Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER VIGESIMUS QUARTUS.

CAPUT PRIMUM. - FAUSTUS aixit: Quid ita hominem negatis fieri a Deo? Non quidem nos omnifariam hominem a Deo fieri pernegamus: sed quis, et quando, et quemadmodum fiat, hoc quærimus. Quoniam quidem sunt secundum Apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem vocat, plerumque vero terrenum, nonnunquam etiam veterem; alterum vero interiorem et cœlestem dicit ac novum (Rom. vi, vii, ; 1 Cor. xv; II Cor. v; Ephes. III, IV, et Coloss. ). Horum ergo uter fiat a Deo, quærimus. Quoniam quidem et nativitatis nostrae tempora duo sunt; unum illud, quo nos irretitos carnalibus vinculis, in lucem hanc natura produxit; alterum vero, cum veritas nos es errore conversos, ad se regeneravit initiatos ad fidem. Quod tempus secundæ nativitatis in Evangelio Jesu significans, dicit: Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quod cum Nicodemus parum intelligens hæsitaret, et qualiter id fieri posset percontaretur : neque enim posse hominem senem in uterum matris introire, et iterum nasci : Jesus ei respondens, Nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Et sequitur, Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est (Joan. 111, 36). Quapropter si et nativitas non ea sola est qua in corpore gignimur, sed et illa alia qua renascimur spiritu, non minor æque cura est et hoc ipsum quærere, in quanam earum nos faciat Deus. Modus quoque nascendi duplex est, unus ille furoris et intemperantiæ proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati; alter vero honestatis et sanctimoniæ, quo in Christo Jesu per Spiritum sanctum sub bonorum doctrinis disciplinati sumus ad fidem unde etiam omnis religio, et maxime christiana, ad sacramentum rudes infantes appellat. Quod et ipsum significans Apostolus ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis ( Galat, wv, 19). Quare jam non quæritur, utrum Deus hominem faciat; sed quando, et quem, et quemadmodum faciat : nam si cum in utero fingimur, ut fere Gentibus placet et Judæis et ipsis vobis, tunc nos Deus format ad imaginem suam; et veteres nos facit, et per furorem ac libidinem creat, quod haud scio utrum divinitati ejus conveniat. Si vero cum credimus et ad meliorem vitæ convertimur statum tunc formamur a Deo, ut fere Christo placet et ejus Apostolis et nobis; profecto et novos nos facit Deus, et honeste facit ac pure: quo quid consentaneum quidve conveniens magis sanctæ cjus est ac venerabili majestati? Quod si et vos auctoritatem Pauli non spernitis, ex ipso vobis quemnamn, et quando, et quemadmodum Deus hominem faciat, ostendemus. Dicit ad Ephesios: Ut deponatis secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur per Am. et nostri omnes Mss., discipulati sumus.

desideria erroris : renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 22-24). Vides ergo quando creatur homo ad imaginem Dei, vides hic et hominem ostendi alterum, et nativitatem aliam, et alium nascendi modum. Nam cum, Exuite vos et induite, dicit, tempus utique credulitatis significat: cum vero hominem novum a Deo creari testatur, tum indicat veterem nec ab ipso esse, nec secundum eum formatum. Et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et justitia et veritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum nativitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum complexibus seminavit; quemque etiam ostendit ex Deo non esse, cum illum solum monstravit esse ex Deo. Necoon et ad Colossenses idipsum denuo dicit: Exspoliate veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum in vobis. Et hinc ergo non solum hominem novum ostendit eum esse quem Deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur, edocuit, id est, in agnitione Dei, quo significatur credulitatis tempus. Et adhuc, secundum imaginem, inquit, ejus qui creavit eum: ut ex hoc liqueat veterem hominem nec imaginem esse Dei, nec ab ipso formatum. Nam et illud quidem quod sequitur, dicens, Ubi non est masculus et femina, Judæus et Græcus, Barbarus et Scytha (Coloss. 111, 9-11): magis ac magis ostendit nativitatem hanc, quæ nos mares fecit ac feminas, Græcos et Judæos, Scythas et Barbaros, non cam esse in qua Deus operatur, cum hominem format; sed illam que nos omni exutos nationum varietate sexusque et conditionis unum reddit, ad instar cjus qui unus est, id est, Christus: sicut idem rursus apostolus dicit, Quotquot in Christo baptizati sunt, Christum induerunt: non est Judæus neque Græcus, non est masculus neque femina, non est servus et liber; sed omnes in Christo unum sunt (Galat. m, 27, 28). Ergo tunc fit homo a Deo, cum fit unus ex multis, non cum ex uno divisus est in multa. Divisit autem nos primus ortus, id est, corporalis; secundus adunat, intelligibilis ac divinus eoque rectissime nos hunc quidem corporis naturæ ascribendum putavimus, illum vero superne majestati. Quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit, In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (1 Cor. iv, 15): et ad Galatas de semetipso, Cum placuit ei, qui me segregavit de utero matris meæ, ut reveluret Filium suum in me, ut eum annuntiarem in Gentes, continuo non acquieri carni et sanguini ( Galat. 1, 15, 16). Vides ergo ubique cum in hac altera nativitate nostra, spirituali

