Obrázky na stránke
PDF
ePub

eis quos extra eorum Ecclesiam baptizaverant, in suis honoribus sine ulla in quoquam repetitione Laptismatis receperunt, nec eos ut corrigerent per publicas potestates agere destiterunt, nec eorum criminibus per sui Concilii sententiam vehementer exaggeratis communionem suam contaminare timuerunt.

LXX. PRISCILLIANISTE, quos in Hispania Priscillianus instituit, maxime Gnosticorum et Manicftrorum dogmata permixta sectantur. Quamvis et ex aliis hæresibus in eos' sordes, tanquam in sentinam quam. dam horribili confusione confluxerint. Propter occultandas autem contaminationes et turpitudines suas habent in suis dogmatibus et hæc verba :

Jura, perjura, secretum prodere noli.

LXIX. DONATIANI vel Donatistæ sunt, qui primum propter ordinatum contra suam voluntatem Cæcilianum Ecclesiæ Carthaginensis episcopum schisma fecerunt: objicientes ei crimina non probata, et maxįme quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus. Sed post causam cum eo dietam atque finitam falsitatis rei deprehensi, pertinaci dissensione firmata, in hæresim schisma verterunt: tanquam Ecclesia Christi propter crimina Cæciliani, seu vera, seu quod magis judicibus apparuit, falsa, de toto terrarum orbe perierit, ubi futura promissa est, atque in Africana Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus quasi contagione communionis exstincta. Audent etiam rebaptizare Catholicos: ubi se amplius hæreticos esse firmarunt, cum Ecclesiæ catholicae universæ placuerit, nec in ipsis hæreticis Baptisma commune re cindere. Hujus hæresis principem accipi. mus fuisse Donatum, qui de Numidia veniens, et contra Cæcilianum christianam dividens plebem, adjunctis sibi ejusdem factionis episcopis, Majorinum apud Carthaginem ordinavit episcopum. Cui Majorino Donatus alius in eadem divisione successit, qui cloquentia sua sic confirmavit hanc hæresim, ut multi existiment propter ipsum potius eos Donatistas vocari. Exstant scripta ejus, ubi apparet cum etiam non catholicam de Trinitate habuisse sententiam, sed quamvis ejusdem substantie, minorem tamen Patre Filium, et minorem Filio putasse Spiritum sanctum. Verum in hune, quem de Trinitate habuit, ejus errorem Donatistarum multitudo intenta non fuit; nec facile in eis quisquam, qui hoc illum sensisse noverit, invenitur. Isti hæretici in urbe Roma Monteuses vocantur, quibus hinc ex Africa solent episcopum mittere; aut hinc illuc Afri episcopi eorum pergere, si forte ibi eum ordinare placuisset. Ad hanc hæresim in Africa et illi pertinent, qui appellantur Circumeel liones, genus hominum agreste el famosissimæ audaciæ, non solum in alios immania facinora perpetrando, sed nec sibi eadem insana feritate parcendo. Nam per mortes varias maximeque præcipitiorum et aquarum et ignium se ipsos necare consuerunt ; et in istum furorem alios quos potuerint sexus atriusque seducere, aliquando ut occidantur ab aliis, mortem, nisi fecerint, comminantes. Verumtamen plerisque Donatistarum displicent tales, nec corum communione contaminari se putant, qui christiano orbi terrarum dementer objiciunt ignotorum crimen Afrorum. Multa et inter ipsos facta sunt schismata, tab iis se diversis cœtibus alii atque alii separarunt; quorum separationem cætera grandis multitudo non sensit. Sed apud Carthaginem Maximianus contra Primianum ab ejusdem erroris centum ferme episco. pis ordinatus, et a reliquis trecentis decem, cum eis duodecim qui ordinationi ejus etiam præsentia corporali interfuerunt, atrocissima criminatione damnatus, compulit eos nosse etiam extra Ecclesiam dari posse Baptismuin Christi. Nam quosdam ex eis cum

est, quia non propter corporis afflictiouem sic ambulant; sed quia testimonia divina taliter intelligunt.

