Obrázky na stránke
PDF
ePub

nativum, alterum factitium, tertium voluntarium, cis tamen palmam attribuit, qui se ipsos, inquit, spado \nes fecerunt propter regnum cælorum (Matth. xix, 12); significans virgines et pueros qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate, spadonum vice in ejus Ecclesia semper, tanquam in domo regia conversentur? Quid ergo, et hoc vobis doctrina videtur esse dæ. moniorum, et in seductorio spiritu dictum? Et quis erit alius in Deo loquens, si Paulus et Christus dæ- moniorum probantur fuisse sacerdotes? Mitto enim cæteros ejusdem Domini nostri Apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertem Veneris inter cæteros beatum Joannem, qui per diversa professionem boni istius inter virgines ac pueros divino præconío cecinerunt, formam nobis atque adeo vobis ipsis faciendarum virginum relinquentes. Sed hos quidem, ut dixi, prætereo; quia cos vos exclusistis ex canone, facileque mente sacrilega vestra dæmoniorum his potestis importare doctrinas. Num igitur et de Christo eadem dicere poteritis, aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat, et verbo semper prætulisse imptis innuptas, et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? Quod si hæc dæmoniorum doctrina non fuit, quam et Thecla Paulus, et cæteri cœteris annuntiaverunt Apostoli, cui credi jam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tanquam sit dæmoniorum voluntas et doctrina, etiam persuasio sanctimonii? Non ergo est interim quod vos existimetis solis hortamentis virgines facere, et non prohibitione nubendi. Nobis enim quoque hoc ipsum insitum est : cet demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege privata prohiberi posse, quod sit publica concessum: dico autem hoc ipsum nubere. Quapropter et nos hortamur quidem volentes ut permancant, non tamen cogimus invitas ut accedant. Novimus enim quantum voluntas, quantum et naturæ ipsius vis etiam contra legem publicam valeat, nedum adversus privatam, cui respondere sit liberum, Nolo. Si igitur hoc modo virgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos sin quoquo genere virgines facere crimen est, rei estis et vos. Jam qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, cgo non video.

CAPUT V.-AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te non videre, qua mente aut consilio hoc adversum vos capitulum proferamus non quod a carnibus abstineatis, nam hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras; non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, quod non intelligitis, et unde jam quantum sufficere videbatur, in superioribus partibus operis hujus locutus sum : et Christiani, non hæretici, sed Catholici, edomandi corporis causa, propter animam in orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse immunda credant, non soluin a carnibus, veruin a quibusdam ctiam terræ fructibus abstinent; vel semper, sicut pauci, vel certis diebus atque temporibus sicut per Quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque

In Mss., possessionem.

vel minus seu votuerit, seu potuerit. Vos autem ipsam creaturam negatis bonam, et immundam dicitis, quod carnes diabolus operetur fæculentiore materia mali; ac per hoc eas, tanquam immundiora et truculentiora dei vestri vincula, exhorrentes abji. citis. Auditoribus autem vestris, quos tanquam dis tinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum veniam hæc edenda conceditis: sicut quibusdam conccdit Apostolus secundum veniam, non omnem concubitum conjugalem, etiam qui fit sola causa generandi; sed eum qui fit per incontinentiam, sed tamen cum conjuge (I Cor. v11, 5, 6). Neque enim conceditur secundum veniam, nisi peccatum. Hoc vos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab hæresi vestra didicistis, et vestros auditores docetis: sed illis quod sit ignoscendum, propter quod vobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non esse peccatum, sed peccantibus veniam largientes; vos autem ab omni tali tanquam mala et immun. da contagione abstinctis ac per hoc illud quod scquitur ea verba Apostoli, quibus commemorationem hujus capituli terminasti, ipsum est omnino quod nos facit hoc testimonium vobis objicere; quod et tu, puto, sciebas, ut ea verba primo non poneres, et nobis in extremo diceres, Qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video ; cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commemorare malueris. Cum enim Apostolus dixisset, Abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus; sccutus ait, Et iis qui cognoverunt veritatem : quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur ; sanctificatur enim per verbum Dei el orationem (1 Tim. iv, 3-5). Ilæc sunt quæ negatis ; học animo, hac voluntate, hac opinione ab escis hujusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malæ et immunda sint. Qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis: hoc est quod pertinet ad doctrinam dæmoniorum. Nolte ergo mirari hoc de robis tanto ante a sancte Spiritu prophetatum.