:

1 Sic Am. Er. et Mss. At Lov., secundum desideria. * Nonnulli Mss. hic et infra, in agnitionem Dei.

duntaxat, asseverantem nos a Deo formari; non in priore illa obscœna ac propudiosa, que nos nihilo præstantius neque mundius animalibus cæteris in utero materno et concepit et formavit ct genuit. Qua de re animadvertere si volueritis, invenietis hac in parte nos non tam professione a vobis distare, quam intellectu. Siquidem vobis placuerit hoc veteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a Deo formatus; nos vero contra cœlesti hoc dederimus, et interiori ac novo homini deferamus: ncque id temere aut præsumptive, sed a Chriso discentes, et ejus Apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse mon

strantur.

CAPUT II. — AUGUSTINUS respondit : Paulus quidem apostolus interiorem hominem in spiritu mentis, exteriorem vero in corpore atque ista mortali vita vult intelligi: non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in ejus Litteris legitur; sed unum, quem totum Deus fecerit, id est, et id quod interius est, et id quod exterius est: sed cum ad imaginem suam non fecit, nisi secundum id quod interius est, non solum incorporeum, verum etiam rationale, quod pecoribus non inest. Non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam, et alterum fecit non ad imaginem suam sed quia hoc utrumque interius et exterius simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non sccundum id quod habet corpus corporalemque vitam; sed secundum id quod habet rationalem mentem, qua cognoscat Deum, et omnibus irrationalibus eadem rationis excellentia præponatur. Sed illud interius concedit Faustus a Deo fieri, Cum ‹ renovatur, inquit, ‹ in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Hanc Apostolicam plane agnosco sententiam (Coloss. I, 10): quare ipse alteram non agnoscit, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit (I Cor. xu, 18)? Ecce Deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo prædicatur: quare inde eligit quod pro se putat, et tacet aut respuit quod Manichæi fabulas amputat? Item cum de terreno et cœlesti homine dissereret idem Paulus, inter mortalem immortalemque discernens, inter id quod in Adam sumus, et illud quod in Christo erimus, ex ipsa Lege, ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terrcni, id est, animalis corporis testimonium, ubi scriptum est quod Deus etiam terrenum hominem fecit. Nam cum ageret quomodo resurgent mortui, et quo corpore venient, cum dedis set similitudinem de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur, et Deus illis det corpus quomodo voluerit, unicuique seminum proprium corpus ubi nihilominus Manichæi evertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non Deum; et in eis formis atque generibus rerum Deum potius credit aligari, quam horum aliquid operari: cum ergo conra Manichæi sacrilegam vanitatem etiam ista dixisset,