If animaɛ dicunt ejusdem naturæ atque substantia cujus est Deus, ad agonem quemdam spontaneum in terris exercendum, per septem cœlos et per quosdam gradatim descendere principatus, et in malignum principem incurrere, a quo istum mundum factuur volunt, aique ab hoc principe per diversa carnis corpora seminari. Astruunt etiam fatalibus stellis homines colligatos, ipsumque corpus nostrum secundum duodecim signa cœli esse compositum, sient hi qui mathematici vulgo appellantur; constituentes in capite Arietem. Taurum in cervice, Geminos in humeris, Cancrum in pectore, et cætera nominatim signa percurrentes, ad plantas usque perveniunt, quas Piscibus tribuunt, quod ultimum signum ab astrologis nunerpatur. Hæc et alia fabulosa, vana, sacrilega, quæ persequi longum est, hæresis, ista contexit. Carnes tanquam immundas escas etiam ipsa devitat: conjuges, quibus hoc malum potuerit persuadere, disju¬ gens, et viros a nolentibus feminis, et feminas a nolentibus viris. Opificium quippe ommis carnis non Dro bono et vero, sed malignis angelis tribuunt : hoc versutiores etiam Manichæis, quod nihil Seripturarum canonicarum repudiant, simul cum apocryphis legentes omnia et in auctoritatem sumentes, sed in suos sensus allegorizando vertentes quidquid in sanctis Libris est quod corum evertat errorem. De Christo Sabellianam sectam tenent eumdem ipsum essc dicentes, non solum, Filium, sed etiam Patrem, et Spiritum sanctum.

LXXI. Dicit Philaster, esse alios hæreticos qui cum hominibus non sumunt escas: sed utrum cum aliis qui ejusdem sectæ non sunt, an etiam inter se ipsos id faciant, non exprimit. Dicit etiam cos de Patre et Filio recte, de Spiritu autem saucto non catholice sapere, quod cum opinentur esse creaturam.

LXXII. A Rhetorio quodam, exortam hæresim dicit nimium mirabilis vanitatis, quæ omnes hæreticos recte ambulare, et vera dicere affirmat: quod ita est absurdum, ut mihi incredibile videatur.

LXXIII. Alia est hæresis, quæ dicit in Christo divinitatem doluisse, cum figeretur caro ejus in

cruce.

1 Sola editio Lov., in cas.

LXXIV. Est alia, quæ triformem sic asserit Deum, ut quædam pars ejus sit Pater, quædam Filius, quædam Spiritus sanctus; hoc est, quod Dei unius partes sint, quæ istam faciunt Trinitatem : velut ex his tribus partibus compleatur Deus, nec sit perfeclus in se ipso, vel Pater, vel Filius vel Spiritus

sanctus.

LXXV. Alia est, quæ dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coæternam.

LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.

LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.

LXXVIII. Alia, sceleratorum animas converti in demones dicit, et in quæque animalia suis meritis congrua.

LXXIX. Alia, descendente ad inferos Christo rredidisse incredulos, et omnes exinde existimat liberatos.

LXXX. Alia, sempiterne natum non intelligens Filium, putat illam nativitatem sumpsisse a tempore initium et tamen volens coæternum Patri Filium confiteri, apud illum fuisse antequam de illo nasceretur existimat; hoc est, semper eum fuisse, verumtamen semper eum Filium non fuisse, sed ex quo de illo natus est Filium esse cœpisse. Has hæreses ' putavi in hoc opus meum de Philastri opere transferendas. Et alias quidem ipse commemorat, sed mihi appellandæ hæreses non videntur. Quascumque autem sine nominibus posui, nec ipse earum nomina memoravit.

LXXXI. LUCIFERIANOS a Lucifero Caralitano episcopo exortos, et celebriter nominatos, nec Epiphanius, nec Philaster inter hæreticos posuit: credo tantummodo schisma, non hæresim eos condidisse, credentes. Apud quemdam tamen, cujus nomen in eodem ejus opusculo non inveni, in hæreticis Luciferianos positos legi per hæc verba : Luciferiani, inquit, cum teneant in omnibus catholicam veritatem, in hunc errorem stultissimum prolabuntur, ut animam dicant ex transfusione generari; cademque dicunt et de carne et de carnis esse substantia. Utrum ergo iste propter hoc quod de anima ita sentiunt (si tamen verc ita sentiunt), eos inter hæreticos ponendos esse crediderit, recteque crediderit; an etiam si id non sentirent, sive non scntiunt, idco tamen sint hæretici, quia dissensionem suam pertinaci animositate firmarunt, alia quæstio est, neque hoc loco mihi videtur esse tractanda.