CAPUT VI.-Iterum si ad virginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit (I Cor. vii, 38): ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit Ecclesia, quæ vere Christi est Ecclesia: non vos Spiritus sanctus ita prænuntiaret, dicens, prohibentes nubere (1 Tim. IV, 3). Ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. Denique vos eum præcipue concubitum detestamini, qui solus honestus et conjugalis est, et quem matrimonia, les quoque tabulæ præ se gerunt, Liberorum procreandorum causa unde vere non tam concumbere, quam nubere prohibetis. Concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. Nec ideo vos dicatis non prohibere, quia multos vestros Auditores in hoc obedire nolentes vel non va lentes salva amicitia toleratis. Illud enam habetis in doctrina vestri erroris, hoc in necessitate societatis,

Hinc est quod paulo ante distuleram dicere, cur vobis mors Christi visa sit vel fallax et simulata prædicanda, et non etiam nativitas. Mortem quippe tanquam separationem animæ, id est, naturæ dei vestri a corpore inimicorum ejus, hoc est a figmento diaboli, prædicatis atque laudatis ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. In nativitate autem quia non solvi, sed ligari potius deum vestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere voluistis: ita ut non sic vobis Maria displiceret, si concubuisset, et non concepisset,

LIBER

quomodo displicet, quia non concubuit, et tamen pcperit. Videtis ergo multum interesse inter hortantes ad virginitatem, bono minori bonum amplius præponendo; et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, vehementius accusando multum interesse inter abstinentes a cibis, propter sacramenti significationem, vel propter corporis castigationem; et abstinentes a cibis, quos Deus creavit, dicendo quod eos Deus non creavit. Proinde illa doctrina est Prophetarum et Apostolorum, hæc dæmoniorum mendaciloquorum.

1 Ita Mss. At editi, propter sacralam significationem.

TRIGESIMUS PRIMUS.

CAPUT PRIMUM.- FAUSTUS dixit: Omnia munda, mandis, immundis autem et coinquinatis nihil mundum; sed inquinata sunt corum et mens et conscientia. Hoc quoque ipsum, utrum vobis expediat a Paulo dictum credere, considerandum est: hactenus enim non tantum dæmoniis exagitatos constitit Moysen et Prophetas, cum tantas de ciborum differentiis tulerint legcs; sed etiam quod immundi ipsi fuerint et coinquinati mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud cadere possit quod sequitur, Deum se scire profitentur, operibus autem negant (Tit. 1, 15, 16). Cui autem hoc magis competit, quam Prophetis atque Moysi, qui longe aliter vixisse probantur, quam Dei cognitoribus congruebat. Ego tamen nunc usque, præter adulteria, et fraudes et homicidia, nihil aliud esse putaveram, unde conscientias pollutas habuisse viderentur Moyses et Prophetæ nunc autem hoc demonstrante capitulo, scire jam datur etiam hinc eos inquinatæ mentis fuisse, quia aliquid putaverint inquinatum. Quorsum ergo talibus etiam nunc vos visionem divine majestatis contingere potuisse arbitramini, cum sit scriptum, nisi eos qui corde puri fuerint, Deum videre non posse (Matth. v, 8)? At verò hi etiam si casti ab illicitis facinoribus exstitissent: t; sola tamen hæc abstinendi a quibusdam escis superstitio, si mentem contaminal, divinitatis eis potuit negasse conspectum. Evanuit ergo jam, atque exstincta simul est Danielis quoque illa ac trium puerorum gloriatio: qui et ipsi usque ad hanc prædicationem quæ censet nihil immundum, castissimi plane ac bonæ mentis juvenes habiti sunt in Judaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum, a Gentium dapibus, et maxime immolatis, omni cun studio se conservaverint illibatos (Dan. 1, 12). Nunc enim demum apparuit et ipsos contaminatos fuisse mentibus et conscientia, tum maxime, cum es1 a sanguine et cibis feralibus abstinebant.

