæ steriles tibi fructus dabit ( Gen. 1v, 10-12). Huic capitulo Geneseos, quo meledictionem accepit Cain, ut terræ sterilitate puniretur, calumniantes Manichæi, et Evangelio contrarium demonstrare cupientes, non sane, mihi videntur cogitare cum hominibus se agere, sed prorsus quasi pecora forent, qui eos audirent vel eorum scripta legerent; sic abusi sunt imperitia eorum et tarditate ingenii, vel potius animi cæcitate. Quippe dixerunt huic capitulo illud in Evangelio esse contrarium, quod Dominus ait discipulis suis: Nolite cogitare de crastino; nam crastinus dies ipse cogitabit sibi. Respicite volatilia cœli, quia non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea (Matth. vi, 34, 26 ). Quasi vero Cain parricida1 discipulis Christi comparandus sit, ut quoniam ille meruit pœnam sterilitatis terræ, consequens esset ut eamdem • Unus tantum e vaticanis Mss., fratricida. (a) 1 Retract., cap. 22, n. 2.

sterilitatem isti etiam paterentur, qui Dominum Jesum Christum secuti, prædicando Evangelio parabantur. Imo etiam in istis duobus capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de Evangelio tanquam sibi inimica posuerunt, tanta invenitur amicitia atque concordia, ut nulla major desideranda sit. Quid enim congruentius, quam ut illum, cujus erat scelere frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur : illis autem, per quorum ministerium in prædicando Dei verbo fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus fructuosa terra serviret? Quod si in Veteri Testamento exhorrescunt maledicto Dei terram sterilem factam esse peccatori; cur non in Novo Testamento exhorrescunt maledicto Domini nostri Jesu Christi arborem fici aridam factam (Matth. xx1,19), nullo peccato domini sui? Item si Domini sententia delectantur, qua discipulis dicit ne de crastino cogitent, quod de victu eorum Deus curam gerat; cur non et prophetica sententia delectantur, qua cecinit dicens, Abjice in Dominum sollicitudinem tuam, et ipse te pascet (Psal. LIV, 23)? Ut hoc modo, si possint, miseri intelligant, et illa quæ detestantur in Veteri Testamento de Deo dicta, usque adeo recta esse, ut etiam in Novo inveniantur; et illa quæ in Novo laudant et prædicant, etiam in Veteri reperiri: unde clarescat bene intelligentibus utriusque Testamenti manifesta concordia.

CAPUT V. i. De eo quod scriptum est in Genesi : Fuciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ( Gen. 1, 26). Hunc locum Manichæi, quo scriptum est in Genesi, hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei, propterea dicunt Novo Testamento esse contrarium, quia Dominus in Evangelio dicit Judæis, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis : ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est (Joan. vni, 44): et quod alio loco Judici serpentum genimina et viperarum appellantur (Matth. 11, 7, et XXIII, 33). Non intelligunt illud esse dictum de homine antequam peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem Dei: hoc autem quod in Evangelio est, Vos ex patre diabolo estis, peccatoribus et infidelibus dici. Tribus enim modis in Scripturis sanetis filiorum nomen accipitur (a): uno, secundum naturam, quomodo Isaac filius Abrahæ, vel etiam cæteri Judai qui ex eadem origine veniunt: alio, secundum doctrinam, ut filius ejus in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit; sicut filios suos Apostolus appellat, qui ab illo didicerunt Evangelium (I Cor. iv, 14, 15): tertio, secundum imitationem, sicut filios Abrahæ nos vocat Apostolus, qui ejus fidem imitamur (Galat. 1, 7). Duobus ergo modis peccatores infideles Judæi, filii diaboli vocantur a Domino; vel quod ab ipso impietatem didicerunt, sicut de ipso diabolo Apostolus dicit, Qui nunc operatur in filiis diffidentia (Ephes. 11, 2): vel quod cum imitantur, quod magis pertinet ad id quod de illo dictum est, Et in veritate non stetit; quia et ipsi Judæi in veritate le(a) I Relract., cap. 22.

gis quæ sibi data est, non steterunt, Domino attestante et dicente, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim de me scripsit ( Joan. v, 46). Secundum eorumdem peccatorum venena etiam serpentum et viperarum genimina vocantur.

