Obrázky na stránke
PDF
ePub

divitiarum est (Prov. xvi, sec. LXX). Unde exsultat Apostolus dicens, Quasi nihil habentes, et omnia pos~ sidentes (II Cor. vi, 10): si ergo in Novo Testamento præter æternam possessionem quæ promittitur san. ctis, hujus quoque possessionis quæ transitura est, multiplicatio non subtrahitur, et tanto fit uberior, quanto contemplius possidetur; quanto magis in Veteri Testamento carnalis populi præmia talia esse debuerunt, ipso tamen uno et vero Deo gubernatore omnium temporum omnia pro tempore moderante et administrante?

2. Sed ne in solis Novi Testamenti libris isti arbitrentur hæc esse contempla, audiant prophetam abjicientem talem felicitatem, et ad unum Dominum Deum confugiendum esse cantantem. Ita enim dicit: De gladio maligno erue me, et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os loculum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii ipsorum velut novellæ constabilitæ in juven!ute sua. Filiæ eorum compositæ et ornatæ velut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundæ, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassa. Non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal. CXLII, 11-15). Attendant ergo quomodo irrideatur ista felicitas in hominibus impiis, et tota beatitudo in Dco solo inconcussa figatur. Illi enim dicunt beatum populum cui hæc sunt; sed beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. Quod autem etiam illud conIrarium esse putaverunt huic loco Veteris Testamenli, quod Dominus ait, Omnis qui confusus fuerit me aut verba mea in gente ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur illum, cum venerit in gloria Patris sui et laude sanctorum (Marc. viii, 38); quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video. Quod şi propterea pertinet, ne aliquis territus de talium rerum damnis, Christum confiteri aut erubescat, aut timeat, quid habent quod dicant? Dicimus ita esse ista munera Dei, ut tamen sint infima, et in comparatione salutaris confessionis, non solum amittenda, sed ultro etiam projicienda : carnalibus tamen hæc amantibus, et nondum capientibus promissa cœlestia, ne ab idolis et dæmonibus ista peterent, utiliter a Domino Deo esse pollicita. CAPUT XIX. 1. De eo quod scriptum est in Lege: Ego sum qui divitias do amicis meis, et paupertatem inimicis meis. Huic sententiæ illud opponunt quod Dominus dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum exl regnum cælorum (Matth. v, 3) : et, Væ vobis divitibus, quia percepistis consolationem vestram (Luc. VI, 24), Sed cur nolunt et alia in Evangelio contueri ? Ubi enim scriptum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum; ¡bi sequitur, Beati mites, quoniam ipsi kæreditate possidebunt terram. Ecce habent amicos Dei hæreditate terræ divites fieri. Cum autem ad tantam egestatem dives ille redigitur, ut ab co paupere quem neglexerat, digito brevi in aqua tincto arenti linguæ suæ humorem stilari deprecetur

(Luc. xvi, 24), intelligant quomodo fiant pauperes inimici Dei, et id esse cognoscant quod in Lege scriptum est: Ego sum qui divitias do amicis meis, et paupertatem inimicis meis.

2. Nam istas divitias temporales et in veteri Scriptura essc contemptas et superius docui, et innumerabilibus locis qui legere voluerit, inveniet. Unde est etiam illud: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas (Psal. xxxvi, 16). Et illud: Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti ( Psul. cxvin, 72), Et illud : Judicia Dei vera justificata in idipsum', desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. xvin, 10). Et illud : Beatus vir qui invenit sapientiam, et immortalis qui videt prudentiam. Melius est enim illam mercari, quam auri et argenti thesauros. Pretiosior est autem lapidibus optimis, non resistit illi ullum malum; bene nota est omnibus appropinquantibus ei, et eis qui considerant eam diligcuter. Omne autem pretiosum non est illi dignum (Prov. III, 13-15). Et illud: Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus, et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ. Et præposui illam regnis et sedibus, et honestatem nihil esse duxi ad comparationem ipsius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum : quoniam omne aurum in compuratione illius arena est exigua, et tanquam lulum æstimabitur argentum ad illam (Sap. vi, 7-9). Ilæc isti si aut legerent aut non impie legerent, viderent omnia in utriusque Testamenti scripturis, et ad expetendum et ad fugiendum, et ad sumendum et ad rejiciendum sibi concordantia et suis gradibus ordinata.