LXXXII. JOVINIANISTAS quoque apud istum reperi, quos jam noveram. A Joviniano quodam monacho ista hæresis orta est ætate nostra, cum adhuc juvenes essemus (a). Hic omnia peccata, sicut stoici philosophi, paria esse dicebat, nec posse peccare hominem lavacro regenerationis accepto, nec aliquid prodesse jjania, vel a cibis aliquibus abstinentiam. Virginita

Hic editi perperam addunt, quæ absque auctorum nominibus sunt.

(a) Vide Admonit. in lib. de Bono Conjugali, tom. 6.

tent Mariæ destruebat, dicens eam pariendo fuisse corruptam. Virginitatem etiam sanctimonialium, et continentiam sexus virilis in sanctis eligentibus cælibem vitam, conjugiorum castorum atque fidelium meritis adæquabat: ita ut quædam virgines sacræ provectæ jam ætatis in urbe Roma, ubi hæc docebat, eo audito nupsisse dicantur. Non sane ipse vel habcbat, vel habere volebat uxorem: quod non propter aliquod apud Deum majus meritum in regno vitæ perpetux profuturum, sed propter præsentem prodesse necessitatem, hoc est, ne homo conjugales patiatur molestias, disputabat. Cito tamen ista hæresis oppressa et exstincta est, nec usque ad deceptionem aliquorum sacerdotum potuit pervenire.

LXXXIII. Cum Eusebii historiam scrutatus essem, cui Rufinus a se in latinam linguam translatæ subscquentium etiam temporum duos libros addidit, non inveni aliquam hæresim, quam non legerim apud istos, nisi quam in sexto libro ponit Eusebius, narrans eam exstitisse in Arabia. Itaque hos hæreticos, quoniam nullum eorum ponit auctorem, Arabicos possumus nuncupare : qui dixerunt animas cum corporibus mori atque dissolvi, et in fine sæculi utrumque resurgere. Sed hos disputatione Origenis præsentis et eos alloquentis, celcrrime dicit fuisse correctos (Euseb., lib. 6, cap. 37). Jam nunc illæ commemorandæ sunt hæreses, quæ a nobis non apud istos repertæ sunt, sed in recordationem nostrani quomodocumque

venerunt.

LXXXIV. HelvIDIANI exorti ab Helvidio, ita virginitati Mariæ contradicunt, ut eam post Christumi alios etiam filios de viro suo Joseph peperisse contendant. Sed mirum ni istos', prætermisso Helvidii nomine, Antidicomaritas Epiphanius appellavit (a).

LXXXV. PATERNIANI inferiores partes humani corporis non a Deo, sed a diabolo factas opinantur, et omnium ex illis partibus flagitiorum licentiam tribuentes impurissime vivunt. Hos etiam Venustianos quidam vocant.

LXXXVI. TERTULLIANISTE a Tertulliano, cujus multa leguntur opuscula eloquentissime scripta, usque ad nostrum tempus paulatim deficientes, in extremis reliquiis durare potuerunt in urbe Carthaginensi me autem ibi posito ante aliquot annos, quod etiam te meminisse arbitror, omni ex parte consumpti sunt. Paucissimi enim qui remanserant, in Catholicam transierunt, suamque basilicam, quæ nunc etiam notissima est, Catholicæ tradiderunt. Ter tullianus ergo, sicut scripta ejus indicant, animam dicit immortalem quidem, sed eam corpus esse contendit: neque hanc tantum, sed ipsum etiam Deum '. Nec tamen hine hæreticos dicitur factus. Posset enim quoquo modo putari ipsam naturam substantiamque divinam corpus vocare; non tale corpus

[merged small][ocr errors][merged small]

cujus partes aliæ majores, alie minores valeant vel abeant cogitari, qualia sent omnia quae proprie dimus corpora; quamvis de anima tale aliquid sentiat sed potuit, ut dixi, propterea putari corpus Deum dicere, quia non est nihil, non est inanitas, non est corporis vel animæ qualitas, sed ubique totus, et per locorum spatia nulla partitus, in sua lamen natura atque substantia immutabiliter permanet. Non ergo ideo est Tertullianus factus hæreticus; sed quia transiens ad Cataphrygas, quos ante destruxerat, cœpit etiam secundas nuptias contra apostolicam doctrinam (1 Tim. iv, 3) tanquam stupra damnare, et postmodum etiam ab ipsis divisus, sua conventicula propagavit. Dicit sane etiam ipse animas hominum pessimas post mortem in dæmones verti 1.

