Obrázky na stránke
PDF
ePub

hoc quod dicunt Patrem non esse passum, Noctianos hoc dicere intelligi voluit, quis eos in hac ambiguitate discernat? Vel quomodo possunt intelligi quilibet corum Patrem passum fuisse non dicere, cum dicant eundem ipsum esse et Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Philaster autem Brixianus episcopus, in prolixissimo libro quem de hæresibus condidit, et centum' viginti octo hæreses arbitratus est computandas, Sabellianos continuo post Noctianos ponens : Sabellius, inquit, discipulus ejus, qui similitudinem sui doctoris itidem secutus est, unde et Sabelliani postea sunt appellati, qui et Patripassiani, et Praxeani a Praxea, et Hermogeniani ab Hermogene, qui fuerunt in Africa, qui et ita sentientes abjecti sunt ab Ecclesia catholica. Certe iste eosdem postea Sabellianos dixit appellatos, qui ea que Noctus sentiebant; et alia nomina ejusdem secte commemoravit et tamen Noetianos et Sabellianos sub duobus numeris tanquam duas hæreses posuit; qua cansa, ipse viderit.

XLII. ORIGENIANI a quodam Origene dicti sunt; non illo qui fere omnibus notus est, sed ab alio nescio quo, de quo vel sectatoribus ejus Epiphanius loquens Origeniani, inquit, cujusdam Origenis ; turpis autem sunt operationis, isti sunt nefanda facientes 3, sua corpora corruptioni tradentes (a). Alios autem Origenianos continuo subjiciens:

XLIII. Origeniant, inquit, alii, qui et Adamantii tractatoris, qui et mortuorum resurrectionem repellunt.; Christum autem creaturam et Spiritum sanctum introducentes: paradisum autem et cælos et alia omnia allegorizantes. Hæc quidem de Origene Epiphanius: sed qui eum defendunt, unius ejusdemque substantiæ esse, dicunt, docuisse, Patrem et Filium et Spiritum sanctum; neque resurrectionem repulisse mortuorum: quamvis et in istis eum convincere studeant, qui ejus plura legerunt. Sed sunt hujus Origenis alia dogmata, quæ catholica Ecclesia omnino non recipit, in quibus nec ipsum falso arguit, nec potest ab ejus defensoribus falli: maxime de purgatione et liberatione, ac rursus post longum tempus ad eadem mala revolutione rationalis universæ creaturæ. Quis enian catholicus christianus vel doctus vel indoctus non vehementer exhorreat eam quam dicit purgationem malorumu, id est, etiam cos qui hanc vitam in Bagitiis et facinoribus et saer legiis atque impietati

1 Forte pro, et centum, legendum est, centum et. M. Lov. Origenis discipuli. Vox, discipuli, abest ab Fr. et Mss. necnon a greco textu Epiphanii.

les.

3 InfMss., inenarrabilia facientes. Græce est, arrêtopcioùn

Editi, « qui et Adamantii tractatoris illius sectatores, * qui et mortuorum resurrectionem negant : Christum autem et Spiritum sanctum creaturam dicunt paradisum;autem « et cælos et alia non credunt esse secundum litteram,sed in << allegoria. » Veteres autem libri pressius inhærent graco. Soli editi, repulisse mortuorum; sed qui ejus plura legerunt, contradicunt. Sunt et alia hujus origens dogmata. sic Mss. At editi, ab ejus defensoribus excusari.

(a) Epiphanius in Panario quidem hæres. 63 et 64, aperte profitetur nescire se an Origeniani isti turpes ab Origene Adamantio dicti sint, an ab alio Origene: sed profecto

Anacephalæesi, quæ s la sine Panario venit in manus Augustini, de utrisque Origenianis sic dicit obscure, ut

bus quamlibet maximis finierunt, ipsum etiam postremo diabolum atque angelos ejus, quamvis post longissima tempora, purgatos atque liberatos regno Dei lucique restitui, et rursus post longissima tempora omnes qui liberati sunt, ad hæc mala denuo relabi et reverti; et has vices alternantes beatitudinum et miseriarum rationalis creaturæ semper fuisse, semper fore? De qua vanissima impietate adversus philosophos, a quibus ista didicit Origenes, in libris de Civitate Dei diligentissime disputavi ' (In libro 21).

