Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER DECIMUS.

CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Cur non accipis Testamentum Vetus? Quia et ab ipso hoc, et ex Novo didicimus, aliena non concupiscere. Quid autem, inquis, alienum habet Testamentum Vetus? Imo quid habet non alienum? Divittas promittit, et ventris saturitatem, et filios et nepotes, vitamque longam, et cum his Chananitidis regnum sed omnia hæc eircumcisis et observantibus sabbata, et immolantibus sibi, et abstinentibus a porcina, et hujusmodi cæteris : quæ quia ego negligo, et Christianus omnis, ut inepta scilicet, et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quæ promittit, ad me jam spectare cognosco: memorque quia sit mandatum, Non concupisces aliena (Exod. xx, 17; Rom. vi, 7), Judæis bona sua habere, libens volensque permisi, solo scilicet Evangelio et regni cœlorum splendida hæreditate contentus. Nam ut Judæo, si sibi Evangelium usurparet, jure increpitans dicerem, Improbe, quid tibi cum co est, cujus præcepta non servas? sic vereor ne mihi cadem Judæus increpitet, tenenti Testamentum Vetus, cujus mandata con

temnam.

CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Eadem sæpe vana repetere istum non pudet, sed cadem sæpe, quamvis vera, respondere me piget. Quisquis itaque etiam adversus ista responsionem quærit, quæ superius a nobis dicta sunt, legat (Lib. 6, cap. 2). Judæo autem dicenti mihi, Cur tenes Vetus Testamentum, cujus præcepta non servas? respondeo, servari a Christianis etiam ex ipsis Libris præcepta vitæ agendæ; præcepta vero vitæ significandæ tunc recte observata, cum prænuntiabantur ista, quæ nunc revelata sunt. Quapropter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem : sicut et promissa carnalia, quæ ibi continentur, unde proprie Vetus dicitur Testamentum. Quamvis enim mihi æterna speranda revelata sint; et illa tamen attestantia lego, quæ in figura contingebant illis ; scripta sunt autem propter nos, in quos finis sæculorum obvenit (I Cor. x, 11). Itaque si audistis quid respondeamus Judæis, audite et quid objiciamus Manichæis.

CAPUT III.—Certe Faustus dixit, turbari nos posse, si nobis Judæi dixerint: Quare tenetis Vetus Testamentum, cujus præcepta non observatis ? Quibus nos,

ejusdem Scripturæ venerata atque servata auctoritate respondemus. Vos quid respondetis, cum vobis dicitur : Quare tenetis evangelicos Libros, quorum vos ad decipiendos imperitos confingitis sectatores; et quæ ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis viribus oppugnatis? Certe videtis vos potius de Novo Testamento, quam nos de Vetere objectis respondere non posse. Omnia enim quæ in Vetere scripta sunt, nos et vera esse dicimus, et divinitus mandata, et congruis temporibus distributa. Vos autem cum vobis objecta fuerint, quæ in libris Novi Testamenti scripta sunt, nec accipiuntur a vobis, deficientes in respondendo, et manifesta veritate faucibus pressis, anhelitu saucio dicitis esse falsata. Quid aliud possent exspirare præfocata ora fallacium? vel potius quid aliud possent putere confossa cadavera mortuorum? Et tamen confessus est Faustus, non concupiscere aliena, non solum se ex Novo Testamento, sed etiam ex Vetere didicisse : quod certe a suo Deo non posset discere. Ille quippe, si non concupivit alienum, quare super terram tenebrarum, ubi nunquam fuerunt, nova sæcula construxit? An dicturus est: Prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupivit, quod ab illa erat alienum ? Ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? An angustum antea fuerat regnum lucis? Optandum igitur erat bellum, ut acquireretur de victoria latitudo regnandi. Quod si bonum est, et ante potuit concupisci : sed exspectabatur ut gens hostilis in bellum prior erumperet, quo quasi justius expugnaretur. Si autem non est bonum, quare inimico victo, super alienam terram crescere voluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus, plena felicitate vixisset? Sed utinam vere isti hæc ipsa præcepta vitæ agendæ, quorum est unum, ne concupiscamus alienum, vellent ex illis Litteris discere : profecto mansuescerent, et mites intelligerent etiam illa præcepta vitæ significandæ, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori observanda congruisse. Nos autem quomodo Vetus Testamentum tanquam alienum concupiscimus, cum ea legamus quæ in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis sæculorum obvenit? Puto quod non concupiscit alienum, qui hoc legit quod scriptum est propter ipsum.

