Obrázky na stránke
PDF
ePub

non solum per se ipsa pulchra essent, quia tam recta essent: sed interjecto quoque intervallo ita sibi congruerent, ut hinc atque illine pariles rectitudines etiam sine ulla conjunctione, ipsa tamen similitudine in unam pulchritudinem' convenirent. Cum autem accedit ista conjunctio, quid concordius ac pacatius hac utraque terra; quid vero etiam ipsa copulatione duorum rectorum laterum pulchrius dici aut cogitari possit, non invenio.

CAPUT XXVII. 29. Pulchritudo recti lateris posset terræ tenebrarum detrahi sine ulla detractione substantiæ. Sic malum animæ accidit nulla addita detractave substantia. Latus terræ tenebrarum in quantum rectum esset, boni aliquid haberet a Deo conditore. Quid faciam cum errore perversis et consuetudine implicatis miserrimis animis? Non enim sciunt isti homines quid loquantur, cum hæc loquuntur: non enim attendunt. Rogo, nemo vos urget, nemo in certamen premit, nemo præteritis insultat erroribus, nisi qui divinam misericordiam expertus non est, ut careret erroribus: tantum id agamus, ut aliquando finiantur. Intuemini paululum sine animositate et amaritudine. Omnes homines sumus; non nos, sed errores et falsitates oderimus. Quæso, intuemini paululum. Deus misericordiarum, adjuva intuentes, et verum quærentibus interius lumen accende. Quid enim intelligimus, si non intelligimus rectum melius esse quam pravum? Quæro ergo a vobis, si placide modesteque accipitis, rectum latus terra: tenebrarum, quod recto lateri terræ lucis adjungitur, si quispiam depravaret, nullamne illi pulchritudinem adimeret? Necesse est fateamini si latrare nolitis, non solum ei, si depravetur, pulchritudinem auferri, sed earn etiam pulchritudinem quam cum recto latere terre luminis potuit habere communem. Hanc ergo auferens, et de recto pravum faciens, ut discordaret quod concordabat, et abhorreret quod congruebat, numquid aliquam inde auferret substantiam? Sic ergo discite, non substantiam malum esse, sed sicut in corpore commutatione formæ in deterius, amitti speciem, vel potius minui, et fœdum dici quod pulchrum antea dicebatur, et displicere corpus quod antea placuerat: sic in animo rectæ voluntatis decus, quo pie justeque vivitur, commutata in deterius voluntate depravari; quo peccato effici animam miseram, quæ honestate rectæ voluntatis beatitatem obtinebat, nulla addita detractave substantia.

30. Deinde etiam illud cogitate, quia etsi concedamus aliis causis latus terræ tenebrarum malum esse, quod obscurum, quod tenebrosum, vel si quid aliud dici potest, non tamen in eo quod rectum est malum est. Sicut ergo concedo in ejus colore esse aliquid mali, sic necesse est et vos concedatis esse in ejus rectitudine aliquid boni. Nefas est itaque hoc quantumcumque boni est *, alienare ab artifice Dco,

' ras voces, in unam pulchritudinem, addidimus ex vetere codice Cori:eiensi. Editi, cum errore tanto. Ahest, tanto, a MSS.

[ocr errors]

Sic Mss. At editi, non vos, sed errores et falsitates odi

Ju editis, quantumermque bonum c:1.

194

a quo esse omne bonum quod in quacumque natura est, nisi credimus, perniciosissime erramus. Quomodo ergo ille et summum malum esse dicit hanc terram, in cujus lateris rectitudine invenio, quantum, ad corpus attinet, non parvæ pulchritudinis bonum ; et ab omnipotente atque optimo Deo eam vult esse penitus alienam, cum id ipsum bonum quod in illa invenimus, cui alii tribuendum sit, nisi auctori bonorum omnium, non inveniamus ? Sed malum erat, inquit, etiam illud latus. Puta malum esse: deterius esset certe si non rectum, sed distortum esset. Quomodo igitur est summum malum, quo potest aliquid cogitari deterius? Deinde necesse est aliquid boni sit, quo carendo fit res quæcumque deterior. Carendo autem rectitudine fieret latus illud deterius. Inest ergo illi boni aliquid rectitudo. Et nunquam mihi dices unde inest, nisi ad eum te contuleris, a quo sive magna sive parva, omnia tamen bona esse fateamur. Sed jam a lateris hujus consideratione transea. mus ad alia.