XLIV. PAULIANI a Paulo Samosateno, Christum non semper fuisse dicunt; sed ejus initium, ex quo de Maria natus est, asseverant: nec eum aliquid amplius quam hominem putant. Ista hæresis aliquando cujusdam Artemonis fuit: sed cum defecisset, instaurata est a Paulo, et postea sic a Photino confirmata, ut Photiniani quam Pauliani celebrius Guncupentur. Istos sone Paulianos baptizandos esse in Ecclesia catholica Nicæno concilio constitutum est. Unde credendum est eos regulam Baptismatis non tenere, quam secum multi hæretici cum de Catholica discederent abstulerunt, camque custodiunt.

XLV. PHOTINUS ab Epiphanio non continuo post Paulum sive cum Paulo, sed aliis interpositis ponitur. Non tacetur sane similia credidisse: secundum aliquid tamen adversatus ei dicitur; sed quid sit ipsum aliquid, omnino non dicitur. Philaster autem continuatim ponit ambos sub singulis et propriis numeris, quasi haereses duas, cum dicat Photinum in omnibus Pauli secutum fuisse doctrinam.

XLVI. MANICHEι a quodam Persa exstiterunt, qui vocabantur Manes: quamvis et ipsum, cum ejus insana doctrina cœpisset in Græcia prædicari, Manichæum discipuli cjus appellare maluerunt, devifantes nomen insanie. Unde quidam eorum quasi doctiores, et eo ipso mendaciores, geminata N littera, Mannichæum vocant, quasi manna fundentem 3. Iste duo principia inter se diversa et adversa, eademque æterna et coæterna, hoc est semper fuisse, composuit : duasque naturas atque substantias, boni scilicet et mali, sequens alios antiquos hæreticos, opinatus est. Quarum inter se pugnam et commixtionem, et boni a malo purgationem, et boni quod purgari non poterit, cum malo in æternum damnationem, secundum sua dogmata asseverantes, multa fabulantur, quæ cuncta intexere huic `

priores nog ab codem Origene Adamantio, sed ab alio profectos crederes.

Veterum codicum auctoritate removimus quod in excusis hir addebatur: «Dicit præterea ipse origenes, quod « Filius Dei sanctis hominibus comparatus, veritas it; Pa« tri collatus, mendacium et quantum distant Apostoli « Christo, tantum Filius Patri. Unde nec orandus est Filius «< cum Fatre, quia non est auctor indulgendarum petitio«num, sed supplicator. »

In excusis, artemonii. At in Vss., Artemonis. 3sic omnino ferunt Mss. At editi, cœpisset nomen prædicari: nam antehac Urbicus (imo, Cubricus, ex Epiphanio, hær. 66) vocabatur. Sed in Græcia discipuli ejus vitantes nomen insaniæ, quasi doctiores, et eo ipso mendaciores, geminata n littera, Munichæum, quasi manna fundentem, pro Manichæo, id est insano, appellaverint. Iste duo principia, etc.