[blocks in formation]

cusatione utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum, et doctrinas dæmoniorum appellante ciborum abstinentiam (1 Tim. 1v, 1, 3), et mente pollutos vocante qui aliquid putaverint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam caplatis exinde, et eo acceptiores vos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis; id est, secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia vestra polluti? Quid, quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quæ mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia, ritu quamvis diversissimo reponunt, dico autem Judæos, et Christianos, et Gentes, ex quanam istarum religionum sermo hic veniat, non potest inveniri, qui docet nihil esse non sanctum ? certe ex Judaismo minime; itidem ex Paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos; nec quidquam interest, nisi quod Hebræus in quibusdam animalibus a Paganis dissentit. Restat christiana fides, cujus si proprium hoc esse putas, nihil existimare pollutum, prius est ut fatearis in vobis esse neminem christianum. Omnes enim apud vos, ut cætera reticeam, morticina tamen et immolata inquinamentum existimant esse non parvum (Act. xv, 29): aut si et a vobis jure Christianitatis hoc agitur, ne hujus quidem ergo religionis sententia est, quæ omnem penitus immundorum abstinentiam tollit. Quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit religioni conveniens? Etenim Apostolus non tam religionem exuit, quam ritum mutavit, cum ex Judæo factus est Christianus. At vero qui hoc capitulum scripsit, videtur ille mihi nulla prorsus religione fuisse subnixus.

CAPUT III. Quapropter, si quid de cætero in læsionem nostræ fidei de Scripturis quærentes inveneritis, tunc demum id nobis opponere mementote, cum vobis pervideritis non esse contrarium: quemadmodum et illud, quod de Petro soletis afferre, tanquam idem viderit aliquando de cœlo demissum vas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes; atque eo attonito et admirante, vox audita sit dicens ad eum, Petre, quidquid in vase vides, macta, el manduca. Cui idem respondens: Domine, commune, inquit, et immundum non conlingam. Et iterum vox ad

1

cum: Quod ego sanctificavi, immundum ne vocaveris (Act. x, 11-15). Quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam, et non indifferentiam videatur significare ciborum; tamen quia vobis et hoc ita intelligere placet, vescamini igitur necesse est passim belluis omnibus, et echidnis et colubris, ac reliquo omni genere serpentino juxta horama Petri. Hactenus enim vere dicto audientes vos esse probabitis voci quam fertur audisse: et tamen hujus quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et Prophetæ damnati sunt, qui de iis quæ sanctificaverit Deus juxta vocis hujus sententiam, multa putaverint esse polluta.

CAPUT IV. AUGUSTINUS respondit: Cum ait Apostolus, Omnia munda mundis (Tit. 1, 15), naturas ipsas intelligi voluit, quas Deus creavit, secundum illud quod Moyses in Genesi scripsit. Et fecit Deus omnia et ecce bona valde (Gen. 1, 31); non significationes, secundum quas Deus per cumdem Moysen ab immundis munda discrevit (Levit. x1) : unde quia multa et multis locis jam diximus, nune breviter admonuisse suffecerit. Proinde illos qui jam tempore revelationis Novi Testamenti, adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine iis Gentes salutem, quæ in Christo est, percipere non posse contenderent, immundos dicit Apostolus, quod carnaliter saperent; et infideles, quod tempus gratiæ a Legis tempore non discernerent. Quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et iis quæ respuebant, cl 1 Aliquot Mss., et echinis.

iis quæ sumebant, non sancte nec juste utebantur : sicut omnes quidem infideles, sed vos præcipue, Manichæi, quibus omnino nihil est mundum. Neque enim cibus ipse quem sumitis, quamvis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est vobis, quem creatum nisi a diabolo non di citis. In illo etiam deum vestrum ligatum atque pollutum vos edendo purgare perhibetis. Vos saltem vobis mundi videremini, quorum ventribus meretur ille purgari. Sed et vestra corpora naturam et opifieium gentis tenebrarum esse contenditis, animas autem vestras ipsis adhuc corporibus inquinatas. Quid ergo vobis est mundum? Non quæ sumitis, non quo mittitis ea quæ sumitis, non vos ipsi qui sumpta purgatis. Videtis ergo propter quos tune islam sententiam dixit Apostolus: talem tamen dixit, quæ omnes infideles et immundos teneret, sed vos præcipue maximeque convinceret. Omnia ergo munda mundis, secundum naturam in qua creata sunt: non tamen omnia secundum significationem munda primo populo Judæorum: nec nobis omnia, vel propter salutem corporis, vel propter consuetudinem humanæ societatis, apta sunt; sed cum sua cuique redduntur et naturalem ordinem servant, omnia munda sunt mundis; immundis autem et infidelibus, quales præcipue vos estis, nihil est mundum. Cætera jam verba Apostoli quæ sequuntur, vos ipsi vobis saiu. briter diceretis, si cauteriatam vestram conscientiam sanari velletis. Sequitur enim: Sed polluta sunt eorum et mens el conscientia.

