Obrázky na stránke
PDF
ePub

nostri inserta verba sunt, quæ nomine signata ipsius cum ejus fide non congruant: præsertim quia, ut jam sæpe probatum a nobis est, nec ab ipso hæc sunt, nec ab ejus Apostolis scripta; sed multo post eorum assumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus semi-Judæis per famas opinionesque comperta sunt: qui tamen omnia eadem in Apostolorum Domini conferentes nomina, vel eorum qui secuti Apostolos viderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. Sed videris: de hoc interim, ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim; cum mihi iilud satis ad præsidium sit quod ante posui, et quod nec ipsis vobis negare licet, ante Domini nostri adventum Patriarchas omnes Israel et Prophetas tartarcis in tenebris jacuisse pro meritis suis: unde si unquam liberati a Christo ad lumen reducti sunt, quid hoc ad odium attinet vitæ ipsorum? Odimus enim nos et respuimus non quod fuerunt, id est, homines, sed quales fuerunt, id est, malos; nec quod nunc sunt, id est, purgatos, sed quod fuerunt, id est, impuros aliquando. Ac per hoc nobis interim, utcumque vos id esse vultis, nihil obstat capitulum hoc: cum sive est verum, Christi hic miseratio commendetur et bonitas; sive falsum, scriptoribus ejus crimen inhæreat: nos utrovis modo in tuto sumus, ut semper.

[ocr errors]

CAPUT IV. AUGUSTINUS respondit: Quomodo in tuto, miser? Quomodo in tuto, qui te Patriarchas odisse dicis impuros, et Deum adhuc plangis impurum? Certe illis Patriarchis post adventum Salvatoris præstitam purgationem et datam beatam requiem concessisti; deus autem vester et post adventum Salvatoris adhuc jacet in tenebris, adhuc flagitiis omnibus mergitur, adhuc in impuris omnibus volutatur: ita non solum vita illorum hominum melior erat deo vestro, verum etiam mors ipsa felicior. In quibus autem sedibus erant justi, qui exierant ex hac vita priusquam Christus in carne venisset, et utrum etiam ipsos ad aliquid melius passio Christi transtulerit, qui in cum venturum, passurum, resurrecturum, non tantum crediderant, verum etiam hoc ipsum, sicut oportebat, prophetico spiritu prænuntiaverant, in Scripturis sanctis indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari potest; non hinc temeritates opinantium consectandæ quorumlibet hominum, nedum tam exsecrabilis hærcsis perversitates nimis longe a veritate aberrantium. Frustra sibi sane per hanc obliquitatem pollicetur Faustus, aliquid post hanc vitam cuiquam posse præcstari, quod sibi præstandum in hac vita non comparaverit. Bonum est vobis ut, dum hic vivitis, istum relinquatis errorem, et veritatem catholicæ fidei cognoscatis atque teneatis. Alioquin longe aberit quod sibi pollicetur injustus, cum fieri cœperit quod injusto minatus est Deus.

[blocks in formation]

vel post passionem suam justificatis, testimonium Dominus perhibebat, cum Judæos admoneret, ut si Abrahæ filii essent, facta Abrahæ facerent; et quod idem Abraham ejusdem diem videre concupiverit, gavisusque fuerit, cum vidisset (Joan. viii, 39, 56); et quod in ejus sinum, id est, nescio cujus quietæ felicitatis magnum abditumque secretum, abstulerint Angeli pauperem illum ærumnosum a divite superbiente contemptum (Luc. xvi, 23). Quid dicam de apostolo Paulo? An forte et ipse post mortem justificatum laudat Abraham, quod priusquam circumcideretur credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Rom. iv, 5): quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios ejus esse effectos qui ejus carne propagati non sumus, nisi quod ejus fidei vestigia sequamur?

