Obrázky na stránke
PDF
ePub

neratione tua in hoc ipsum constat esse elaboratum. Quæ cum dicis, unum quasi commonitorium de his omnibus te desiderare significas: audi ergo unde commonearis quid petas.

Opiniones omnium philosophorum, qui sectas varias condiderunt, usque ad tempora sua (neque enim plus poterat), sex non parvis voluminibus quidam Celsus absolvit. Nec redarguit aliquem, sed tantum quid sentirent aperuit', ea brevitate sermonis, ut tantum adhiberet cloquii, quantum rei nec laudande, nec vituperandæ, nec affirmandæ aut defendendæ, sed aperienda indicandæque sufficeret; cum ferme centum philosophos nominasset : quorum non omnes instituerunt hæreses proprias; quoniam nec illos ta cendos putavit, qui suos magistros sine ulla dissensione secuti sunt. Noster vero Epiphanius Cyprius episcopus (a), abhinc non longe humanis rebus exemptus, de octoginta hæresibus loquens sex libros etiam ipse conscripsit, historica narratione memorans omnia, nulla disputatione adversus falsitatem pro veritate decertans. Breves sane sunt hi libelli, et si in unum librum redigantur, nec ipse erit nostris vel aliorum quibusdam libris longitudine comparandus. Ilujus brevitatem si fuero in commemorandis hæresibus imitatus, quid a me brevius postulare vel exspectare debeas, non habebis. Sed non ibi hujus mei laboris summa consistit, quod et tibi, vel me demonstrante, vel etiam te præcurrente poterit apparere, cum hoc fecero. Videbis enim in eo quod supradictus episcopus fecit, quantum desit operi quod ipse vis fieri; quanto magis quod ego? Tu namque, quamvis breviter, perstricte atque sunmatim, tamen vis cliam responderi commemoratis hæresibus : quod ille non fecit. Ego vero hoc magis volo facere, si et Deus velit, unde possit omnis hæresis, et quæ nota est, et quæ ignota, vitari; et unde recte possit quæcumque innotuerit, judicari. Non enim omnis error hæresis est; quamvis omnis hæresis, quæ in vitio ponitur, nisi errore aliquo hæresis esse non possit. Quid ergo faciat hæreticum, regulari quadam definitione comprehendi, sicut ego existimo, aut omnino non potest, aut difficillime potest: quod in processu hujus operis declarabitur, si Deus rexerit, atque ad id quod intendo, perduxerit disputationem meam 2. Quid autem prosit ipsa inquisitio, etiamsi non potuerimus comprehendere quomodo sit definiendus hæcreticus, suo loco videndum atque dicendum est: nam si hoc comprehendi potuerit, quis non videat utilitas quanta sit? Erunt ergo prima partes operis hujus de hæresibus, quæ post Christi adventum et ascensum adversus doctrinam ipsius exstiterunt, et utcumque nobis innotescere potuerunt. In posterioribus autem partibus, quid faciat hæreticum, disputabitur. Com

1 Am. Er. et Mss., quid sentiret aperuit. Plerique Mss., perduxerit dispositionem meam. (a) Epiphanius Constantiæ seu Salamina in Cypro msula episcopus, humanis rebus exemptus est circiter annum Christi 403. Ipsius adversus octoginta hæreses immensi operis, quod ranarium inscripsit, uounisi epitome et anacephakrosis Augustino cognita.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

LXXXVII. Abeloite.

LXXXVIII. Pelagiani, qui et Cœlestiani.

1. SIMONIANI a Simone mago, qui baptizatus a Philippo diacono, sicut in Actibus Apostolorum legitur, pecunia voluit a sanctis Apostolis emere ut etiam per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus. Ilic magicis fallaciis deceperat multos (Act. vi, 9-19). Docebat autem detestandam turpitudinem indifferenter utendi feminis. Nec Deum fecisse mundum, diccbat. Negabat etiam carnis resurrectionem. Et asserebat se esse Christum. Idemque Jovem se credi volebat; Minervam vero meretricem quamdam Hel nen', quam sibi sociam scelerum fecerat, imaginesque et suam et ejusdem meretricis discipulis suis præbebat adorandas, quas et Romæ tanquam deorum simulacra auctoritate publica constituerat. In qua urbe aposto

Editi, Selenen, At Mss., Helenam, aut, Helenen: verius. Hanc enim Simon delirabat fuisse Helenam ipsam Trojanam, ex Tertulliano, lib. de Anima, cap. 34, ex Philastrio, etc. Elenen etiam nominat Epiphanius, nec aliter Dana scenus in opere de Hæresibus.

lus Petrus cum vera virtute Dei omnipotentis castinxit'.