LXXXVII. Est quardam hæresis rusticana in campo nostro, id est, Ilipponensi, vel potius fuit : paulatim enim diminuta, in una exigua villa remanserat, in qua quidem paucissimi, sed omnes hoc fuerunt, qui omnes modo correcti et catholici facti sunt, nec aliquis illius supersedit erroris. Abelonii 2 vocabantur, punica declinatione nominis. Hos nonnulli dicunt ex filio Adæ fuisse nominatos, qui est vocatus Abel : unde Abelianos vel Abcloitas eos nos possumus dicere. Non miscebantur uxoribus, et eis tamen sinc uxoribus vivere sectæ ipsius dogmate non licebat. Mas ergo et femina sub continentiæ professione simul habitantes, puerum et puellam sibi adoptabant in ejusdem conjunctionis pacto successores suos futuros. Morte præventis quibusque singulis alii subrogabantur dum tamen duo duobus disparis sexus in illius domus societate succederent. Utrolibet quippe parente defuncto, uno remanenti, usque ad ejus quoque obitum filii serviebant. Post cujus mortem etiam ipsi puerum et puellam similiter adoptabant. Nec unquam eis defuit unde adoptarent, generantibus circumquaque vicinis, et filios suos inopes ad spem hæreditatis alienæ libenter dantibus.

LXXXVIII. PELAGIANORM est haeresis, hoe temporc omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum Coelestius sic secutus est, ut sectatores corum Cœlestiani etiam nuncupentur. Hi Dei gratiæ, qua prædestinati sumus in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. 1, 5), et qua cruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur (Coloss. 1, 13), propter quod ait, Nemo venit ad me, misi fuerit ci datum a Patre meo (Joan. vi, 66), et qua diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. v, 5), ut fides per dilectionem operetur (Galat. v, 6), in tautum inimici sunt, ut sine hac posse bominem credant facere omnia divina mandata: cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur, Sine me nilul potestis facere (Joan. xv, 5). Denique

1

[blocks in formation]

Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adjutorio gratiæ Dei ad ejus mandata facienda, correptioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio præponeret, sed infideli calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quæ facere per liberum jubentur arbitrium, facilius pos sint implere per gratiam. Dicendo utique, Ut facilius possint, voluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere jussa divina. Illam' vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis præcedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum ipso adjuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quæ facere, et quæ sperare debeamus, non autem ad hoc ut per donn. Spiritus sui1, que didicerimus esse facienda2, facias mus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, charitatem autem dari negant, qua pie vivitur: ut scilicet cum sit Dei donun scientia quæ sine charitate inflat, non sit Dei donant ipsa charitas, que ut scientia non inflet, adifica (1 Cor. vi, 1). Destruunt etiam orationes, quas facit Ecelesia, sive pro ́ infidelibus et doctrinæ Dei resi stentibus, ut convertantur ad Deum; sive pro fideli bus, ut augeatur in eis fides, et perseverent in ea Haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Quod quidem Pelagius in episcopali judicio Palæstine damnari metuens, damnare compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere. In ic etiam progrediuntur, ut dicant vitam justorum in hoc sæculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga (Ephes. v, 27); quasi non sit Christi Ecclesia, quæ toto terrarum orbe clamat ad Deum, Dimitte nobis debila nostra ( Matth. vi, 12). Parvulos etiam negant, secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquæ prima nativitate contrahere. Sic enim cos sine ullo peccati originatis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod cis oporteat secunda nativitate dimitti: sed eos propterca baptizari, ut regencratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen æternam et beatam quamdam vitam suam. Ipsum quoque Adam dicunt, etiamsi non peccasset, fuisse corpore mori turum, neque ita mortuum merito culpæ, sed conditione naturæ. Objiciuntur eis et alia nonnulla, sc.! ista sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa vel cuncta, vel pene cuncta pendere.

Ecce quam multas commemoravimus harreses, nec tamen modum tua postulationis implevimus. Ex qua

1 Sic Mss. Editi vero, Spiritus sancti.

Sic ex Mss. [non autem ad hoc per donum Spiritus sti,

ut quæ didicerimus esse facienda, etc.]

3 Lov., neque mortuum merito culpæ ; omisso, ita.

enum christiana religio, ut verbis tuis utar, hæreditatis promissæ nomen accepit, quæ hæreses ortæ sint, quomodo commemorare omnes potui, qui omnes nosse non potui? Quod ideo existimo, quia nullus eorum quorum de hac re scripta legi, omnes posuit: quandoquidem inveni apud alium, quas apud alium non inveni; et rursus apud istum, quas ille non posuit. Ego autem propterea plures quam ipsi posui, quia collegi ex omnibus, quas omnes apud singulos non inveni, additis etiam quas ipse recolens apud ullum illorum. .nvenire non potui. Unde merito credo nec me posuisse omnes; quia nec omnes qui de hac re scripserunt, legere potui, neque hoc quemquam eorum video fecisse quos legi. Postremo etiamsi omnes forsitan posui, quod non puto, utrum omnes sint ntique nescio. Et ideo quod vis me loquente finiri, non saltem potest me cognoscente comprehendi. Audivi scripsisse de hæresibus sanctum Ilieronymum, sed ipsum ejus opusculum nec in nostra bibliotheca invenire potuimus, nec unde possit accipi, scimus 1. Quod si tu scieris, perveni ad illud, et forte habebis melius aliquid quam hoc nostrum : quamvis nec ipsum, licet hominem doctissimum, omnes hæreses arbitrer indagare potuisse. Et certe Abeloitas nostræ regionis hæreticos, quantum existimo, ille nescivit : sic forte et alibi alios in obscurissimis locis reconditos, ejus notitiam ipsa locorum suorum obscuritate fugientes.

[ocr errors]

Jamvero illud quod habent tuæ litteræ, ut omnia omnino dicamus; quibus hæretici a veritate dissentiunt, ctiamsi omnia scirem, facere non possem ; quanto minus possum, qui omnia scire non possum ? Sunt enim hæretici, quod fatendum est, qui singulis, vel non multo amplius, dogmatibus oppugnant regulam veritatis: sicut Macedoniani vel Photiniani, atque alii quicumque ita se habent. Illi autem, ut ita dixerim, fabulones, id est, qui fabulas vanas easdemque longas perplexasque contexunt, tam multis falsis dogmatibus pleni sunt, ut ipsi quoque illa numerare non possint, aut difficillime possint. Nec ulli alieno ulla hæresis facile sic innotescit, ut suis: unde nec carum quas commemoravi, omnia dogmata me dixisse vel didicisse profiteor. Quis enim non videat quantam res ista operam, et quam multas litteras flagitet? Nec ideo tamen parum prodest errores istos, quos huic operi intexui, lectos cognitosque vitare. Quid

Hoc loco plerique Mss. ista interponunt: «Certissimus « homo studiosus librorum ejus cognitor, de hoc interrogaatus, ait nescio quem qui hanc famam disseminavit, nescisse quid dixerit. Nam de hæresibus, inquit, nullum « opusculum sanctus Hieronymus condidit. » Et prosequuntur, Quod si tu scieris, etc. Exstat Hæresum indiculus Hieronymi nomine per Claudium Menardum post Augustini opus imperfectum vulgatus; sed eruditorum sententia ipsi abjudicatur.

Sic Er. et prope omnes Mss. At Lov., perveni, et ego per le ad illud perveniam, et forsitan habebis melius aliquid.

1

enim contra ista sentiat catholica Ecclesia, quod a me dicendum putasti, superfluo quæritur cum propter hoc scire sufficiat eam contra ista sentire, nec aliquid horum in fidem quemquam debere recipere. Quomodo autem quæ contra hæc veritas habet, asserenda ac defendenda sint, modulum operis huju excedit. Sed multum adjuvat cor fidele, nosse quid credendum non sit, etiamsi disputandi facultate id refutare non possit. Omnis itaque christianus catholicus ista non debet credere: sed non omnis qui ista non credit, consequenter debet se christianum catholicum jam putare vel dicere. Possunt enim et hæreses aliæ, quæ in hoc opere nostro commemorate non sunt, vel esse vel fieri, quarum aliquam quisquis tenuerit, christianus catholicus non erit. Quid ergo faciat hæreticum, deinceps requirendum est: ut, cum hoc Domino adjuvante vitamus, non solum ca quæ scimus, verum etiam quæ nescimus, sive quæ jam orta sunt, sive quæ adhuc oriri poterunt, hæretica venena vitemus. Hujus autem sit jam voluminis finis, quod propterea vobis, antequam totum hoe opus perficerem, credidi esse mittendum, ut illud quicumque legeritis, ad id quod restat implendum quod tam magnum esse cernitis, me orationibus adju❤ vetis 2.

plures Mss., in fide.

