Obrázky na stránke
PDF
ePub

tur, ad demonstrandum Christum, quæ non erat exorta est; non ideo Christus natus est quia illa exstitit, sed ideo illa exstitit quia Christus natus est. Unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellæ fatum fuisse diceremus. Ipse quippe illi, non illa huic, nascendi attulit causam. Si ergo sunt fata quæ a fando, id est, a dicendo appellata sunt; quoniam Christus Verbum Dei est, in quo antequam essent, dicta sunt omnia; non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est: qui et ipsam carnem sub cœlo creatam ea voluntate assumpsit, qua etiam coelum creavit ; ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperavit.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

914

elegans vocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Joannis exordium, Verbidium nominaverit, propter Verbum; sicut illud, propter genesim, Genesidium ausus est appellare. Sed cur non potius cogitatis, quanta impudentia prolixas illas et impias fabulas vestras Evangelium nominetis? Quid enim illic boni annuntiatur, ubi dicitur Deus adversus rebellem nescio quam contrariam alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque consulere, nisi partem suæ naturæ in illius avidas fauces devorandam mitteret, atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari? Itane tam malus nuntius Evangelium est? Certe omnes qui græce vel tenuiter noverunt, Evangelium, Bonum nuntium, aut Bonam annuntiationem interpretantur. Quomodo est autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse Deus vobis, velo sibi opposito, lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa vàstatione et contaminatione reparentur atque purgentur? Qui si aliquando luctum finierit, crudelis erit. Quid enim de illo male meruit pars illa ejus quæ in globo ligabitur? quæ utique in æternum lugenda est, quia in æternum damnabitur. Sed evasimus, quod istum nuntium quisquis diligenter adverterit, non cogitur lugere, quia malus est; sed ridere, quia fal

sus est.

LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem? Equidem conatus diu sum hoc ipsum qualecumque est persuadere mihi, quia sit natus Deus: sed offensus duorum maxime cvangelistarum dissensione, qui genealogiam ejus scribunt, Lucæ et Matthæi (Matth. 1, 1-17, et Luc. 111, 23-38), hæsi incertus quemnam potissimum sequerer. Fieri enim posse putabam, ut quia præscius non sum, quem mentiri existimarem, ipse diceret verum; et quem vera loqui, ipse forsitan mentiretur. Infinita ergo eorum prætermissa lite, et interminabili mihi, ad Joannem Marcumque me contuli: nec impariter a duobus ad duos, et ab Evangelistis ad ejusdem nominis professores. Quorum mihi principia interim non immerito placuerunt, quia nec David, nec Mariam inducunt, Joseph; sed Joannes quidem in principio fuisse Verbum dicit, et Verbum fuisse apud Deum, et Deum fuisse Verbum (Joan. 1, 1), Christum significans : Marcus vero, Evangelium, inquit, Jesu Christi filii Dei (Marc. 1, 1): tanquain Matthæum exprobrans, qui posuerit filium David. Nisi forte alterum hic, et alterum ille annuntiat Jesum. Hæc ergo ratio est, qua ego non accipio Christum natum. Tu vero, lantus es ut hanc mihi adimas offensionem, eflice ut inter se ipsi conveniant; et utcumque succumbam : quamvis nec sic quidem dignum erit ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum.

nec

si

CAPUT II. AUGUSTINUS respondit : 0 si pio studio legisses Evangelium, et ea quæ te in Evange

listis tanquam repugnantia movissent, diligenter quærere, quam temere damnare malui ses; ut saltem propter ipsam, quæ quasi prima fronte occurrit, apertissimam repugnantiam, cogitares, nisi aliquid illic magnum lateret, difficile fieri potuisse ut tanta eis auctoritas in terrarum orbe præberetur, qua sibi tot hominum doctissimorum ingenia subjugarent. Quid enim magnum est videre quod vidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores commemorari a Luca, alios a Matthæo, cum ambo Joseph constituant, Mattheus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat: qui propter quoddam cum ejus matre sanctum et virginale conjugium, etiam ipse parens Christi meruit appellari; ut propter virilem dignitatem, ab ipso, vel usque ad ipsum, gencrationes contexerentur? Quid ergo magnum est quod vidistis, quod alium patrem habeat Joseph secundum Matthæum, alium secundum Lucani; et alium avum secundum istom, alium secundum illum, et deinceps sursum versus usque ad David, per tam multas generationes alios paremes ejus ab isto, alios ab illo enumerari? Itane tam apertam manifestamque diversitatem, tot acuti et docti viri, divinarum Scripturarum pertractatores diligentissimi, non viderent? qui quidem in latina lingua perpauci sunt; eos autem in græca quis numeret? Viderunt eam plane. Quid enim facilius, aut qnis paululum intuens, ista non videat? Sed pie cogitantes tantæ auctoritatis eminentiam, latere ibi aliquid crediderunt, quod petentibus daretur, oblatran