LIBER TRIGESIMUS SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Si accipis Evangelium, credere omnia debes, quæ in eodem scripta sunt. Quid enim tu, quia Vetus accipis Testamentum, idcircone credis omnia passim quæ in eodem scripta sunt? Nempe solas indidem excerpentes prophetias quæ regem Judæis venturum significabant, quia ipsum putatis esse Jesum; et pauca quædam disciplinæ civilis præcepta communia, ut est, Non occides, Non mochaberis (Exod. xx, 13, 14); cætera prætermittitis, et arbitramini esse non minus atque eadem quæ Paulus putavit stercora (Philipp. 11, 8). Quid ergo peregrinum hoe, aut quid mirum est, si et ego de Testamento Novo purissima quæque legens et meæ saluti convenientia, ea prætermitto quæ a vestris majoribus inducta fallaciter, et majestatem ipsius et gratiam decolorant?

[blocks in formation]

non habere aliquid quod in se debeat improbari? præsertim quod nec ab ipso scriptum constat, nec ab ejus Apostolis, sed longo post tempore, a quibusdam incerti nominis viris, qui ne sibi non haberetur fides, scribentibus quæ nescirent, partim Apostolorum nomina, partim eorum qui Apostolos secuti viderentur, scriptorum suorum frontibus indiderunt, asseverantes secundum eos se scripsisse quæ scripserint. Quo magis mihi videntur injuria gravi affecisse discipulos Christi: quia quæ dissona iidem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos, et secundum eos hæc scribere se profiterentur Evangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus, nec inter se ipsa conveniant. Quid ergo aliud est, quam calumniari bonos, et Christi discipulorum concordem cœtum in crimen devocare discordia? Quæ quia nos legentes, animadvertimus cordis obtutu sanissimo, aquissimnum judicavimus utilibus acceptis ex iisdem, id est, iis quæ et fidem nostram ædificent, et Christi Domini atque cjus Patris omnipotentis Dei propagent gloriam, cætera repudiare, quæ nec ipsorum majestati, nec fidei nostre convenant.

CAPUT III. Proinde nec vos, ut dicere cœperain,

[ocr errors]

de Testamento Vetere cireumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamvis ita sit scriptum (Gen. XVI, 9-14); neque sub otio ac vacatione colendum sabbatum, quamvis ita legatur (Exod. xxx1, 13); sed nec sacrificiis, ut Moysi videtur, et immolationibus placandum Deum (Levit. 1): sed liec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita, ac nulla ex parte probabilia contempsistis. Qrdam vero eorum etiam divisistis in duo, et partim quidem amplectimini, partim vero respuitis: ut Pascha, quod est et ipsum Testamenti Veteris anniversale sacrum, cujus in celebratione cum sit scriptum vobis, non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinerc fermento, et esse contentos azymo cum picridiis (Exod. xII); vos Pascha quidem assumitis, prætermittitis vero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere servari. Item septem dierum hebdomadas, id est, Pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero imbuendam censet (Levit. xx), vos arque colitis; sed damnata parte ejus, id est, litationibus ipsis et saerificiis, quia hæc cum christiana fide non congruunt. De mandato vero abstinendi a cibis communibus visum vobis est et vehementer creditum, morticina quidem et immolata esse sane immunda (Act. xv, 29): de porcina vero idem credere noluistis, nec de lepore aut herinacio, neque de mullis et lolliginibus, cæterisque que vobis sapucre gencribus piscium; quamvis eadem Moyses omnia immunda esse testetur (Levit. x1).

CAPUT IV. Illa vero jam ne audire quidem vos velle credo ex Testamento Vetere, nedum admittere, id est, soceros dormire cum nuribus, tanquam Judas; patres cum filiabus, tanquam Loth; Prophetas cum fornicatricibus, tanquam Osee: maritos uxorum suapum noctes amatoribus vendere, tanquam Abraham; duabus germanis sororibus unum misceri maritum, tanquam Jacob; rectores populi, et quos maxime entheos credas, millenis et centenis volutari cum scortis, tanquam David et Salomon; aut illud item quod lege uxoria cautum in Deuteronomio est, debere uxorem defuncti fratris, si idem sine filiis obierit, superstiti fratri nubere, et eumdem sobolem ex eadem in locum suscitare fratris: quod facere si noluerit vir, debere mulierculam apud majores natu deponere de hac impietate cognati sui querelam, ut iidem accersitum eum censoria gravitate coerceant; qui si pernegaverit, apud eos non ferat impune, sed excalceatus dextri pedis calceamento, a prædicta muliere cædatur in faciem, et consputus ac maledictus recedat, habiturus hoc opprobrium sempiternum in progenie sua (Deut. xxv, 5-10). Hæc igitur atque alia hujusmodi sunt Testamenti Veteris et exempla et jura : quæ si bona sunt, cur non imitamini? si mala, cur non damnalis auctorem, id est, Testamentum ipsum Vetus? Aut si falsa hæc ei, tanquam nos de Novo credimus, etiam vos putatis inserta, pares ergo sumus. Desinite iam proinde id a nobis exigere in Testamento Novo, quod vos non servatis in Vetere.