LIBER UNDECIMUS.

CAPUT PRIMUM.— FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? Et maxime. Cur ergo non credis Filium Dei ex semine David natum secundum carnem (Rom. 1, 3) ? Non equidem crediderim Apostolum Dei contraria sibi scribere potuisse, et modo hanc, modo illam de

Domino nostro habuisse sententiam. Sed quia vobis ita placet, qui nunquara sine stomacho auditis aliquid esse in Apostolo canponatum, ne hoc quidem nobis scialis esse contrarium Si quidem hæc vetus videatur esse et antiqua opinio Pauli de Jesu, cum cum ct

ipse Daviu blium putaret, ut cæteri : quod tamen ubi falsum didicit, interpolat et infirmat, scribensque ad Corintiños Nos, inquit, neminem novimus secundum carnem el si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Quare consideres oportet, quantum intersit inter hæc duo capitula, e quibus unum perhibet Jesum filium David secundum carnem, alterum vero jam se neminem nosse secundum carnem. Que si utraque sunt Pauli, aut hac ratione erunt, qua dixi; aut unum ipsorum non erit Pauli. Prosequitur denique Itaque, inquit, si qua est in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnianova (II Cor. v, 16, 17). Vides ergo eum veterem appellare et transitoriam fidem illam priorem, id est, Jesum credidisse ex semine David secundum carnem : novam vero hanc secundam et permanentem, qua neminem jam noverit secundum carnem. Quapropter et alibi Cum essem, inquit, parvulus, ut parvulus loquebar, ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam : cum autem factus sum vir, quæ parvuli erant deposui1 (I Cor. xi, 11). Quod si ita est, quid ergo et nos indignum facimus, si novam et meliorem Pauli tenentes confessionem, veterem illam ac deteriorem projicimus? Aut si vobis secundum quod ad Romanos scribit, credere cordi est; nobis quare licitum non sit, secundum quod ad Corinthios dogmatizare ? Quamvis et hoc ad duritiam vestram ita responderim. Alioquin absit Apostolum Dei, quod ædificavit, unquam destruere, ne se ipsc prævaricatorem constituat, ut contestatus est (Galat. 11, 18). Verumtamen si ejus est et prior illa sententia, nunc emendata est : sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid unquam, ipsius non est.

CAPUT II.- AUGUSTINUS respondit: Hoc est quod paulo ante dixi, quia ubi sic manifesta veritate isti præfocantur, ut obsessi dilucidis verbis sanctarum Scripturarum, exitum in eis fallaciæ suæ reperire non possint, id testimonium quod prolatum est, falsum esse respondent. O vocem a veritate fugacem, in amentia pertinacem! Usque adeo invicta sunt, quæ adversus vos de divinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud quod dicatis, nisi eos esse falsatos. Quæ jam auctoritas litterarum aperiri, quis sacer liber evolvi, quod documentum cujuslibet scripturæ ad convincendos errores vestros exseri potest, si hæc vox admittitur, si alicujus ponderis æstimatur ? Aliud est ipsos libros non accipere, et nullo eorum vinculo detineri, quod Pagani de omnibus Libris nostris, quod Judæi de Novo Testamento faciunt, quod denique nos ipsi de vestris et aliorum hæreticorum, si quos suos et proprios habent, vel de iis qui appellantur apocryphi non quod habendi sint in aliqua auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati, de nescio quo secreto, nescio quorum præsumptione prolati sunt aliud est ergo auctoritate aliquorum vel librorum vel hominum non teneri, et aliud est dicere, Iste quidem vir sanctus omnia vera scripsit, et ista

Apud Er. et Lov., evacuavi. Lugd., quæ parvuli erant [deposui el] evacuavi.

