Obrázky na stránke
PDF
ePub

exegisti probavi; superest ut et tu facias quod promisisti quoniam invenimus quando misit Spiritum Sanctum, quem promisit; respuas illam scripturam, que sub nomine Spiritus sancti fraudare voluit vel lectorem vel auditorem.

-

CAPUT VI. - FEL. dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum mihi fuerit quod Spiritus sanctus docuerit veritatem quam quæro, illam respuo. Hoc enim Sanctitas tua mihi legit, ubi Spiritum sanctum Apostoli acceperunt, et in ipsis Apostolis unum quæro qui me doceat de initio, de medio, et de fine.

AUG. dixit: Si legeris hoc dixisse Dominum, Mitto vobis Spiritum sanctum, qui doceat vos initium, medium et finem; bene me astringis ut ostendam quos docuerit Spiritus sanctus.

FEL. dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod Apostoli ipsi acceperunt Spiritum sanctum paracletum; iterum dico, de Apostolis ipsis quem volueris, doceat me quod me Manichæus docuit, aut ipsius doctrinam evacuet de duodecim quem vo

lueris.

AUG. dixit: Absit longe a fide Apostolorum, ut doctrinam doceant sacrilegi Manichæi. Sed quoniam dicis unum ipsorum debere evacuare doctrinam Manichæi, modo autem sancti Apostoli non sunt in corpore; ego minimus, non solum omnium ApostoJorum, sed omnium episcoporum, (nam ad merita Apostolorum quando aspiro?) quantum mihi Dominus de ipso Spiritu suo largiri dignatus est, evacuo doctrinam Manichai, cum cœperint legi sequentia illius epistolæ, quam tu ipse Manichæi e se non negas.

FEL. dixit: Dixisti quia Apostoli de corpore recesserunt, scripturæ eorum valent usque nunc : et quia dixit Sanctitas tua, et quia dedisti potestatem dicendi quæ voluerimus sine ulla formidine, dixisti, Evacuo legem Manichari : et ego dico, Omnis homo mendax, solus Deus verax (Psal. cxv, 2; Rom. 11, 4); Scripturæ Dei loquuntur.

CAPUT VII.- AUG. dixit: Tu quidem et homo es, et sicut res ipsa modo indicatura est, mendax. Et quoniam locutus es quæ voluisti, non de Scriptura Dei; oportet et me loqui quod volo. Si enim veritas est Manichæi tui, nec a me destrui poterit: si falsitas est, quid interest a quo destruatur? Tamen quia de Apostolorum scriptura dixisti, quod etsi illi non sint in cor, ore, sunt hic scripturæ eorum : ante assumpti sunt Apostoli, quam error Manichæi natus in mundo fuerat; propterea non inveniuntur scripturæ Apostolorum evidenter contra Manich eum disscrentes. Verumtamen quod apostolus Paulus in Spiritu isto sancto paracleto quem acceperat, futurum præviderit de talibus, qualis Manichæus fuit, quales cctis et vos, recito ut agnoscas. Et accepta Epistola apostoli Pauli ad Timotheum legit: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus re

s vox, postolorum, abest a mauuscriptis.

cedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis dæmoniorum in hypocrisi menduciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam; prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem : quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei el orationem. Hæc præcipiens fratribus, bonus eris minister Jesu Christi (1 Tim. iv, 1-6). Et cum legeret, dixit: Ego hoc de vobis, et de talibus qui dicunt aliquam creaturam Dei immundam esse, et qui dicunt omnemi concubitum et qui fit cum uxore, fornicationem esse; hoc est enim quod ait, Prohibentes nuptias; per Spiritum prophetiæ designatum et expressum esse dico. Tu autem si negas omnem concubitum fornicationem esse, aut si dicis omnem cibum humanum licitum et ad edendum concessum hominibus, mundum esse, non es de illis quos prophetavit Apostolus. Si autem inveniris in iis quæ dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et evacuantem doctrinam Manichæi futuri. Itaque responde ad id quod interrogo: Omnis concubitus fornicatio est, an concubitus cum uxore non est peccatum ?