CAPUT XXVIII. — 31. In terra tenebrarum naturas quinque ponit Manichæus.—Habitubant, inquit, in illa terra ignea corpora, genera scilicet pestifera. Cum dicit, habitabant ; animata utique atque viventia vult intelligi. Sed ne de verbo calumniari velle videamur, attendamus istos omnes habitatores terræ illius, quemadmodum in quinque genera viva distribuat. Ilic infinitæ, inquit, tenebræ, ex eadem manantes natura inestimabiles, cum propriis fetibus: u!!ra quas erant aquæ cœnosæ ac turbidæ cum suis inhabitatoribus; quarum interius venti horribiles et vehementes cum suo principe et genitoribus. Rursum regio ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. Pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena, in qua morabatur immanis princeps et omnium dux, habens circa se innumerabiles principes, quorum omnium ipse erat mens et origo: hæque fuerunt naturæ quinque terræ pestiferæ. Animadvertimus quinque naturas quasi partes unius naturæ, quam vocat terram pestiferam. IIæ sunt autem tenebræ, aquæ, venti, ignis, fumus, quas quinque naturas sic ordinat, ut exteriores cæteris sint tenebræ, a quibus numerare incipit. Intra tenebras, aquas constituit; intra aquas, ventos; intra ventos, ignem; intra ignem, fumum. Et habebant ista quinque naturæ a quæque genera inhabitatorum suorum, quæ nihilominus quinque sunt. Quæro namque utrum genus unum habitantium fuerit in omnibus quinque naturis, an diversa genera, sicot nature ipsa diverse sunt. Diversa fuisse respondent, et de aliis libris ita docent, quod tenebræ habuerunt serpentes; aquæ, natantes, sicut sunt pisces; venti, volantes, sicut sunt aves; ignis, quadrupedes', sicut sunt equi, leones, et cætera hujusmodi ; fumus, bipedes, sicut sunt homines.

[ocr errors]

CAPUT XXIX. - 52. Refellitur hoc deliramentum. Quis igitur ista ordinavit? quis distribuit atque distin

1 Sic viss. At editi, tenebras habitaverunt serpentes ; aquas natantes, sicul sunt pisces; ventos velantes, sicut sunt aves; ignes quadrupedes, etc,

xit? quis numerum, qualitates, formas, vitam dedit? Hæc enim omnia per se ipsa bona sunt, nec invenitur unde cuique naturæ nisi ab omnium bonorum Deo auctore tribuantur. Non enim sicut chaos describere, vel quoquo modo insinuare etiam poetæ solent, informem quamdam materiem sine specie, sine qualitate, sine mensura, sine numero et pondere, sine ordine ac distinctione, confusum nescio quid, atque omnino expers omni qualitate; unde ilJud quidam doctores græci &πolov vocant: non ergo sic isti hanc quam vocant terram tenebrarum insinuare conantur: sed omnino aliter longeque diverse atque contrarie latus lateri adjungunt atque colliniant 1: naturas quinque numerant, distinguunt, ordinant, qualitatibus propriis enuntiant; nec eas desertas ac infecundas esse permittunt, sed suis inhabitatoribus complent eisque ipsis formas congruas et suis habitationibus accommodatas attribuunt, et, quod antecellit omnibus, vitam. Hæc tanta bona enumerare, ét ab auctore omnium bonorum Deo aliena esse dicere, hoc est nec in rebus agnoscere tantum ordinis bonum, nec in se tantum erroris malum.