II. MENANDRIANI a Menandro etiam ipso mago, di scipulo ejus, qui mundum asserebat non a Deo, sed ab Angelis factum.

2

III. SATURNINIANI a quodam Saturnino, qui turpitudinem Simonianam in Syria confirmasse perhibetur: qui etiam mundum solos angelos septem præter conscientiam Dei Patris fecisse dicebat.

IV. BASILIDIANI a Basilide, qui hoc distabat a Simonianis, quod trecentos sexaginta quinque cœlos esse dicebat, quo numero dierum annus includitur. Unde etiam quasi sanctum nomen commendabat, quod est, pasu, cujus nominis litteræ sccundum gracam supputationem eumdem numerum complent. Sunt enim septem, u, et ß, et p, Cl a, Cl o, el ά, et §: id est unum, et duo, et centum, et unum, et ducenta, et unum, et sexaginta; quæ fiunt in summa Trecenta sexaginta quinque 3.

V. NICOLAITE a Nicolao nominati sunt, uno, ut perhibetur, ex illis septem quos Apostoli diaconos ordinaverunt (Act. vi, 5). Iste cum de zelo pulcherrimæ conjugis culparetur, velut purgandi se causa permisisse fertur, ut ca qui vellet uteretur. Quod ejus factum in sectam turpissimam versum est, qua placei usus indifferens feminarum. Hi nec ab iis quæ idolis immolantur cibos suos separant: et alios ritus gentilium superstitionum non aversantur. Narrant etiam quaedam fabulosa de mundo, nescio qua barbara principum nomina miscentes disputationibus suis, quibus terreant auditores; quæ prudentibus risum potius faciunt, quam timorem. Intelliguntur autem etiam isti non Deo tribuere creaturam, sed quibusdam potestatibus, quas mirabili vel fingunt vanitate, vel credunt.

VI. GNOSTICI propter excellentiam scientiæ sic se appellatos esse, vel appellari debuisse gloriantur : cum sint superioribus omnibus vaniores atque turpiores. Denique cum ab aliis atque aliis per diversas ter rarum partes aliter atque aliter nuncupentur, nonnulli cos etiam Borboritas vocant, quasi cœnosos, propter nimiam turpitudinem quam in suis mysteriis exercere dicuntur. Aliqui eos a Nicolaitis exortos putant aliqui a Carpocrate, de quo post loquemur.

Hic in editis additur: « Dixerat enim se in monte Sina « legem Moysi in Patris persona dedisse Judæis tempore Tiberii in Filii persona putative apparuisse: postea se in << linguis igneis Spiritum sanctum super Apostolos venisse: « Christum autem nec venisse, nec a Judæis quidquam per<< tulisse. >>

Apud Epiphanium et Damascenum saturniliami appellantur, eorumque auctor, Saturnilus. Sic etiam vocat Justius in dialogo cum Tryphone, ac Theodoretus.

3 Unus e Vaticanis codicibus, præter scientiam. Sic manuscripti Epiphanio et Damasceno consentientes. At editi, abraxas"

Veterum manus riptorum auctoritate expungimus verba hæc, quæ de Basilidianis hæreticis editi addunt : « Mun« dum istum vel hominem non crednat a Deo factum, sed a << trecentesimo sexagesimo quinto cœlo. Amatoria carmina « studiose discunt. A Judæis non credunt Christum cruci « fixum, sed Simonem Cyrenensem, qui angariatus sustulit « crucem ejus. >>

6 LOV., non adversantur. Melius Er. cum Mss., non aver

santur.