non

CAPUT VI. Sed quid vobis faciam, quos contra testimonia Scripturarum ita obsurdefecit iniquitas, ut quidquid adversum vos inde prolatum fuerit, esse dictum ab Apostolo, sed a nescio quo falsario sub ejus nomine scriptum esse dicere audeatis? Usque adeo a christiana doctrina aperte aliena est quam prædicatis doctrina dæmoniorum, ut eam sub christianæ doctrinæ nomine defendere nulla ex parte possitis, nisi dicatis falsas esse Scripturas Apostolorum. Infelices inimici animæ vestræ, quæ unquam litteræ ullum habebunt pondus auctoritatis, si evan. gelicæ, si apostolicae non habebunt? De quo libro certum erit cujus sit, si Litteræ quas Apostolorum dicit et tenet Ecclesia ab ipsis Apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum Apostolorum sint incertum est; et hoc erit certum scripsisse Apostolos, quod huic Ecclesiæ contrarii hæretici proferunt auctorum suorum nominibus appellati, longe post Apostolos existentium? Quasi vero et in litteris secularibus non fuerunt certissimi auctores, sub quorum nominibus postea multa prolata sunt, et ideo repudiata, quia vel his quæ ipsorum esse constaret minime congruerunt, vel eo tempore quo illi scripserint, nequaquam innotescere, el por ipsos vel familiarissimos eorum in posteros prodi commendarique meruerunt. Nonne, ut alios omittam, sub Ilippocratis medici nobilissimi nomine quidam libri prolati, in auctoritatem a medicis non recepti sunt? Nec eos adjuvit nonnulla similitudo rerum atque verborum; quando comparati eis quos vere Ilippocratis esse constaret, impares judicati sunt ; et quod ab eo tempore, quo et cætera scripta ejus, non innotuerunt quod vere ejus essent. Hos autem libros, quiLus illi qui de transverso proferuntur comparati respuuntur, unde constat esse Hippocratis, unde si quis hoc neget, nec saltem refellitur, sed ridetur, nisi quia sic eos ab ipso Hippocratis tempore usque ad hoc tempus et deinceps successionis series commendavit, ut hinc dubitare dementis sit? Platonis, Aristotelis, Ciceronis, Varronis, aliorumque ejusmodi auctorum libros, unde noverunt homines quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? Multi multa de litteris ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed

aliquo adjuvandi studio sive discendi. Unde constat quid cujus sit, nisi quia his temporibus quibus ea quisque scripsit, quibus potuit insinuavit atque edidit, et inde in alios atque alios continuata notitia latiusque firmata ad posteros, etiam usque ad nostra tempora pervenerunt ; ita ut interrogati cujus quisque liber sit, non hæsitemus quid respondere debeamus? Sed quid pergam in longe præterita? Ecce istas litteras quas habemus in manibus, si post aliquantum tempus vite hujus nostræ, vel illas quisquam Fausti esse, vel has neget esse meas; unde convincitur, nisi quia illi qui nunc ista noverunt, notitiam suam ad longe etiam post futuros continuatis posterorum successionibus trajiciunt? Quæ cum ita sint, quis tandem tanto furore cæcatur, nisi demoniorum mendaciloquorum malitiæ atque fallaciae consentiendo subversus sit, qui dicat hoc mereri non potuisse Apostolorum Ecclesiam, tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros trajicerent, cum corum cathedras usque ad præsentes episcopos certissima successione servaverint, cum hoc qualiumcumque hominum scriptis, sive extra Ecclesiam, sive in ipsa Ecclesia, tanta facilitate proveniat?

CAPUT VII. Sed contraria, inquit, inter se scripta eorum reperiuntur. Maligni malo studio legitis, stulti non intelligitis, cæci non videtis. Quid enim magnum erat ista diligenter inspicere, et corumdem scriptorum magnam et salubrem invenire congruentiam, si vos contentio non perverteret, et si pictas adjuvaret? Quis enim unquam duos historicos legens de una re scribentes, utrumque vel utrumlibet eorum aut fallere aut falli arbitratus est, si unus corum dixit quod alius prætermisit; aut si alter aliquid brevius complexus est, eamdem tamen sententiam salvam integramque custodiens, alter autem tanquam membratim cuncta digessit, ut non solum quid factum sit, verum etiam quemadmodum factum sit, intimaret? Sicut Faustus hinc Evangeliorum veritati voluit calumniari, quia Matthæus aliquid dixit, quod Lucas, cum idem narraret, dicere prætermisit : quasi negaverit Lucas dixisse Christum, quod eum scripsit dixisse Matthæus. Hinc omnino nulla unquam quæstio fuit, neque hoc objici, nisi ab omnino imprudentibus et nihil harum rerum considerare volentibus seu valentibus, potest. Illud sanc et requiri inter fideles, et objici ab infidelibus solet, sed etiam ipsis vel parum eruditis, vel nimis contentiosis nisi admoniti resipuerint, quod Matthæus dixit, Accessit ad eum Centurio, rogans eum, et dicens; Lucas autem quod miserit ad cum seniores Judæorum, hoc ipsum rogantes de puero ejus qui ægrotabat, ut eum sanaret; et cum appropinquaret domui, miserit alios per quos diceret, non esse se dignum in cujus domum intraret Jesus, nec se ipsum dignum ut veniret ad Jesum. Quomodo ergo secundum Matthæum, accessit ad eum rogans, el dicens, l'uer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur (Matth. 8, 5-13, et Luc. vii, 2-10)? Hoc ergo intelligitur, Matthæum breviter sententiam