CAPUT XX. 1. De eo quod scriptum est in Le ge: Si ambulaveritis in lege, el præcepta mea custodieritis; dabo pluvias tempore suo, et producet terra fructus suos, et arbores poma, et vindemiæ tuæ messibus succedent, et salio vindemiis : et saturabimini, et sedebitis in pace in terra vestra, el dormietis, et non erit qui vos terreut et perdam omnem belluam ex terra vestra ; et persequemini inimicos vestros, el cadent ante vos in gladio: et insequentur quinque ex vobis centum, el centum ex vobis persequentur decem millia, et concident inimici vestri ante vos in gladio: el veniam, el benedicam vos, et multiplicabo vos, et disponam vos. Manducabilis vetus quod inveteravit, et projicielis vetus ante norum (Levil. xxvi, 3-10). Jam neminem oportet postulare a nobis, ut hæc ostendamus quam congruenter. illi populo Deus promiserit. Multa enim de hac re diximus, et cui parva sunt, nimis tardus est. Sed tamen quod etiam huic loco de Novo Testamento dicunt esse contrarium : illud videlicet quod Dominus ait, Nolite portare aurum, neque argentum, neque nummos în zonis vestris ; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam; dignus est enim operarius mercede sua (Matth. x, 9 et 10): quid mirum si hæc Evangelistis donaverit? Numquid in hoc ministerium populus Judaicus vocabatur? Quæ tamen omnia spiritualiter perscrutanda sunt, ne ipse Do

Editi, in semetipsa. Quidam vero Mss., m idipsum; quam lectionem sequi solet Augustinus.

* omnes Mss., regimonüs. Cræce est, skêptrôn.

minas hominibus impiis contra sua præcepta fecisse videatur, qui etiam loculos habebat, quibus ad necessarium victum pecunia portabatur (Joan. xn, 6). Nisi forte dicturi sunt in zonis habere pecuniam, peccatum esse; în loculis autem, non esse peccatum. Non autem ista jussa, sed permissa esse Apostolis, ex hoc intelligitur, quod apostolus Paulus manibus suis operatus victum quærebat, non abusus ea potestate, sicut ipse loquitur, quam Dominus Evangelistis dedit (Act. xvm, 3; I Cor. iv, 12; I Thess. n, 9, et II Thess. 1, 8 et 9). Quod enim permittitur a Domino, etiam non facere licet: quod autem jubetur, nisi fiat peccatum

est.

2. Addunt etiam de illo divite, cui Deus dixerat, Stulle, hac noctè a te animam tuam expelam ; quæ antem præparasti, cujus erunt (Luc. x11, 20)? et dicunt non minus huic capitulo Legis esse contrarium: cum in isto inanitas irrisa sit vanæ lætitiæ, qui incerta illa pro certis habuit; populo autem Israel certam faciebat illam pollicitationem omnipotentia pollicentis. Unde apostolus Paulus scribens ad Timotheum, de divitibus sæculi hnjus, quos noverat in Ecclesiæ mem. bris habere suum locum, ita loquitur: Divitibus hujus sæculi præcipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui præstat nobis omntnia abundanter ad fruendum : benefaciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesautizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (1 Tim. vı, 17-19). Quis hic non intelligat non esse culpabile habere ista, sed amare et spem in eis ponere, et ca præferre aut etiam conferre veritati, justitiæ, sapientiæ, fidei, bonæ conscientiæ, charitati Dei et proximi, quibus omnibus anima pia dives est in secretis suis coram oculis Dei? Sed ut diligatur Deus, qui diligentibus se ista cuncta