:

CAPUT XXX. - · 33. Quam multa bona in iis naturis, quas ponit Manichæus in terra tenebrarum. — Sed ista, inquit, genera quinque illas naturas inhabitantia, sæva erant atque pestifera. Quasi ego in eis sævitiam pestemque laudaverim. Ecce ego tecum vitupero quæ in illis mala esse criminaris : lauda tu mecum quæ in illis bona ipse commemoras: ita videbis bona malis permixta te velle constituere pro summo et extremo malo. Vitupero ibi tecum pestem: lauda ibi mecum salutem. Non enim genera illa vel gigni, vel nutriri, vel inhabitare terram illam sine salute aliqua potuissent. Vitupero ibi tecum tenebras lauda ibi mecum fecunditatem. Tenebras enim dicis inestimabiles ; et addis tamen, cum propriis fetibus. Quanquam tenebræ non sunt corporea; totumque hoc nomen lucis absentia est: sicut nuditas, carere vestitu; et inanitas, vacare corporis plenitudine: ac propterea tenebræ nihil gignere potuerunt, quamvis terra potuerit tencbrosa, id est, carens luce, aliquid gignere. Sed interim hoc omittamus: fetus tamen ubi exoriuntur, et temperamentum est aptum saluti 2, et quædam concordia numerosa ordinat atque in unitatem coædificat membra nascentium, sibimet invicem moderationis pace congruentia. Quae omnia quis non intelligat majori laude, quam tenebras vituperatione dignanda? Vitupero ibi tecum cœnum turbidum aquarum lauda ibi mecum et ipsam specie:n qualitatemque aquarum, et inhabitatorum natantium membra congruentia, vitam corpus continentem et regentem,et omne temperamentum sui generis valetudini accommodatum. Quantumvis enim aquas cœnosas turbidasque reprehendas, eo tamen quod tales aquas dicis, ut animan

[blocks in formation]
[ocr errors]

tia sua possent et gignere et continere, speciem illius qualiscumque corporis et partium similitudinem, qua in unam formantur pacanturque qualitatem, auferre non potes; quia si abstuleris, nullum erit corpus : quæ omnia, si es homo, sentis esse laudanda. Et quantumvis illorum inhabitatorum sævitiam, et inter impetus dilacerationes et vastationes exaggeres. non eis tamen adimis numerosos formarum terminos, quibus sibi singula eorum corpora membrorum parilitate pacata sunt, et temperamentum salutis, et moderamen animæ partes sui corporis in unitatem amicitiæ concordiæque redigentis: quae si humano sensu intueris, vides plus esse laudanda quam illa vituperanda quæ displicent. Vitupero ibi tecum horrorem ventorum lauda ibi mecum eorumdem ventorum spirabilem nutricemque naturam, et speciem corporis convenientia partium continuati atque diffusi quibus rebus omnibus illos inhabitatores suos poterant et gignere, et alere, et salubriter continere ; eorumque inhabitatorum, cum cætera quæ in omnibus animantibus superiori ratione laudata sunt, tum proprie impigros et faciles unde velint et quo velint transitus, et alarum in volatu concordem nisum et non imparem motum. Vitupero ibi tecum corruptionem ignis lauda ibi mecum genitabilem ignem, et vigentem opportunamque ejus temperationem nascentibus, et ut coalescerent, et ut suis numeris lineamentisque perficerentur, et ut vivere atque habitare ibi possent: quæ omnia non solum in ignis habitatione, sed in ipsis quoque habitantibus miranda et landanda esse cognoscis. Vitupero ibi tecum obscuritatem fumi, et immanitatem principis qui in co, sicut dicis, morabatur : lauda ibi mecum quod vel in ipso fumo nullam partem invenis dissimilem cæteris; ex quo in genere suo partium inter se suarum congruentiam modumque custodit, ut quadam unitate sit quod est: quæ nemo sobrie considerat, et non mira. biliter laudat. Quid, quod etiam fumo addis vim potentiamque generandı, quando eidem quoque inhabitatores principes tribuis: ut quod hic nunquam vidimus, ibi fumus fecundus sit, et salubrem suis habitatoribus præbeat mansionem?