CAPUT VIII. - FEL. dixit: Iterum mihi recitetur quod dixit Apostolus. Et recitatum est: Spiritus autem manifeste dicit, et cætera quæ supra sunt. FEL. dixit: Manichæus non a fide recessit, sicut dicit Paulus, sicut cæteri recesserunt a fide quasi in sectam suam : Manichæus autem a nulla secta recessit, ut dicatur quia a fide recessit.

AUG. dixit: Quoniam te video nolle respondere ad quod interrogaris, ne inveniaris vel non tenere Spiritum sanctum, quem jam probavimus missum esse Apostolis, vel non esse in corum numero quos futuros Paulus designavit, ubi et vos ipsos prophetavit; breviter respondeo: Ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti, Recedent a fide: quia non recedunt a fide, nisi illi qui fuerunt in aliqua fide; Manichæus autem in nulla fide fuit a qua recesserit, sed in qua fuit in ea permansit: hoc te interrogo, utrum Manichæus, vel potius doctrina dæmoniorum mendaciloquorum quæ fuit in Manichæo, nullos Christianos catholicos seduxerit, ut recederent a fide. Si enim multi a vobis, et per vos, el per illam doctrinam seducuntur, ut recedant a fide, et intendant spiritibus seductoribus, qualis in Manichæo fuit; et incipiant dicere omnem concubitum esse fornicationem, unde Apostolus dicit, Prohibentes nuptias; et incipiant dicarnes quas comedunt homines, non esse Dei creaturam, sed dæmonuin facturam, et esse immunditiam, manifestum est de his prædixisse Spiritum sanctum paracletum qui erat in apostolo Paulo, quod recessuri erant a fide, intendentes spiritibus seductoribus, qualis fuit in Manichæo. Jam ergo quia ego respondi, justum est ut tu respondeas ad quod interrogavi, utrum non dicas omnem concubitum esse fornicationem aut si ad hoc non vis respondere, ad id quod primo interrogavi responde, ut probes Mani

cere,

[blocks in formation]

FEL. dixit : Ego de ipso ago : quia si in ipso ', et in omnes. Et si in ipso: Paulus enim in altera Epistola dicit: Ex parte scimus, el ex parte prophetamus: cum venerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea quæ ex parte dicta sunt (I Cor. xìì, 9, 10). Nos audientes Paulum hoc dicere, venit Manichæus cum prædicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit, Mitto vobis Spiritum sanctum (Joan. XVI, 7). Et Paulus venit et dixit quia et ipse venturus est, el postea nemo venit; ideo suscepimus Manichæum. Et quia venit Manichæus, et per suam prædicationem docuit nos initium, medium et finem: docuit nos de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunæ : quia hoc in Paulo non audivimus, nec in cæterorum Apostolorum scripluris : hoc credimus, quia ipse est Paracletus. Ita que illud iterum dico, quod superius dixi : si audiero in altera scriptura, ubi Paracletus loquitur, id est, Spiritus sanctus, de quo voluero interrogare, et docueris me; credo et renuntio.

CAPUT X. AUG. dixit: Dicis te ideo non credere Spiritum sanctum paracletum in Paulo apostolo fuisse, quia Paulus dicit, Ex parte enim scimus, etl ex parte prophetamus et inde putas Apostolum per hæc verba prædixisse velut alium venturum post se, qui prædicaret omnia quæ ipse non potuit, quia ex parte dicebat; et hunc tu credis esse Manichæum. Primo ergo, ex ipsa lectione Apostoli ostendo unde dicebat hoc Apostolus. Deinde, quia dixisti quod Manichæus vos docuerit initium, medium et finem, et quomodo vel quare factus sit mundus, de cursu solis et lunæ, ct de aliis quæ commemorasti; non legitur in Evangelio Dominum dixisse, Mitto vobis Paracletum qui vos doceat de cursu solis et lunæ. Christianos enim facere volebat, non mathematicos. Sufficit autem ut homines de his rebus, quantum in schola didicerunt, noverint propter humanos usus. Christus autem venturum Paracletum dixit, qui inducat in omnem veritatem: sed non ibi ait, Initium, medium et finem ; non ait, Solis et lunæ cursus. Aut si putas hanc doctrinam ad illam veritatem pertinere, quam per Spiritum sanctum Christus promisit, interrogo te quot sint stellæ. Si accepisti Spiritum illum, de quo dicis, ad quem pertinct docere ista, quæ ego dico ad disciplinam et doctrinam christianam non pertinere; oportet ut renunties et respondeas mihi. Debitorem enim te fecisti, ut si quid de talibus interrogavero, si non responderis, non in te appareat Spiritus ille, de quo dictum est, Inducet in omnem veritatem (Joan. xvi, 15); MSS., quia et in ipso.