operi nimis longum est. Ex nis autem suis fabulis
vanis atque impiis coguntur dicere, animas bonas,
quas censent ab animarum malarum naturæ scilicet
contraria commixtione liberandas, ejus cujus Deus
est esse naturæ. Proinde mundum a natura boni, hoc
est, a natura Dei factum, confitentur quidem, sed
de commixtione boni et mali, quæ facta est, quando
inter se utraque natura pugnavit. Ipsam vero boni a
malo purgationem ac liberationem, non solum per
totum mundum et de omnibus ejus elementis virtutes
Dei facere dicunt, verum etiam Electos suos per
alimenta quæ sumunt. Et eis quippe alimentis, sicut
universo mundo, Dei substantiam perhibent esse-
commixtam quam purgari putant in Electis suis co
genere vitæ, quo vivunt Electi Manichæorum, velut
sanctius et excellentius Auditoribus suis. Nam his
duabus professionibus, hoc est Electorum et Audito-
rum, Ecclesiam suam constare voluerunt. In cæteris
autem hominibus, etiam in ipsis Auditoribus suis,
hanc partem bonæ divinæque substantiæ quæ mixta
et colligata in escis et potibus detinetur, maximeque
in eis qui generant filios, arctius et inquinatius colli-
gari putant. Quidquid vero undique purgatur luminis,
per quasdam naves, quas esse lunam et solem volunt,
regno Dei, tanquam propriis sedibus reddi Quas iti-
dem naves de substantia Dei pura perhibent fabrica-
tas. Lucemque istam corpoream animantium morta-
lium oculis adjacentem, non solum in his navibus,
ubi eam purissimam credunt, verum etiam in aliis
quibusque lucidis rebus, ubi secundum ipsos tenetur
admixta, crediturque purganda, Dei dicunt esse na-
turam. Quinque enim elementa que genuerunt prin-
cipes proprios, genti tribuunt tenebrarum eaque
elementa his nominibus nuncupant, fuinum, tene-
bras, ignem, aquam, ventum. In fumo nata anima-
lia bipedia, unde homines ducere originem censent;
in tenebris, serpentia; in igne, quadrupedia; in
aquis, natatilia; in vento, volatilia. His quinque
elementis malis debellandis alia quinque elementa
de regno et substantia Dei missa esse, et in illa
pugna fuisse permixta; fumo acra, tenebris lu-
cem, igni malo ignem bonum, aquæ make aquam
bonam, vento malo ventum bonum. Naves autem
illas, id est, duo cœli luminaria, ita distinguunt, ut
lunam dicant factam ex bona aqua, solem vero ex
igne bono. Esse autem in eis navibus sanctas virtu-
tes, quæ se in masculos transfigurant, ut illiciant
feminas gentis adversæ, et rursus in feminas, ut illi-
ciant masculos ejusdem gentis adversæ ; et per hanc
ilecebram commota eorum concupiscentia fugiat de
illis lumen, quod membris suis permixtum tenebant,
It purgandum suscipiatur ab angelis lucis, pargetem-
que illis navibus imponatur ad regna propria repoi-,

Editi, virtutem Dei. Melius Mss., virtutes Dei: quas niDirum intra Manichæi dicunt esse in sole et luna tanquam i duabus navibus sanctas virtutes. Concordat in Augiensi exemplari vetus ille de læresibus liber, quem indito nomine Prædestinati publicavit Jacobus Sirmondus; qui tamen hoc loco virtutem Dei edidit.

Hæc pars sententiæ, et rursus...... ..... gentis adversa, restituitur ex MSS. Vide librum de Natura Boni, cap. 44.

tandum. Qua occasione, vel potius exsecrabitis su-
perstitionis quadam necessitate, coguntur Electi co-
rum velut eucharistiam conspersam cum semine
humano sumere, ut etiam inde, sicut de aliis cibis
quos accipiunt, substantia illa divina purgetur. Sed
hoc se facere negant, et alios nescio quos sub nomine
Manich.corum facere affirmant. Detecti sunt timen
in ecclesia, sicut scis, apud Carthaginem, jam te ibi
diacono constituto, quando instante Urso tribuno
qui tunc domui regiæ præfuit, aliqui adducti sunt (a) :
ubi puella nomine Margarita istam nefariam turpita-
dinem prodidit, quæ cum esset annorum nondum
duodecim, propter hoc scelestum mysterium se di-
cebat esse vitiatam. Tunc Eusebiam quamdam ma-
nichæam quasi sanctimonialem, idipsum propter hoc
ipsum passam, vix compulit confiteri, cum primo
illa se asseruisset integram, atque ab obstetrice in-
spici postulasset: quæ inspecta, et quid esset inventa,
to:um illud turpissimum scelus, ubi ad excipiendum
el commiscendum concumbentium semen farina sub-
sternitur (quod Margarita indicante absens non audie-
rat), similiter indicavit. Et recenti tempore nonnulli
eorum reperti, et ad ecclesiam ducti, sicut Gesta
episcopalia quæ nobis misistis ostendunt, hoc non
sacramentum, sed exsecramentum, sub diligenti in-
terrogatione confessi sunt: quorum unus nomine
Viator, eos qui ista faciunt propric Catharistas vo-
cari dicens, cum alias ejusdem manichææ secte par-
tes in Mattarios, et specialiter Manichæos, distribui
perhiberet, omnes tamen has tres formas ab uno
auctore propagalas, et omnes generaliter manichavos
esse, negare non potuit. Et certe illi libri manichari
sunt omnibus sine dubitatione communes, in quibus
libris illa portenta ad illiciendos et per concupiscen-
tiam dissolvendos utriusque sexus principes tenebra-
rum, ut liberata fugiat ab eis, que ca; tivata teneba-
tur in eis divina substantia, de masculorum in femi
nas et feminarum in masculos transfiguratione con-
scripta sunt, unde ista, quam quilibet eorum negant
ad se pertinere, turpitudo defluxit. Divinas enim
virtutes, quantum possunt, imitari se putant, ut
purgent Dei sui partem: quam profecto, sicut in
omnibus corporibus cœlestibus et terrestribus, atque
in omnium rerum seminibus, ita et in hominis se-
nine teneri existimant inquinatam. Ac per Loc se-
quitur eos, ut sic eam etiam de semine humano,
quemadmodum de aliis seminibus quæ in alimentis
sumunt, debeant manducando purgare. Unde etiair
Catharista appellantur, quasi purgatores, tanta eaig
purgantes diligentia, ut se nec ab hac tam horrenda
cibi turpitudine abstineant. Nec vescuntur tamen car-

1 Sie Mss. Editi autem habent, violatam.

* Hic editi addunt, id est mundatores vel purgatores.

3 Editi, Macarios: quod erratum secutus est Sirmondus in suo Prædestinato; quanquam Augiense ejusdem Predestinati exemplar præfert, Mattarios. Sic vero habent hic etiam Augustini Mss. oinnes. Nempe quia in mattis dor. miunt, Mattarii appellantur, ex libro 5 contra Faustin cap. 5. Ita Vaticani duo MSS. At editi, unde ista eorum, quamli bet negant, etc.

() Vid. rossid. in Vita Augustini, cap. 16.

nibus, tanquam de mortuis vel occisis fugerit divina substantia, tantunique ac tale inde remanserit, quod jam dignum non sit in Electorum ventre purgari. Nec ova saltem sumunt, quasi et ipsa cum franguntur exspirent, nec oporteat ullis mortuis corporibus

vesci, et hoc solum vivat ex carne, quod farina, ne moriatur, excipitur. Sed nec alimonia lactis utuntur, quamvis de corpore animantis vivente mulgeatur sive sugatur: non quia putant divinæ substantiæ nihil ibi esse permixtum, sed quia sibi error ipse non constat. Nam et vinum non bibunt, dicentes fel esse principum tenebrarum; cum vescantur uvis: nec musti aliquid, vel recentissimi, sorbent. Animas Auditorum suorum in Electos revolvi arbitrantur, aut feliciore compendio in escas Electorum suorum, ut jam inde purgata in nulla corpora revertantur. Cæteras autem animas et in pecora redire putant, et in omnia que radicibus fixa sunt atque aluntur in terra. Herbas enim atque arbores sic putant vivere, ut vitam quæ illis inest, et sentire credant, et dolere, cum læduntur: nec aliquid inde sine cruciatu eorum quemquam posse vellere aut carpere. Propter quod, agrum etiam spinis purgare, nefas habent. Unde agriculturam, quæ omnium artium est innocentissima, tanquam plurium homicidiorum ream dementer accusant: suisque Auditoribus ideo hæc arbitrantur ignosci, quia præbent inde alimenta Electis suis; ut divina illa substantia in eorum ventre purgata, impetret eis veniam, quorum traditur oblatione purganda. Itaque ipsi Electi, nihil in agris operantes, nec poma carpentes, nec saltem folia ulla vellentes, exspectant harc afferri usibus suis ab Auditoribus suis, viventes de tot ac tantis secundum suam vanitatem homicidiis alienis. Monent etiam eosdem Auditores suos, ut si vescuntur carnibus, animalia non occidant, ne offendant principes tenebrarum in cœlestibus colligatos, a quibus omnem carnem dicunt originem ducere: et si utuntur conjugibus, conceptum tamen generationemque devitent, ne divina substantia quæ in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis ligetur in prole. Sic quippe in omnem carnem, id est, per escas et potus venire animas credunt. Unde nuptias siue dubitatione condemnant, et quantum in ipsis est, prohibent; quando generare prohibent, propter quod conjugia copulanda sunt, Adam et Evam ex parentibus principibus fumi asserunt natos: cum pater eorum nomine Saclas sociorum suorum fetus omnium devorasset, et quidquid inde commixtum divinæ substantiæ ceperat, cum uxore concumbens in carne prolis tanquam tenacissimo vinculo colligasset. Christum autem fuisso affirmant, quem dicit nostra Scriptura serpentem, a quo illuminatos asserunt, ut cognitionis oculos aperirent, et bonum malumque dignoscerent: cumque Christum novissimis temporibus venisse ad animas, non ad corpora liberanda. Nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem varnis

1 Aliquot Mss., illis mortuis.

sola editio Lov., et omnia; omisso, m.

a In B15S., cầm laditur.

ludificandis humanis sensibus præbuisse, ubi non sʊ lum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur. Deum qui Legem per Moysen dedit, et in Hebræis Prophetis locutus est, non esse vcrum Deum, sed unum ex principibus tenebrarum. Ipsius que Testamenti Novi scripturas tanquam infalsatas ita legunt, ut quod volunt inde accipiant, quod nolunt rejiciant, cisque tanquam totum verum habentes' nonnullas apocryphas anteponant. Promissionem Domini Jesu Christi de paracleto Spiritu sancto (Joan. XVI, 7) in suo hæresiarcha Manichæo dicunt esse completam. Unde se in suis litteris Jesu Christi apo stolum dicit, eo quod Jesus Christus se missurum esse promiscrit atque in illo miserit Spiritum sanctum. Propter quod etiam ipse Manichæus duodecim discipulos habuit, ad instar apostolici numeri, quem numerum Manichæi hodieque custodiunt. Nam ex Electis suis habent duodecim, quos appellant magistros, et tertium decimum principem ipsorum : episcopos autem septuaginta duos, qui ordinantur a magistris ; et presbyteros, qui ordinantur ab episcopis. Habent etiam episcopi diaconos. Jam cæteri tantummodo Electi vocantur: sed mittuntur etiam ipsi qui videntur idonei, ad hunc errorem, vel ubi est, sustentandum et augendum; vel, ubi non est, etiam seminandum. Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent salutis afferre: nec quemquam eorum quos decipiunt, baptizandum putant. Orationes faciunt ad solem per diem, quaqua versum circuit: ad lunam per noctem, si apparet; si autem non apparet, ad aquiloniam partem, qua sol cum occiderit, ad orientem revertitur, stant orantes. Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiæ tribuunt gentis adversæ : quam dogmatizantes esse hominibus mixtam, omnem carnem non Dei, sed malæ mentis perhibent esse opificium, que a contrario principio Deo coterna est. Carnalem concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem; sed substantiam volunt esse contrariam, sic nobis adhærentem, ut quando liberamur atque purgamur, separetur a nobis, et in sua natura etiam ipsa immortaliter vivat easque duas animas, vel duas mentes, unam bonam, alteram malam, in uno homine inter se habere conflictum, quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. v, 17). Nec in nobis sanatum hoc vitium, sicuti nos dicimus, Bunquam futurum sed a nobis sejunctam atque seclusam substantiam istam mali, et finito isto sæculo post conflagrationem mundi in globo quodam, tanquam in carcere sempiterno, esse victuram. Cui globo affirmant accessurum semper et adhæsurum quasi coopertorium atque tectorium ex animabus, natura quidem bonis, sed tamen quæ non potuerint a naturæ malæ contagione mundari.

XLVII. HIERACITÆ, quorum auctor Hieraca nun

Sic veteres Mss. At editi, eisque tanquam non lotum verum habentibus nonnullas, etc.

2 Editi, Hierachita. At MSS. absque aspiratione in quarta syllaba, Hieracitæ. Græci, terakitai.

cupatur, resurrectionem carnis negant. Monachos tantum et monachas et conjugia non habentes in communionem recipiunt. Ad regnum cœlorum non pertinere parvulos dicunt, quia non sunt e's ulla merita certaminis, quo vitia superantur '.

XLVIII. MELETIANI a Meletio nuncupati, nolentes orare cum conversis, id est, eis qui in persecutione ceciderunt, schisma fecerunt. Nunc autem dicuntur Arianis esse conjuncti.

XLM;. ARIANI ab Ario, in eo sunt notissimi errore, quo Patrem et Filium et Spiritum sanctum nolunt esse unitis ejusdemque naturæ atque substantiæ, aut, ut expressius dicatur, essentiæ, quæ oùsia græce appellatur sed esse Filium creaturam'; Spiritum vero sanctum creaturam creaturæ, hoc est, ab ipso Filio creatum volunt. In co autem quod Christum sine anima solam caruem suscepisse arbitrantur, minus noti sunt nec adversus cos ab aliquo inveni de hac re aliquando fuisse certatum. Sed hoc verum esse, et Epiphanius non tacuit, et ego ex corum quibusdam scriptis et collocutionibus certissime comperi. Rebaptizari quoque ab his Catholicos novimus; utrum et non catholicos, nescio.

L. VADIANOS, quos appellat Epiphanius, et schismaticos, non hæreticos vult videri; alii vocant Anthropomorphitas, quoniam Deum sibi fingunt cogitatione carnali in similitudinem hominis corruptibilis: quod rusticitati corum tribuit Epiphanius, parcens eis ne dicantur hæretici. Eos autem separasse se dicit a communione nostra, culpando episcopos divites, et pascha cum Judæis celebrando. Quamvis sint qui eos in Ægypto Ecclesiæ catholicæ communicare asseverent. De Photinianis autem, quos isto loco Epiphanius commemorat, jam superius satis locutus sum.

LI. SEMIARIANOs Epiphanins dicit, qui similis essentiæ (òporsvars) dicunt Filium *, tanquam non plenos Arianos quasi Ariani nec similem velint; cum hoc Eunomiani dicere célebrentur.

LII. MACEDONIANI Sunt a Macedonio, quos et ÏÏvevpaτopáxovs Græci dicunt, eo quod de Spiritù sancto litigent. Nam de Patre et Filio recte sentiunt, quod unius sint ejusdemque substantiæ, vel essentiæ: sed de Spiritu sancto hoc nolunt credere, creaturam eum esse dicentes. Ilos potius quidam Semiarianos vocant, quod in hac questione ex parte cum illis sint, ex parte nobiscum. Quamvis a nonnullis perhibeantur, non Deum, sed deitatem Patris et Filii dicere Spiritum sanctum, et nullam propriam habere sub

stantiam..

Mss.

LEI. AERIANI ab Aerio quodam sunt, qui cum esset

Sic Mss. At Lov., separentur. Er., superentur. Apud Lov., vel schisma fecerunt. Abest, vel, ab Er. et a 3 Floriacensis codex hoc tantum loco habebat, 4dianos: nam supra in indiculo operi præfixo, cum cæteris ss. præfert, Vadianos. Prædestinatus in Augiensi codice Valdianos Constanter vocat, iis duobus locis quibus sirmondus audianos edidit. Græcis revera dicuntur Audzanoi.

Lov., dicunt Patrem et Filium.

* Editi addunt, Constantinopolitanæ Ecclesiæ episcopo, quod Mss. a abest.

presbyter, doluisse fertur quod episcopus non potuit ordinari; et in Arianorum hæresim lapsus, propria quoque dogmata addidisse nonnulla, dicens offerri pro dormientibus non oportere ; nec statuta solemniter celebranda esse jejunia, sed cum quisque voluerit jejunandum, ne videatur esse sub lege. Dicebat etiam presbyterum ab episcopo nulla differentia debere discerni. Quidam perhibent istos, sicut Encratitas vel Apotactitas, non admittere ad communionem suam nisi continentes, et eos qui sæveulo ita renuntiaverint, ut propria nulla possideant. Ab sca tamen carnium non eos abstinere dicit Epiphanius: Philaster vero et hanc eis tribuit abstinentiam.

LIV. AETIANI ab Aetio sunt vocati, iidemque Eunomiani ab Eunomio Aetii discipulo, quo nomine magis innotuerunt. Eunomius quippe in dialectica prævalens, acutius et celebrius defendit hanc hævresim, dissimilem per omnia Patri a serens Filium, et Filio Spiritum sanctum. Fertur etiam usque adeo fuisse bonis moribus inimicus, ut asseveraret quod nihil cuique obesset quorumlibet perpetratio ac perseverantia peccatorum, si hujus quæ ab illo docebatut fidei particeps esset.

LV. APOLLINARISTAS Apollinaris instituit, qui de anima Christi a Catholica dissenserunt, dicentes, sicut Ariani, Deum Christum carnem sine anima suscepisse. In qua quæstione testimoniis evangelicis vieti, mentem, qua rationalis est anima hominis, defuisse animae Christi, sed pro hac ipsum Verbum in co fuisse dixerunt. De insa vero cjus carne sic a recta fide dissensisse perentur, ut dicerent carnem illam et Verbum unius ejusdemque substantia, contentiosis-ime asseverantes, Verbum carnem factum, hoc est, Verbi aliquid in carnem fuisse conversum atque mutatum, non autem carnem de Mariæ carne fuisse suscepiam.

3

LVI. ANTIDICOMARITÆ appellati sunt haeretici, qui Maria virgi..itati usque adeo contradicunt, ut affirment cam post Christum natum viro suo fuisse commixtam.

LVII. Postremam ponit Epiphanius MASSALIANORUM hæresim: quod nomen ex lingua syra est. Græce autem dicuntur Evɣitzt, ab orando sic appellati. Tautum enim orant, ut eis qui hoc de illis audiunt incredibile videatur. Nam cum Dominus dixerit, Oportet semper orare, et non deficere (Luc. xvm, 1); et Apostolus, Sine intermissione orate (I Thess. v, 17): quod sanissime sic accipitur, ut nullo die intermittantur certa tempora orandi: isti ita nimis hoc faciunt, ut hine judicarentur inter hæreticos nominandi. Quamvis nonnulli eos dicant de purgatione animarum nescio quam phantasticam et ridiculam fabulam nar

1 Sic Mss. At editi, dicens, orare vel offerre pro mortuis oblationem non oportere.

lo MSS., carnem solam sine anima.

3 Editi, nidicomarianite: Secundum Græcos. Omnes vero hic latini Mss., Antidicomaritæ.

Editi, Psallianorum. At Mss. plerique, Massalianorum. Pauciores, Massilianorum : qui tamen Massalianos et ipst habent in indiculo ante præfationem. Concordant græci scre ptores.

rare ', porcan scilicet cum porcellis videri exire de ore hominis quando purgatur, et in eum visibili similiter specie ignem, qui non comburat, intrare. His adjungit Epiphanius Euphemitas, Martyrianos, et Satanianos, et hos omnes cum illis tanquam unam hæresim ponit. Dicuntur Euchitae opinari, monachis on licere sustentandæ vitæ suæ causa aliquid operari, atque ita se ipsos monachos profiteri, ut omnino ab operibus vacent.

Usque ad istos ergo de hæresibus opus suum perduxit supra dictus episcopus Cyprius, apud Græcos inter magnos habitus, et a multis in catholicæ fidei sanitate laudatus. Cujus ego in commemorandis hæreticis non modum, sed ordinem sum secutus. Nam et aliqua ex aliis posui quæ ipse non posuit, et aliqua non posui, quæ ipse posuit: itaque alia latius quam ipse, alia etiam brevius explicavi, paremque in nonnullis exhibui brevitatem, omnia moderans sicut intentionis meæ ratio postulabat. Proinde ille de octoginta hæresibus, separatis viginti, quas ante Domini adventum exstitisse, sicut ei visum est, computavit; reliquas post Domini ascensum natas sexaginta, brevissimis libris quinque comprehendit, atque omnes sex libros totius ejusdem sui operis fecit. Ego autem, quia secundum petitionem tuam eas hæreses memorare institui, quæ post glorificationem Christi se adversus doctrinam Christi, etiam sub velamine christiani nominis extulerunt, quinquaginta septem ex Epiphanii ipsius opere in meum transtuli, duas in unam referens, ubi nullam differentiam potui reperire et rursus ubi ille exus unam facere voluit, sub numeris suis singulas posui. Sed adhuc commemorare debeo, sive quas apud alios reperi, sive quas ipse reminiscor. Nunc ergo addo quas Philaster posuit, nec posuit Epiphanius.

LVIII. METANGISMONITE dici possunt, qui Metangismon asserunt, dicentes sic esse in Patre Filium, quomodo vas in vase, quasi duo corpora carnaliter opinantes; ita ut Filius intret in Patrem, tanquam vas minus in vas majus. Unde et tale nomen hic error accepit, ut μεταγγισμός grace diceretur : ἀγγεῖον quippe illa lingua 'vas dicitur: sed introitus unius vasis in alterum, latine uno nomine non potest dici, sicut grace potuit μεταγγισμός.

LIX. SELEUCIANI sunt vel Hermiani ab auctoribus Selcuco vel Hermia, qui elementorum materiam de qua factus est mundus, non a Deo factam dicunt, sed Deo coæternam. Nec animam Deo tribuunt creatori, sed creatores esse animarum Angelos volunt de igne et spiritu. Malum autem asserunt esse aliquando a Deo, aliquando a materia. Negant Salvatorem in carne sedere ad dexteram Patris, sed ea se exuisse perhibent, eamque in sole posuisse, accipientes occasionem de

[blocks in formation]
[blocks in formation]

LXII. ASCITE ab utre appellati sunt: dcxós enim græce, latine uter dicitur : quem perhibentur inflatum et opertum circuire bacchantes, tanquam ipsi sint evangelici utres novi novo vino repleti.

LXIII. PASSALORYNCHITÆ in tantum silentio student, ut naribus et labiis suis digitum opponant, ne vel ipsam taciturnitatem voce præripiant, quando tacendum sibi esse arbitrantur; unde etiam illis est nomen inditum nάssaλo; enim græce dicitur palus; et púyxos nasus Cur autem per palum digitum significare maluerint, a quibus hoc nomen compositum est, nescio cum græce et dicatur digitus dáxtudos, CB possint utique Dactylorynchitæ multo evidentius nuncupari.

LXIV. AQUARII ex hoc appellati sunt, quod aquam offerunt in poculo Sacramenti, non illud quod omnis Ecclesia.

LXV. COLUTIHANI a quodam Colutho, qui dicebat Deum non facere mala; contra illud quod scriptum est, Ego Deus creans mala (Isai. XLV, 7).

LXVI. FLORINIANI a Florino, qui e contrario dicebat Deum creasse mala: contra id quod scriptum est, Fecit Deus omnia, et ecce bona valde (Gen. 1, 31). Ac per hoc quamvis contraria inter se dicentes, tamen ambo divinis eloquiis resistebant. Creat enim Deus mala, pœnas justissimas irrogando; quod Coluthus non videbat: non autem malas creando naturas atque substantias, in quantum sunt naturæ atque substanti; ubi Florinus errabat.

LXVII. Hæresim quamdam sine auctore et sine nomine Philaster commemorat, que dicit hunc mundum etiam post resurrectionem mortuorum in eodem statu in quo nune est esse mansurum, neque ita esse mutandum, ut sit cœlum novum et terra nova, sicut sancta Scriptura promittit (Isai. Lxv, 17; II Petr. 111, 13, el Apoc. xxi, 1).

LXVIII. Est alia hæresis nudis pedibus semper ambulantium, eo quod Dominus dixerit ad Moysen, vel ad Josue 2, Solve calceamentum de pedibus tuis (Exod. I, 5; et Josue v, 16): et quod propheta Isaias nudis pedibus jussus fuerit ambulare (Isai. xx, 2). Ideo ergo hæresis est, quia non propter corporis afflictionem sic ambulant, sed quia testimonia divina taliter intelligunt'.

1 Ir. Mss., morte sibimet illata. h: Mss. deest, vel ad Josue.

Am. Er. et plerique Mss. omittunt: ideo ergo hæresis

(DC.)

« PredošláPokračovať »