1

ét invisibilia et æterna largitur, id est, se ipsum his omnibus plenum donat dilectoribus suis ut ergo ipse diligatur, illo etiam tempore quo carnalis anima, carnis videlicet affectibus implicata, nisi temporalia desiderare non novit, persuadendum illi est, quod etiam ista Deus dat homini; quia et verum est, et utilissime creditur. Hoc populo Israel factum est per illas pollicitationes, quas imperitissime miseri derident, ut etiam in ipsis infimis rebus, quomodo possent, Deum diligere assuescerent, quamvis plus ibi operetur timor. Quæ tamen omnia dona temporalia figuræ sunt donorum æternorum, et illa de inimicis vietoria præsignat victoriam de diabolo et angelis ejus.

3. Et quod isti adjecerunt quasi contrarium Veteri Testamento, quod Apostolus loquitur, Deum non pugua el dissensione, sed pace delectari (I Cor. xiv, 35): sciant talem Deum prædicari in Scripturis illis, cus pacem suam nemo possit auferre; non qualem ipsi prædicant, qui timens ne irrueret bellum régionibus suis, membra sua longe misit, ut peregrina bella tolerarent, et postea liberari atque purgari victa et in

Aliquot Mss., quibus omuris anima. ⚫ita Corbeiensis codex. At editi, prius.

quinata non possent. In natura vero humana, quæ peccato in inferiora defluxit, ita Deus pace delecta➡ : tur, ut non relinquat libramenta justitiæ, nec pacem quam diligit velit calcari a peccantibus, sed amari certantibus, apprehendi a victoribus, et ea carnalibus figurata promittere, spiritualibus aperta mon

strare.

-

CAPUT XXI. De eo quod scriptum est in Deuteronomio Maledictus omnis qui in ligno pependerit (Deut. xx1, 23). Licet sæpe a Manichæis ista quæstio ventilata sit, non video tamen quid habeat huic sententiæ contrarium quod ex Evangelio Adimantus opponendum putavit, ubi Dominus ait. Si vis perfectus esse, vende omnia quæcumque possides, et divide paué peribus, et tolle crucem tuam, el sequere me (Math. XIX, 21, et xvi, 24). Ilic præterquam quod crucem nominat, nihil attendit esse contrarium ei quod dictum est, Maledictus omnis qui in ligno pependerit ? quasi vero talem crucem possit quisque tollere et se qui Dominum. Sed illa tollitur, cum sequimur Domninum, de qua dicit Apostolus : Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. v, 24). Tali enim cruce vetus homo, id est, vetus vita perimitur, quam de Adam traximus, ut quod in illo fuit voluntarium, in nobis fieret naturale. Quod ostendit Apostolus dicens: Fuimus èt nos aliquando natura filii iræ, sicut et cæteri (Ephes. 11, 3). Si ergo vetus vita de Adam, unde et nominė veteris hominis vetus vita significatur; quid absurdum habet, quod in veterem hominem maledictum prolatum est, quem Dominus suspendit in ligno? Quia ex ipsa successione mortalitatem gestavit, de virginė Maria mortaliter natus, habens carnem non peceatricem, sed tamen similitudinem gerentem peccati' (Rom. vui, 3); quía mori poterat, et mors de peccato est. Unde etiam est illud: Scientes quia vetus homo nosler simul confixus est cruci cum illo, ut evacuetur corpus peccati (1d. v1, 6). Non ergo Dominus per linguam Moysi famuli Dci, sed mors ipsa mcruit maledictum, quam Dominus noster suscipiendo evacuavit. Mors itaque illa pependit in ligno, quæ per mulierem ad hominem serpentina persuasione pervenit. Unde etiam serpentem, ad significationem ipsius mortis, Moyses in eremo exaltavit in ligno. Et quoniam a mortiferis cupiditatibus per fidem sanamur crucis Domini, qua cruce mors ligno suspensa est; propterea qui serpentum morsibus venenabantur, conspecto serpente qui fixus erat atque exaltatus in ligno, continuo sanabantur (Num. xx1, 9). Huic sacramento ipse Dominus attestatus est dicens: Sicut enim Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. 11, 14). Suscipiendo autem ignominio sissimum apud homines mortis genus Dominus Hoster Jesus Christus, hoc est, mortein crucis, commenda vit nobis dilectionem suan), ut merito Apostolus diceret, accendens nos in ejus charitatem: Christus' nos' redemil de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum

• Corbeiensis.codex, sin:ilitudinem gerentem carms pecculi.

Scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. m, 13). Ut non solum nullam mortem, sed etiam nullum mortis genus Christiana libertas, sicut Judaica servitus, formidaret.

. CAPUT XXII. De homine quem lapidari Deus. jussit, qui sabbato inventus est ligna colligere (Num. xv, 35). Dominus in Evangelio ubi hominis manum aridam sanavit die sabbati (Matth. xn, 10-13), divi num opus fecit, non humanum; nec ab otio recessit qui jussit et factum est. Et ideo non est simile hoc factum ligna colligenti, quod facere cum inventus esset homo die sabbati, jussu Dei lapidatus est. De servili autem observatione sabbati, et de vindicta temporalis mortis, jum multa dicta sunt. Sicut enim tempore charitatis bonitas, sic tempore timoris severitas Dei maxime commendatur. Et cum adhuc non oporferet ante adventum Domini nudare populo legitimarum sacramenta figurarum, non invitabantur significala intelligere, sed jussa cogebantur implere: nondum enim Deo inhaerebant per spiritum, sed per carnem legi serviebant. Miror autem quod isti plangunt lapidatum hominem Dei præcepto, quia contra jussum Legis ligna collegit, et non plangunt arborem arefactam verbo Christi (Id. xxi, 19), que contra nullum præceptum fecerat; cum talem animam arboris esse credant, qualem hominis.

CAPUT XXIII. De eo quod scriptum est: Mulier tua sicul vinea frondescens, et filii tui ut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ, et videbis filios filiorum tuorum; et scies quia hoc modo benedicitur homo qui timet Dominum (Psal. cxxvii, 2-4). Hoc per prophetam figurate dictum, et ad significationem Ecclesix pertinere Manichæi non intelligunt, et putant contrarium esse quod in Evangelio Dominus de spadonibus ait, qui se ipsos castrant propter regnum cœlorum (Matth. xix, 12). Sed nos jam et de viro, et de uxore, et de spadonibus, quantum satis fuit, in tertio capiAulo disseruimus.

CAPUT XXIV. De co quod scriptum est apud Salomonem: Imitare formicam, et intuere diligentiam ejus, quia ab æstatis tempore usque ad hiemem colligit sibi alimonias (Prov. vi, 6, 8). Neque hoc intelligunt Manichæi spiritualiter esse accipiendum, et putant præceptum esse ut thesaurizemus in terra, aut etiam curemus hæc horrea, quæ sine ullo præcepto multum homines implere festinant. Et ideo illud Adimantus ex Evangelio dicit adversum esse huic sententiæ, ubi Dominus ait: Nolite cogitare de crastino (Matth, VI, 34). Sed neque hoc intelligunt ad id pertinere, ut temporalia non amemus, neque timeamus ne nobis desint necessaria, et propter ipsa conquirenda vel Deo vel hominibus serviamus. Nam si hoc ideo dictum est, ut non servetur panis in crastinum, magis hoc implent vagi Romanorum, quos Passivos (a) ap