Hic certe finitur Augustini liber: tametsi in codicibus manuscriptis plerisque addantur Nestoriani et Eutychiani (hæreses utique non ante Augustini obitum nominate), et in quibusdam etiam Timotheani, hoc ordine :

TIMOTHEANI dicunt Filium Dei verum quidem hominem ex « virgine Maria natum, sed non ita unam reddidisse perso« nam, ut non in unam sit redactus naturam; conflatorium « quoddam volentes fuisse interiora virginis, per quod duæ « naturæ, id est, Deus et homo, in unam resolutæ et com «pactæ massam, unam Dei et hominis exhibuerint formam: « immutata videlicet naturarum proprietate efficientium co«itionem. Et ad confirmandam hujusmodi impietatem, quæ « Deum asserit a sua versum natura, cogunt evangelistæ « testimonium dicentis, Et Verbum caro factum est: quod << ita interpretantur, Divina natura in humanam versa est, « O abolitionem, illi inviolabili impingentem substantiæ! «Hujus impietatis initium Timotheus, apud Bizam Bithyniæ << modo exsulans civitatem, continentis et religiosæ vitæ « imagine multis illudit.

«NESTORIANI a Nestorio episcopo qui contra catholicam << fidem dogmatizare ausus est, Dominum nostrum Jesum « Christum hominem tantum » (plerique Mss., «dogmatizare « ausus est, Christum Dominum nostrum Deum hominem << tantum »), « nec id quod mediator Dei et hominum effectus « est, in utero virginís de Spiritu sancto fuisse conceptum, « sed postea Deum homini fuisse permixtum : nec Deum « hominem passum sepultumque dicebat; vacuare conten<< dens omne nostrum remedium, quo Verbum Dei sic ho« minem suscipere dignatus est in utero virginis, ut una « persona fieret Dei et hominis, propterea sic singulariter « et mirabiliter natus, mortuus etiam pro nostris peccatis, & cum ea quæ non rapuerat persolveret, Deus homo a mor« tuis resurgens ascendit in cœlum.

«EUTYCHIANI ab Eutyche quodam Constantinopolitanæ Ec<< clesiæ presbytero » (addit quidam codex, « monacho » ) « ex• «orti sunt, qui cum videretur refutare Nestorium, in Apol« linarem Manichæumque transivit, et humanitatis in Chri«sto denegans veritatem, quidquid a verbo nostræ pro«prietatis receptum est, divinæ tantummodo ascribit es« sentiæ; ut sacramentum salutis humanæ, quod non nisi «< in utraque substantia est, nostram in Christo naturam « negando, dissolveret, stulta impietate non sentiens unį, « verso corpori auferri, quod capiti defuisset.

HIPPONENSIS EPISCOPI

TRACTATUS

ADVERSUS JUDÆOS.

CAPUT PRIMUM. 1. Severitatis Dei exemplum in excisione Judæorum; bonitatis vero, in insitione Gentium. Judæorum cæcitas ex scripturis Veteris Testamenti convincenda. Beatus apostolus Paulus, doctor Gentium in fide et veritate, exhortans nos ut in eadem fide, cujus idoneus minister effectus est, stabiles firmique maneamus, præcepto admonet, terret exemplo. Vides, inquit, bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem1, si permanseris in bonitate. Học dixit utique de Judæis, qui tanquam rami ex illa olea, quæ in sanctis Patriarchis tanquam in radice fructifera, propter infidelitatem fracti sunt; ut Gentium propter fidem insereretur oleaster, et fieret particeps pinguedinis oleæ ramis naturalibus amputatis. Sed noli, inquit, gloriari adversum ramos: nam si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Et quoniam salvantur aliqui ex illis, continuo subjunxit: Alioquin et tu excideris. Sed et illi a non permanserint in infidelitate, inserentur : polens est enim Deus iterum inserere eos (Rom. xi, 1823). Illi autem qui permanent in infidelitate, ad illam sententiam Domini pertinent, ubi ait: Filii autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores ; ibi erit fletus et stridor dentium. Gentes autem permanentes in bonitate, ad illud quod superius ait: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac el lacob in regno cœlorum (Matth. vii, 12, 11). Itaque illis Patriarchis in radice viventibus, et infidelis superbia naturalium ramorum justa Dei severitate confringitur, et fidelis humilitas oleastri gratia divinæ bonitatis inseritur.