1 Plerique Mss., spiritualium duntaxat. 2 Am. Er. et Mss., per spiritum mentis.

venit ad carnium differentias: Non omnis, inquit, caro eadem caro: inde ad corporum cœlestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri qua fieri possit spirituale atque cœleste : Seminatur, inquit, in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Atque inde volens ostendere originem corporis animalis: Si est, inquit, corpus animale, est et spirituale; sicut scriptum est, Factus est primus homo Adam in animam viventem (I Cor. xv, 35-45). Hoc autem in Genesi scriptum est (Gen. u, 7), ubi narratur, quomodo Dens hominem fecerit, et corpus quod de terra formaverat animaverit. Veterem autem hominem nihil aliud Apostolus quam vitam veterem dicit, que in peccato est, in quo secundum Adam vivitur: de quo dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Ergo totus ille homo, id est, et interiore et exteriore sui parte, inveteravit propter peccatum, et pæne mortalitatis addictus est: renovatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui Creatoris imaginem reformatur, exuens se injustitiam, hoc est, veterem hominem; et induens justitiam, hoc est, novum hominem. Tunc autem cum resurget corpus spirituale, quod seminatur animale, etiam exterior percipiet cœlestis habitudinis dignitatem: ut totum quod creatum est recreetur, et totum quod factum est reficiatur, illo recreante qui creavit, et reficiente qui fecit. Qod breviter explicat, ubi ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. vin, 10, 11 ). Nam quis catholica veritate instructus ignorat, secundum corpus esse alios homines masculos, alios feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renovamur secundum imaginem Dei? Verumtamen quia utrumque Deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: Neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ila el vir per mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor. xi, 11, 12. Quid ad hæc dicit inepta fallacia hominum alienatorum a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis propter cæcitatem cordis eorum (Ephes. iv, 18), nisi, In apostolicis Litteris quod volumus verum est, quod nolumus falsum est? Sic delirant Manichæi : sed resipiscant, et non sint Manichæi. A quibus si quæritur (quoniam interiorem hominem renovari ad imaginem Dei fatentur, et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem dicit Faustus quod Deus faciat hominem, quando interior in Dei agni. tione renovatur), utrum eum ipse fecerit qui reficit, ipse condiderit qui renovat; respondebunt, Ipse. Cui responsioni eorum, si adjiciamus, quærente!

1 In MSS., sic delirent Manichæi, et resipiscant.
* Sola editio Lov., quomodo. Minus bene.

quando cum formaverit quem nunc reformat : quærent ubi se abscondant, ne fabulæ suæ dedecus aperire cogantur. Neque enim dicunt a Deo formatum vel conditum vel institutum, sed de substantia ejus partem prorsus ejus adversus hostes missam: nec peccato inveteratum, sed necessitate captivatum et deformatum ab inimicis, et cætera quæ jam tædet

[ocr errors]

dicere. Ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit Apostolus de terra terrenum (I Cor. xv, 47), sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quæstionem; timens ne aliquo modo cis contra quos disputat, innotescat.

LIBER VIGESIMUS QUINTUS.

CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Deus finem habet, aut infinitus est? Si oratio vestra non fallit, quæ dicit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. 1, 15), habet finem Deus : nisi forte alter est hic de quo perrogas, et alter quem oratis : alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Jacob a gentium cæterarum societate dissiguat (Gen. XVII, 9-14), ctiam Dei ipsius circa eos terminat potestatem. Cujus autem finita potestas est, et ipse non caret fine. Denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt; Enoch dico, et Noe, et Sem (Gen. v), ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem justos in præputio non negatis, sed quia iidem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem vultis esse Deum, sed solius Abrahæ et seminis ejus. Igitur si est unus et infinitus Deus, quid sibi vult hæc invocationis vestræ tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse Deum, adjiciatis et cujus, Abraham scilicet, et Isaac et Jacob: tanquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura ve. stra oratione nisi ad signum naviget Abrahæ ? Et hunc quidem certa de causa Judæos orare haud absurdum est, utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se invocare designant Deum, propter deos præputii: vos vero cur hoc ipsum faciatis, parum intelligo; cum minime geratis signum quod habuerit Abraham, cujus vos invocatis Deum. Vere enim, quod intelligi datur, cognitionis mutua causa, ne a se scilicet invicem oberrarent, notas sibimet hujusmodi alternis imposuisse videntur Judæi, ac Judæorum Deus: atque ipse quidem eos circumcisionis obscœno charactere signavit, quo ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium, per circumcisionem tamen, ipsius esse noscantur; iidem vero suum vicissim Deum parentum suorum cognomine signaverunt, quo ubicumque et ipse fuerit, in magna quamvis deorum frequentia, cum Deus Abraham audierit, et Deus Isaac, et Deus Jacob, protinus se invocari cognoscat. Quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat, nisi audito cognomine. Sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quisque pro suo usurpet alienum. Quibus quia et ros similiter facitis, Deum Abrahanı dicentes, et Deum Isaac et Deum Jacob, non solum finem ostenditis habere

1 sic aliquot Mss. Editi vero, Et hæc quidem. * cisterciensis codex, alternas.