2. Ad imaginem autem Dei factum hominem, non tantum Genesis, sed etiam Apostolus clamat, cum dicit: Vir quidem non debet velare capul, cum sit imago et gloria Dei, mulier autem gloria viri ( I Cor. x1, 7). Et ut manifeste intelligatur non secundum vetustatem peccati quæ corrumpitur, sed sccundum spiritualem conformationen factum esse hominem ad imaginem Dei, idem apostolus monet ut exuti consuetudine peccatorum, id est, vetere homine, induamur nova vita Christi, quem novum hominem appellat. Et ut doceat hoc nos aliquando amisisse, renovationem illam vocat. Nam ita loquitur: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. 111, 9, 10). Filii ergo Dei sunt homines renovati ad ejus imaginem, et ei similes facti usque ad dilectionem inimici: sicut Dominus dicit, diligere nos debere inimicos nostros, ut similes simus Patri nostro qui in coelis est (Matth. v, 44, 45). Quod in potestate nostra ab ipso Deo esse positum docet Scriptura, cum dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1, 12 ). Fili autem diaboli dicuntur homines, cum imitantur ejus impiam superbiam, et a luce atque celsitudine sapientiæ decidunt, et non credunt veritati: quales Dominus arguit, cum dicit, Vos ex patre diabolo estis, etc. Cui loco evangelico propheta consonat, dicens: Ego dixi, Dii estis, el filii Altissimi omnes : vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6, 7).

CAPUT VI. — De eo quod scriptum est in Exodo : Пonora patrem tuum, el matrem tuam (Exod. xx, 12). Huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus Deus præcepit, illum Evangelii locum Manichæi dicunt esse contrarium, ubi Dominus cuidam dicenti, 1bo primum ut sepeliam patrem meum; respondit, Sine mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem veni, et annuntia regnum Dei (Luc. 1x, 59, 60). Quod codem modo solvitur, quo illud superius, ubi de uxore relinquenda dictum est, Propter regnum cœlorum : quia et parentes honorare debemus, et eos tamen propter annuntiationem regni Dei nulla impietate contemnimus. Nam si Veteri Testamento contrarium est Evangelium propter istam sententiam, incipit etiam Apostolo esse contrarium, qui et filios monet ut honorent parentes, et parentes ut diligant filios (Ephes. VI, 2-4, et Coloss. m, 20, 21). Non solum autem, sed etiam Dominus videbitur sibi ipsi esse contrarius (quod credere nefas est), quia loco alio dicit homini quærenti vitam aternam, Si vis venire ad vitam, serva mandata in quibus etiam illud commemorat, Honora patrem et matrem. Quibus mandatis perfectis etiam ad dilectionem Dei crescitur, in qua est tota perfectio. Nam dilectio proximi certus gradus est ad Apud Er. Lugd. Ven., sine ut mortui. M.

dilectionem Dei. Et ideo respondenti quod omnia mandata illa servavit, dicit unum ei deesse, si vult esse perfectus, ut vendat omnia quæ habet, et det pauperibus, et sequatur eum (Matth. xix, 17,-21). Ex quo manifestum est, et honorem parentum in gradu suo esse servandum, et eos tamen in divini amoris comparatione, præsertim si impedimento sunt, nulla dubitatione oportere contemni. Nam et in Scripturis veteribus habes positum : Qui dicit patri aut nutri, Non novi vos, et qui filios suos non agnoscit, ipse autem cognovit testamentum tuum (Deut. xxxш, 9). Ergo si et in Novo Testamento commendatur parentum dilectio, et in Veteri commendatur parentum contemptus, ex utroqué capite duo sibi Testamenta consentiunt.