2. Sed quando Judæis ista dicuntur, Evangelium Apostolumque contemnunt, et quod dicimus non audiunt; quoniam quod legunt, non intelligunt. Nam utique si intelligerent de quo prædixerit propheta, quem legunt, Dedi te in lucem gentium, ita ut sis salus mea usque in fines terræ (Isai. XLIX, 6); non sic cæci

essent, non sic ægroti, ut in Domino Christo nec lucem agnoscerent, nec salutem. Item si intelligerent, quod infructuose atque inaniter cantant, de quibus sit prænuntiatum, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. xviii, 5); ad sonum Apostolorum evigilarent, et verba eorum divina esse sentirent. De sanctis ergo Scripturis, 'quarum et apud ipsos magna habetur auctoritas, sumenda sunt testimonia, quorum et si nolint oblata utilitate sanari, aperta possint veritate convinci.

CAPUT II. 3. Instrumenti Veteris libros ad nos

pertinere, eorumque præcepta per nos melius impleri. Sed primo eorum ille redarguendus est error, quo putant ad nos ideo non pertinere Instrumenti Veteris libros, quia jam non vetera, sed nova sacramenta servamus. Dicunt enim nobis, Quid apud vos facit lectio Legis et Prophetarum, cujus præcepta servare non vultis eo quod carnem præputii non circumcidimus masculinam, et vescimur carnibus quas Lex dicit immundas, nec sabbata et neomenias et dies festos eorum carnaliter observamus, nec victimis- pecorum sacrificamus Deo, nec Pascha in ove et azymis similiter celebramus: et si qua alia vetera sacramenta generali vocabulo umbras futurorum appellat Apostolus (Coloss. II, 17), quia ea significabant suo tempore revelanda, quæ nos revelata suscepimus, ut remota umbra nuda eorum luce frueremur. De quibus singillatim nimis longum est disputare quemadmodum exuendo veterem hominem circumcidimur, non in exspoliatione corporis carnis; et quos cibos vitant in pecoribus, vitamus in moribus; et exhibemus corpora nostra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, cui et animas nostras in desideriis sanctis pro sanguine intelligenter effundimus, et Christi velut agni immaculati sanguine ab omni iniquitate mundamur. Qui propter similitudinem carnis peccati etiam caprino pecore in veteribus sacrificiis figuratur: nec

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Tractatus adversus Judæos emendatus est ad Mss. exemplaria Vaticana tria, Cisterciensia duo, Victorinum unum, et ad editiones Am. Er. ac Lov..

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., tom. 1, memoratas. M.

In editis, Oratio adversus Judæos. In Cisterciensi Ms. inscribitur, Sermo S. Augustini contra Judæos. In alío Mss. Cisterciensi et in unoe vaticanis, Sermo S. Aug. de Incarnatione Domini, contra Judæos. In Vaticanis aliis duobus, Liber B. Aug. de Incarnatione Domini, contra Judæos. Librum adversus Judæos appellat etiam Beda sive Florus in Paulum ad Rom. 9 et 11, ad Galat. 6, ad Ephes. 2, ad Coloss. 2, et ad Hebr. 7. In Possidji Indiculo, cap. 1, notantur Tractatus duo adversus Judæos.

In editis, bonitatem Dei. Abest, Dei, a Mss. et a græco textu Apostoli.

Omnes fere Mss., carne præputii non circumcidimus masculinam cum quibus concordat Beda vulgatus.

tta omnes Mss. et Beda seu Florus ad Coloss. 2. At editi,

ut remota umbra Judæorum, luce frueremur.

Vaticani duo Mss., hircino pecore.

« PredošláPokračovať »