si illa est veritas quo ista pertinent. Itaque elige tibi utrum velis et paratus sis mihi de his rebus respondere, tanquam homo qui accepisti Spiritum qui introducit in omnem veritatem, et dicis quia ad ipsam veritatem pertinet scire ista mundana. Itaque égo tibi possum ea dicere quæ pertinent ad doctrinam christianam tu autem qui putas ad eam pertinere quomodo sit factus mundus, et quæ agantur in mundo, ad omnia mihi necesse est respondeas. Sed plane cum responderis, probaturus es. Sed antequam incipias dicere, si forte habes quod ille confinxerit, quem secutus es, doceam ego prius quod promisi, unde dicebat Apostolus, Ex parte scimus, et ex parte prophetamus.

--

CAPUT XI. Dicebat enim, sicut lectio ipsa mox indicatura est, quia in ista vita homo cum est, non potest assequi omnia; sed ex parte assequitur in hac vita ipse autem Spiritus sanctus, qui ex parte docet in hac vita, post hanc vitam introducet in omnem veritatem. Quod ut apertissime doceatur, audi Apostolum. Et cum diceret, ex Apostolo legit: Sive autem prophetic evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia evacuabitur : ex parte enim scimus, el ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Cum essem parvulus, lo quebar ut parvulus, sapiebam quasi parvulus, cogitabam quasi parvulus: cum autem factus sum vir, evacuavi ea quæ parvuli erant. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem (1 Cor. x111, 8-12). Et cum legeret, dixit: Jam die mihi tu, si tempora futura Manichaei prædicebat Apostolus, utrum tu videas modo Deum facie ad faciem.

CAPUT XII. - FEL. dixit: Non tantum ego possum contra tuam virtutem, quia mira virtus est gradus episcopalis; deinde contra leges Imperatorum: et superius petivi compendive ut doceas me quid est veritas; et si docueris me quid est veritas, patebit quod tenco mendacium esse.

AUG. dixit: Apparuit te probare non potuisse apostolum Christi esse Manichæum : quare autem non potueris, breviter expono. Dixisti inde te probare Ma nichæum esse apostolum Christi, quia paracletum venturum promisit Christus Spiritum sanctum : et quia non invenires quando venerit quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse Manichæum. At vero ubi probavi per Scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando venerit apertissime Spiritus sanctus, quem venturum promisit Dominus Christus, convertisti te, ut diceres, debere tibi ostendi quid docuerit, et utrum Manichæi doctrinam evacuaverit. Cum ergo respondissen Manichæum post Apostolos fuisse in carne; illorum autem doctrinam, antequam Manichæus natus esset, ab ipsis fuisse prædicatam : dixi tamen unum ipsorum Apostolorum Paulum per Spiritum sanctum, qui in omnes Apostolos venerat, prophetasse etiam de ista vestra doctrina, quía futura erat, et eani appellasse doctrinam dæmoniorum mendaciloquorum; ubi ostendi ea, quæ dixit Paulus fuLugd. et Ven., contendive. M.