M.

epistola ipsius est, sed in ea ipsa hoc ejus est, hoc non est ejus. Ubi cum ex adverso audieris, Proba; non confugias ad exemplaria veriora, vel plurimum codicum, vel antiquorum, vel linguæ præcedentis unde hoc in aliani linguam interpretatum est: sed dicas, Inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me. Tu es ergo regula veritatis? quidquid contra te fuerit, non est verum? Quid, si alius simili insania, sed tamen qua tua duritia confringatur, existat et dicat, Imo illud quod pro te sonat, falsum est; hoc autem quod contra te est, verum est? quid acturus es, nisi forte alium librum prolaturus, ubi quidquid legeris, secundum tuam sententiam possit intelligi? Hoc si feceris, non de aliqua ejus particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem, Falsus est. Quid ages? quo te convertes? quam libri a te prolati originem, quam vetustatem, quam seriem successionis testem citabis? Nam si hoc facere conaberis, et nihil valebis et vides in hac re quid Ecclesiæ catholicæ valeat auctoritas, quæ ab ipsis fundatissimis sedibus Apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie, et tot populorum consensione firmatur. Itaque si de fide exemplarium quæstio verteretur, sicut in nonnullis, quæ et pauca sunt, et sacrarum Litterarum studiosis notissimæ sententiarum varietates; vel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina commeavit, nostra dubitatio dijudicaretur, vel si ibi quoque codices variarent, plures paucioribus, aut vetustiores recentioribus præferrentur et si adhuc esset incerta varietas, præcedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur. Hoc modo quærunt, qui quod eos movet in Scripturis sanctis, tanta auctoritate firmatis, invenire volunt, ut habeant unde instruantur, non unde rixentur.

:

CAPUT III. -Hoc autem quod adversus impietatem vestram ex apostoli Pauli Epistola profertur, Filium Dei ex semine David esse secundum carnem (Rom. 1, 3), omnes codices et novi et veteres habent, omnes Ecclesiae legunt, omnes lingue consentiunt. Exuimini ergo pallio fallacia, quo Faustus indutus, cum sibi proposuisset tanquam interrogantem et dicentem, Accipis apostolum Paulum? respondit, Et maxime. Cur enim non potius respondit, Et minime; nisi quia fallax, aliud quam id quod falsum erat, respondere non potuit? Quid enim accipit apostoli Pauli? Non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum: de quo item dicit, Factus est primus homo Adam in animam viventem. Ille autem annuntiat nescio quem primum hominem, nec de terra terrenum, nec factum in animam viventem, sed de substantia Dei, idipsum existentem quod Deus est, membra sua, vel vestimenta sua, vel arma sua, id est quinque elementa, cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia Dei, in tenebrarum gente mersissc, ut inquinata caperentur. Non secundum hominem, quem Paulus dicit de coelo ', quem dicit etiam novis

1 Lov., de cœlo cœlestem. Abest, cœlestem, ab editis aliis

et a Mss.

simum Adam in spiritum vivificantem (1 Cor. xv, 47, 45), quem dicit factum ex semine David secundum carnein, factum ex muliere, factum sub Lege, ut cos qui sub Lege crant, redimeret (Galat. iv, 4, 5); de quo ad Timotheum dicit, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (11 Tim. 11, 8); in cujus exemplo etiam resurrectionem nostram prædicat dicens, Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quia Christus mortuus est pro peccatis nostris; secundum Scripturas ; et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et paulo post infert quare hoc dixerit : Si autem Christus prædicatur quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est (1 Cor. xv, 3, 4, 12)? Iste autem`, qui interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondet, Et maxime, hæc omnia negat: nec Jesum ex semine David vult accipere, nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit vel concumbendo vel pariendo corrupta, mulierem Paulus appellat; sed more Scripturarum loquitur, quæ ipsum sexum sic appellare consueverunt sicut in Genesi de Eva scriptum est, Formavit eam in mulierem (Gen. 11, 22); cum commixta viro non fuisset. Nec ipsam mortem Christi, et sepulturam, et resurrectionem accipit; quandoquidem Christum dicit, nec mortale corpus habuisse, ubi illa vera mors esset; nec illas cicatrices veras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, vivus apparuit (Luc. XXIV; 39, 40, et I Cor. xv, 5): nec ipsam carnem nostram resurrecturam, in corpus spirituale mutatam, sicut apertissime idem apostolus dicit, Seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Unde discernens inter corpus animale et spirituale, contexuit quod jam commemoravi de primo Adam et de novissimo Adam. Deinde intulit: Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam ipsam speciem carnis, et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere volens quid nunc appellaverit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intelligi voluit, quæ tunc in resurrectione justorum non erit, continuo contexuit: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Et ne adhuc quisquam putaret, non illud quod sepultum fuerit resurrecturum, sed tanquam alia tunica ponatur, et alia melior accipiatur, volens apertissime declarare quia hoc ipsum in melius commutabitur sicut vestimenta Christi in monte non sunt posita, et alia sumpta, sed ipsa quæ fuerant, in meus clarificata sunt (Matth. xvn, 2); sequitur et conexit dicens, Ecce mysterium vobis dico: omnes qui dem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. Et ne adhuc esset incertum, qui sint qui immutabuntur, In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Adhuc forte dicant, non secundum hoc nortale et corruptibile corpus nos in resurrectione. immutari, sed secundum animam cum Apostolus sola fere editio Lovaniensium, mutandam.