1

ipsam veram integramque complexum, dicentem quod centurio accesserit ad Jesum, et non dicentem utrum per se ipsum accesserit, an per alios : et quod ci de puero suo illud dixerit, non exprimentem utrum per se ipsum dixerit, an per alios. Quid enim? nonne talibus locutionibus humana plena est consuetudo, cum dicimus aliquem ad aliquid multum accessisse, etiam quem nondum dicimus pervenisse? Nonne et ipsam perventionem, cui quasi videtur non esse quod addi jam possit, etiam per alios fieri usitatissime loquimur, sæpe dicendo, Egit ille causam suam, pervenit ad judicem ; aut, Pervenit ad illum vel illum potentem: cum plerumque id faciat per amicos, non viso co prorsus ad quem quisque dicitur pervenisse? Unde etiam tales homines, quicumque ad potentium quodam modo inaccessibiles animos, sive per se ipsos, sive per alios ambitionis arte pertingunt, jam ctiam vulgo Perventores vocantur. Quid ergo? cum legimus, obliviscimur quemadmodum loqui soleamus? An Scriptura Dei aliter nobiscum fuerat quam nostro more locutura? Et hoc quidem de communi loquendi consuctudine pervicacibus turbulentisque responderim.

CAPUT VIII. Cæterum qui hrc non litigiose, sed placide ac fideliter quærunt, accedant ad Jesum, non carne, sed corde; non corporis præsentia, sed fidei potentia, sicut ille centurio: tunc melius quid Matthæus dixerit sentient. Talibus enim dicitur in Psalmo Accedite ad eum, : et illuminamini; et vultus vestri non erubescent (Psal. xxx111, 6). Unde centurio ille ad Christum magis accesserat, cujus fidem ita laudavit, quam illi ipsi per quos verba sua misit. Huic rei simile est etiam illud quod Dominus ait, Tetigit me aliquis; quando mulier quæ fluxum sanguinis patiebatur, tangens fimbriam vestimenti ejus, salva fcta est lloc enim mirabiliter discipulis suis dicere videbatur, Quis me tetigit? et, Tetigil me aliquis; cum eum turba comprimeret. Denique hoc ei responderunt: Turba te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit (Luc. vi, 43-46)? Quemadmodum ergo ili premebant, sed illa tetigit; sic illi missi erant ad Christum, sed Centurio magis accessit. Ita Matthæus et morem non usque adeo inusitatæ locutionis servavit, et mystice aliquid intimavit: Lucas autem et hoc ipsum quemadmodum gestum esset ostendit, ut hine advertere cogeremur, illud Matthæus quemadmodum dixerit. Vellem sane ut aliquis istorum vanorum, qui hujusmodi quæstiunculas quasi magnas calumnose objiciunt Evangelio, narraret aliquid idem ipse bis numero, non falsum nec fallaciter, sed omnino id volens intimare et exponere, et stilo exciperentur verba ejus eique recitarentur; utrum non aliquid plus minusve diceret, aut præpostero ordine, non verborum tantum, sed etiam rerum; aut utrum non aliquid ex sua sententia diceret, tanquam alius dixerit, quod eum dixisse non audierit, sed voluisse atque sensisse plane cognoverit; aut utrum non alicu

Sola editio Lov., pl. nam.

[blocks in formation]

1

tas ab corum sedibus successiones episcoporum, usque ad hæc tempora toto orbe terrarum custodita, com. mendata, clarificata pervenit. Ibi enim videbitis etiam Veteris Testamenti et obscura revelari, et pra dicta compleri. Si autem quasi ratione movemini ; primum cogitetis quinam sitis, quam minus idonei ad comprehendendam naturam, non dicam Dei, sed animæ vestræ comprehendendam sane, quemadmodum velle aut voluisse vos dicitis, certissinia ratione, non vanissima credulitate: quod cum minime potueritis (sine dubio enim quamdiu tales estis, nullo modo poteritis), illud saltem quod omni humanæ menti est naturaliter insitum, si modo id perversæ opinionis pravitate non turbetur, Dei naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnino incorruptibilem cogitate, vel credite, et manichæi continuo non eritis, ut aliquando et catholici esse possitis.

Am. Er. et plerique ss., et cæteras.

IN SUBSEQUENTES DISPUTATIONES CONTRA FELICEM,

Vide lib. 2, cap. 8, Retractationum, tom. 1, col. 633, verbis, Contra Manichæum, usque ad col. 634, verbis, Septimo idus decembris. M.

ADMONITIO.

De iisdem contra Felicem disputationibus Possidius in Augustini Vita, cap. 16, scribit: ‹ Cum quodam etiam Felice, de numero eorum quos Electos dicunt iidem Manichæi, quique Hipponem venerat eundem seminaturus errorem, publice in Ilipponensi ecclesia notariis excipientibus disputavit beatus Augustinus, populo astante; et post secundam vel tertiam collationem ille manichæus frustrata vanitate et errore illius sectæ ad ⚫ nostram conversus est fidem atque Ecclesiam, sicut eadem relecta docere poterit scriptura. Ubi tres Possidlus indicat habitas collationes, ca scilicet computata, quam sine notariis pridie Gestorum publicorum habuit cum Felice Augustinus: unde initio libri primi ait, Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere scripturas Manichaei. › In priorem istam collationem respicit et illud quod dicit Felix, lib. 1, cap. 14: « Si mihi attuleris scripturas Manichæi, quinque auctores quos tibi dixi. Intellige, hesterno die dixi: nam ipso die Gestorum nihil notatur de quinque illis auctoribus dictum ante a Felice.

Confer epistolam Augustini 79, presbytero cuidam manichæo, quem nos in tomi secundi præfatione Felicem esse conjectabamus, scriptam. Ad hunc ipsum spectare videtur professio a Felice quedam, converso ex Manichæorum hæresi, palam faca de sibi notis Manichæis, quam in Appendice tomi quinti Annalium edidit Baronius, descriptam ex Gervasiani Parisiensis collegii codice, in quo post librum de Hæresibus ad Quodvultdeum hæc leguntur: Ego Cresconius unus ex Manich:cis scripsi, quia si discessero antequam Gesta subscribantur, sic sim habendus ac si Manichæum non anathemaverim. Felix conversus ex Manichæis dixi sub testificatione Dei, me omnia vera confiteri, de quo scio esse Manichæos vel Manichæas in partes Caesarienses, Mariam et Lampadiam uxorem Mercurii argentarii, cum quibus etiam Electum Eucharistum pariter oravimus, Cæsariam et Lucillam filiam suam, Candidam que commoratur Thipase, Victorinam Hispanam, Simplicianum Antonini patrem, Paulum et sororem suam qui sunt Hippone, quas etiam per Mariam et Lampadiam scivi esse Manichæas. Hoc tantum scio: quod si aliud inventum fuerit me scire supra quam dixi, me reum ego ipse confiteor.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

CAPUT PRIMUM. - Honorio Augusto sextum consule, septimo idus decembris, AUGUSTINUS episcopus Ecclesiæ catholica Hipponeregiensium regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere scripturas Manichæi, et asserere quod veritatem habeant; si hoc placet tibi hodie facere, aut præsumis te posse, dic.

FELIX manichæus dixit: Ego me non nego dixisse defendere legem meam, si proferantur auctores legis meæ in medio.

Et cum Augustinus episcopus epistolam Manichæi, quam Fundamenti appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc codice, quem me vides ferre, epistolam Manichæi quam Fundamenti appellatis, potes agnoscere an ipsa sit?