Tadunt autem dogmata fabulosissimis plena figmentis ctiam ipsi principum vel angelorum nominibus terribilibus infirmas animas capiunt; et de Deo rerumque natura, fabulosa et a sanitate veritatis aliena multa contexunt. Animarum substantiam, Dei dicunt esse naturam, earumque adventum in hac corpora et reditum ad Deum iisdem suis fabulis longissimis et stultissimis secundum suos errores insérunt : et illos qui eis credunt faciunt, non multa, ut putant, scientia præpollere, sed multa, ut ita dicam, fabulositate vanescere 1. Dicuntur quoque bonum deum et malum deum in suis habere dogmatibus.

I VII. CARPOCRATIANI sunt a Carpocrate, qui docebat omnem turpem operationem, omnemque adinven'ionem peccati: nec aliter evadi atque transiri principatus et potestates, quibus hæc placent, ut possit ad cœlum superius perveniri. Ilic etiam Jesum hominėm tantummodo, et de utroque sexu natum putasse perhibetur, sed accepisse talem animam, qua sciret ea quæ superna essent, atque nuntiaret. Resurrectionem corporis simul cum Lege abjiciebat. Negabat a Deo factum, sed a nescio quibus virtutibus mundum. Secta ipsius fuisse trad tur quardam Marcellina, que colebat imagines Jesu et Pauli et Homeri et Pythagoræ, adorando incensumque po mendo.

VIII. CERINTHIANI a Cerintho, iidemque Merinthiani a Merintho, mundum ab angelis factum esse dicentes, et carne circumcidi oportere, atque alia hujusmodi Legis præcepta servari. Jesum hominem tantuminodo fuisse, nec resurrexisse, sed resurrecturum asseverantes. Mille quoque annos post resurrectionem in terreno regno Christi, secundum carnales ventris et libidinis voluptates, futuros fabulantur : unde etiam Chiliasta sunt appellati (Vid. lib. 20 de Civitate Dei, cap. 7).

IX. NAZARÆI, cum Dei Filium confiteantur esse Christum, omnia tamen veteris Legis observant, quæ Christiani per apostolicam traditionem non observare carnaliter, sed spiritualiter intelligere didicerunt (Vid. lib. A contra Cresconium, cap. 31).

[ocr errors]

X. EBIONE Christum etiam ipsi tantummodo hominem dicunt. Mandata carnalia Legis observant, circumcisionem scilicet carnis, et crtera, a quorum oneribus per Novum Testamentum liberati sumus. Huic hæresi Epiphanius Sampsæos et Elcesæos ita copulat, ut sub eodem numero, tanquam una sit hæresis, ponat, aliquid tamen interesse significans: quamvis et in consequentibus loquatur de illis, ponens eos sub numero suo. Eusebius vero Elcesaitarum sectam commemorans, fidem in persecutione dicit negandain docuisse, et in corde servandam (Euseb., lib. 6, cap. 38).

XI. VALENTINIANI a Valentino, qui de natura rerum 1 Editio Fr., « carumque adventum in hæc corpora cum « aliis aereis animabus dicunt feri, per quas peccata in « corporibus committuntur: nam illas animas quæ ex Dei « procedunt substantia, reverti ad Deum immaculatas. Dicuntur quoque bonum Deum, » etc. Locum ex Mss. exemlaribus redintegrarunt Lovanienses.

ta antiquis codicibus scriptum reperimus cum aspiratione, nelcèscos; et infra, Helcesaitam, sen, HelceseitaFum sccban.

multa fabulosa confinxit, triginta Æonas, id est, s:Ccula, asserens exstitisse, quorum principium esse profundum et silentium, quod profundum etiam patrem appellat. Ex quibus duobus velut ex conjugio processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse in honorem patris Æonas octo. De intellectu autem et veritate proces‹isse verbum et vitam, et proInlisse Eonas decem. Porro de verbo et vita processisse hominem et Ecclesiam, et protulisse Æonas duodecim. Itaque octo et decem et duodecim fieri triginta Eonas, habentes, ut diximus, primum principium de profundo et silentio. Christum autem a patre missum, id est, a profundo, spirituale vel cœleste corpus secum attulisse: nihilque assumpsisse de virgine Maria, sed per illam tanquam per rivum aut per fistulam sine ulla de illa assumpta carne transisse. Negat etiam resurrectionem carnis, solum per Christum spiritum et animam salutem accipere affir

mans.