CAPUT VII. 1. De eo quod in Exodo scriptum est: Ego sum Deus zelans, tribuens filiis tertiæ et quartæ generationis parentum peccata qui me oderunt (Exod. xx, 5). Huic loco Manichæi illud de Evangelio dicunt esse contrarium, quod Dominus dicit, Estote benigni sicut Pater vester cœlestis, qui solem suum oriri facil super bonos el malos (Matth. v, 45) : et illud aliud quod idem Dominus ait, Non solum seplies peccanti fratri dimittendum, sed etiam septuagies septies. (Id. xvii, 22). A quibus tamen si quæram utrum Deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabun. tur. Ipsi enim dicunt, Deum genţi tenebrarum æternum carcerem præparare, quam dicunt esse inimicam Deo. Et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. Sed cur ad capitula Veteris et Novi Testamenti veniunt, ut imperitos decipiant, et ea sibi adversa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. Sed dicant nobis, quibus dicturus est Dominus, Ite in ignem ælernum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus (Id. xxv; 41); si omnibus parcit et neminem damnat? Quare intelligendum est et illud rectum esse, quod Deus retribuit parentum peccata filiis qui eum oderunt. Ex eo enim quod addidit, qui me oderunt, intelligitur eos puniri peccatis parentum, qui in eadem perversitale parentum perseverare voluerunt. Tales enim non sævitia, sed potius justitia Dei, et sua iniquitate puniuntur, sicut Propheta ait, Sanctus enim Spiritus discipline effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate (Sap. 1, 5): id est, corripietur homo superveniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit Spiritus sanctus. Et alio loco: Hæc cogitaverunt, el crraverunt; excæcavit enim illos malitia eorum (Id. II, 21): Et alio loco: Funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. v, 22). Quibus testimoniis veteris Testamenti de Novo consentit Apostolus dicens: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. 1, 24). Qua concordia utriusque Testamenti satis ostenditur non esse sævum Deum, sed unumquemque in se sævire peccando.

2. Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem vindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui SANCT. AUGUST. VHI.

pater esse incipit populi Judaeorum, quatuor ætates sunt cum ista quæ nunc agitur, quas Matthæus evangelista distinguit (Matth. 1, 17). Una est ab Abraham usque ad David alia, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam tertia, a transmigratione in Babyloniam usque ad Domini adventum : inde usque ad finem quarta deputatur, tanquam senectus sæculi cæteris ætatibus longior. Quas ætates pro generationibus positas credimus, quamvis singule pluribus generationibus constent. Et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniæ, quando Judæorum est facta captivitas; in quarta vero, id est, post adventum Domini nostri, gens Judæorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intelligi quod dictum est, tertiæ et quartæ generationis peccata parentum redditurum Deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseverantes tenere, quam Dei justitiam sequi maluerunt. Nam non pertinere patris peccata ad filium juste viventem, propheta Ezechiel apertissime ostendit (Ezech. xvm, 14 17).

3. Quod autem in Evangelio dicitur, Estote benigni quemadmodum Pater vester cælestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos; non est Veteri Testamento contrarium. Hoc enim facit Deus ut invitet ad pœnitentiam, sicut dicit Apostolus, Ignoras quia patientia Dei ad pœnitentiam te invitat? Nec tamen ideo credendum est non puniturum Deum eos, qui, ut dicit idem apostolus, thesaurizant sibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. 11, 4, 5). Namque istam Dei patientiam et bonitatem etiam Propheta pra:dicat, dicens, Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt omnia, qui animas amas (Sap. x1, 27): et cætera inpumerabilia quibus intelligitur et in bonitate et in severitate misericordiam et justitiam Dei Testamentunt utrumque prædicare.

4. Si autem moventur quod dictum est, Ego sum zelans; moveantur etiam illo quod dicit apostolus Paulus, Zelo Dei vos zelo; desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. x1, 2). Sancta enim Scriptura verbis nostris loquens, etiam per hæc yerba demonstrat, nihil digne de Deo posse dici. Cur enim non etiam verba ista dicantur de illa majestate, de qua quidquid dictum fuerit, indigne dicitur; quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate præcedit? Nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam Dei, qua fornicari animam impune non şinit, zelum Dei Scripturæ vocaverunt. Est autem animæ fornicatio, aversio a fecunditate sapientiæ, et ad conceptum temporalium illecebrarum corruptio numque conversio.