CAPUT XXXI. 34. De eodem argumento. Quod etiam in ipso fumi principe immanitatem solam advertisti quam vituperares, nonne debuişti attendere caetera quæ te in ejus naturæ laudem cogerent? Habebat enim animam et corpus; illam vivificantem, hoc vita inspiratum cum illa regeret, hoc obtemperaret; illa præiret, hoc subsequeretur; illa contineret, hoc non deflucret; illa moveret in numeros, boc numerosa membrorum compagine constabiliretur. Nonne te ad laudem movet in hoc uno principe, vel pax ordinata, vel ordo pacatus? Quod autem de uno dictum est, hoc de cæteris intelligi licet. Sed enim erat in alios Terus et immanis? Non hoc laudo, sed tanta illa quæ non vis attendere. Quæ si vel admonitus intuetur at

1 ita codex Corbeiensis. Editi vero, moderamen formæ. Editi, genitalem ignem.

que considerat, quisquis Manichæo temere credidit, sine dubitatione cognoscit, cum de istis naturis loquitur, de bonis quibusdam se loqui, sed non summis et infabricatis, sicut est Deus una Trinitas, neque de his fabricatis quæ sublimiter ordinata sunt, sicuti sunt Angeli sancti et beatissimæ potestates: sed de infimis et pro sui generis modulo in imo rerum ordinatis bonis; quæ dum comparantur superioribus, vituperandæ ab imperitis existimantur; et dum consideratur quantum his desit boni, quod illis adest, ejusdem boni absentia mali nomen tenet. Et ego quidem propterea sic de istis naturis disputo, quoniam ea nominantur quæ in hoc mundo nota sunt nobis. Novimus enim tenebras, aquas, ventos, ignem, fumum; novimus etiam animalia serpentia, natantia, volantia, quadrupedia, bipedia in quibus omnibus, exceptis tenebris, quæ, ut dixi, nihil sunt aliud quam lucis absentia, quæ oculis non videndo discernuntur, sicut silentium auribus non audiendo; non quia tenebræ sunt aliquid, sed quia lux non est; sicut non quia silentium est aliquid, sed quia sonus non est : exceptis ergo tenebris in hac enumeratione, cæteræ naturæ sunt, et omnibus nota; quarum speciem, quia in quantumcunque est, laudabilis et bona est, nemo prudens abalienat ab auctore omnium bonorum Deo.

CAPUT XXXII. — 35. Manichæus ex iis quæ hic vidit, ordinavit sua phantasmata. Nam ille Manichæus, sicut voluit naturas quas hic didicit 1 ordinare in phantasmatibus suis, velut in gente tenebrarum, omnino falsus esse convincitur. Primo, quia tenebrae nihil possunt gignere, ut dictum est. Sed non tales, inquit, erant illæ tenebræ, quales hic nosti. Unde ergo me de illis doces? An forte tam verbosus doctrinæ pollicitator cogis ut credam? Sed fac me credere. Illud tamen scio, quod si non habebant aliquam speciem, sicut istæ non habent, nihil generare potuerunt : si autem habebant, meliores erant. Tu autem cum dicis non fuisse tales, quasi pejores aliquas credi cupis. Posses dicere etiam silentium, quod sic est auribus ut tenebræ oculis, aliqua ibi surda vel muta animalia genuisse ut cum tibi diceretur non esse aliquam naturam silentium, responderes, Sed non tale silentium, quale hic nosti; ut omnino quod velles diceres eis quos semel, ut tibi crederent, decepisses. Quanquam id quod eum induxit, ut in tenebris serpentia nata esse confingeret, in ipsis quidem primordiis nascentium potuit bene animadverti. Sed sunt serpentes qui tam acute vident, et sic præsentia lucis exsultant, ut gravissimum testimonium contra eum dicere videantur. Deinde in aquis natantia facile fuit hic discere, et ad illa transferre phantasmata; sic et in ventis volantia, quoniam hujus crassioris aeris impulsus in quo aves volitant, ventus dicitur in igne vero quadrupedia unde illi fingere in mentem venerit nescio. Et tamen non frustra hoc dixit, sed parum attendit, et erravit nimis. Hanc enim rationem solent reddere,

Editi vulgo, quas hic dicit. Et post viginti quatuor versus, facile fuit hic dicere, et ad illa transire phantasmata. Castigantur ex Mss.