hoc non proposuerit unde diceret, sed de corpore aḥ ipsius quæstionis initio locutus fuerit, sicut ipsa ejus indicat propositio, Sed dicet aliquis, inquit, Quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore veniunt? Hic jam conscquenter Lanquam digito ostendit unde loqueretur, et subjecit dicens, Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalilalem (1 Cor. xv, 55-53). Hæc ergo cum iste neget, cumque ipsum Deum, de quo Paulus dicit, Immortali, incorruptibili, soli Deo honor et gloria (1 Tim. 1, 17), iste corruptibilem prædicet; quandoquidem substantiam ejus atque naturam et totam timuisse ne a tenebrarum gente corrumperetur, et ut cæteræ consuleretur, ex parte corruptam, detestanda et abominanda eorum fabula somniat; quid est quod etiam in hoc conatur fallere imperitos, et in divinis Scripturis minus eruditos, ut interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat, Maxime; et inveniatur, minime?

CAPUT IV. Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam, et scribentem ad Corinthios, emendasse quod scripserat ad Romanos; aut omnino non scripsisse, quod tanquam ejus profertur, Filium Dei ex semine David secundum carnem. Qua tandem ratione id ostendit? Quia non potest, inquit, utrumque verum esse, et quod in Epistola est ad Romanos, De Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. 1, 3); et quod ait ad Corinthios, Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem : et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. v, 16). Restat ergo ut nos demonstremus quam possit utrumque verum esse, et quam sibi hæc duo non sint contraria. Unum quippe eorum non esse Pauli, nullo modo possumus dicere; quia nulla in eo variat codicum auctoritas. Etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur, factus, sed, natus ex semine David, cum græca factus habeant, unde non ad verbum, sed ad sententiam transferre voluit dicendo, natum, latinus interpres : tamen Christum ex semine David esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum concordat auctoritas. In hoc autem Paulum aliquando errasse, et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. Quod etiam ipse Faustus sensit quam improbe atque impie diceretur; maluitque dicere, Pauli Epistolam aliorum falsitate corruptam, quam ipsius errore vitiosam.

CAPUT V. De his enim libris dici potest, aliquid eos habere non consonum fortasse occultiori, et ad dignoscendum difficiliori veritati, quod aut sic remanserit, aut in posterioribus correctum sit, qui non præcipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. Inter hos enim sumus, quibus idem apostolus dicit: Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. m, 15). Quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum judicandi libertate legendum est. Cui tamen ne intercluderetur locus, et adimiretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque versandas linguæ ac stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris

excellentia canonica auctoritatis Veteris et Novi Testamenti, quæ Apostolorum confirmata temporibus per successiones episcoporum et propagationes Ecclesiarum, tanquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui serviat omnis fidelis et pius intellectus. Ibi si quid velut absurdum moverit, non licet dicere, Auctor hujus libri non tenuit veritatem: sed, aut codex mendosus est, aut interpres erravit, aut tu non intelligis. In opusculis autem posteriorum, quæ libris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illæ sacratissimæ canonicarum Scripturarum excellentiæ coæquantur, etiam in quibuscumque eorum invenitur eadem veritas, longe tamen est impar auctoritas. Itaque in eis, si qua forte propterea dissonare putantur a vero, quia non ut dicta sunt intelliguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorve judicium, quo vel approbet quod placuerit, vel improbet quod offenderit et ideo cuncta ejusmodi nisi vel certa ratione, vel ex illa canonica auctoritate defendantur, ut demonstretur sive omnino ita esse, sive fieri potuisse quod vel disputatum ibi est, vel narratum ; si cui displicuerit, aut credere noluerit, non reprehenditur. In illa vero canonica eminentia sacrarum Litterarum, etiamsi unus propheta, seu apostolus, aut evangelista aliquid in suis Litteris posuisse ipsa canonis confirmatione declaratur, non licet dubitare quod verum sit alioquin nulla erit pagina, qua humanæ imperitiæ regatur infirmitas, si Librorum canonicorum saluberrima auctoritas, aut contempta penitus aboletur, aut interminata confunditur.

CAPUT VI. - Quapropter quisquis es, quem velut repugnantia ista moverunt, quod alibi scriptum est, Filium Dei ex semine David, alibi autem, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus et si non utrumque ex unius Apostoli Litteris proferretur, sed unum eorum Paulus dixisset, alterum Petrus, aut Isaias, aut alius quisquam Apostolorum, sive Prophetarum ; quia ita sibi omnia in canonica auctoritate concordant, ut tanquam uno ore dicta, justissima et prudentissima pietate credantur, et serenissimo intellectu inveniantur, et solertissima diligentia demonstrentur; non liceret de alterutro dubitare. Proinde, quia ex apostoli Pauli canonicis, id est, vere Pauli Epistolis, utrumque profertur, et non possumus dicere, aut mendosum esse codicem, omnes enim latini emendati sic habent; aut interpretem errasse, omnes enim græci emendati sic habent: restat ut tu non intelligas, a me autem ratio flagitetur, quomodo neutrum ab altero dissonet, sed in eadem sanæ fidei regula utrumque concordet. Si enim tu quoque pie quæreres, posses- invenire quomodo ista perscrutata dilucescant.

CAPUT VII.-Nam quod Filius Dei ex semine David homo factus est, nec idem apostolus uno loco dicit, et ali sanctæ Scripturæ apertissime prædicant. Quod vero dicit, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus; ea ipsa circumstantia Scripturae loci ejus satis ostendit quid loquatur Apostolus. Suo quippe more vitam nostram futuram, quæ jam in

ipso homine mediatore Christo Jesu capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur, tanquam jam adsit, præsensque teneatur: quæ utiqué vita non erit secundum carnem, sicut jam Christi vita non est secundum carnem. Carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam, quam Dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat, dicens, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 59); sed corruptionem mortalitatemque carnis vult intelligi, quæ tunc non erit in nobis, sicut jam in Christo non est. Hanc enim proprie carnem nomina bat, etiam cum de ipsa resurrectione satis evidenter loqueretur, et diceret, quod jam supra commemoravi, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. Cum ergo factum fuerit, quod ibi consequenter dicit, Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, id est, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur : oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (1 Cor. xv, 50-55): jam secundum id quod carnem, non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem mortalitatis mutata non habebit; secundum autem ipsius substantiæ corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud verum est quod ait Dominus, posteaquam resurrexit, Pulpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; et hoc verum est quod ait Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Illud enim dictum est secundum ipsam substantiam, quæ etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur: hoc autein dictum est sccundum carnalem corruptionis qualitatem, quæ tunc jam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est, secandum carnis mortalitatem antequam resurgeret : sed nunc jam non novimus; quia, sicut idem dicit apostolus, Christus resurgens a mortuis jam non moritur, et mers ei ultra non dominabitur (Rom. vi,9).

1

Nam si te ad verborum proprietatem teneas, menlitus est cum ail, Noveramus Christum secundum carnem, si Christus nunquam fuit secundum carnem : nemo enim noverat quod non erat. Non autem dixit, Putabamus Christum secundum carnem; sed, Noveramus. Veruntamen ut verbo non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum Apostolum, ut pro eo quod est, putabamus, diceret, Noveramus: illud miror non attendere homines cæcos, vel potius non miror non videre cæcos, quia si Christus idco non habuit carnem, quia dixit Apostolus, nunc jam non se nosse Christum secundum carnem; nec illi habuerunt carnem, de quibus in eodem loco dicit, Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem. Neque enim de solo Christo id volens intelligi, posset dicere, Neminem norimus sccundum carnem : sed quia 1 Aliquot Mss., carnalís.