5. Illud vero quod dimittendum esse dicit fratri, non solum septies, sed et septuagies septics, pœni tenti utique dicit. Deus autem illis se dicit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei per pœniten, tiam reconciliantur. Nam et apud prophetam Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris quantum ul rever▾ tatur et vivat (Ezech. xvm, 25, et xxxm, 11). Ex quo (Cinq.)

facile apparet, et in ea patientia quæ invitat ad œ. nitentiam, et in ea indulgentia quæ ignoscit pœnitentibus, et in ea justitia quæ punit eos qui corrigi nolunt, utrumque Testamentum couvenire atque congruere, tanquam ab uno Deo utrumque conscriptum.

CAPUT VIII. — De eo quod scriptum est in Exodo, Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. xx1, 24); et cætera talia. Huic loco Manich:ci, quod in veteri Lege par vindicta permittitur, et dicitur oculum pro qculo, dcntem pro dente esse perdendum, sic calumuiantur, quasi et ipse Dominus hæc duo sibi veluti adversantia atque contraria in Evangelio demonstraverit. Ipse enim ait : Audistis quia dictum est antiquis, Oculum pro oculo, et dentem pro dente: ego autem dico vobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam, præbe illi et alteram ; et quicumque voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium (Matth. v, 38-40). In quibus duabus sententiis revera duorum Testamentorum differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno Deo constitutorum. Nam quoniam primo carnales homines ardebant multo amplius se vindicare, quain erat illa injuria, de qua querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus, ut injuriæ acceptæ mensuram nullo modo dolor vindicantis excederet. Sic enim et donare aliquando posset injuriam, qui cam primo non superare didicisset. Unde Dominus jam per Evangelii gratiam ad summam pacem populum deducens, huic gradui superædificavit alterum; ut qui jam audierat non ampliorem vindictam, quam quisque læsus esset, reddere, placata mente totum se donare gauderet. Quod etiam in illis veteribus Libris Propheta prædicat, dicens: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mula (Psal. vn, 4, 5). Et alius propheta dicit de hujusmodi viro patiente injurias, et lenissime tolerante: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis (Thren. 1, 30). Ex quo intelligitur et mensuram vindicandi recte carnalibus constitutam, et onimodam injuriæ remissionem, non tantum in Novo Testamento esse præceptam, sed longe ante in Vetere prænuntiatam.

- ́ CAPUT IX. — 1. De eo quod scriptum est, quod loculus est Deus cum Adam et Eva, et cum serpente, et cum Cain, et cæteris antiquis (Gen. 1, IV, xu, etc.) inter quos etiam et nonnullis apparuisse scribitur, et ab eis visus esse, non uno, sed multis Scripturarum locis, in quibus et locutus esse Deus cum hominibus invenitur, et nonnullis apparuisse : insidiantur Manichæi, et dicunt omnia contraria esse Novo Testamento, quoniam Dominus dicit, Deum nemo vidit unquam, nisi unicus Filius, qui est in sinu Patris; ille annuntiavit nobis de eo (Joan. 1, 18); et iterum quod dicit Judaeis, Nec vocem illius aliquando undistis, nec faciem ejus vidistis, nec verbum ejus habetis in vobis manens : quia ei quem ille misit, non credidistis (ld. v, 37, 38). Quibus respondemus eo ipso, quod in Evangelio scriptum est, Deum nemo vidit un

quam, nisi unicus Filius qui est in sinu Patris; ipse annuntiavit nobis de eo, totam ipsam solvi posse questionem: quia ipse Filius, quod est Verbum Dei, non solum novissimis temporibus, cum in carne apparere dignatus est, sed etiam prius a constitutioné mundi, cui voluit de Patre annuntiavit, sive loquendo, sive apparendo, vel per angelicam aliquam potesta tem, vel per quamlibet creaturam: quia ipse est in omnibus veritas, et omnia illi constant, et omnia ![] ad nutum serviunt, atque subjecta sunt; ut etiam oculis per visibilem creaturam cui vult, quando die gnatur, appareat: cum ipse tamen secundum divinitatem suam, et secundum id quod Verbum est Patris, coæternum Patri, et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplis cissimo corde videatur. Et ideo quibusdam locis etiam Scriptura ipsa testatur angelum visum, ubi dic4 Deum visum (Gen. xvm, 1 et 2). Sicut in illa luctatione Jacob, et angelus dictus est ille qui apparuit (Id. xxxn, 24-30). Et cum apparuit in rubo Moyst (Exod. m, 2): et item in cremo, cum jam eduxisset populum de terra Ægypti, quando legem accepit, Deus ei locutus est (Id. xix, 3). Sed sive in rubo, cum eum misit; sive postea, cum ei legem dedit; angelum dicit Stephanus in Actibus Apostolorum ei apparuisse (Act. vn, 30, 35). Quod ideo dicimus, ne quis arbitretur Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri, et alicui visibiliter apparere, nisi per aliquam visibitem creaturam. Sicut enim Verbum Dei est in prophcta, et recte dicitur, Dixit Dominus; quia Verbum Dei, quod est Christus, in propheta loquitur veritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando veritatem angelus annuntiat; el recte dicitur, Deus dixit; et, Deus apparait et item dicitur recte, Angelus dixit, et, Angelus apparuit; cum illud dicatur ex persona inhabitantis Dei, illud ex persona servientis creaturæ. Ex hac regula etiam Apostolus ait: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christi (I Cor. XIII, 3)? 2. Si autem hoc movet, quod in Veteri Testamento etiam peccatoribus Deus loquitur, vel Ada vel Evar, vel serpenti; attendant etiam in Novo cujusmodi exemplum Dominus posuit de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est Dominus, cum ait : Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; hæc quæ præparasti cujus erunt (Luc. x11, 20)? Cum enim veritas etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est verax. Quod autem Judæis dicit, Nec vocem ejus aliquando audistis; ideo dicit, quia non obtemperaverunt isti duntaxat cum quibus loquebatur. Quibus dicit etiam, Nec faciem ejus vidistis ; quia non potest. Quod autem dicit, Neque verbum ejus habetis in vobis munens : quia in quo manet verbum Dei, Christus in illo manet, quem isti respuerunt. Nam cum ipse Dominus dixisset, Pater, clarifica me ea claritate qua fui apud le, priusquam mundus fieret; sonuit vox de cœlo, E clarificavi, et clarificabo (Joan. x11, 28, et xvn,5). Quain vocem mulli Judæorum præsentes audierunt, nec ideo

tamen audisse dicendi sunt, quia non obtemperaverunt ut crederent. Quapropter si nen est mirandum quod Verbum Dei, id est, unicus Filius Dei, qui de Patre annuntiat, cui vult per se ipsum, cui vult per aliquam creaturam manifestatur vel sonando, vel apparendo, cum tamen ipse per se ipsum mundo corde vidcatur, et per illum Pater; Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8): non est mirandum, ex utroque Testamento ista omnia testimonia consonare. CAPUT X. De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus Moysi et dixit illi: Loquere ad filios Israel: Sumite primitias ab omni homine, quod miki destinetis, hoc est, aurum, argentum, æramentum, purpuram, byssum, coccum, pilos caprinos, pelles rubras agnorum, ligna integra, oleum ad illuminationem, thymiamata, lapides pretiosos, hoc est, beryllos; et constituite tabernaculum, in quo commorari vobiscum possim (Exod. xxv, 2-8). Commovent etiam hinc Manichæi quæstionem, et huic Scripturarum loco illud in Evangelio dicunt esse contrarium, quod ait Dominus, Non jurabis, neque per cœlum, quia sedes Dei est ; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est (Mauh. v, 34 el 35). Disputant enim, et magnum aliquid sibi videntur dicere, cum dicunt : Quomodo ille Deus, cujus cœlum sedes, et terra scabellum pedum ejus est, in tabernaculo habitat, quod ex auro, et argento, et ære, et purpura, et pilis pecorum, pellibusque constructum est? Adhibentes etiam testem apostolum Paulum, quia dicit Deum lucem habitare inaccessibilem (I Tin. vi, 16). Quibus nos parem quæstionem referimus, et quod de Novo Testamento protulerunt, de Veteri Testamento proferimus. Ibi enim invenitur prius scriptum: Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum : quam domum ædificabitis mihi, aut quis locus requiei meœ? Nonne manus mea fecit hæc omnia (Isai. LXVI, 1 et 2)? Ecce habent ubi libri Veteris Testamenti prædicant Deum in teinplis manufactis non habitare et tamen Filius Dei nostri, flagello de restibus facto, expulit de templo cos qui boves et columbas vendebant, et nummulariorum evertit mensas; et ait, Domus Patris mei domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum (Joan. 11, 15, 16, et Matth. xxi, 12, 13). Si ergo aliquis istis duobus ex adverso capitulis constitutis, velit imperitos decipere, et dicere in Veteri Testamento magnificari Deum, cujus dicitur sedes cœlum, et terra scabellum pedum, et negatur habitare in domo manufacta; in Novo autem Testamento domus ejus dicitur templum constructum ab hominibus nonne Manichæi vel sero fatebuntur, et habitaculum Dei per manus hominum factum, ad aliquam significationem in utroque Testamento accipi; et Deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis, in utroque Testamento prædicari?