tura in ipsa doctrina, ad vestram professionem pertinere, id est, prohibitionem nuptiarum ; quia omnem concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis et abstinentiam a cibis quos Deus creavit; quia novi vos quosdam cibos dicere immundos, cum ipse sequatur et dicat, Omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 1-4). Cum hic a te exigerem ut responderes, dixisti Manichæum vos docere initium, medium et finem, et cursum solis et lunæ, et cætera talia, quæ cum ego ostenderem ad christianam doctrinam non pertinere; respondisti apostolum ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit et ex parte prophetat. Dixi nos non posse scire divina, cum sumus in hac vita; et hic videre per speculum et in ænigmate, tunc autem facie ad faciem et quæsivi a te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod venturus essel Mauichæus, qui doceret quod non poterat Paulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse ipsum Spiritum, videre modo Deum facie ad faciem. Quod quia non potes, manifestum est apostolum Paulum de illa vita dixisse, de qua dicit et Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. 111, 3). Hoc tu cum au-` disses, dixisti te non valere contra meam virtutem : que virtus mea non est, sed si aliqua est, ab illo m hi data est ad redarguendos errores, qui virtus est omnium fidelium suorum, et pleno corde de se præsumentium. Dixisti etiam quod te episcopalis terreat auctoritas cum videas quanta pace inter nos agamus, quanta tranquillitate disputemus; quemadmodum populus præsens nullam tibi vim faciat, nullum terrorem incutiat, sed tranquillissimus audiat, sicut decet Christianos. Dixisti etiam timere te leges Imperatorum hoc pro vera fide non timeret, quem Spiritus sanctus impleret: nam et Petrus apostolus in passione Domini timuit, et ter negavit; ubi autem eum paracletus, quem Christus promiserat, Spiritus sanctus implevit, pro fide Domini crucifixus est; et ille qui primo habuit negationem timoris, postea implevit gloriosissimam passionem confessionis. Tu itaque ex hoc ipso quod timere te dixisti leges Imperatorum, quamvis et de cæteris rebus, satis apparet, quod non inveneris Spiritum paracletum veritatis : quia et si non timeres, aliis rebus convincereris.

FEL. dixit: Et Apostoli timuerunt.

AUG. dixit: Timuerunt ut caverent, non ut fidem suam comprehensi edicere dubitarent. Tu autem jam hinc timere debuisti, ut non hic te inveniremus : jam in medio es; quare times, nisi quia quod dicas non habes? Nam et si Imperatores timuisses, ante tacuisses. Nunc vero cum hesterno die libellum Curatori dederis, et publice clamitaveris, cum codicibus tuis te paratum esse incendi, si aliquid mali in ipsis fuerit inventum; unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie veritatem fugis ut timidus.

[blocks in formation]

apostolum Paulum de vobis dixisse quia tam plenam veritatem accepturi essetis : ut intelligamus, vel credamus, Apostolum habuisse ex parte, et te totum.

FEL. dixit: Non veritatem fugio, sed veritatem quæro. Quod tu dicis, quia non teneo, probetur mihi per Scripturas deificas: hoc quæro jam.

AUG. dixit: Prius profitere te non potuisse probare Manichæum apostolum Jesu Christi : et quantum potuero, cum omnia exstirpata fuerint contraria de corde tuo per ministerium meum, donante Domino, insero tibi quæ scit' scientia veritatis, quæ perducat ad Deum, initians a fide.

FEL. dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem, et accipiam alteram, meliorem duntaxat, quod quæro ego; non hoc respondeo, ut legem nieam negem antequam alteram accipiam.

AUG. dixit: Sed prius de vase funditur quod adversum habet, et sic impletur quod bonum est: aut si adhuc dubitas fundere, defende quo plenus es. Ostendam enim tibi, quantum me Dominus adjuvat, quanta immunditia et blasphemiis plena sit doctrina Manichæi, si permittas ut legatur illa epistola, de cujus initio jam tractavimus, et non potuisti probare apostolum Christi esse Manichæum sed ideo moras innectis, ne cætera legantur, ubi aperte vestra sacrilegia deprehenduntur; aut si permittis, legantur.

:

FEL. dixit Permitto; quia dixisti omnia immunda fundi, et sic bona immitti: hoc enim dictum est Sanctitatis tuæ. Ad quod et ego dico: Nullus aquam fundit, nisi alter impleverit.

AUG. dixit: Hoc vides quam inconsiderate dixeris, ut mitius loquar, et non dicam insane. Utique de vase tibi similitudinem posui in vas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur illud quo plenum erat.

FEL. dixit: Unum dixisti, et ego dixi duo.

AUG. dixit: Si duo vasa dixisti, vis illum parem tuum fundimus et implemus illum (a), ut possis tu fundere quod habes?

FEL. dixit: Ambo unam aquam habemus.

AUG. dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua vestra, quid implebimus, ut doceamus vos, nisi aliquis vestrum fuderit quod habet? Aut si bonum est, et ideo debet teneri ut defendatur et legatur illa epistola, videamus si vel cætera possunt defendi, si in ipso initio defecisti: aut si dicis te in illo non defecisse, proba nobis quomodo Manichæus sit apostolus Christi.

[ocr errors]

CAPUT XIV. FEL. dixit: Christus dixit, Spirituin sanctum missurum se, qui in omnem veritatem inducat.

AUG. dixit: Si habes illum, attende ad id quod te jamdudum interrogavi. Dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere, etiam ista mundana cognoscere: dic mihi quot sunt stellæ, si introductus es in istam omnem veritatem.

Er. Lugd. et ven., infero tibi quæ sit. Lov., infero tib quæ scit. M. (a) Illum forte Felicis parem vocat Cresconium, cujus verla retulimus su ra, in Admonitione hisce Actis præfixa

:

FEL. dixit: Quomodo istos das?
AUG. dixit: Præsentes qui nos audiunt.
FEL. dixit: Isti mihi non favent.

FEL. dixit Et ego dico, quia si Paracletus per Apostolos locutus est, et per Paulum et ego peto • Sanctitatem tuam, ut illa mihi ostendas quæ jam dixi. | AUG. dixit: Confitere te non potuisse ostendere quod ego interrogavi, et ostendam secundum Scripturas quod pertineat ad fidem christianam.

FEL. dixit: Et ego, si mihi attuleris scripturas Manichæi, quinque auctores quos tibi dixi, quidquid me interrogaveris, probo tibi.

AUG. dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistola, cujus aperuimus principium, et invenimus ibi scriptum, Manichæus apostolus Jesu Christi : et video quia ipsum principium non mihi exponis, quia non probas quomodo Manichæus sit apostolus Jesu Christi.

FEL. dixit: Si in ista 1 non probo, in secundo probo.

AUG. dixit: In quo secundo?
FEL. dixit: In Thesauro.

AUG. dixit Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis, ut miseros seducatis, quis scripsit? Manichæus? Nolo mihi ab illo probes: quia ille Manichæus mentitur, dicendo se esse quod non est '. FEL. dixit: Tu proba mihi per alterum. AUG. dixit: Quid vis tibi probem? FEL. dixit: Quia mentitur Manichæus.

AUG. dixit: Quia tu non potes probare verum dicere Manichæum, oportet ut ego probem mentitum esse Manichæum ?

FEL. dixit: Quare non potui probare? Numquid prolatæ sunt scripturæ quas ego petivi, et non probavi?

AUG. dixit: Sed scripturas Manichæi petis, quibus fidem non habemus: aliunde proba. Ego autem de ipsa scriptura Manichæi tibi probo mentitum esse Manichæum, et blasphemasse Manichæum.

FEL. dixit: Afferantur libri.

AUG. dixit: Præsens est epistola Manichæi, quam dicitis Fundamenti. Initium in ædificio nullum est, nisi fundamentum: si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, cæteram ejus constructionem utquid quaerimus?

CAPUT XV. FEL. dixit: lloc dicis, in ipsa ostendens ruinam esse et ego dico, da arbitros quantos et tu habes, et tibi probo quia non mentitur.

AUG dixit: Absit a nobis et a genere humano ut quantos hic vides, tantos videas Manichæos.

FEL. dixit: Da, dixi, quæ a te petivi.
AUG. dixit: Quos vis ergo ut dem tibi?
FEL. dixit: Quos tu volueris.

AUG. dixit Ego istos do; si habes meliores, pele.

Lov., si in islo. Cæteri libri, si in ista : subaudi, epistola Fundamenti.

Fr. Lugd. et Ven. sic exhibent hunc locum: AUG. dixit: Thesaurum istim quem ideo tali nomine appeilitis, ut`miseros seducatis, quis scripsit? FEL. dixit: Manichæus. AUG. dixit: Nolo mihi ab illo probes, quia Manichæus mentitur dicendo se esse quod non est. M.

Sic Mss. At editi, ostende in ipsa ruinam esse.

AUG. dixit: Ergo tu tales quæris qui tibi faveant, non qui veritati?

FEL. dixit: Qui me audiant, et non tantum me, sed et ipsam scripturam, ut probetur au verum dicit, an mentitur.

AUG. dixit Vides ergo quia audiunt. Legamus cætera quia tu istam epistolam Manichai esse confessus es.

FEL. dixit: Non nego.
AUG. dixit Ergo legatur.

-

CAPUT XVI. FEL. dixit: Arbitros non habeo. Et adjecit Legatur caput illius. Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet eadem epistola, Pax Dei invisibilis et veritatis notitia sit cum fratribus suis et charissimis, qui mandatis cœlestibus credunt pariter atque deserviunt : sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursione maligna, et a laqueo mundi; pietas vero Spiritus sancti intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis videatis vestras animas; Felix dixit: Da scripturam quæ ista redargual.

AUG. dixit: Adhuc nihil mali audivimus, nisi quod ausus est Manichæus apostolum Christi se nominare. Nam ea quæ dixit, adhuc ad tectorium fallaciæ pertinent, et ad ovinam pellem, quibus eis prius dicit verba bona, ut possit introducere mala. Sed quid ve. lit per hæc verba introducere, videamus. Si enim aliquid mali introduxerit, et ista verba mala erunt et seductoria si autem aliquid boni in posterioribus et veri dixerit, necessitate comprehendemus 1. Permitte ergo legantur sequentia.

FEL. dixit: Si ergo asseris quia in primo bona ponuntur, et postea mala immittuntur, quomodo ego tibi possum credere, cum mihi primo bona dixeris?

AUG. dixit Ego adhuc ista nec bona dixi, rec mala. Nihil mali adhuc audivimus, dixi: non dixi, Jam aliquid boni audivimus. Malum enim illud solum dixi, quod ausus est dicere se apostolum Christi. Verba vero quæ dixit in consequentibus, tunc erunt mala, si mali aliquid introduxerint; tunc erunt bona, si boni aliquid introduxerint. Permitte ergo ut sequentia legantur: quare times?

FEL. dixit: Non timeo.

AUG. dixit Permitte ergo ut legantur.
FEL. dixit: Legantur.

CAPUT XVII. - Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet, Ita rutem fundata sunt ejusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam aut moveri aut con culi possint; Augustinus dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat? Fecit eam, an genuit eam, an æqualis et coæterna illi erat? Istam dico terram lucidam et beatam quam dicit.

In Mss., reprehendimur.

CAPUT XVIII. FEL. dixit Respondeo. Et adjecit: Dixisti ergo de terra illa in qua Deus habitat, an facta est ab illo, an generavit illam, an coæterna illi est. Et ego dico, quia quomodo Deus æternus est, et factura apud illum nulla est, totum æternum

FEL. dixit: Quomodo scriptum est, In principio (ecit Deus cœlum et terram, el terra erat invisibilis et coinquinabilis et incomposita? Ego ita intelligo: In principio fecit Deus cœlum et terram, et terra erat : quasi duæ terræ mihi videntur esse, secundum quod Manichæus dicit duo regna.

AUG. dixit : Quia Scripturam commemorasti nostram, quam soletis blasphemare, ad me pertinet exponere illam, et ostendere tibi, sine blasphemia esse illud scriptum, et cum veritate et non secundum Manichæum ; ut deinde tu vel in secundis mihi respondeas quod interrogavi.

FEL. dixit: Respondeo.

Aug. dixit : Quod scriptum est, In principio fecit Deus cœlum el terram; breviter complexa est Scriptura quid fecerit Deus. Deinde quia nondum apparebat haec terra quam fecerat, antequam eam distingueret et ornaret,, qualem terram fecerat Deus, secuta Scriptura exposuit, qualis terra erat de qua dixerat, In principio fecit Deus cœlum et terram : tanquam cum au. dissemus, In principio fecit Deus cœlum et terram, quereremus, qualem terram, subjecit et ait, Terra autem, id est, illa quam fecerat Deus, invisibilis erat et incomposita (Gen. 1, 1, 2). Non ergo duas terras dixit, sed qualis illa fuerit exposuit. Tu itaque responde nunc mihi quod breviter interrogavi : Terra ista lucida et beata quam dicit Manichæus, supra quam fundata erant regna Dei, ab ipso Deo facta erat, an genita de illo erat, an coæterna illi erat? Unum de tribus, nisi molestum est, sine tergiversatione responde.

FEL. dixit: Ipsa se scriptura interpretatur.

AUG. dixit: Si ergo nosti essc hic aliquem locum, ubi hoc dicat scriptura, quia illam terram vel genuit Deus, vel fecit, vel coæterna illi erat, aperi ad locum quem nosti, et lege mihi.

FEL. dixit: Non est in ista scriptura, sed in al

tera.

AUG. dixit Credo ergo, quia si qua est illa scriptura, meministi quid ibi dixerit. Itaque tu mihi responde, qui nosti illam scripturam : et si dixero quia non sic habet, convinces me. Si autem sic cognovero, secundum hoc disputo quod tu ipse responderis. Dic ergo an fecerit terram istam Deus, an genuerit, an coæterna illi fuerit: qui legisti in nescio quo libro, ubi esse hoc scriptum dicis.

FEL. dixit: Quia modo Sanctitas lua interpretata est Scripturam tuam, quomodo voluisti et acceptavi, et tu sic mihi accepta quidquid dixero.

:

AUG. dixit Interim quod interrogavi, si nihil me contra moverit accepto: si autem aliquid moverit, motum meum indico tibi, ut ad ipsum rcspondeas.

FEL. dixit: Ego non respondi ad tua dicta.

AUG. dixit: Quia prius est ut mihi ad id quod interrogavi respondeas, tamen feci etiam ut tibi prior re-pondeam: forte non te movit, ideo non respondisti, forte et me non movebit, cum responderis. Responde ergo ad quod interrogavi.

est.

AUG. dixit: Non illam ergo genuit, neque fecit?
FEL. dixit: Non, sed est illi coæterna.
AUG. dixit: Si autem genuisset illam, non illi esset

coæterna.

FEL. dixit: Quod nascitur, finem habet: quod innatum, non habet finem.

AUG. dixit: Quibus ergo erat ille pater, aut cujus erat pater, quem modo patrem nominavit? Si enim nihil genuerat, pater esse non poterat.

FEL. dixit: Sed sunt alia quæ generavit.

AUG. dixit: Illa ergo quæ generavit, non sunt illi coæterna, an et ipsa coæterna sunt?

FEL. dixit: Coæterna sunt illi quidquid Deus generavit.

AUG. dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti, Omne quod nascitur, finem habet.

FEL. dixit: Interim quia secundum generationem carnis locutus sum, erravi.

AUG. dixit: Modestissime confessus errorem, me-rearis intelligere veritatem.

FEL. dixit: Faciat Deus.

AUG. dixit: Attende ergo jam, ut incipias cognoscere errorem scripturæ hujus. Si quæ genuit Deus, coæterna non sunt illi, melior est terra illa quam non generavit Deus, ubi habitant omnia quæ generavit Deus, quam terram dicis ab eo non generatam.

FEL. dixit: Coxæquantur sibi omnia, et quæ generavit, et quæ non generavit, id est, terra illa ubi commorabatur.

AUG. dixit: Quid, ipse qui generavit, æqualis est illis omnibus, aut major est illis?

FEL. dixit: Et qui generavit, et quos generavit, et ubi positi sunt', omnia æqualia sunt.

AUG. dixit: Unius ergo substantiæ sunt?
FEL. dixit: Unius.

AUG. dixit: Hoc quod est Deus pater, hoc sunt filii ipsius, hoc et terra illa?

FEL. dixit: Hoc unum sunt omnes.

AUG. dixit: Hujus ergo terræ non est pater, sed inhabitator?

FEL. dixit: Etiam.

AUG. dixit: Sic nec genuit illam, nec fecit illam, quomodo ad eum pertineat nisi sola vicinitate non video, quomodo si habeat aliquis vicinum bonum: et duæ jam erunt res ambæ ingenitæ, terra et pater.

FEL. dixit: Imo tres sunt, pater ingenitus, terra ingcnita, et aer ingenitus.

AUG. dixit: Hoc totum una substantia est?
FEL. dixit: Una.

AUG. dixit: Et ita fundata, ut a nullo unquam moveri aut concuti possit?

1. Apud Er. Lugd. Ven. Lov., posta sunt. M.

« PredošláPokračovať »