(a) Vaticanus codex, Passiones. Melius alii Mss. cum ediAis, Pas wos. Vox est Afris præsertim scriptoribus familiaris, significans hic loci vagum, inconstans et vile hominum genus. sic Tertullianus, lib. contra Valentin., passivos discipulos vecit, passim vagos nec uni magistro addictos. Et lib. 1. contra Marcion passivum convictum dicit indifferentem et ¡rom.scuum. Et lib. 1 ad Uxorem, licentiam passivam, id

pellant, qui annona quotidiana satiato ventre, aut do nant statim quod restat, aut projiciunt, quam vel Domini discipuli, qui etiam cum ipso Domino cœli et terræ in terra ambulantes loculos habebant; vel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum contemptor, sic tamen gubernavit ea quæ præsenti vitæ erant necessaria, ut etiam de viduis præceperit dicens, Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat illis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit (I Tim. v, 16). Sed tamen illud de formica ita positum est, ut quemadmodum illa æstate colligit unde in hieme pascatur, sic unusquisque Christianus in rerum tranquillitate, quam significat æstas, colligat verbum Dei, ut in adversitate et tribulationibus, quæ hiemis nomine significantur, habeat unde spiritualiter vivat. Non enim in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. vi, 3, et Matth. iv, 4). Si autem hoc eos movet, quod in terra condit formica quod colligit; irascantur etiam illi thesauro quem Dominus in agro dicit inventum (Matth. xm, 44).

CAPUT XXV. - De co quod scriptum est in Osee: Da illis ventrem vacuum et ubera arida: mortifica semen ventris ipsorum, ne pariant (Osee 1x, 14). Et hæc prophetica locutio est utique figurata. Nam et ventrem non carncum intelligunt in Evangelio, cuin legunt: Flumina aquæ vivæ fluent de ventre ejus (Joan, vii, 58). Et ubera quædam habebat Apostolus, cum diceret, Lac vobis polum dedi, non escam (1 Cor. III 2): et iterum, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix fovens filios suos (I Thess. 11, 7). Et Galatas ad carnalia declinantes iterum parturit, donec Christus in eis formetur (Galat. iv, 19) Et ideo huic propheticæ sententiæ non repugnat quod Adimantus posuit ex Evangelio, quod in resurrectione a mortuis, neque nubent, neque uxores ducent, ncque morientur, sed sunt ut Angeli Dei (Matth. xx11, 30). Nam hoc est utique quod accipiunt etiam spadones, de quibus Isaias loquitur: Locum nominatum multo meliorem filiorum et filiarum, nomen æternum dabo eis, in quit (Isai. Ly1, 5). Non ergo isti arbitrentur in solo Evangelio tale præmium promitti sanctis: ventremque vacuum et ubera arida et mortificatum semen, ne pariant, intelligant de his esse dictum de quibus dicit Apostolus, Sicut enim lamnes et Iambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem : sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (11 Tim. II, 8 et 9). Cum ergo ultra non proficient, tunc habebunt ventrem vacuum, et ubera àrida, et mortificatum semen. In qua sententia se isti tanquam in speculo dignentur inspicere. CAPUT XXVI. De eo quod scriptum est in Amos propheta: Si fieri potest ut ambulantes duo in via minime se agnoscant, et leo sine præda ad catulum suum

[ocr errors]
[ocr errors]

est, vagam et indifferentem: quo etiam sensu apud Hieronymum in Ezech. xvi legitur passiva libido. In concilio Carthagiaensi primo, cap. 8, dicitur Communio passiva, id es indifferens; et ibidem, cap. 11, passiva corpora, id est, quæ libet.

sie Mss. juxta græcum. Editi vero, Mambres.