3

XII. SECUNDIANI hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.

XIII. PTOLEMÆUS quoque discipulus Valentini, hæresim novam condere cupiens, quatuor Æonas et alios quatuor asserere maluit.

XIV. MARCUS etiam nescio quis hæresim condidit, negans resurrectionem carnis, et Christum non vere, sed putative passum asseverans. Duo quoque opinatus est ex adverso sibi esse principia, quiddam tale de Eonibus quale Valentinus affirmans.

XV. COLORBASUS secutus est istos, non multum aliter sentiens, vitam omnium hominum et genera tionem in septem sideribus consistere affirmans.

XVI. HERACLEONITE ab lleraclcone discipulo superiorum, duo asserunt principia, unum ex altero, ct ex lis duobus alia plurima. Feruntur autem suos morientes novo modo quasi redimere, id est, per oleum, bal-amum et aquam, et invocationes quas hebraicis verbis dicunt super capita corum.

XVII. OPHITÆ a colubro nominati sunt: coluber enim græceps dicitur. Hunc autem Christum arbitrantur: sed habent etiam veru:n colubrum assuetum corum panes lambere, atque ita eis velut eucharistim sanctificare. Quidam dicunt istos Ophitas ex Nicolaitis sive Guosticis exstitisse, et per corum fabulosa figmenta ad colubrum colendum fuisse perventum 6.

Michaelinus, Colbertinus et Vaticanus codices addunt, silentium matrem.

Editio Er., tanquam per rimam.

3 Quod hic in editis fuerat additum, « De trigesimo sæ«culo dicit diabolum genitum, et a diabolo alios natos qui « fecerint hunc mundum. Et ideo malitiam non arbitrio << tribuit, sed naturæ mundi, id est generi diabolico, » abest a MSS.

Lov. et aliquot Mss., Sevandiani. Alii cum Er., Secundiami: quorum scilicet princeps, secundus a rhilastrio, Epihanio et ab aliis dicitur.

5 Colarbasum editi libri appellant, mutata altera vocali o in a, reluctantibus antiquis scripturis.

6 Ita ia Mss. At in excusis describitur isthæc hæresis hoc fere modo: «Hunc autem colubrum qui decepit Adam et « Evam, Christum arbitrantur: sed habent etiam verum «< colubrum, quem nutriunt et venerantur. Qui et incan« tante sa cerdote egreditur de spelunca, et ascendit super « altare, innixum speluncæ, et oblationes corum lambit, et,

29

XXIV. SEVERIANI a Severo exorti vinum non bibunt, eo quod fabulosa vanitate de satana et terra germinasse asserant vitem. Etiam ipsi non sanam doctrinam suam, quibus volunt, inflant nominibus principum, carnis resurrectionem cum Vetere Testamento respuentes'.

LIBER UNUS. XIII. CAIANI propterea sic appellati, quoniam Cain honorant, dicentes eum fortissimæ esse virtutis. Simul et Judam traditorem divinum aliquid putant, et scelus ejus beneficium deputant; asserentes eum præscisse quantum esset generi humano Christi passio profutura, et occidendum Judæis propterca tradidisse. Illes etiam, qui schisma facientes in primo populo Dei, terra dehiscente perierunt' (Num. xvi, 3133), et Sodomitas colere perhibentur. Blasphemant Legem, et Deum Legis auctorem, carnisque resurrectionem negant.

XIX. SETHANI nomen acceperunt a filio Adæ, qui vocatus est Seth: eum quippe honórant, sed fabulosa et hæretica vanitate. Dicunt enim eum de superna matre natum, quam perhibent convenisse cum superno patre, unde divinum semen aliud nasceretur, tanquam filiorum Dei. Hi quoque multa de principatibus et potestatibus vanissima fabulantur. Quidam eos dicunt Sem filium Noe Christum putare.

XX. ARCHONTICI a principibus appellati, universitatem, quam Deus condidit, opera esse principum dicunt. Operantur etiam quamdam turpitudinem. Resurrectionem carnis negant.

XXI. CERDONIANI a Cerdone nominati, qui duo principia sibi adversantia dogmatizavit: Deumque Legis ac Prophetarum non esse patrem Christi, nec bonum Deum esse, sed justum; patrem vero Christi bonum: Christumque ipsum neque natum ex femina, neque habuisse carnem; nec vere mortuum vel quidquam passum, sed simulasse passionem. Quidam vero in duobus principiis suis duos deos ita eum dixisse perhibent, ut unus eorum esset bonus, alter autem malus. Resurrectionem mortuorum negat, spernens etiam Testamentum Vetus.

XXII. MARCION quoque, a quo Marcionitæ appellati sunt, Cerdonis secutus est dogmata de duobus principiis quamvis Epiphanius eum tria dicat asseruisse principia, bonum, justum, pravum: sed Ensebius Sinerum quemdam, non Marcionem, trium princi · piorum atque naturarum scribit auctorem, (Euseb. lib. 5, cap. 15).

XXIII. APELLITE sunt, quorum Apelles est princeps, qui duos quidem deos introducit, unum bonum, alterum malum: non tamen in duobus diversis atque inter se adversis esse principiis; sed unum esse principium, deum scilicet bonum; et ab illo factum alterum: qui cum malignus esset, inventus est in sua mundum malignitate fecisse. Hunc Apellem dicunt quidam etiam de Christo tam falsa sensisse, ut diceret eum non quidem carnem deposuisse de cœlo 3, sed ex elementis mundi accepisse, quam mundo reddidit, cum sine carne resurgens ascendit in cœlum.

[merged small][ocr errors][merged small]

XXV. TATIANI a Tatiano quodam instituti, qui et Eucratita appellati sunt, nuptias damnant, atque omnino pares eas fornicationibus aliisque corruptionibus faciunt: nec recipiunt in suorum numerum conjugio utentem, sive marem, sive feminam. Non vescuntur carnibus, easque omnes abominantur. Prolationes quasdam fabulosas sæculorum etiam isti sapiunt. Saluti primi hominis contradicunt. Epiphanius Tatianos et Encratitas ita discernit, ut Encratitas Tatiani schismaticos dicat 3.

XXVI. CATAPHRYGES sunt, quorum auctores fuerunt Montanus tanquam paraclitus, et duæ prophetissæ ipsius, Prisca et Maximilla. His nomen provincia Phrygia dedit, quia ibi exstiterunt, ibique vixerunt: ct etiam nunc in eisdem partibus populos habent. Adventum Spiritus sancti a Domino promissum, in se potius quam in Apostolis fuisse asserunt redditum. Secundas nuptias pro fornicationibus habent : et ideo dicunt eas permisisse apostolum Paulum, quia ex parte sciebat, et ex parte prophetabat: nondum enim venerat quod perfectum est (1 Cor. xi, 9, 10). Hoc autem perfectum in Montanum et in ejus prophetissas venisse delirant. Sacramenta perhibentur habere fitnesta: nam de infantis anniculi sanguine, quem de toto ejus corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi eucharistiam suam conficere perhibentur, miscentes eum farinæ, panemque inde facientes qui puer si mortuus fuerit, habetur apud eos pro martyre; si autem vixerit, pro magno sacerdote *.

XXVII. PEPUZIANI" Sive Quintilliani, a loco quodam nominati sunt, quam civitatem desertam dicit Epi

subjungunt editi : « Hic præterea rhilumenen quam

« dam puellam dicebat ins; iratam divinitus ad prænuntian-
<< da futura ad quam somnia atque æstus sui animi refe-
<< rens, divinatiouibus seu præsagiis ejus secretim erat so-
« litus præmoneri, eodem phantasmate eidem Philumenæ
« pueri habitu se demonstrante, qui uer apparens Chri-
<< stum se aliquando, aliquaudo esse assereret Paulum. A
« quo phantasmate sciscitans, ea soleret respondere, quæ
«se audientibus ciceret. Nonnulla quoque illam miracula
« operari solitam, inter quæ illud præcipuum, quod in an-
« gustissimi oris ampullam vitream į auem graudem immit-
« teret, eumque extremis digitulis levare soleret illæsum,
« eoque solo quasi divinitus sibi cibo dato fuisset conten-
« ta. » Abest id totum a vss. quod forte cum esset a quo-
iam in ora libri, non de severo, sed de Appelle annota-
tum, librarii hallucinantes isthuc transtulerunt. De Appelie
ac ejusdem Philumene Tertullianus, lib. de Præscript., capp.
6 et 50.

[ocr errors]

2 Editi ferunt, a Tacio; sed Mss., a Tatiano : quɔ eum nomine veteres historici appellant.

3 Editi, dicant. Melius aliquot Mss., dicat. Refer ad Epiphanium, qui Encratitas apospasma Tatianoù dicit in Ei

toine.

Colbertini codices duo et unus e Vaticanis, pro magno martyre; si autem vixerit, pro summo sacerdote. Ali vaicani cum antiquissimo Floriacensi, cum Becheronensi, etc., pro martyre; si autem vixerit, pro maximo sacerdoțe. Michaelinus Ms., pro primo sacerdote.

In omnibus prope Mss., Pepudimi: et infra pro, repu· t, constanter scriptum est, repudia.

phanius. Ilanc autem isti divinum aliquid esse arbitrantes, Jerusalem vocant: tantum dantes mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorentur. Dicunt enim Quintillæ et Priscillæ in eadem civitate Pepuza Christum specie feminæ revelatum : unde ab hac Quintilliani etiam nuncupantur. Faciunt et ipsi de sanguine infantis, quod Cataphryges facere1 supra diximus: nam et ab eis perhibentur exorti. Denique alii hanc Pepuzam non esse civitatem, sed villam dicunt fuisse Montani et prophetissarum ejus Prisca et Maximille; et quia ibi vixerunt, ideo locum meruisse appellari Jerusalem.

XXVIII. ARTOTYRITE Sunt, quibus oblatio eorum hoc nomen dedit: offerunt enim panem et caseum, dicentes a primis hominibus oblationes de fructibus terræ et ovium fuisse celebratas. Ilos Pepuzianis jungit Epiphanius.

XXIX. TESSARESCÆDECATITE hinc appellati sunt quod non nisi quarta decima luna Pascha celebrant, quilibet septem dierum occurrat dies; et si dies dominicus occurrerit, ipso die jejunant et vigilant.

XXX. ALOGI, propterca sic vocantur, tanquam sine verbo (2676s enim græce verbum dicitur), quia Deum Verbum recipere noluerunt, Joannis Evangelium respuentes, cujus nec Apocalypsin accipiunt, has videlicet scripturas negantes esse ipsius.

XXXI. ADAMIANI ex Adam dicti, cujus imitantur in paradiso nuditatem, quæ fuit ante peccatum. Unde et nuptias aversantur: quia nec priusquam peccasset Adam, nec priusquam dimissus esset de paradiso, cognovit uxorem. Credunt ergo quod nuptiæ futuræ non fuissent, si nemo peccasset. Nudi itaque mares femihæque conveniunt, nudi lectiones audiunt, nudi orant, nudi celebrant sacramenta, et ex hoc paradisum suam arbitrantur Ecclesiam.

XXXII. ELCESÆOS ct SAMPSÆOS hic tanquam ordine suo commemorat Epiphanius, quos dicit a quodam pseudopropheta esse deceptos, qui vocabatur Elci (a), ex cujus genere duas mulieres tanquam deas ab eis perhibet adoratas: cætera Ebionais tenere similia.

XXXIII. THEODOTIANI A Theodoto * quodam instituti, hominem tantummodo Christum asseverant. Quod dicitur idem Theodotus propterea docuisse, quia in persecutione lapsus isto modo se casus sui devitare putabat opprobrium, si non Deum negasse, sed hominem videretur.

XXXIV. MELCHISEDECIANI, Melchisedec sacerdotem Dei excelsi, non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur.

XXXV. BARDESANISTE a quodam Bardesane, qui in doctrina Christi prius exstitisse perhibetur insi gnis sed postea, quamvis non per omnia, in Valen

1 Mss., quod Ca'aphrygas facere.

2 Editi hic addunt, mense martio.

3 In editis, Alogiani. Restituendum ex Mss., stogi : qui a gracis hæresiographis dicuntur: Alogoi.

Editi, a Theodotione: pauloque post, idem Theodotion. Castiga tur ex Vaticano codice.

(a) Ab Epiphanio in Anacephalæosi Elkesaios nom: atur, in Fanario Elai, in Fanarii synoj si Elxa.

tini hæresim lapsus est '.

XXXVI. NOETIANI a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum

sanctum.

XXXVII. VALESI et se ipsos castrant, et hospites suos, hoc modo existimantes Deo se debere servire. Alia quoque hæretica docere dicuntur et turpia: sed qua: illa sint, nec ipse commemoravit Epiphanius, nec uspiam potui reperire.

XXXVIII. CATHARI, qui se ipsos isto nomine, quasi propter munditiam, superbissime atque odiosissime nominant, secundas nuptias non admittunt, pœnitentiam denegant, Novatum sectantes hæreticum: unde etiam Novatiani appellantur.

XXXIX. ANGELICI, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.

XL. APOSTOLICI, qui se isto nomine arrogantissime vocaverunt, eo quod in suam communionem non reciperent utentes conjugibus et res proprias possidentes: quales habet Catholica et monachos et clericos plurimos. Sed ideo isti hæretici sunt, quoniam se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant cos habere, qui utuntur his rebus, quibus ipsi carent. Encratitis isti similes sunt: nam et Apolactite (a) appellantur. Sed et alia nescio quæ propria hæretica docere perbi· bentur.

XLI. SABELLIANI ab illo Nocto quem supra memo- › ravimus, defluxisse dicuntur; nam et discipulum ejus quidam perhibent fuisse Sabellium. Sed qua causa duas hæreses cas Epiphanius computet, nescio : cum fieri potuisse videamus, ut fuerit Sabellius iste famosior, et ideo ex illo celebrius haec hæresis nomen acceperit. Noetiani enim difficile ab aliquo sciuntur : Sabelliani autem sunt in ore multorum. Nam et Praxeanos cos a Praxea quidam vocant; et Hermogeniani vocari ab Hermogene potuerunt: qui Praxcas et Hermogenes cadem sentientes, in Africa fuissc dicuntur. Nec tamen ista plures secta sunt; sed unius sectæ plura nomina, ex his hominibus qui in. ea maxime innotuerunt: sicut Donatiste, iidem Parmenianista; sicut Pelagiani, iidem Calestiani. Unde ergo sit factum ut Noctianos et Sabellianos, non unius hæresis duo nomina, sed tanquam duas hæreses supradictus Epiphanius poneret, liquido invenire non potui: quia si quid inter se differunt, tam obscure dixit, studio forsitan brevitatis, ut non intelligam loco quippe isto, quo et nos, tam longe a Noctianis Sabellianos commemorans: Sa belliani, inquit, similia Noeto dogmatizantes, præter hoc quod dicunt Patrem non esse passum (Epiphanius, in Anacephalæosi). Quomodo de Sabellianis intelligi potest, cum sic innotuerint dicere Patrem passum, ut Patripassiani quam Sabelliani crebrius nuncupentur? Aut si forte in eo quod ait, prater

Post, lapsus est, adjecta erant in excusis libris verba hæc, addens de suo, ut fato ascriberet conversationes hominum; quæ in Mss. nostris non reperimus.

2 in Mss.: Catharoe sive Novatiani, qui se ipsos, etc. Græcis sunt, Fatharoi.

3 in editis, catholica Ecclesia. Abest, Ecclesia, a Mss.
(a) id est, Remuntiatores.

« PredošláPokračovať »