CAPUT V. Equidem ego quantum arbitror, quatenus id jam persuasum esse voluistis, ut sit ex Deo etiam Testamentum Vetus, commodius satis atque excusatius vobis est, non servantibus ejus mandata, si fateamini incongruis esse adjectionibus vitiatum, quam si inviolatum idem spernatis et incorruptum. Proinde hane de vobis ego sententiam habui semper, et habeo, quoties quæritur cur prævaricemini Testamenti Veteris jussa, quod ejus aut ut sapientes eontemnitis falsa, aut ut contumaces et indevoti negligitis vera. Interim quia me ad credenda omnia quæ Novi Testamenti monumentis inserta sunt, cogis, si ipsum accipiam; scias et te, quantum ad animum, multa non credere, quæ in Vetere sint Testamento, quamvis ipsum te profitearis accipere. Neque enim et illud in confessis ex eodem babes et credibilibus, esse maledictum omnem qui pependerit in ligno (Deut. xx1, 23); quia id utique pertineat et ad Jesum: aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitaverit semen in Israel; quia id virgines quoque omnes comprehendat, et pueros Dei: aut funditus interiturum eum de genere suo, qui non fuerit carnem præputi cireumcisus (Gen. xvn, 14); quia hoc quoque ad omnem pertineat christianum aut lapidibus exstinguendum eum qui solverit sabbatum ( Num. xv, 35): aut non parcendum ei qui unum quodlibet Testamenti Veteris mandatum ruperit. Quae omnia si tu eredas, firmumque habeas quia sint eadem a Deo mandata, mihi crede, manus prior injecisses in Christum; nec nunc irascereris Judæis, qui hunc animis ac viribus persecuti, Dei sui mandata complerint.

CAPUT VI. — Equidem haud ignoro quin vos hæc non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Judæis usque ad adventum scilicet Jesu: qui quoniam venerit ab eodem prænuntiatus, ut vultis, Vetere Testamento, ipse jam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit, et quid relinquendum. Sed an prophetæ Jesum praesagiverint, postea videbimus: interim ad hæc me nunc respondere oportet, quia si Jesus per Testamentum Vetus annuntiatus, nunc dijudicat et carminat, docetque pauca ejus accipienda esse, repudianda vero quamplurima; et nobis Paracletus ex Novo Testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus, et quid repudiare; de quo ultro Jesus, cum eum promitteret, dicit in Evangelio, Ipse vos inducet in omnem veritatem, et ipse vobis annuntiabit omnia, et commemorabit vos (Joan. xvi, 13). Quapropter liceat tantumdem et nobis in Testamento Novo per Paracletum, quantum vobis in Vetere licere ostenditis per Jesuir nisi forte pluris vobis Testamentum videtur Filii ille quam Patris, si modo Patris est, ut cum ex illo reprobentur tam multa, hujus solius nihil non debeat approbari; præsertim quod nec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab ejus Apostolis.

CAPUT VIL Quapropter, ut vos ex Vetere Te

1 Am. Er. et Mss., præsagaverint.

Am., terminat. Quida: Mss., determinat.