illorum secum vitam futuram tanquam præsentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur, Amodo, inquit, neminem novimus secundum carnem; id est, tam certam spem tenemus futuræ nostræ incorruptionis et immortalitatis, ut amodo jam in ipsa notitia gaudeamus. Unde alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram (Coloss. I, 1, 2). Nondum utique resurreximus sicut Christus; sed tamen secundum spem, quæ nobis in illo est, jam nos cum illo resurrexisse testatus est. Unde etiam dicit : Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. 11, 5). Quis autem non intelligat in lavacro regenerationis spem nobis datam salutis futuræ, non jam salutem ipsam, quæ promittitur? et tamen quia certa spes est, tanquam jam data esset eadem salus, salvos nos, inquit, fecit. Alio quippe loco dilucidissime dicit : Nos in nobis ipsis ingemiscimus, adoptio nem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non el spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspeciamus (Rom. VIII, 23-25). Sicut ergo hic non dixit, Salvi futuri sumus; sed, Amodo jam salvi facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe, Spe enim, inquit, salvi facti sumus: sic et quod ibi dictum est, Amodo neminem novimus secundum carnem; nondum in re, sed in spe intelligitur : quia spes1 nobis in Christo est, quia in illo jam completum est quod nobis promissum speramus. Ille quippe jam resurrexit, et mors ei ultra non dominabitur. Quem et si noveramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset; inerat quippe in ejus corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat Apostolus: sed jam nunc non novimus; illud enim ejus mortale jam induit immortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem jam caro appellari non possit.

CAPUT VIII.-Itaque ipsius loci contextionem, ubi hæc scntentia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico, magis eluceat. Charitas, inquit, Christi compellit nos; judicantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt : et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem : et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus. Certe jam nunc cuivis apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse Apostolum; quandoquidem ista verba illud præcessit, Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Quid est enim aliud, non sibi, sed ei vivant, nisi ut secundum carnem non vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quæ jam ex ipsis in Christo facta est? Itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit, et qui jam non sibi, sed illi vivunt, neminem secundum carnem Apostolus no

In duobus Mss., quæ spes.

verat, propter spem futuræ immortalitatis, in cujus exspectatione vivebant, quæ in Christo jam non spes, sed res erat: quem et si noverat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, jam tamen non noverat ; quia eum resurrexisse noverat, et ultra ei mortem non dominaturam. Et quia omnes in illo, et si nondum in re, jam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit : Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum (II Cor. v, 14-18). Omnis ergo nova creatura, id est, populus innovatus per fidem, ut habeat interim in spe, quod in re postea perficiatur, in Christo habet jam quod in se sperat. Itaque nunc vetera transierurt secundum spem, quia modo jam non est tempus Veteris Teslamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a Deo et facta sunt omnia nova secundum eamdem spem, ut regnum cœlorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. In resurrectione autem mortuorum jam non secundum spem, sed secundum rem, et vetera transibunt, cum inimica novissima destruetur mors: et fient omnia nova, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. xv, 26, 55) quod jam factum est in Christo, quem secundum rem, jam non noverat Paulus secundum carnem : eorum vero pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem, neminem noverat secundum carnem ; quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salvi facti. Nam et ipse locus huic sententia sic attestatur: Deus autem, inquit, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, etcum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo; cujus gratia sumus salvi facti Quod enim hic dixit, Convivificavit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios, Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Et quod hic dicit, Cujus gratia salvi sumus facti; jam velut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet. Nam quod paulo ante commemoravi, apertissime alibi dicit: Spe enim salvi facti sumus. Idcoque et hic sequitur, et tanquam perfectum enumerat quod futurum est: Et simul, inquit, excitavit, et simul sedere fecit in cœlestibus in Christo Jesu. Certe enim in cœlestibus Christus jam sedet, nondum autem nos: sed quia spe cerla, quod futurum est, jam tenemus, simul sedere nos dixit in cœlestibus, nondum in nobis, sed jam in illo. Namque ne putares jam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tanquam perfectum sit, atque ut intelligas adhuc futurum, sequitur et dicit : Ut ostenderet in supervenientibus sæculis superabundantes divi-, tias gratiæ suæ in benignitate super nos in Christo Jesu (Ephes. 11, 4-7). Hinc est et illud: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti (Rom. vu, 5). Ita enim dixit, Cum essemus in carne, quasi jam non essent in carne: quod ita intelligitur, Cum essemus in spe rerum carnalium : quando lex, quæ impleri non potest nisi per charita

« PredošláPokračovať »