tibus negarctur; a quærentibus inveniretur, repreheno atibus subtraheretur; pulsantibus aperiretur (Matth. vii, 7), oppugnantibus clauderetur; petierunt, quæsierunt, pulsaverunt, acceperunt, invenerunt, intraverunt.

CAPUT III. Nempe tota in hoc quæstio est, quomodo potuerit duus patres habere Joseph. Hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum evangelistarum, in diversis generationibus enumerandis, falsum dixisse credatur. A duobus enim patribus, jam non erit mirum neque contrarium, quod et avi duo et atavi et proavi esse potuerunt, et quidquid supra est usque ad David cujus crant ambo filii, et Salomon qui pertinet d ordinem quem Matthæus secutus est, et Nathan qui est in serie quam Lucas exposuit. Attendunt enim tsta nonnulli, et vident non posse a duobus viris per commixtionem caruis hominem gigni; et ideo putant istam quæstionem non posse dissolvi (a): nec intuen tur, quod usitatissimum atque facillimum est, patrem cujusquam, non eum tantum dici a quo genitus, sed etiam eum a quo fuerit adoptatus (b).

Neque enim adoptionis vinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inveniamus adoptasse sibi filios, non ex utero suo natos sicut Sara ex Agar (Gen. xvi, 2), et Lia ex ancilla sua (Id. xxx, 9 13), et filia Pharaonis Moysen adoptavit (Exod. 11, 9, 10). Ipse autem Jacob, nepoLes suos, filios Joseph adoptavit (Gen. xLvit, 5). Ipsum vero adoptionis nomen plurimum valere in nostræ fidei sacramento, apostolica doctrina testatur. Unde apostolus Paulus cum de Judæorum meritis loqueretur: Quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legislatio'; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. ix, 4, 5). Item dicit : Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes filiorum Dei', redemptionem corporis nostri (Id. viii, 23). Item alio loco: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant rediincret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5). Hæc igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque hujusmodi testimoniis satis apparet. Unicum enim Filium Deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur : Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo (Philipp. ụ, 6). Nos autem non de substantia sua genuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit ; et ideo, ut fratres Christi secundum modum suum 3 faceret, adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum jam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit ut filii ejus essemus,

:

[blocks in formation]

adoptio vocatur. Unde Joannes dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1, 12). Cum igitur jus adoptionis filiorum apud patres nostros et in Scripturis sanctis usitatum sit; quæ impietatis dementia praecipitat, prius Evangelistas falsitatis arguere, quod diversas generationes commemoraverunt, tanquam utræque veræ esse non possint; quam cogitare et attendere et videre quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani, unus homo duos patres habere potuerit ; unum cujus carne homo sit genitus, alterum cujus voluntate, cum jam homo esset, filius sit adoptatus? Qui si non recte dicitur pator, nec nos recte dicimus, Pater noster, qui es in cœlis (Matth. v1, 9), ei de cujus substantia nati non sumus, sed cujus gratia et misericordissima voluntate adoptati secundum doctrinam apostolicam et fidelissimam veritatem sumus. Ipsum quippe habemus et Deum, et Dominum, et Patrem : Deum, quod ab ipso, etiam ex hominibus parentibus, conditi samus; Dominum, quod ei subditi sumus; Patrem, quod ejus adoptione renati sumus.

Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus divinarum Litterarum, aliquantulum considerare, et videre in diversis Christi generationibus a duobus evangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Joseph, quorum progenitores diversi enumerentur. Hoc et vos, si studium contentionis non excarcaret, facile videre possetis. Sed ab illis viris alia etiam quæsita et inventa sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent: hæc autem a vestro intelleetu longissime remota sunt. Itaque etiam in Manichæi errore constituti, id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium, alius eum voluntate adoptet, ae sic unus duos patres habeat, si non adverso animo legeretis, cogitando videre possetis.