hendi manum eorum, ut ejicerem eos de terra Ægypti (Jerem. xxx1, 31, 32). Ecce quia et hoc prophetatum est, non perseveraturum illud Testamentuin, sed futurum Novum. Ilic si objectum fuerit, non nos pertinere ad domum Israel et domum Juda; ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen Abraba Christum esse docet Apostolus, nobisque ad corpus ejus pertinentibus dicit, Ergo Abrahæ semen estis (Galat. m, 29). Porro si quæsitum a nobis fuerit, cur illius Testamenti auctoritatem teneamus, cujus ritum non observamus; et ad hoc ex Litteris apostolicis respondemus ait enim Apostolus, Nemo ergo vos judicet in cibo el potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. 1, 16, 17). Ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est, ne prophetiam exstinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum; el curare nos non debere eos qui nos hinc judicare voluerint, quod corporaliter jam non observemus: sicut alibi tale quiddam dixit, Hæc in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis sæculorum obvenit (I Cor. x, 11). Cum ergo tale aliquid legitur in instrumento Veteris Testamenti, quale a nobis observari vel jussum non est in Novo Testamento, vel etiam prohibitum, quid significet quærendum est, non reprchendendum; quia eo ipso quo jam non observatur, non damnatum, sed impletum probatur: unde multa, et sæpe jam diximus.

stamento solas admittitis prophetias, et illa quæ superius diximus, civilia atque ad disciplinam vitæ communis pertinentia præcepta; supersedistis vero peritomen, et sacrificia, et sabbatum et observationem ejus, et azyma: quid ab re est, si et nos de Testamento Novo sola accipientes ca que in honorem et laudem Filii majestatis vel ab ipso dicta comperimus, vel ab ejus Apostolis, sed jam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus cætera, que aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta, aut oblique et maligne ab inimicis objecta, aut imprudenter a scriptoribus aftirmala sunt, et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femiua turpiter, circumcisum Judaice, sacrificasse Gentiliter, baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta, et ab eo tentatum quam miserrime. Ilis igitur exceptis, et si quid ei ab scriploribus ex Testamento Vetere falsa sub testificatione injectum est, credimus cætera, præcipue crucis ejus mysticam tixionem, qua nostræ animæ passionis monstrantur vulnera; tum præcepta salutaria ejus, tum parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum præferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium. Nihil ergo est jam cur me omnia credere existimes debere, quæ continent Evangelia; cum tu, ut supra ostensum est, Testamenti Veteris supremum liquorem vix summis, ut aiunt, labris attingas. CAPUT VIII. AUGUSTINUS respondit : Nos Veteris Testamenti Scripturas omnes, ut dignum est, veras divinasque laudamus: vos Scripturas Novi Testamenti tanquam falsatas corruptasque pulsatis1. Nos ea quæ nunc de Libris Testamenti Veteris non observamus, congruenter tamen illo tempore at que illi populo fuisse præcepta, nobisque in eis ipsis quæ non observamus, significata quæ intelligamus et spiritualiter teneamus, non solum dicimus, sed in apostolicis quoque Litteris ostendimus et docemus: vos autem omnia quæ in libris Novi Testamenti non accipitis, omnino reprehenditis; nec a Christo, nec ab Apostolis ejus dicta vel conscripta a severatis. Videtis ergo quantum inter nos et vos, quod ad hanc rem attinet, distet. Cum itaque a vobis quæritur, quare non omnia in libris Novi Testamenti accipitis, sed in eis libris, in quibus approbatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis; nolite in exemplum assumere distinctionem fidei vel observationis nostræ, sed rationem reddite præsumptionis vestræ.

[ocr errors][merged small][merged small]

CAPUT X.-Velut hoc ipsum quod modo non intelligens Faustus mandatis Veteris Testamenti pro crimine objecit, quod uxorem fratris ad hoc frater jussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, ejusque vocaret nomine, quod inde nasceretur1 (Deut. xxv, 5-10); quid aliud in figura præmonstrat, nisi quia unusquisque Evangelii prædicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est; et quod, suscitatum fuerit, ejus nomen accipiat? Denique hoc implens Apostolus, non jam carnaliter in præmissa significatione, sed spiritualiter in completa veritate, quos in Christo Jesu per Evangelium se genuisse commemorat (1 Cor. iv, 15), succenset eis, et eos increpans corrigit, volentes esse Pauli: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Ibid., 11, 13)? Tanquam diceret, Defuncto fratri vos genui, Christiani vocamini, non Pauliani. At vero qui electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab ipsa Ecclesia merito digneque contemnitur. Hoc est enim quod in ejus faciem jubetur exspuere, non sane sine signo hujus opprobrii, ut calceamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse Apostolus ait, Et calceati pedes in præparationem Evangelii pacis (Ephes. VI, 15) et de quibus commemorat propheta, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LIL, 7)! Qui enim sic evangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit, et Ecclesiæ prodesse non renuat, bene intelligitur utroque pede calceatus.

Am. Er. et Mss., quod indidem nasceretur.

« PredošláPokračovať »