Deum, sed quod sitis etiam vos ab eodem alieni, sigui ejus ac sacramenti expertes, quod est virilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. Quapropter hic si est Deus quem colitis, liquet ex hoc admodum quod habeat finem. Si vero infinitum Deum esse vultis, huic vos ante renuntiare necesse est, et oratione mutata erroris præteriti vestri pœnitudinem gerere. Et hoc quidem dictum ita est, ut de vestro vos vicisse videamur : alioquin summus et verus Deus, utrum sit idem infinitus necne, si quæritur, de hoc vero nos boni et mali contrarietas breviter poterit edocere. Quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est Deus; habet autem finem, si malum est constat autem esse malum: non igitur infinitus est Deus illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis. CAPUT II.

:

- AUGUSTINUS respondit: Absit ut hoc vos quisquam interroget, qui vos novit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. Prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque veritatis ratione mundandi, ut spiritualia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. Quod quamdiu non potestis (hæresis quippe vestra nihil aliud novit, quam et corpus et animam et Deum per locorum spatia vel finita vel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia, vel spatiis talibus occupetur), consultius feceritis, si vos huic quæstioni non commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid veri, sicut nec in cæ teris; nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in cæteris, si superbi litigiosique non sitis. Cum enim quari cœperit, quomodo sit Dens finitus, quem nullus locus capit; quomodo infinitus, quem totum Filius novit quomodo finitus, immensus; quomodo infinitus, perfectus : quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitas, modus omnium: oninis cogitatio carnalis evanescit; et si vult se fieri quod nondum est, prius ex eo quod est erubescit. Quapro. pter hoc quod nobis proponitis de Deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine Legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. De Deo autem Abraham et Isaac et Jacob, cum ipse sit omnis creaturæ verus Deus, cur illo nomine se populo suo insinuare voluerit, jam quantum sat erat diximus. De circumcisione etiam in superioribus hujus operis par

ritis.

2

2

Lov. et quidam Mss., huic quæstioni non commise Plerique MS3., robis

tibus contra calumnias imperitas sæpe respondimus. Isti autem signum in parte corporis congrua divinitus datum, quo carnis exspoliatio figurata est, si quemadmodum dictum sit, Omnia munda mundis, christiana, non hæretica mente cogitarent, nullo modo irriderent. Sed quia verum est et quod sequitur, Immundis autem el infidelibus nihil est mundum; sed polluta

sunt eorum et mens et conscientia (‚‚t. 1, 15) : ridentes eos, et dicaciter insultantes, leniter admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est, non eos habere quod ibi rideant, sed quod lugeant; quia deug eorum et illi particulæ quæ præcciditur, et illi sanguini qui distillat, illigatus et inquinatus admixtus est.

LIBER VIGESIMUS SEXTUS.

CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Jesus si natus non est, quomodo mortuus est? lloc jam sane conjectura est conjecturis autèm nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. Respondebimus tamen etiam ad hoc, nec aliunde quam de his quæ credere soletis, afferentes exempla: quæ, si vera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et vos. Dicis ergo: Quomodo mortuus est Jesus, si homo non fuit? Et ego abs te requiro: Elias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo? An huic mortali præter conditionem suam licuit jus immortalitatis invadere, Christo non licuit immortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? Et si Elias in æternum vivit contra naturam, Jesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas: præsertim cum etiam hoc non solum de Elia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint immortales, et ipsi rapti cum corporibus suis in cœlum? Quapropter si hoc argumento recte colligitur Jesum fuisse hominem, quia mortuus est; poterit codem nihilominus argumento colligi et Eliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. Falsum est autem non fuisse Eliam hominem, quamvis immortalis credatur : falsum æque erit Jesum fuisse hominem, quamvis æstimetur mortuus. Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebræos falsam traxit opinionem, Jesus de morte, et de immortalitate Elias: nam nec hic mortuus est, nec ille non mortuus: sed vos quod vultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. Quapropter si quid naturæ proprium sit quæritur, illa quidem nec immortalem mori vult, nec non mori mortalem. Si vero potestatem in Deo atque homine ad efficienda quæ velint quæritnus, magis puto Jesum mori potuisse, quam non mori Eliam : major enim potestas in Jesu quam in Elia. Et si tu impotentiorem contra naturæ licentiam levas in cœlum, consecrasque perpetuitati, naturæ et conditionis ejus oblitus; ego Jesum, potuisse mori, si voluit, cur non concedam, etiamsi vere mortem illam fuisse, et non mortis figuram consentiam? Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanæ conditionis simulavit affectus, sic ab re non erat, si in fine quoque consignandæ œconomiæ gratia fuisset visus et mori.