revertatur; si decidet avis sine aucupe in terram, si ten-
dunt muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit
sonum tuba in civitate, ut plebs non lerrcatur : ita etiam
matum aliquod in civitate non perpetratur, quod Domi-
nus non faciet (Amos 111, 3-6). Malum hoc loco non
peccatum, sed pœna intelligenda est. Dupliciter enim
appellatur malum; unum quod homo facit, alterum
quod patitur: quod facit, peccatum est; quod patitur,
pœna. De pœnis ergo loquebatur Propheta, cum hoc
diceret. Divina enim providentia cuncta moderante
et gubernante, ita homo male facit quod vult, ut
male patiatur quod non vult. Sic autem isti accusant
Prophetam ista dicentem, quasi in Evangelio non le-
gerint: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex
his non cadit in terram sine Patris vestri voluntate
(Matth. x, 29)? Ita ergo Deus malum facit, quod non
ipsi Deo malum est, sed eis in quos vindicat. Itaque
ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit; quia omue
justum bonum est, et justa est illa vindicta. Et ideo
non est contrarium, quod Adimantus objicit dixissc
Dominum Arbor bona fructus bonos facit; mala au-
tem arbor malos fructus facit (Id. vi, 17). Quamvis
enim malum sit gehenna damnato; justitia tamen Dei
bona est, et ipse fructus est ex arbore bona. Ille an-
tem malis peccatorum suorum thesaurizat sibi iram in
die ire et revelationis justi judicii Dei, qui reddet
unicuique secundum opera sua (Rom. 11, 5, 6).
Quanquam istæ duæ arbores manifestissime in simi-
litudine duorum hominum positæ sint, id est, justi et
injusti: quia nisi quisque voluntatem mutaverit, bo.
num operari non potest. Quod in nostra potestate
esse positum, alio loco docet, ubi ait: Aut facile ar-
borem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arbo-
rem malam, et fructum ejus malum (a). Illis enim hoc
dicit, qui putabant se bona loqui posse, cum essent
mali, hoc est, bonos fructus facere, cum essent ar-
bores mala. Sic enim et subjungit : Hypocritæ, quo-
modo potestis bona loqui, cum mali sitis (Matth, xII,
33, 34)? Mala ergo arbor fructus bonos facere non
potest: sed ex mala fieri bona potest, ut bonos fru-
etus ferat. Fuistis enim aliquando tenebræ, inquit Apo-
stolus; nunc autem lux in Domino. Tanquam si dice-
ret, Fuistis aliquando arbores malæ, et ideo non po-
teratis tunc nisi malos fructus facere: nunc autem lux
in Domino, id est, et jam facti arbores bonæ, date
fructus bonos; quod sequitur dicens, Sicut filii lucis
ambulate: fructus enim luminis est in omni justitia et
veritate; probantes quid sit beneplacitum Domino (Ephes.
v, 8-10). Nam et in ipso Evangelii capitulo, si non
studio malevolentia fugeret Adimantus, posset ad-
vertere quomodo dicatur Deus malum facerc. Ibi
eniin ait Dominus, quod etiam iste commemoravit :
Omnis arbor quæ non facit fructus bonos, excidetur, et
in ignem mittetur (Matth. vii, 19). Hæc sunt mala quæ
Deus facit, id est, peccatoribus poenas, quod in ignem
mittet arbores, quæ in malitia perseverantes fieri
bonæ noluerint, cum hoc ipsis arboribus malum sit.
Deus autem,
ut sa'pe dixi, non dat fructus malos,

(a) I Retract., cap. 22, n. 4.
SANCT. AUGUST. VIII.

quia justitiæ fructus est vindicta peccati. CAPUT XXVII. De eo quod in Isaia propheta scriptum est: Ego sum Deus qui facio pacem, et constituo mala (Isai. XLV, 7). Etiam hoc eadem regula solvitur. Non enim reprehendit Adimantus quod dixit Deus, facio pacem; sed quod dixit, constituo mala. Cum Paulus apostolus hæc duo similiter uno in loco etiam latius tractaverit dicens, Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severilatem; in le aulem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos (Rom. x1, 22 et 23). In hoc sermone apostolico satis apparet bonitas Dei, secunduin quam dixit Isaias, Ego sum Deus qui facio pacem; et severitas, secundum quam dixit, constituo mala. Simul etiam ostendit in nostra potestate esse, ut vel inscri bonitate ipsius, vel excidi severitate mereamur (a). Non ergo est Isaiæ contrarium Evangelium, sicut putat, vel polius putari cupit Adimantus, ubi Dominus ait: Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9). Vel ex ipsa enim parte debuit agnoscere, etiam Isaiam scire filios Dei esse pacificos, quia per eum dixit Deus, Ego sum qui facio pacem. Sed cum in alia parte ad male intelligendum oculum fixit, in altera se ipse excæcavit. Quod si vellet alius similiter excus dicere bonum esse Vetus Testamentum, ubi dicit Deus, Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. xxxш, 11); malum autem esse Novum Testamentum, ubi dicit Christus, Ite in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41): nonne in foveam cadens omnes qui se sequerentur, indoctos et Scripturarum ignaros in imperitiae excitatem ger minante' malitia secum pariter praecipitaret? Qui autem oculo pio legit, et in Novo Testamento invenit quod isti accusant in Vetere, et in Vetere quod lau dant in Novo.

[ocr errors]

CAPUT XXVIII. 1. De eo quod scriptum est in Isaia: Et factum est co anno quo mortuus est Ozias rex, vidi Dominum sedentem in sede altissima ; et plena erat domus gloriæ ipsius, et in circumitu Seraphim stabant, senas alas habentes, et binis quidem operiebant faciem ipsius, binis vero pedes (Isai. vi, 1 et 2). Huic loco illud opponit Adimantus, quod ait Apostolus : Regi autem sæculorum invisibili honor et laus in sæcul i (1 Tim. 1, 17). In qua quæstione quærendum est, quid ei visum fuerit; vel in illa visione Isaiæ binas alas prætermittere, quibus volabant Seraphim, dicentes. Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth: vel in Apostoli verbis non totum dicere. Nam ita dicit Apostolus: Regi autem sæculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. An forte timuit ne Trinitatis commemoratio commendaret Prophetam lectori, et aliquid magnum ibi latere su spicaretur? Ter enim dicitur, Sanctus, sanctus, san clus Dominus Deus sabaoth. In Apostolo autem forte

Victorinus Ms. et unus e vaticanis, geminante. Alter Vaticanus codex, geminente. Corbeiensis, geminantem. (a) I Retract, cap. 22, n. 4.

(Sir.)

:

vidit, quod si dixisset, mcorruptibili Deo; responderetur illi quod nunc istis dicimus: Quid ergo incorruptibili Deo factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? Aut si forte mendosos codices legerat, aut iste mendosus est ubi nos ipsum Adiman'tum legimus, non est diutius de re dubia disserendum sed jam quaerendum est quomodo et Propheta dixerit vidisse se Deum in sede altissima, et apostoJus Paulus verum dixerit, invisibilem Deum. Interrogo itaque istos utrum invisibilia possint conspici. Si dicunt posse; quid ergo calumniantur, si Deum invisibilem Propheta conspexit? Si autem dicunt non posse; ipsi Apostolo potius calumnientur, si audent, qui ait : Invisibilia enim Dci, a constitutione mundi, ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. 1, 20). Ipse enim dixit esse invisibilia; et ipse rursus dicit, conspiciuntur. Nonne hic coguntur fateri oculis corporeis esse invisibilia, menti vero esse visibilia? Sic igitur et Propheta Deum, qui corporaliter invisibilis est, non corporaliter, sed spiritualiter vidit.

per

2. Nam multa genera visionis in Scripturis sanctis inveniuntur. Unum, secundam oculos corporis ; sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre ( Genes. xvi, 1), et Moyses ignem in rubo (Exod. m, 2), et discipuli transfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Eliam (Matth. xvii, 2, 3): et cætera hujusmodi. Alterum, secundum quod imaginamur ea quæ per corpus sentimus: nam et pars ipsa nostra cum divinitus assumitur, multa revelantur, non per oculos corporis, aut aures, aliumve sensum carnalem; sed tamen his similia, sicut vidit Petrus discum illum submitti e cœlo cum variis animalibus (Act. x1, 5, 6). Ex hoc genere est etiam istud Isaiæ, quod imperitissime impii reprehendunt. Non enim Deum fornia corporea circumterminat. sed quemadmodum figurate, non proprie, multa dicuntur; ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium autem genus visionis est secundum mentis intuitum, quo intellecta conspiciun-, tur veritas atque sapientia: sine quo genere illa duo quæ prius posui, vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem inittunt. Cum enim ea, quae sive corporeis sensibus, sive illi parti animæ quæ corporalium rerum imagines capit, divinitus demonstrantur, non solum sentiuntur his modis, sed etiam mente intelliguntur, tunc est perfecta revelatio. Ex hoc tertio genere est visio illa quam commemoravi, dicente Apostolo, In*-visibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quæ fa