Ila Mss. Editi vero, faciem.

quod quadrupedes edaces sint, et in concubitum mul. tum ferveant. Sed multi homines edacitate sua superant quemlibet quadrupedem, qui certe bipedes sunt, quos non ignis, sed fumi esse filios dicit. Anseribus vero non facile quidquam edacius invenitur : quos sive in fumo ponat, quia bipedes sunt; sive in aquis, quia natare amant; sive in ventis, quia pennati sunt, et interdum volant: ad ignem certe secundum ejus distinctionem non pertinent. Quod autem attinet ad fervorem concubitus, credo eum animadvertisse hinnientes equos, et sæpe morsis frenis raptos in feminas: quod animadversum dum vult cito scribere, non attendit passerem parietinum, in cujus comparatione quivis admissarius frigidissimus invenitur. Bipedes vero in fumo cum ab eis quæritur quare ordinaverit, respondent elatum et superbum esse bipedum genus: hinc enim homines originem trahere dicunt : et quoniam fumus globosus et quasi tumidus in auras erigitur, superbis esse similem non absurde attenderunt. Que animadversio sufficere debuit ad aliquam similitudinem dandam de superbis hominibus, sive allegoriam vel formandam vel intelligendam: non tamen ut ideo bipedes animantes in fumo et de fumo nati esse credantur. Nam et in pulvere nasci debuerunt, quia sæpe non minore ambitu et elatione surgit in cœlum; et in nebulis, quia plerumque de terra ita exhalantur, ut longe intuentibus incertum etiam faciant, fumusne an nebulæ sint. Postremo, cur in aquis el ventis de habitandi patientia ad habitatores ductum est argumentum, quia videmus et natantia in aquis, et volantia in ventis vivere ignis vero et fumus non deterruit hominem mentientem, ut puderet eum tales ibi habitatores constituere, quibus nihil constitueretur absurdius? Nam quadrupedem ignis incendit atque corrumpit, et bipedes fumus offocat atque necat. Vel hic certe cogitur fateri, se meliores dicere in gente tenebrarum istas fuisse naturas, ubi vult omnia pejora credi. Siquidem ibi gignebat ignis quadrupedem et nutriebat, et continebat innoxie vel etiam commodissime. Similiter et fumus bipedes suos clementissimo sinu editos, non solum sine molestia, sed vitaliter atque indulgenter usque in illum principatum educaverat et continebat. Ita ostenduntur ista mendacia, animadversione rerum quæ videntur in mundo, sed minus diligenti minusque solerti carnali sensu concepta, et phantasmatibus parturita, et temeritate edi. ta atque conscripta hæreticorum numerum auxisse.

[ocr errors]

CAPUT XXXIII. 36. Natura omnis, ut natura est, bona est. Sed illo genere magis urgendi sunt, ut intelligant, si possunt, quanı vere in Catholica dicatur, omnium naturarum esse auctorein Deum : quo de genere superius agebam, cum dicerem, Vitupero tecum pestem, cæcitatem, cœnositatem turbidam, horribilem vehementiam, corruptibilitatem, immanitatem principum, et his similia : lauda tu mecum speciem, distinctionem, ordinationem, pacem, unitatem' sic Mss. At editio Lov., usque ad illum principatum edu cabat.

Editio Am. et Mss.. quo genere; omisso de. ■ Verbum, unitatem, hic non habent Mss.

[ocr errors]

formarum, membrorum congruentias et numerosas parilitates, vitalia spiramenta et nutrimenta, temperamentum salutis, regimen et moderamen animæ, famulatusque corporum, similitudinem concordiamque partium in singulis naturis vel quæ habitabant, vel quæ habitabantur, et cætera hujusmodi. Sic enim intelligunt, si tamen sine pertinacia velint attendere, jam et bona et mala se miscere, cum loquuntur de illa terra, ubi solum et summum malum fuisse crediderunt: itaque si tollantur illa quæ mala enumerata sunt, bona illa quæ laudata sunt sine ulla vituperatione remanere; si autem bona ipsa tollantur, nullam remanere naturam. Ex quo jam videt qui potest videre, omnem naturam, in quantum natura est, bonum esse: quia ex una cademque re, in qua et ego quod laudarem, et ille quod vituperaret invenit, si tollantur ea quæ bona sunt, natura nulla erit; si autem tollanar ea quæ displicent, incorrupta natura remanebit. olle de aquis ut non sint cœnosæ et turbidæ, remaaent aquæ puræ atque tranquilla: tolle de aquis partium concordiani, non erunt aquæ. Si ergo malo illo adempto manet natura purgatior, bono autem detracto non manet ulla natura: hoc ibi facit naturam quod bonum habet; quod autem malum, non natura, scd contra naturam est. Tolle de ventis horrorem et nimium impetum qui tibi displicet, potes cogitare ventos lenes atque moderatos: tolle de ventis partium similitudinem, qua eorum corpus in unitatem continuatur et sibi pacatur ut corpus sit, nulla suberit natura quam cogites. Longum est persequi cætera : sed manifestum est eis qui nullo studio partium judicant, cum istæ naturæ commemorantur, adjungi eis quædam quibus displiceant; quæ cum detrahimus, naturæ meliores mancnt. Unde intelligitur cas, in quantum naturæ sunt, bonas esse : quia cum eis vicissim omne quod bonum habent detraxeris, naturæ nullæ erunt. Animadvertite etiam, qui recte vultis judicare, illum quoque principem immanem; cui si auferatur immanitas, attendite quanta laudabilia remanebunt : compago corporis, membrorum hinc atque inde congruentia, formæ unitas, et pax contextarum inter se partium, animæ regentis et vegetantis, famulantisque et vegetati corporis ordo et dispositio. Quæ omnia bona si auferantur, et si qua forte minus enumeravi, nulla prorsus natura subsistet.

CAPUT XXXIV. 37. Natura nunquam sine aliquo bono. Sola mala considerant Manichæi. Sed fortasse dicatis, illa mala de talibus naturis non posse auferri, et ideo naturalia debere accipi. Non nunc quæritur quid possit vel non possit auferri: sed certe non parvum lumen est ad intelligendum, omnes naturas, in quantum naturæ sunt, bonas esse, quod sine illis malis cogitari bona illa possunt, sine bonis autem illis nulla natura cogitari potest. Nam sine turbatione cœni possum aquas cogitare: sine pace autem continuatarum partium, nulla species corporis animo occurrit, aut ullo modo sentiri potest; ac per hoc nec illæ aquæ

In editis, ste ergo. At in Mss, si ergo.

cœnosæ sine isto bono esse potuerunt, quo bono fiebat ut aliqua natura corporea posset esse. Nam quod dicitis, quod illa mala de naturis talibus non possunt auferri; respondetur, quod et illa bona de naturis talibus non possunt auferri. Cur ergo istas res propter mala quæ auferri non posse arbitramini, mala naturalia vocare vultis; propter ea bona vero que auferri non posse convincimini, bona naturalia vocare non vultis?

38. Restat ut quæratis (nam ipsa solet esse vox ultima) unde sint illa mala, quæ mihi quoque displicere dicebam. Respondebo fortasse, si vos prius dixeritis unde sint illa bona, quæ vos quoque laudare cogimini, si absurdissimi cordis esse non vultis. Sed quid ego istud quæram, cum utrique fateamur, omnia quacumque et quantacumque bona sunt, ab uno Deo esse, qui summe bonus est? Resistite ergo vos ipsi Manichæo, qui tot et tanta bona quæ commemoravinus justeque laudavimus, pacem concordiamque partium in unaquaque natura, salutem valentiamque animantium, et cætera quæ repetere jam piget, ita in terra commentitia tenebrarum esse arbitratus est, ut ab illo Deo quem bonorum omnium fatetur auctorem, alicnare conaretur. Non enim ea bona vidit, dum hoc solum attendit quod displiceret: tanquam si quispiam leonis fremitu exterritus, et cum intuens trahentem ac dilaniantem pecorum aut hominum corpora quæcumque apprehendisset, puerili quadam infirmitate animi tanto timore percelleretur, ut solam feritatem leonis intuens atque sævitiam, cætera ejus negligens omnino atque præteriens, naturam illius animantis, non tantum malum, sed magnum malum esse clamaret, tan: scilicet exaggeratius, quanto timidius. At si edomita feritate duci leonem mansuetum videret', præsertim si nunquam antea fuisset de illa bestia territus, tunc vacaret securo atque intrepido leonis pulchritudinem considerare atque laudare. De quo ego nihil dicam, nisi quod ad rem maxime pertinet, fieri posse ut aliqua natura offendat ex aliquo, et in totam nascatur odium cum manifestum sit multo meliorem 'esse speciem veræ ac vivæ bestiæ, etiam cum terret it silvis, quam imitatæ atque simulatæ cum in pariete picta laudatur. Hoc ergo errore ille nos non decipiat, nec cæcos faciat ad considerandas naturarum species, cum quædam in eis ita reprehendit, ut omini ex parte cogat displicere, quod omni ex parte reprehendere non potest: atque hoc modo animum ad æquum judicium componentes, quæramus jam unde sint cum illis bonis mala, quæ me quoque improbare 3 dicebam. Quod facilius videbimus, si in unum nomen potuerimus cuncla conferre.

[blocks in formation]

enim dubitet totum illud quod dicitur malum, nihil esse aliud quam corruptionem? Possunt quidem aliis atque aliis vocabulis alia atque alia mala nominari : sed quod omnium rerum malum sit, in quibus mali liquid animadverti potest, corruptio est. Sed corruptio peritæ animæ, imperitia vocatur; corruptio prudentis, imprudentia; corruptio justæ, injustitia; corruptio fortis, ignavia; corruptio quiete atque tran quillæ, cupiditas, vel metus, vel tristitia, vel jactan tia. Deinde in corpore animato corruptio sanitatis, dolor et morbus; corruptio virium, lassitudo; corruptio quietis, labor. Deinde in ipso solo corpore corruptio pulchritudinis, fœditas; corruptio rectitudinis, pravitas; corruptio ordinis, perversitas; corruptio integritatis, discissio, aut fractura, aut diminutio. Longum est et difficile et harum rerum quas commemoravi, et aliarum innumerabilium omnes corruptiones nominatim enuntiare; cum etiam multæ quæ dicuntur in corpore, possint et in anima dici, et innumerabilia sint in quibus propria vocabula corruptio tencat. Veruntamen videre jam facile est nihil nocere corruptionem, nisi quod labefacit naturalem statum; et ideo cam non esse naturam, sed contra naturam. Quod si non invenitur in rebus malum nisi corruptio, et corruptio non est natura; nulla utique natura malum est.

40. Sed si hoc forte intelligere non valetis, illud attendite, quod omne quod corrumpitur, bono aliquo minuitur: quia si non corrumperetur, incorruptum esset; si vero etiam non posset omnino corrumpi, incorruptibile esset. Necesse est autem ut sive incorruptio sive incorruptibilitas bouum sit, si malum est corruptio. Sed nunc de natura incorruptibili nulla quæstio est de his agitur quæ possunt corrumpi, quæ dum non corrumpuntur, incorrupta dici possunt, 'incorruptibilia non possunt. Hud enim solum incorruptibile proprie dicitur, quod non tantum non corrumpitur, sed etiam nulla ex parte corrumpi potest. Incorrupta ergo quæcumque sunt et tamen corrumpi possunt, cum corrumpi cœperint, eo ipso bono minuuntur quo incorrupta crant ; et magno quidem bono, quia magnum malum est corruptio: et quamdiu in eis augeri corruptio potest, tamdiu habent bonum quo niinuantur. Quapropter naturæ ille quas in tenebrarum terra fuisse confingit, aut poterant corrumpi, aut non poterant. Si non poterant, incorruptibiles erant, quo bono superius nihil est. Si poterant, aut corrum pebantur, aut non corrumpebantur: si non corrumpebantur, incorruptæ erant, quod videmus sine magna laude dici non posse: si autem corrumpebantur, minuebantur illo tam magno bono; si minuebantur Bono, habebant bonuin quo minuerentur; quod si habebant bonum, non erant naturæ illæ summum malum, et onnis Manichæi fabula falsa est.

CAPUT XXXVI. 41. Unde malum, sive corruptio boui. Sed quoniam quæsivimus quid esset malum, neque hoc naturam, sed contra naturam esse cognovinus; consequenter quærendum est unde sit: quod ille si fecisset, minus fortasse in has tanti erroris anSANCT. AUGUST. VIII.

gustias laberetur. Præpropere quippe ac præpostere quæsivit unde esset, quod primo non quæsierat quid esset et ideo nullo modo potuerunt quærenti occurrere nisi vana phantasmata, quibus difficile animus carnalibus sensibus multum pastus exuitur. Dicet ergo aliquis, non jam certare, sed non errare desiderans: Unde est ista corruptio, quod quasi generale inaluin rerum bonarum, sed tamen corruptibilium esse comperimus? Qui talis quærit, cito invenit magno ardore verum petens, et constanti perseverantia pie pulsans. Per homines enim commemoratio aliqua signis verborum fieri potest: docet autem unus verus Magister ipsa incorruptibilis Veritas, solus Magister interior: qui etiam exterior factus est, ut nos ab exterioribus ad interiora revocaret; et formam servi accipiens, ut ejus sublimitas surgentibus innotesceret, jacent.bus humilis apparere dignatus est. In ejus nomine supplices simus, et per eum misericordiam Patris implorantes ista quæramus. Primo enim brevissime responderi potest quærentibus unde corruptio est, cum dicitur, Ex eo quod hæ naturæ quæ corrumpi possunt, non de Deo genitæ, sed ab eo de nihilo factæ sunt: quas quoniam bonas ratio superior demonstravit, nemo potest recte dicere, Non fecisset Deus bona. Si autem dixerit, Summe bona fecisset', oportet intelligat summum bonum ipsum esse, qui fecit have bona. CAPUT XXXVII. 42. Solus Deus summe bonus. Quid mali, inquis, fieret, si et ista fierent summe bona? Et tamen si quis ex nobis quæreret, accepto et credito Deo Patre summo bono, si esset aliud summe bonum, unde esse nobis pie videretur, nullo modo recte responderemus, nisi de Deo Patre qui summe bonus est. Quod ergo de illo est, meminerimus natum de illo esse, non ab eo factum de nihilo, et ideo et hoc summe, id est, incorruptibiliter bonum esse videmusque injuste flagitari ut tam summe bona sint quæ fecit de nihilo, quam sumine bonus est quem de se genuit: quem nisi unum genuisset, non id quod ipse est genuisset, quia ipse unus est. Quapropter unico quidem Filio, per quem facta sunt a Patre omnia bona de nihilo, imperite atque impie fratres quæruntur, nisi ex eo quod in homine apparere dignatus est. Nam ideo et unigenitus in Scripturis et primogenitus dicitur unigenitus a Patre, primogenitus ex mortuis. Et vidimus, inquit, gloriam ejus tanquam unigeniti a Patre, pleni gratia et veritate (Joan. 1, 14, 18): et Paulus dicit. Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. v, 29).

43. Quod si dixerimus, Non jam essent ista bona quæ de nihilo facta sunt, sed tantummodo Dei natura esset; invidebimus tantis bonis; et vox impia est,

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »