Obrázky na stránke
PDF
ePub

vident illam Christi promissionem illic rursus commemoratam, et illic manifestissime impletam (Act. 1, 8, et 1, 1-4). Sed modo quærimus, unde illi gentili fidem faceret de Christo? Puto enim neminem esse tam cæcum, qui velit dicere, Manichæo credo: cum dicat, Christo non credo. Deinde si non ridens, saltem stomachans diceret, Itane Persicis libris me jubes credere, qui Hebræis me dixisti non credere? Quomodo ergo capturus es, hæretice, istum hominem, nisi jam nomini Christi aliquo modo subditum inveneris; ut quia ille jam Christo credendum esse non dubitat, tanquam melius prædicanti Christum Manichæo deceptus acquiescat? Ecce est ille perdix congregans quæ non peperit. Itane eum nondum derclinquitis, vos quos congregat, et nondum vobis apparet insipiens, qui dicit Hebræorum testimonia nobis', etiam si vera sint, ante fidem inutilia esse, post fidem supervacua.

CAPUT XVIII. Abjiciant ergo qui crediderunt, omnes libros per quos factum est ut crederent. Nam si hoc verum est, cur vel ipsum Evangelium Christi a fidelibus legatur, non video. Ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus, vel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo. Post fidem autem supervacuum, si etiam veris de Christo præconiis jam superfluo creditur, cum in eum creditum fuerit. Ilic forte dicetis: Sed Evangelium debet legere jam fidelis, ne obliviscatur quod credidit. Sic ergo, insani, etiam Prophetarum vera testimonia, ne obliviscatur quare crediderit: quod si oblitus fuerit, firnium apud eum non poterit esse quod credidit. Aut projicite jam libros Manichæi, quibus testibus credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quæ lux ipse Deus erat; et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris devoratam, et ligatam, et inquinatamu, et dilaniatam: quam vos manducando recreatis, et solvitis, et purgatis, et sanatis, ut vobis merces retribuatur, ne cum illa quæ liberari non potuerit, in globo æterno damnemini. Hanc fabellam quotidie et moribus et vocibus cantatis cur adhuc in

Sic Am. et plerique Mss. At Er. èl Lov., dixi.
Am. et Er., vobis.

ca quæritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus vestris aliena substantia consumatur, et Dei vestri ligata teneatur? Incendite omnes illas membranas, elegantesque tecturas decoris pellibus exquisitas, ut nec res superflua vos oneret, et Deus vester inde solvatur, qui tanquam pœna servili etiam in codice ligatus tenetur. Nam si possetis libros vestros vel elixatos comedere, quantum membris Dei vestri beneficium præstaretis? An et si fieri posset, carnis immunditia prohiberet paginas ab epulis vestris? Imputet ergo sibi encausti munditia, quæ corio inhæsit againo. Sed et hoc vos fecistis, qui tanquam primo bello vestro, id quod mundum erat in calamo, immunditiæ membranarum scribendo affixistis: nisi quod colores contrario testimonio vos arguunt. Vos enim potius ad lucem candidarum paginarum, cum tenebris atramenti venistis. Nobis debetis irasci talia dicentibus, an vobis talia credentibus, ut, velitis, nolitis, ista consequantur? Nos autem et ad commemorationem fidei nostræ, et ad consolationem spei nostræ, et ad exhortationem charitatis nostræ, Libros propheticos et apostolicos legimus alterutris vocibus sibimet concinentes; et ea concinentia, tanquam cœlesti tuba, et a torpore mortalis vitae nos excitantes, et ad palmam supernæ vocationis extendentes. De Libris enim propheticis quiddam cum commemorasset Apostolus, sicut scriplum est, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVII, 10); continuo subjungit utilitatem divinæ lectionis: Quæcumque enim ante scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem hubeamus ad Deum (Rom. xv, 4). Sed contradicit Faustus Fiat ergo illi quod dicit Paulus: Si quis vobis evangelizaverit præterquam quod accepistis, anathema sit ( Galat. 1, 9).

1 Lov., membra ligata teneantur. Superfluo addita vox, membra, qua carent editi alii et Mss. cujusque loco subintelligitur, substantia.

Sic Am. Er. et Mss. At Lov., exæquatas.

Editio Lov., tanquam primo libello vestro id quod im mundum erat. Castigatur ex editionibus aliis et Mss.

LIBER QUARTUS DECIMUS.

CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? Amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. Quis enim irreligiosus adeo est, ut cum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri? Quapropter et nos Moysen, quanquam humanorum nulli unquam divinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc exsecramur, quod Christum Filium Dei, qui nostræ salutis causa pependit in liguo, diro devotationis convicio lacessivit utrum volens, an 1 Aliquot Mss., accipial.

Am. Er. et quidam MSS. constanter habent, devotionis. Itemque paulo post, col. 295, non tam crudæ devotomis contumelia.— Editio PP. Benedictinorum Antuerpiana habet, devotionis. M.

casu, tu videris. Neutro enim horum excusatus erit aut commendatus, ut debeat accipi. Ait enim maledictum esse omnem qui pendet in ligno (Deut. xxi, 23). Hunc ergo tu vis ut accipiam, huic ut credam : cum si divinus fuit, constet eum scientem volentemque maledixisse Christo; si vero nolens nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse divinum. Tu ergo elige utrumvis, aut Moysen prophetam non fuisse, et imprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit, nesciens blasphemaverit et Deum; aut fuisse quidem divinum, nec futura hæc ignoravisse, sed invidentem tamen nostræ saluti, quæ futura erat ex ligno, in ejus auctorem maledici oris sui ven na

1

prompsisse. Et quis ergo credat hunc vidisse aut cognovisse Patrem, qui sic laceraverit Filium: hunc adventum Filii potuisse prædicere, qui ascensionis ejus ignoraverit exitum? Huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum convicium, quamque multa comprehendat et violet: ut omnes etiam tangat justos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt vita, ut Petrus, et Andreas, ac reliqui ejusdem sortis. Quos nisi Moyses aut ut non propheta, nescisset, aut ut malignus odisset, si fuit propheta, non tam crudelis devotationis contumelia lacerasset. Neque enim vulgo saltem eos maledictos dicit, id est, apud homines tantum, sed maledictos Deo. Quod si ita est, unde jam benedictionis relinquetur spes vel Christo, vel Apostolis, vel ipsis nobis, si nominis ejus causa crucifigi contingat? Quam denique imprudens erat et vacans inspiratione divina, ut cogitare nequiverit diversis ex causis homines in ligno suspendi; alios quidem ob iniquum facinus, quosdam vero justitiæ causa, et propter Deum : id-, circoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem conjecit maledictum : cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam divinatio, `et si adco crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et impium omnem qui pependisset in ligno; ut esset discretio aliqua inter justos et injustos: quanquam ne sic quidem vera dixisset, cum latronem Christus de ligno sccum introduxerit in paradisum Patris sui (Luc, xx, 43). Ubi est ergo, Maledictus omnis qui pendet in ligno? An Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Judæorum rogatu emissus e carcere (Matth. xxvn, 26), magis fuit benedictus, quam ille qui cum Christo de cruce ascendit in cœlum? Quid denique, quod etiam eum maledictum vocat, qui solem adoraverit, aut lunam (Deut. xv, 3)? Si ergo sub gentili positas rege, solem adorare cogar, et cum restitero, maledictum hoc metuens jubear crucifigi, in aliud ejus incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit qui pendet in ligno? An ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? Nos vero tanti devotationes ejus æstimare debemus, quanti sunt stomachantium vetularum. Sic enim et Dei omnes pueros ac virgines pari devotatione prosequitur dicens, maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel (Id. xxv, 5-10). Quod æque convicium principaliter quidem Jesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Judæis, nullam tamen inter eos servandæ posteritatis causa sobolem suscitavit. Deinde et discipulos ejus, quorum nonnullos quidem ab uxoribus sejunxit, quos copulatos invenerat quosdam vero et conjungi vetuit, quos depre hendit intactos. Qua de re Moyseos impunitam hanc linguam, maledictorum jaculis Christum lumen, sanclimoniam, divina omnia petentem, jure nos cognoveris exsecratos. Ac ne forte multum interesse putes inter suspensum et crucifixum ; nam et hoc in præsiSola fere editio Lov., si omnes nos ejus causa.

dium vobis defensionis soletis assumere; commentis hisce vestris Paulum audias præscribentem, Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno ( Galat. 111, 13 ). CAPUT II. AUGUSTINUS respondit Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse, ct ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. Interim, antequam aperiam in quam magno sacramento, et quam pie dictum sit, Maledictus omnis qui in ligno pependerit (Deut. xx1, 23), istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi, quandoquidem maledictum ejus ad Christum istorum non pervenerit. Si enim Christus pependit in ligno, clavis utique affixus est. Unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstravit (Joan. xx, 27). Quod si ita est, utique vulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. Si ergo et illa vulnera, et illæ cicatrices falsæ erant, falsum est et quod pependit in ligno. Non itaque potuit ad eum illa maledictio pervenire, non est quod succenseant ei a cujus ore processit. Itaque si ipsi irasci se fingunt ei qui maledixerit falsæ morti Christi, quod secundum ipsos dixerim ; quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum, sed quod est exsecrabilius, criminantur? Si enim non est accipiendus qui maledictum ingerit mortalitati ; quomodo est detestandus qui fallaciam objicit veritati? Sed jam videamus ex occasione calumniantium hæreticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.

CAPUT III. Mors hominis ex pœna peccati est, unde et ipsa peccatum dicitur: non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur. Sicut alio modo dicitur lingua proprie caro quæ intra dentes sub palato movetur; et alio modo dicitur lingua, quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua græca, alia latina: et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum quod movemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura quæ fit per manum. Dicimus cnim, Prolata est manus ejus Lecta est adversus cum manus ejus : Habeo manum tuam : Recipe manum tuam. Manus utique proprie membrum est hominis: non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis, et tamen dicitur manus, co quod manu facta sit, Sic et peccatum, non tantum ipsum opus malum, quod pœna dignum est; sed etiam ipsa mors, quæ peccato facta est, peccatum appellata est. Illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus: illud autem alterum, id est, mortem, quæ peccato inflicta est humanæ nature, suscepit pro nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen: ibi mors damnata est ne regnaret, et maledicta est ut perirct. Quapropter per Christi tale peccatum, damnatum est et nostrum peccatum ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.

1 Er. et plerique Mss., appellatum sit.

CAPUT IV. Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? Ex Adam quippe corpus assumpsit, quia ex Adam virgo Maria, quæ peperit Christum. Dixerat autem Deus in paradiso, Qua die tetigeritis, morte moricmini (Gen. 1, 17): hoc est maledictum, quod pependit in ligno. Ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum. Qui autem confitetur et mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse, et ob hoc etiam ipsam peccatum vocari, audiat ApostoJum dicentem, Quoniam vetus homo noster simul cum illo crucifixus est (Rom. v1, 6); et intelligat quem maledictum Moyses dixerit. Ideoque securus Apostolus ait de Christo, Factus pro nobis maledictum (Galat. 11, 13) sicut non timuit dicere, Pro omnibus mortuus est (II Cor. v, 15). Iloc est enim, mortuus est, quod maledictus: quoniam mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est onine peccatum, sive ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur peccatum, quia fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum.

[ocr errors]

1

CAPUT V. Ex ingenio meo ista dixerim, si non Apostolus toties hoc inculcat, ut et dormientes excitet, et calumniantes offocet. Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. vii, 3). Non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum venerat: sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamvis ex virgine, tamen mortalis fuit; eo ipso quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. Hoc appellat etiam peccatum, consequenter dicens, Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Item alio loco, Eum, inquit, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. v, 21). Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum ? Plane hoc Propheta et prævidere debuit, et prædicere, paratus ab hæreticis cum Apostolo reprehendi. Quisquis enim reprehenderit Prophetam dixisse, maledictum; cogitur reprehendere Apostolum dixisse, peccatum : nam utique maledictum comes peccati est.

CAPUT VI.- Nec idco major invidia est, quod addiderit, Deo, ut diceret, Maledictus Deo omnis qui pemenderit in ligno. Nisi enim Deus odisset peccatum, et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum, si maledictum est Deo, quod odit Deus? Tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quæ futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quæ in ligno pependit Christo moriente. Quod autem additum est, omnis, ut diceretur, Maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus prævidit etiam justos in cruce futuros, sed bene

plurcs Mss., secutus.

SANCT. AUGUST. VIII

[ocr errors]

prævidit hæreticos veram mortera Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum sejungere, ut a mortis etiam veritate sejungerent. Si enim vera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec vere cru. cifixus est. Sed contra longe futuros hæreticos, quam de longe clamat Moyses, Sine causa tergiversamini, quibus displicet veritas mortis Christi, Maledictus omnis qui pendet in ligno : non ille aut ille, sed omnis omnino! Etiamne et Filius Dei? Etiam prorsus. Nam hoc est quod non vultis inde satagitis, inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis. Tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum quod morti comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille Filius Dei semper vivus in sua justitia, mortuus autem propter delicta nostra (Rom. iv, 25), in carne suscepta ex pœna nostra. Sic et semper benedictus in sua justitia, maledictus autem propter delicta nostra, in morte suscepta ex pœna nostra : ac per hoc additum est, omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod mort conjunctum est, insipienti honorificentia separaretur. CAPUT VII. Qui autem ex veritate evangelica fidelis est, intelligit tam non esse contumeliam Chri sti cx ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex divinitate majestatis suæ, sed ex conditione pœnæ nostræ, ex qua in ligne suspensus est; quam non est laus Christi ex ore Manichæorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua veram mortem pateretur: quia ex illo prophetico maledicto laus intelligitur humilitatis, ex isto hæretico quasi honore crimen objicitur falsitatis. Si ergo negas maledictum, nega mortuum: si negas mortuum, non jam contra Moysen, sed contra Apostolos dimicas. Si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse pœnam peccati nostri sine peccato nostro. Jam vero ubi audis pœnam peccati, aut ex benedictione crede venientem, aut ex maledictione: si ex benedictione venit pœna peccati, opta esse semper in pœna peccati; si autem optas inde liberari, crede per divinæ sententiæ justitiam ex maledictione venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis; nec aliud significare voluisse Moysen, cum diceret, Maledictus omnis qui in ligno pependerit; nisi, Mortalis omnis et moriens omnis qui in ligno pependerit. Poterat enim dicere, Male. dictus omnis mortalis; aut, Maledictus omnis moriens sed hoc est quod asserit Propheta', quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram, et futuros hcreticos qui dicerent, Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur. Clamando ergo, Maledictus, nihil aliud clamavit, nisi quia vero mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto venien

1 MSS., o quibus displicet. In Miss., prophetia.

(Dix.)

tein quo dictum est, Si tetigeritis, morte moriemini (Gen. 11, 17). Ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam veram in ligno passionis suæ suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo dejecit. Quam veram mortem nolunt isti conspicere: et ideo non sanantur a veneno serpentis, sicut in cremo quicumque illum attenderent sanabantur (Num. xx1, 9).

CAPUT VIII.—Itaque fatemur ab imperitis dici, aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. Sic enim quidam putant solvendam esse istam questionem, ut Judam dicant a Moyse maledictum qui laqueo se suspendit; quasi primo noverint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. Sed verum est, quod et Faustus commemoravit, Apostolum non sinere aliud intelligere, quam de Christo esse prædictum. Sed talis imperitia nonnullorum Catholicorum, venatio Manichæorum est. Tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire: tales in eos cecideramus, tales hæseramus; tales, non viribus nostris, sed Dei misericordia eruti sumus.

CAPUT IX.-Quae autem divina Moyses lacessivit, sicut Faustus criminatur dicens, quod humanorum nulli unquam divinorumque pepercerit? Dixit enim, et abiit nihil sategit probare, nihil curavit ostendere. Nos autem scimus Moysen omnia vere divina pie laudasse, et pro sui temporis congruentia suæque dispensationis gratia, juste humana rexisse. Exigant isti ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint quod Faustus objicit, caute quidem, ut erat acutus, sed ob hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. Felix enim cor acutum ad veritatem, infelix contra veritatem. Non dixit, hominum nulli unquam deorumque pepercerit, sed, humanorum, inquit, el divinorum. Si enim diceret cum Deo non pepercisse, facile convinceretur false criminationis; cum Moyses inveniretur ubique honorare ac prædicare Deum verum, qui fecit cœlum et terram. Si autem diceret, nulli deorum pepercisse, proderet se Christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet: atque ita sub alas Catholicæ matris pullis fugientibus non congregaret quæ non peperit. Ut ergo insidias tenderet parvulis, dixit divinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque Christiani, aperto deorum cultu, fugere impietatem istorum nimis abhorrentem a religione Christiana, et Pagani eis favere adversum nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos Gentium, quæ sunt dæmonia, multa vera et digna dixisse.

ter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit; id est, non vere passus, nec vere mortuus sit, nec illæ veræ fuerint ex veris vulneribus cicatrices? Quæ sunt evidentiores doctrinæ mendaciloquorum dæmoniorum, quam istæ quibus persuadetur Filium Dei, id est ipsam veritatem, esse mendacem? Sed isti in doctrina sua habent et apertam, non quidem dæmoniorum, sed tamen creaturæ culturam, quam damnat Apostolus, dicens: Et coluerunt, el servierunt creaturæ potius quam Creatori (Rom. 1, 25).

CAPUT XI.-Proinde isti in phantasmatibus fabularum suarum idola et dæmonia nescientes colunt : in sole autem et luna noverunt se servire creaturæ ; et quod putant se etiam Creatori servire, multum falluntur: phantasmati enim suo serviunt, Creatori autem nullo modo serviunt, quando ea negant Deum creasse, quæ aperte Apostolus ad Dei creaturam pertinere demonstrat, dicens, cum de cibis et carnibus ageret, Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (1 Tim. IV, 4). Videte quid sit sana doctrina, quam non ferentes vos ad fabulas convertistis. Quomodo Apostolus ct creaturam Dei laudat, et ei tamen cultum religionis exhiberi vetat sic et Moyses (qui vobis videtur nulli divinorum pepercisse, non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam vetuit adorari [Deut. xvi, 3], ad quorum circuitum vos per onines angulos vertitis, ut eos adoretis) solem et lunam vera laude laudavit, cum eos factos a Deo, et in cœlesti ordine ad per-` agenda sua opera collocatos, sicut est, ita narravit : Solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis (Gen. 1, 16, et Psal. cxxxv, 8, 9). Falsis autem vestris laudibus sol et luna non gaudent. Diabolus novit falsa laude gaudere, prævaricatrix creatura. Potestates vero cœlorum, quæ peccato non lapsæ sunt, artificem suum in se laudari volunt : quarum illa vera laus est, qua Creatori illarum non fit injuria. Fit autem cum dicitur quod partes ejus sunt, aut membra ejus, aut aliquid substantiæ ipsius. Ille enim perfectus, et nullius indigens, et nusquam defluens, neque discissus, neque per loca distentus, apud se totus incommutabilis, sibique sufficiens, se ipso beatus, propter abundantiam bonitatis per Verbum suum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt ( Psal. CXLVIII, 5). Proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur Apostolus cum cibum nullum immundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura Dei bona est; quanto magis cœlestia, in quibus excellunt sol et luna! cum ipse Apostolus dicat, Corpora cœlestia et corpora terre stria; sed alia est cœlestium gloria, alia terrestrium (I Cor. xv, 40).

[ocr errors]

CAPUT XII. Non ergo conviciatur Moyses soli et lunæ, cum eos velat adorari; sed eos laudat tanquam creaturam cœlestem: Deum autem laudat tanquam creatorem cœlestium et terrestrium; nec vult offendi

CAPUT X.- Quod si istis displicet, aperte. se fateantur dolorum vel dæmoniorum esse cultores : quod quidem ignoranter essent, eo ipso solo quod essent hæretici. De talibus enim dixit Apostolus: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis dæmonio-Deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum rum in hypocrisi mendaciloquorum (1 Tim. 1v, 1, 2). Qui enim nisi dæmones, quibus est amica fallacia, istis persiaderent quod Christus fallaciter passus, fallaci

et ex illo laudantur.

At quam sibi Faustus argute reprehendere visus est, quod etiam malediétum vocat Moyses, qui solem

adoraverit ac lunam. Si ergo, inquit, sub gentili positus rege, solem cogar adorare, et cum restitero, maledictum hoc metuens, jubear crucifigi, in aliud ejus incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit, qui pendet in ligno. Vos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem, quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a vobis hoc vult fieri: sed sicut Creator ipse impios blasphematores suos usque ad judicium sustinet, sic et ipsa cœlestia tolerant vanos adoratores suos usque ad judicium Creatoris sui (a). Tamen mementote Christianum regem non posse cogere ut sol adoretur. De gentili enim rege exemplum Faustus proposuit, sciens profecto ad Gentiles pertinere quod facitis, cum solem adoratis. Non est ergo hoc christianum: sed ubique jam perdix nomen Christi ponit, ut congreget quæ non peperit (Jerem. XVII, 11). Videte tamen quam facile respondcat veritas, et sana doctrina quam facile disrumpat hunc vestræ quæstionis tanquanı inevitabilem et bicipitem laqueum. Ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini chri stiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. Si declinavero, inquis, maledictum, quod Lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud quod eadem Lex prompsit in eum qui pependerit in ligno. Ita vero turbaberis : sed tu, imo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. At vero Christianus ædificatus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. 11, 20), attendit singulas causas, et singula maledicta videt unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur; alterum ad animum, quo sol adoratur. Etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. Quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors est corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. Eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione liberabitur : devitandum autem maledictum in animæ morte, ne cum suo corpore in æterno igne damnetur. Hanc enim quæstionem nobis Dominus solvit, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: scd eum timete qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis ( Matth. x, 28). Tanquam diceret, Nolite timere maledictum corporalis mortis, quod

:

(a) 11 Retract., cap. 7, n. 3.

temporaliter solvitur; sed timete maledictum spiritualis mortis, per quod anima in æternum cum suo corpore cruciatur. Ecce non est anicularis maledi ctio, sed prophetica prædictio, Maledictus omnis qui pendel in ligno. Sic enim aufert Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. Sic ergo non blasphemavit Moyses dicendo, Maledictus omnis qui pendet in ligno: quomodo non blasphemaverunt Apostoli dicendo, Mortuus est (İl Cor. v, 14, 15); et, Vetus homo noster confixus est cruci cum illo (Rom. v1, 6); cl, De peccato damnavit peccatum (Id. vin, 3); et, Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit (II Cor. v, 21); et multa hujusmodi. Vos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini vos horrere mortem Christi. Ubi apparel vestra, non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem Christi corporis, animæ vestræ mort non creditis. Quam tamen niortem Christi non veram, sed simulatam suadetis: quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis. CAPUT XIII.

-

Quod autem invidus continentia vel virginitati Fausto Moyses visus est, quia dixit, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel (Deut. xxv, 7); legant Isaiam clamantem, Hæc dicit Dominus spadonibus omnibus : Qui observaverint præcepta mea, el elegerint quæ ego volo, et custodierint testamentum meum; dabo illis in domo mca et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum : nomen æternum dabo illis, et non decrit illis (Isai. LV1, 4, 5). Aut si contrarium putant Isaiam Moysi, hic ceis placeat, si ille displicet; non est parum adversus istos. Nobis enim sufficit scire unum Deum locutum et per Moysen et per Isaiam : et maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel, sive tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in conjugali castitate ad officium civicum pertinebat; sive nunc, ne quisquam spiritualiter natus, putet sibi debere sufficere, ncc instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo prædicando Christum, debet generare christianos. Ita illa divina sententia tempora utriusque Testamenti mira brevitate complectitur, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel.

Fditio Lov., ad officium conjugum. At Mss. cum Am. et Er., ad officium civicum, habent, aut, ad officium cirium.

LIBER QUINTUS DECIMUS.

CAPUT PRIMUM FAUSTUS. dixit: Quare non accipitis Testamentum Vetus? Quia et omne vas plenum superfusa non recipit, sed effundit: et stomachus satur rejicit ingesta. Proinde et Judæi ex præoccupatione Moyseos Testamento Veteri satiati, respuerunt Novum : et nos ex Christi præventione Novo referti, respuimus Vetus. Vos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, sed semi: alterumque ex altero

in vobis non tam repletur, quam corrumpitur; quia et sema vasa nunquam de dissimili implentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut vini vino, mellis melle, et aceti aceto; quibus si dissimilia et non sui generis superfundas, ut melli fel, et aquam vino, et aceto garos; non repletio vocabitur hæc, sed adulterium. Hæc ergo causa est, unde nos parum accipimus Testamentum Vetus : et quia Ecclesia nostra, sponsa

« PredošláPokračovať »