[ocr errors]

cla sunt, intellecta conspiciuntur. Ilac visione videtur Deus, cum per pietatem fidei et per agnitionem Dei morum optimorum corda mundantur. Quid enim profuit Balthasari regi, quod manum scribentem ante oculos suos in pariete conspexit? Cui visioni quia non potuit adjungere mentis aspectum, quærebat adhuc videre quod viderat. Tali autem acie luminis, qua ista intelliguntur, Daniel præditus, mente vidit, quod ille viderat corpore (Dan. v). Rursus illa parte animi, quæ imagines corporum capit, vidit somnium Nabuchodonosor rex: et quoniam non habebat idoneum oculum mentis ad melius videndum quod viderat, id est, ad intelligendum quod viderat, ideo ad interpretandum visum suum, aspectum quæsivit alienum, ejusdem scilicet Danielis cui tamen aperienti ut certam accommodaret fidem, etiam ipsum somnium ut sibi diceretur exegit. Daniel autem revelante sancto Dei Spiritu, et quid ille vidisset in somnis ea parte vidit qua corporum capiuntur imagines, et quid significaret mente conspexit (Id. n). Non est autem propheta veri Dei et summi, qui oblata divinitus visa, vel solo corpore, vel etiam illa parte spiritus videt qua corporum capiuntur imagines, et mente non videt. Sed plerumque in Scripturis sic posita inveniuntur, quemadmodum visa sunt, non etiam quemadmodum intellecta sunt; ut mentis visio, in qua totus fructus est, exercendis lectoribus servaretur. Sed ex multis quæ aperte sunt scripta, manifestatur nobis quomodo illa intellexerint, quæ sic in libris posuerunt, quomodo figurate illis demonstrata sunt. Ad duo enim genera illa visionis pertinent figurata de monstrationes: ad mentis autem, id est, ad intelligengentiæ visionem simplex et propria pertinet revelatio rerum intellectarum atque certarum. Omnia tamen hæc genera mirificis et ineffabilibus distributionibus exhibet atque moderatur Spiritus sanctus summæ incommutabilisque sapientiæ. Sed isti miseri sunt qui calumniantur Prophetæ dicenti quod Deum viderit, objicientes apostolicam sententiam, ubi invisibilem dixit. Si enim alter objiciat huic apostolico verbo evangelicum verbum, quo Dominus ait, Beati mundi cordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8); quomodo respondebunt posse invisibilem videri? Verbo enim premunt imperitos, et quatenus invisibilis Deus dictus sit, etsi cognoscunt, cognosci timent. Tanta est pernicies animorum, qui cum vincere hominem volunt, ab errore vincuntur.

IN SUBSEQUENS OPUS,

Vide lib. 2, cap. 2, Retractationum, tom. 1, col. 631, a verbis, Liber contra Epistolam Manichæi (a), usque ad verba, Unum verum Deum. M.

(4) Librum hunc anno 396 aut 397 scri tum intelligimus ex Retractationum serie, in qua post libros ad Simplicianum, ques Augustinus in exordio sui episco, atus edidit, proxime collocatur. Porro ex eadem Manichæi Eistola, cujus isthic Princi ia reprehendit, fragmentum reperies infra, in libro de Natura Boni, cap. 46, et alia quædam in libro de Fide contra Manichæos, capp. 5, 7 et 11.

« PredošláPokračovať »