[blocks in formation]

1

Jesus potenter operatus videtur erga hujus generis cæcos1, adeo ut Judæi et ipsi exclamarent, ab initio sæculi nunquam fuisse visum, ut aliquis aperuisset. oculos cæci nati (Joan. 1x) : manum aridam sanasse, vocem ac verbum privatis his per naturam, redonasse, mortuis et in tabem jam resolutis corporibus compage reddita vitalem redintegrasse spiritum, quem non ad stuporem adducat, et cogat quodam modo minima credere cogitantem quid liceat, quidve non liceat per naturam? Quæ tamen omnia nos communiter fact ab eodem credimus Christiani, non consideratione jam naturæ, sed potestatis tantum et virtutis Dei, Legitur id quoque, quod de supercilio montis jactatus aliquando a Judæis, illæsus abierit. Qui ergo da sublimi monte præcipitatus, mortuus non est, quia utique noluit; cur non potuerit etiam mori cum vo◄ luit? Et hoc quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia vobis placet argumentari, et arma tentatis aliena, dialectice disputare volentes: alioquin nobis nec Jesus mortuus est, nec est immortalis Elias.

CAPUT II. AUGUSTINUS respondit : Quidquid de Enoch et de Elia et de Moyse Scriptura sancta, certis et magnis suæ fidei documentis in summo culmine auctoritatis locata testatur, hoc credimus, non quod Faustus nos credere suspicatur. Quid sit autem secundum naturam, quid contra naturam, homines qui sicut vos crrant, nosse non possunt. Dici autem humano more contra naturam esse, quod est contra, naturæ usum mortalibus notum, nec nos negamus : sicut illud est quod Apostolus ait, Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam (Rom. x1, 24); id esse contra naturam dixit, quod est contra consuetudinem naturæ, quam notitia humana comprehendit, ut oleaster insertus in olea, non oleastri baccas, sed olivæ pinguedinem ferat. Deus antem creator et conditor omnium naturarum, nihil contra naturam facit: id enim erit cuique rei naturali, quod ille fecerit, a quo est omnis modus, numerus, ordo naturæ. Sed nec ipse homo contra naturam quidquam facit, nisi cum peccat, qui tamen supplicio redigitur ad naturam. Ad naturalem, quippe justitiæ ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut impunita esse non valeant : quodlibet horumi sit, naturalis ordo servatur, si non ab anima, certe a Deo. Vexant enim peccata conscientiam, ipsique animo nocent, cum luce justitiæ peccando privatur, etiamsi

Editio Er. et unus codex Vaticanus, operatus videtur. Ergo hujus generis cæcos illuminasse, etc.

non consequantur dolores, qui vel corrigendis inge.. Funtur, vel non correctis ultimi reservantur. Sed contra naturam non incongrue dicimus aliquid Deum facere, quod facit contra id quod novimus in natura. Ilanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque naturæ, contra quem Deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur. Contra illam vero summam naturæ legem, a notitia remotam, sive impiorum, sive adhuc infirmorum, tam Deus nullo modo facit, quam contra se ipsum non facit. Spiritualis autem eademque rationalis creatura, in quo genere et anima humana est, quanto amplius illius incommutabilis legis lucisque fit particeps, tanto magis videt quid fieri possit, quidve non possit: quanto autem remotior inde fuerit, eo magis miratur insolita, quo minus cernit futura.

CAPUT IV. Ac per hoc quid de Elia factum sit, nescimus: hoc de illo tamen credimus, quod verax Scriptura testatur. Illud sanc scimus, hoc de illo factum quod Dei voluntas habet; quod autem Dei >voluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse. Proinde, si mihi dicatur posse fieri ut cars, verbi gratia, hujus vel illius hominis in corpus cœleste mutetur concedo fieri posse, sed utrum futurum sit nescio; et ideo nescio, quia quid habeat de hac re Dei voluntas, me latet: illud me tamen non latet, sine dubio futurum, sic hoc Dei voluntas habet. Porro si audiam quod aliquid futurum erat, sed Deus fecit ne fieret; fidissime respondebo, Illud potius futurum erat quod Deus fecit, non illud, quod si futurum esset, hoe fecisset. Nam Deus quod facturus erat, utique sciebat, et ideo simul sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat : et procul dubio potius verum est quod scit Deus, quam quod opinatur homo. Unde tam non possunt futura non fieri, quam non fuisse facta præterita : quoniam non est in Dei voluntate, ut eo sit aliquid falsum, quo verum est. Quapropter omnia quæ vere futura sunt, sine dubio fient; si autem facta non fuerint, futura non erant: ita omnia quæ vere præterita sunt, sine dubio præterierunt.