1

CAPUT IV. Cur autem Matthæus ab Abraham cœperit, descendens usque ad Joseph; Lucas autem a Joseph cœperit, ascendens, non usque ad Abraham, sed usque ad Deum qui fecit hominem, et dato præcepto potestatem dedit ut credens filius Dei heret: et cur ille in capite libri generationes ipsas enumeravit; ille autem, cum Dominus Salvator a Joaune baptizatus fuisset: et quid sibi velit numerus generationum secundum Matthæum, ut ter quatuordecim digerantur, quibus in summam computatis, tanquam ' una minus appareat; numerus autem generationum secundum Lucam, qui in baptismo Domini commemoratur, ad septuaginta et septem perveniat : quem numerum ipse Dominus in peccatorum remissionem commendat dicens, Non tantum septies, sed usque septuagies septies (Id. xvm, 22): nullo pacto indagare possetis, nisi aut ab aliquo catholico id audiretis, non quolibet, sed divinarum Scripturarum studioso, et quantum posset, perito; aut ipsi ab errore correcti, pietate catholica peteretis ut acciperetis, quæreretis ut invenirctis, pulsaretis ut intrarelis.

1 Editi, tamen. At Mss., tanquam.

CAPUT V. Quapropter, quoniam id quod Faustum de generationum diversitate permovit, quia in duobus patribus intelligendis hic nodus erat, intelleeta natura et adoptione solutum est, frustra se voluit ad duos evangelistas conferre, et ab aliis duobus auferre magis offensurus ad quos se contulisset, quam eos a quibus abstulisset. Non enim amant saneti suos electores, si suorum sociorum eos invenerint desertores. Unitate enim gaudent, et in Christo unum sunt et si alius aliud, et alius aliud; aut alius aliter, et alius aliter; vera tamen omnes dicunt, nec sibi ullo modo contraria, si pius lector accedat, si mitis legat, si non hæretico animo unde rixetur, sed fideli corde unde ædificetur, inquirat. Jam ergo, quoniam singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos haberet, non est ab humano genere alienum, singulos Evangelistas narrandas suscepisse credidimus, non est a veritate nostra fides aliena. Quocirca, inter se jam Evangelistis convenientibus, sicut Faustus promisit, utcumque succumbite.

[blocks in formation]
[ocr errors]

nus et Salvator noster Filius Dei verus secundum divinitatem, et filius hominis verus secundum carnem, non ex eo quod est super omnia Deus benedictus in sæcula ex femina natus est; sed ex illa infirmitate quam suscepit ex nobis, ut in ca moreretur pro nobis, et cam saparet in nobis: non ex forma Dei, in qua cu ́n esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo, natus ex femina est; sed ex forma servi, quam accipiendo, semetipsum exinanivit (Philipp. 11, 6) Neque enim ob aliud exinanisse se dictus est, nisi accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. Ilia enim natura, qua in forma Dei æqualis est Patri, incommutabiliter permanente, suscepit mutabilem nostram, per quam de virgine nasceretur. Vos autem, cum carnem Christi virginali utero committere horretis, ipsam divinitatem Dei, non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis! semel conceptam in utero virginis Christi carnem non vultis credere, in quo non solum non ligatus, sed nec mutatus est Deus; et ipsam Dei partem, divinamque naturam, in omnium hominum, ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in omnibus conceptibus, per omnes terras, et per omnes aquas, et per omnes horas ligari, opprimi, coinquinari, et nec totam postea liberari posse prædicatis !

1 Am. et plerique Mss., in qua.

1

Forte legendum, auras, ut suadere videtur orationis series. Hæc est etiam sententia Morel, qui, Element. Critic., Lag. 509, prope similia commemorat verba libri 6, cap. 8: in terra, in aqua, in aere,

LIBER QUARTUS.

CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Accipis Testamentum Vetus? Si est mihi in eo hæreditas, accipio; si non est, non accipio, Improbitas enim hæc quidem nimia est, usurpare tabulas quæ testentur exharedatum. An ignoras Testamentum Vetus Chananæorum terram repromittere (Gen. xv, 18, et XVII, 8); sed cam tamenJudæis, id est, circumcisis, et sacrificantibus, et abstinentibus a porcina, ac reliquis carnibus, quas immundas Moyses appellat, sabbata observantibus, et azymorum solemnitatem, &c reliqua hujusmodi, que ejus ipse testator eis observanda mandavit (Levit. x1, 7, et Exod. x11, et xx, 8)? Quae quia Christianorum placuere nemini; neque enim quisquam nostrorum ea custodit; dignum est ut cum refusa hæreditate reddamus et tabulas. Hæc ergo prima causa est cur ego Testamentum Vetus abjiciendum puto nisi tu me prudentius aliquid doceas. Secunda vero causa est, quod tam etiam misera ejus, et corporalis, ac longe ab anime commodis hæreditas est, ut post beatam illam Novi Testamenti pollicitationem, quæ cœlorum mihi regnum, et vitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus ingereret, fastidirem.

CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Temporalium quidem rerum promissiones Testamento Veleri contineri, et ideo Vetus Testamentum appellari,

M.

nemo nostrum ambigit; et quod æternæ vitæ promismissio regnumque cœlorum ad Novum pertinet Testamentum sed in illis temporalibus figuras fuisse futurorum, quæ implerentur in nobis, in quos finis scculorum obvenit, non suspicio mea, sed apostolicus intellectus es!, dicente Paulo, cum de talibus loqueretur, Hæc omnia figuræ nostræ fuerunt; et iterum, Hæc omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis sæculorum obvenit (1 Cor. x, 6,11). Non ergo Vetus Testamentum ad consequendas illas promissiones, sed ad intelligendas in eis Novi Testamenti prænuntiationes accipimus: Veteris quippe testificatio, fidem Novo conciliat. Unde Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, seque non solum intuendum discipulorum oculis, sed etiam contrectandum manibus obtulit, ne quid tamen cum suis mortalibus et carnalibus sensibus fallaciter agi arbitrarentur, magis cos de veterum Librorum testificatione firmavit dicens : Oportebat impleri omnia que scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. xxiv, 44). Non itaque spes nostra in temporalium rerum promissione defixa est; quandoquidem nec ipsos illius temporis sanctos et spirituales viros, Patriarchas et Prophetas, his terrenis rebus

Er. et Lov., figuræ nostri. Omnes fere Mss. cuir am, figuræ nostræ; et sie in ra passim.

[blocks in formation]

Sed vos ista non intelligitis; quia, sicut propheta dixit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. vn, 9). Non enim estis eruditi in regno cœlorum, id est, in Ecclesia Christi vera catholica. Quod si cssetis, de divitiis sanctarum Scripturarum, non solum nova, sed etiam vetera proferretis. Ipse quippe Dominus dicit: Propterea omnis scriba eruditus in regno cœlorum, similis est homini patrifamilias, proferenti de thesauro suo nova el vetera (Matth. xm, 52). Et ideo, dum sola promissa Dei nova tenere vos arbitramini, remansistis in vetustate carnis, et novitatem induxistis erEditio Lov., sed sicut præsens. Particula, sicut, abest ab editionibus aliis et plerisque Mss.

roris. De qua novitate Apostolus dicit: Profanas autem verborum novitates evita; multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer ser pit. Ex quibus est Hymenæus, et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt (1 Tim. 11, 16-18). Ex qua vena falsitatis vos manare cognoscite, qui dicitis, nunc esse resurrectionem tantummodo anima rum per prædicationem veritatis; corporum autem, quam prædicaverunt Apostoli, futuram negatis. Quid autem spiritualiter, secundum hominem interiorem, qui renovatur in agnitione Dei (Coloss. m, 10), potestis cogitare; cum per vetustatem carnis, et per carnalium rerum imagines, quibus totus error vester involvitur, res corporeas, non possessione tencatis, sed phantasmate sapiatis? Terram enim Chananæorum, quæ manifesta erat, et manifeste illi populo data est, contemnere vos, et fastidire gloriamini; quasi non ita terram luminis describatis ex una parte, a terra gentis tenebrarum, tanquam cunco coarctato discissam, ut neque in rerum veritate inveniatur, et in cogitationum vestrarum falsitate credatur : et ideo nec vitam vestram data sustineat, et mentem vestram desiderata corrumpat.

LIBER QUINTUS.

CAPUT PRIMUM.-FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? tu me interrogas utrum accipiam, în quo idipsum accipere apparet, quia quæ jubet observo. An ego de te qua rere debeo, utrum accipias, in quo nulla accipientis Evangelium videntur indicia? Ego patrem dimisi, et matrem, uxorem, filios, et cætera que Evangelium jubet (Matth. XIX, 29); et interrogas utrum accipiam Evangelium? Nisi adhuc nescis quid sit quod Evangelium nuncupatur. Est enim nihil aliud quam prædicatio, et mandatum Christi. Ego argentum et aurum rejeci, et æs in zonis habere destiti, quotidiano contentus cibo, nec de crastino curans, nec unde venter impleatur, aut corpus operiatur, sollicitudinem gerens (Id. x, 9, 10, et vr, 2534); et quæris a me utrum accipiam Evangelium? Vides in me Christi beatitudines illas quæ Evangelium faciunt (Id. v, 3-11); et interrogas utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter justitiam; et dubitas utrum accipiam Evangelium? Non ergo jam mirum est Joannem Baptistam viso Jesu, et cjus item auditis opcribus, quærere adhuc utrum ipse esset Christus: cui digne et merito Jesus nec dignatus quidem est renuntiare quod ipse esset; sed opera rursus eadem illi, quæ jamdudum audierat, remandavit, Caci vident, surdi audiunt, mortui resurgunt (Id. xi, 2-6), etc. Quod ego quoque circa te non immerito fecerim, si perroganti utrum accipiam Evangelium dixero, Omnia mea dimisi, patrem, matrem, xorem, filios, aurum, argentum, manducare, bi

bere, delicias, voluptates: hoc tibi ad interrogata satis responsum puta, et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus.

[ocr errors]
[ocr errors]

CAPUT II. Sed non, inquis, accipere Evangelium hoc solum est, si quod præcepit, facias; ed ut etiam credas omnibus quæ in eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Deus. Sed nec item est solum illud, Evangelium accipere, ut credas quia natus est Jesus; sed ut facias etiam quod præcepit. At si me idcirco Evangelium non accipere. putas, quia generationem praetermitto, nec tu ergo accipis; et multo magis non accipis, quia præcepta contemnis. Ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes : aut si tibi non præjudicat præceptorum ista contemptio ad profitendum quia accipias Evangelium, mihi quare ad hoc præjudicet genealogia damnata? Quod si Evangelium accipere, in duobus his constat, ut dicis, genealogias credere, et servare mandata, quid ergo imperfectus imperfectum judicas? Uterque nostrum eget alterutro. Sin, quod certius est, accipere Evangelium in sola observatione constat cœlestium mandatorum, duplici modo improbus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. Et tamen age, ponamus, quia ita vis, duo hæc partes esse fidei perfecta, quarum una quidem constet in verbo, id est fateri Christum natum; altera vero in opere, quod est observatio præceptorum: vide ergo quam arduam ego et difficiliorem mihi partem elegerim; tu vide quam levissimam et faciliorem. Nec Am. Er. et Mss., quia natus sit Jesus. - Lov., Deus, sed ad marginem, Jesus. Lov., quod.

M.

immerito plebs ad te confluit, a me refugit, nesciens utique quia regnum Dei non sit in verbo, sed in virtute. Quid ergo est quod me lacessis, si difficiliorem fidei aggressus partem, tibi ut infirmo reliqui faciliorem? Sed ego ad tribuendam, inquis, salutem animis, hanc partem fidei efficaciorem puto, ac magis idoneatn, quam tu reliquisti, id est, Christum fateri

natum.

CAPUT III. Age ergo, ipsum eumdem interrogemus Christum, et unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex ejus ore discamus. Quis hominuni intrabit in regnum tuum, Christe? Qui fecerit, inquit, voluntatem Patris mei qui in cœlis est (Matth. v, 21). Non dixit: Qui me professus fuerit natum. Et alibi ad discipulos Ite, doccte omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et docentes eos servare omnia quæ mandavi vobis (Id. xxvm, 19, 20). Non dixit: Docentes eos quia sim natus, sed ut mandata conservent. Item alibi: Amici mei eritis, si feceritis quæ præcipio vobis. Non dixit, Si natum me credideritis. Rursum : Si feceritis mandata mea, manebitis in mea charitate (Joan. xv, 14, 10). Et alia multa. Necnon et in monte cum doceret, Beati pauperes spiritu, dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v, 5-10); nusquam dixit, Beati qui me confessi fuerint natum. Et in discretione agnorum ab hærdis in judicio, dicturum se dicit iis qui ad dextram crunt: Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potastis me, et cartera: propterea percipite regnum (ld. xxv, 35, 34). Non dixit: Quia natum me credidistis, regnum percipite. Necnon et diviti quærenti vitam æternam : Vade, inquit, vende omnia quæ habes, et sequere me (Id. xix, 21). Non dixit Crede me natum, ut in æternum vivas. Ecce igitur portioni meæ, quam mihi de gemina, ut vultis, fide delegi, ubique regnum, vita, beatitudo promittitur; vestræ vero nusquam. Aut docete sicubi scriptum est, beatum esse, regnumve percepturum, aut æternam habiturum vitam, qui eum confessus fucrit natum ex femina. Interim tametsi et hæc pars est fidei, beatitudinem non habet. Cum vero eam nec partem fidei probaverimus, quid fict? Nempe eritis vos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. Sed interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio hæc nostra beatitudinibus coronata sit. Cui tamen accedit et illa alia beatitudo, ex confessione quoque sermonis, quia Jesum confitemur esse Christum Filium Dei vivi : quod rque ipse ore suo testatur Jesus dicens ad Petrum, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi hoc caro et sanguis revelavit, sed Pater meus qui in cœlis est (Id. xvi, 17). Quapropter non jam, ut putabatis, unam, sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus, et in utraque pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes, alteram sine blasphemia pra dicamus.

CAPUT IV. - AUGUSTINUS respondit: Jam supra

Vox, spiritu, abest ab omnibus fere Mss.

Lov., habere probaverimus. Editi alu et Mss. carent verbo, habere.

commemoravi, quam sæpe se Dominus Jesus Christus filium hominis dicat, et quanta vanitate Manichæi fabulam nefandi sui erroris inducant, de nescio quo commentitio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum, contra Apostolum prædicant dicentem, Primus homo de terra terrcnus (I Cor. xv, 47) : et quanta cura nos idem monuerit apostolus dicens, Si quis vobis annuntiaverit præterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit (Galat. 1, 8, 9). Quapropter restat ut filium hominis Christum ita credamus, sicut apostolica veritate prædicatur, non sicut Manichæorum falsitate confingitur. Cum igitur en Evangelista annuntient natum ex femina de domo David, hoc est, de familia David; Paulusque ad Timotheum scribat dicens, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (11 Tim. 11, 8): satis apparet quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui Filius Dei per quem facti sumus, etiam filius hominis per assumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. iv, 25). Ideoque utrumque se dicit, et Filium Dei, et filium hominis. Unde ne pergam per plurima, uno loco in Evangelio secundum Joannem ita scriptum est: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, el nunc est, quando mortui audient vocom Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est (Joan. v, 25-27). Dixit, Vocem Filii Dei audient: et dixit, Quia filius hominis est. Secundum hoc enim quod filius hominis est, accepit potestatem judicium faciendi, quia in ipsa forma venturus est ad judicium, ut et a bonis et a malis videatur. In qua forma etiam ascendit in cœlum, et vox iila discipulis sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidi stis euntem in cœlum (Act. 1, 11). Nam secundum id quod Filius Dei, Deus æqualis est Patri, et cum Patre unum, non videbitur a malis: Beai enim mundocorde, quia ipsi Dem videbunt (Matth. v, 8). Cum ergo credentibus in se promittat vitam æternam, nec aliud sit credere in eun, quam credere in verun Christum, qualem se ipse prædicat, et ab Apostolis prædicatur, hoc est, et verum Dei Filium et verum hominis filium; vos, Manichæi, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum' et ipsum Deum, gentis adverse tumultu perterritum, membra sua misisse crucianda, nec postea tota purganda docetis, videtis quam sitis alieni a vita æterna, quam promittit-Christus illis qui credunt in eum. At enim dixit Petro confitenti eum Filium Dei: Beatus es, Simon Bar-Jona (Id. xvi, 17). Numquid ideo nihil promittit eis qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et Filius Dei et filius hominis? Ilabes etiam aperte vitam æternam promissam credentibus in filium hominis. Sicut exaltavit, inquit, Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filiun, kominis,

Plures vss. omittunt et particulam, cum, et quod infre est verkun, docelis.

« PredošláPokračovať »