CAPUT XI. De eo quod in Exodo scriptum est, Ne adoraveritis deos alienos: et iterum, Deus vester zelans appellatur; zelans enim zelavil (Exod. xx, 5, et XXXIV, 14). Huic capitulo quod scriptum est, Ne adoraveri

tis deos alienos, cum calumniantur Manichæi, satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. Nec m rum, quandoquidem in secta sua numerosissimani deorum familiam commemorant atque commendant: quippe qui etiam ad ista visibilia venerunt, quæ pro istius veritatis luce venerantur et adorant; et ideo displicet eis quod scriptum est in Exodo, Ne adoraveritis deos alienos. Addunt etiam illud propter hoc dictum esse, Deus vester zelans appellatur; zelans enim zelavit: ut tanquam Deum zelantem non amemus, cujus zelo deos alienos adorare non sinimur. Et ideo dicunt ista Evangelio esse contraria, quoniam Dominus dicit, Pater juste, et1 mundus te non cognovit (Joan. xvn, 25): quasi non sit dicendus Deus justus, nisi nos deos alienos adorare permittat. Jus stum enim Deum et zelantem Deum tanquam contraria sibi esse dissertant, et decipiunt miseros, non intelligentes totani spem salutis nostræ esse zelunt Dei. Hoc enim nomine illa ejus significatur providentia, qua nullam a se animam fornicari impune permittit, sicut Propheta dicit: Perdes omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). Sicut enim ea quæ dicitur ira Dei, non perturbatio mentis est, sed potentia vindicandi : sic zelum Dei non cruciatum animi, quo maritus adversus uxorem, vel uxor adversus maritum torqueri solent, sed tranquillissimam sincerissimamque justitiam (a), qua nulla anima beat esse sinitur, falsis opinionibus pravisque cupiditatibus corrupta, et quodam modo gravidata. Illi euim hrc verba horrescunt, qui nondum viderunt ineffa bili majestati nulla verba congruere. Sic enim ab istis verbis temperandum putant, quasi aliquid dignum Deo dicant, cum ista non dicunt. Sanctus enim Spiritus hoe ipsum hominibus intelligentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa divina, bis etiam verbis uti voluit, quæ apud homines in vitio poni solent; ut inde admonerentur, etiam illa quæ cum aliqua dignitate Dei se putant homines dicere, indigna esse illius majestate, cui honorificum potius silentium, quam ulla vox humana competeret. Quæro zelum hominis, et invenio perturbationem cruciantem cor. Tamen cum quæro cansam, nihil aliud invenio, nisi quod non patitur conjugis adulterium. Maxime enim et proprie inter conjugia zelotypia dici solet. Itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et justus, sine ullo cruciatu, et tota facilitate, et nulla iniquitate peccatum conjugis vin dicaret. Quam tamen ejus actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie, translate tamen et recle zelum vocarem. Quis enin Tullio calumniatus est, qui certe noverat latine loqui, cum ait Cæsari: Nulla de virtutibus tuis, nec admirabilior, nec gratior misericordia est (Pro Q. Ligario, in fine)? Et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Numquid ergo virtus

Hic addimus particulam, et, quam in Mss. reperimus, juxta græcum.

Sic Ass. At editi, dignum Deo puteni. (a) Supple, intelligimus.

« PredošláPokračovať »