FEL. dixit: Agnosco.

AUG. dixit: Accipe tu ipse, et lege.

Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichæus apostolus Jesu Christi providentia Dei Putris. Hæc sunt salubria verba ex perenni ac vivo fonte, quæ qui audierit et iisdem primitus crediderit, deinde qua insinuala sunt custodierit, nunquam erit morti obnoxius, verum æterna el gloriosa vita fruetur. Nam profecto beatus est judicandus, qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna vita permanebit.

AUG. episcopus dixit: Agnovisti certe epistolam Manichæi vestri ?

FEL. dixit: Agnovi.

[blocks in formation]

probet quod in Evangelio scriptum est, Christo dicente: Vado ad Patrem; et mittam vobis Spiritum sanctum paracletum, qui vos inducat in omnem veritatem ( Joan. xvi, 13). Hoc tu mihi extra scripturam istam proba esse scripturam Spiritus sancti, quod Christus promisit ubi omnis veritas reperiatur : et si invenero veritatem in aliis codicibus qui ad Manichæum non pertinent, et Christus illos tradidit: sic enim dictum est a Christo, quia Spiritus sanctus paracletus ipse in omnem veritatem inducet: secundum Christi sermonem ego scripturas Manichæi recuso.

AUG. dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo sit Manichæus apostolus Christi, et exigis ut ego probem quomodo miserit Spiritum sanctum paracletum quem promisit, ut tunc respuas scripturás Manichæi, si inveneris impletam promissionem Chri-sti praeter scripturas Manichæi : quamvis prior ad interrogata mea respondere debueris, tamen ecce prior ipse respondco, et ostendo tibi quando missus sit Spiritus sanctus quem Christus promisit. Et acccdit ad Evangelium et ad Actus Apostolorum. CAPUT III.

[ocr errors]

Et cum accepisset codicem Evangelii, recitavit : Dum autem hæc loquuntur, Jesus stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis; ego sum, nolite timere. Et cum legeret, dixit: Hoc post resurrectionem. Et cum dixisset, legit : Conturbati vero el conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbali estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videle manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hæc dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hie aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducassel coram eis, sumens reliquias dedit eis, et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.

FEL. dixit: Et Sanctitas tua mihi
ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Acta cum Felice emendavimus ad Mss. Victorinum, Floriacensem, Casalensem, ad varias lectiones trium Belgicorum, ct ad editiones Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M.

1 Editiones Am. et Er., septies consule; reluctantibus

omnibus Mss. et isthoc loco et in Retractationibus.

Forte, Hipponensium regiorum.

Er. Lugd. et Ven., hic est Paulus apostolus. M.

(a) Scripti anno Christi 404, die 7 et 12 decembris

521

DE ACTIS CUM FELICE MANICHEO, S. AUGUSTINI LIBER PRIMUS.

Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebal Christum pati et resurgere a mortuis die tertio, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem Vos aulem estis lestes horum. Et ego mittam promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto (Luc. xxiv, 36-49). Et cum reddidisset codicem Evangelii, accepit Actus Apostolorum, et dixit: Audivimus in Evangelio commemorasse Evangelistam sanctum promissionem Christi, quæ est in Evangelio secundum Joannem, quem præsens Felix commemoravit. Ubi enim dixit Dominus, Mitto vobis Spiritum sanctum paracletum (Joan. xvi, 7), Joannes evangelista scripsit. Hoc autem quod modo legi, Lucas evangelista attestatus est, et consonuit veritati apostoli Joannis. Videamus etiam quomodo perfectum est quod promisit Dominus, et quomodo impletum: ut cum fuerit ex canonicis Libris sanctæ Ecclesiæ expressa impletio promissionis Pomini, paracletum Spiritum sanctum alterum non queramus, ne in seductorum laqueos incurramus.

CAPUT IV. Et recitavit ex Actibus Apostolorum Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere, in die quo Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et præcepit prædicare Evangelium: quibus præbuit se vivum post passionem in multis argumentis dierum, visus eis dies quadraginta, el docens de regno Dei, et quomodo conversatus est cum illis. Et præcepit eis ne discederent ab Jerosolymis, sed sustinerent policitationem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo; quoniam Joannes quidem baptizarit aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari, quem et accepturi estis non post multos istos dies, usque ad Pentecosten. Illi ergo convenientes, interrogabant eum dicentes: Domine, si in hoc tempore præsentabis regnum Israel? Ille autem dixit: Nemo polest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes apud Jerosolymam, el in tola Judæa et Samaria, et usque in totam terram. Cum hæc diceret, nubes suscepit eum, et sublatus est ab eis. Et quomodo contemplantes erant cum iret in cœlum, ecce duo viri adstabant illis in veste alba, qui dixerunt ad eos: Viri Galilæi, quid statiɛ respicientes in cœlum? Isle Jesus qui assumptus est in cœlum a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum. Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Elæon, qui est juxta Jerosolymam, sabbati habens iter. Et cum troissent, ascenderunt in superiora, ubi habitabant Petrus et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomæus et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. Et erant perseverantes omnes unanimes in orationibus, cum mulieribus, et Maria quæ fuerat mater Jesu, et fratribus ejus. Et in tiebus illis exsurrexit Petrus in medio discentium *, el Zixit ( fuit autem turba in uno, hominum quasi centum

Editi, in medio fratrum. At Mss., discentium. Græce est, Patleton.

SANCT. AUGUST. VIII.

1

522

riginti): Viri fratres, oportet adimpleri scripturam istam, quam prædixit Spiritus sanctus ore sancti David de Juda, qui fuit deductor illorum qui comprehenderunt Jesum, quoniam annumeratus erat inter nos, qui habuit sortem hujus ministerii. Hic ergo possedit agrum de mercede injustitiæ suæ, et collum sibi alligavit, et dejeelus in faciem, disruptus est medius, et effusa sunt omnia viscera ejus. Quod et cognitum factum est omnibus qui inhabitabant Jerosolymam, ita ut vocaretur uger ille ipsorum lingua Aceldemach, id est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat villa ejus deserta, el non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alter. Oportet itaque ex his viris qui convenerunt nobiscum in omni tempore quo introivit super nos et excessit Dominus Jesus Christus, incipiens a baptismo Joannis usque in illum diem quo assumplus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum esse. Et statuit duos, Joseph qui vocabatur Barsabas, qui et Justus, et Matthiam. Et precatus dixit: Tu, Domine, cordium omnium intellector, ostende ex his duobus quem elegisti ad suscipiendum locum hujus ministerii et annuntiationis, a qua excessit Judas ambulare in locum suum. Et dederunt sortes suas, et cecidit sors super Matthiam, et simul deputatus est cum undecim Apostolis duodecimus. Et cum legisset, dixit: Audivimus quis ordinatus est in locum Judæ traditoris, qued paulo ante commemoravi, ne quisquam per fraudem irrepat in Apostolorum numerum, et nomine apostolatus fallat ignaros.

CAPUT V. Nunc videamus quod promisimus, quo. modo impleta sit Christi promissio de Spiritu sancio. Et cum dixisset, legit in loco: Tempore quo suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes simul in uno. Et factus est subito sonus de cœlo, quasi ferretur flatus vehemens, el implevit totam illam domum, in qua erant sedentes. El visæ sunt illis linguæ divisæ quasi ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et cœperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Jeroso lymis autem fuerunt habitatores Judæi, homines ex omni natione quæ est sub cœlo. Et cum facta essel vox, collecta est turba et confusa, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. Stupebant autem et admirabantur, ad invicem dicentes: Nonne omnes qui loquuntur, natione sunt Galilæi ? Et quomodo agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitæ, et qui habitant Mesopotamiam, Judæam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Egyptum et parles Libya que est circa Cyrenen, et qui advenerant Romani, Judæique et Proselyt, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei (Act. 111, 11). Et cum recitaret, dixit: Audisti nunc jam Spiritum sanctum, quomodo sit missus? Quod a me

Editi, inter nos. At Mss., super nos. Juxta Græcum, eph'émás.

* Addidimus, suas, ex Mss. In græco est, autôn. Editi ferebant, Armenium et Cappadociam Fmendantur ex Mss., qui isthic græco et latino textui vulgate consen

(Dir-sept.)

« PredošláPokračovať »