CAPUT V. Quisquis itaque dicit, Si omnipotens est Deus, faciat ut quæ facta sunt, facta nou fuerint ; non videt hoc se dicere, Si omnipotens est, faciat ut ea quæ vera sunt, eo ipso quo vera sunt falsa sint. Potest enim facere ut aliquid non sit quod erat; tunc enim facit ut non sit, quando id esse invenerit de quo fiat: velut cum aliquem, qui cœpit esse nascendo, facit non esse moriendo; hoc enim factum invenit, de quo fieret. Quis autem dicat, ut id quod jam non est, faciat non esse? Quidquid enim præteritum est, jam non est: quod si et de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo fiat; et si est, quomodo præteritum est? Non ergo est, quod vere dicimus fuisse sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re quæ jam non est. Sententia quippe qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus, jam non Er. Lugd. Ven., hoc non fecisset.- M.

est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest. quia non est contrarius veritati. Quod si quæras ubi sit hæc vera sententia prius invenitur in animo nostro, cum id verum scimus et dicimus. Sed si et de animo nostro ablata fuerit, cum id quod scimus obliti fuerimus, manebit in ipsa veritate 1. Semper enim verum erit fuisse illud quod erat, et non est ; et ibi verum erit jam fuisse quod erat, ubi verum erat antequam fieret futurum esse quod non erat. Huic veritati Deus non potest adversari, in quo est ipsa summa et incommutabilis veritas, quo illustratur ut sit, quidquid in quorumque animis et mentibus veri est. Omnipotentem autem Deum non ita dicimus, ac si eum etiam mori posse credamus; et quia hoc non potest, ideo non sit dicendus omnipotens. Ille plane omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et a quo solo est quidquid aliquo modo est vel spirituale vel corporale. Quia universa creatura sua utitur ut ei placet placet autem illi secundum veram incommutabilemque justitiam, quod ipse sibi est, omnia mutabilia, cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis sive naturarum sive factorum. Numquid ergo dicturi sumus quod Elias cum esset creatura, mutari non posset vel in deterius vel in melius; aut co modo non posset, qui esset humano generi insolitus, secundum Dei omnipotentis voluntatem? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Cur ergo quod de illo in Scriptura veracissima positum est, non credamus? nisi putemus hoc solum posse facere Deum, quod videre consuevimus.

-

CAPUT VI. Sed si homo fuit, inquit, Elias, et potuit non mori, cur Christus cum homo non fuerit, non potuerit mori? Tale est ac si quisquam diceret: Si potuit natura hominis in aliquid melius commu-tari, cur Dei natura in deterius non potuerit? Stul:e, quia hominis est natura mutabilis, Dei autem inconmutabilis. Posset enim et aliquis pariter insanissimus dicere: Si homini potest donare ut regnet in æternum, cur non et sibi facere ut damnetur in æternum? Non hoc, inquit, ego dico, sed triduanam saltem mortem Dei, æternæ vitæ hominis comparo. Plane si sic acciperes triduanam mortem Dei, ut caro in illo moreretur, quam de mortalium genere assumpsit, verum saperes: nam istam triduanam Christi mortem pro æterna vita hominum factam veritas evangelica prædicat. Cum autem velis triduanam mortem, nulla mortali assumpta creatura, in ipsa divina natura ideo non absurde credi, quia potest humana natura immortalitate donari; profecto sic desipis, quomodo qui nec Deum nosti, nec dona Dei. Deinde quomodo illud, quod supra posni, non dicis ac sentis, Deum sibi fecisse unde damnetur in æternum, quando pars illa dei vestri in globo in perpetuum configetur? An et hoc dicturus es, quia pars lucis lux est, et pars Dei Deus non est ? Postremo ut sine ulla ratiocinatione et plana fidei veritate

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »