Obrázky na stránke
PDF
ePub

Dei judicium, cui seducenti consenserant per liberum arbitrium. Sicut autem in hominis potestate fuit diabolo consentire, ut captivaretur; sic in ipsius diaboli potestate fuit, cum angelus esset, peccare, ut in deterius mutaretur. Peccator ergo angelus per liberum arbitrium, suasit peccatum homini habenti liberuma arbitrium; ut diabolus si noluisset non peccasset, el homo si noluisset non consensisset. Cum autem jam ab illo cui consenserat teneretur, non quia diabolus aliquid potuit, sed quia justum Dei judicium fuit, et ejus legi obtemperare noluit: quia ergo sic invenit Christus peccatores sub peccato, redemit confitentes a superbiente. Quod autem in Lege positum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno; unde Apostolus dicit, Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim, Maledictus omnis qui pendet in ligno non Legem reprehendit, sed misericordiam commendavit, Quia enim Adam peccaverat, et omnis illa massa et propago peccati maledicta erat; Dominus autem carnem de ipsa mass suscipere voluit, ut suscipiendo mortalitatem quæ de pœna venerat, solveret mortem, quod de gratia veniebat: ideo dicit Lex, Maledictus omnis qui pendet in ligno. Mors enim ipsa pendebat in liguo, quæ mors de maledicto veniebat. Quomodo ergo suscipiendo mortem, interfecit mortem ; sic suscipiendo maledictum, solvit maledictum. Unde et Apostolus dicit, Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo (Rom. ví, 6) : quia de vetere homine nostro, id est, de sorte mortis, quæ veniebat ex merito peccati, suscipere dignatus est carnem mortalem de virgine Maria, in qua nobis et passionis et resurrectionis præberet exemplum ; passionis, ad firmandam pœnitentiam; resurrectionis, ad excitandam spem : ut duas vitas nobis ostenderet in carne, quam suscepit de vita nostra mortali, unam laboriosam, alteram beatam; laboriosam, quam tolerare debemus; beatam, quam sperare debemus. Toleramus autem laboriosam merito peccati nostri ille autem ostendit eam in carne sua, non merito iniquitatis suæ, sed officio misericordiæ suæ. Nam ut noveris bonam esse Legem, quam tu reprehendere voluisti, ipse apostolus Paulus quodam loco dixit: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Adhuc videtur illam reprehendere; sed audi quod sequitur: Ubi autem, inquit, abundavit delictum, superabundavit et gratia (Id. v, 20). Data est enim lex superbis hominibus, et viribus suis totum tribuentibus, ut cum implerc non possent legem datam, prævaricatores invenirentur, et facti rei sub lege, peterent misericordiam a legis Conditore. Proinde paulo post dicit idem apostolus : Itaque lex quidem sancta, el mandatum sanctum, et justum, et bonum. Sed ne dicas quia de alio mandato dicit, ut ostendat quia de illo dicit, de quo paulo ante dixerat, Lex subintravit ut abundaret delictum; statim sibi opposuit quæstionem : Quod ergo bonum, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Id. vi, 12, 13). Erat enim peccatum, sed non apparebat peccatum :

data est lex superbo, fecit contra legen, et apparuit peccatum, quod erat, sed non apparebat. Apparens autem peccatum humiliavit superbum, humiliatus superbus factus est pœnitens, de pœnitentia impetrata est misericordia. Audisti ergo quod interrogasti, responde quod interrogo: Nihil nocere poterat gens tenebrarum Deo; quare huc misit partem suam miscendam et polluendam a natura d.rmonum?

CAPUT XII. FEL. dixit: Si in arbitrio nostro sumus, nemo neminem cogat quando voluero, ero christianus. Voluntas nobis subjacet, aut esse christianum, aut non esse.

AUG. dixit: Quia voluntas nobis adjacet, manife. stum est, et hoc de divinis Scripturis docui; quod coactus est etiam invitus dicere, etiam ille qui vos in istum induxit errorem. Quod autem dicis, Nemo cogatur, quando voluero, ero christianus: nemo plane te cogit; quando volueris, esto: quia ex voluntate tua huc venisti, et ex voluntate tua ista disputasti. Et væ voluntati malæ, si mala est; pax bonæ voluntati, si bona est. Sive autem mala sit, sive bona sit, voluntas est. Bonam voluntatem sequitur corona, malam sequitur pœna. Deus judex voluntatum est, creator autem naturarum. Si ergo putas cogi te ut sis christianus, audi a nobis omnino te non cogi. Cogita potius quæ audis, perpende, in tua voluntate es examina ut prudens, si tamen in te est ulla prudentia vel humana, utrum ea quæ dicta sunt, veritate fulta sint; utrum tu ipse in Manichæi vestri defensione defeceris, sicut apparet : et quando volueris, esto quod nondum es, et desine esse quod es.

CAPUT XIII. FEL. dixit: Ecce jam compendive, ut dixit Sanctitas tua: nec chartas cumulemus 1, si tibi placet, quod petivi pridem; huc veni; ostende mihi veritatem, ut illud quod teneo, pareat quia vcritas non est, et habes me paratum ad credendum.

AUG. dixit : Jam quidem quod tenes, satis apparet quia veritas non est. Absit enim a cordibus veritatem quærentium vel tenentium, ut credant Deum substantiam suam necessitate coactum mersisse dæmonum naturæ ligandam atque polluendam. Absit a fidelibus credere Deum ad liberandam substantiam suam convertere se in masculos contra feminas, et in feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam irritandam. Absit a fidelibus credere Deum substantiam suam, quam ipse dæmonibus mersit, postea in æternum damnare. lloc ergo quia veritas non est, manifestum est. Sed quia vis tibi pro ista falsitate expulsa atque convicta, patefieri veritatem, si quid de cognoscenda fide catholica adhuc movet, ab initio fidei poteris erudiri. Etenim aptum perceptioni veritatis incommutabilis facit pia fides: a qua fide quisquis inci pere noluerit, superbus foris remanebit, et ad id que tendit, vel quo vult pervenire, perduci non poterit. Sed quia jam illa falsitas manifesta est, anathema fal

Er. Lugd. Ven. et Lov., omissa inter unctione, sic egunt, tua ne chartas cumulemus. M.

545

[blocks in formation]

AUG. dixit: Anathemandus est error qui dicit corruptibilem Deum, an non est anathemandus?

FEL. dixit: Quæratur si dicit.

AUG. dixit: Ego hoc interrogavi, Qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est, an non?

FEL. dixit: Qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est; hoc mihi objicis?

AUG. dixit: Hoc interrogo.

FEL. dixit: Corruptibilem Deum dicis, non autem quod primo dixisti, quia partem suam dedit adversariis?

AUG. dixit: Interim quod interrogo responde: Qui dicit corruptibilem Deum esse, anathemandus est, an non?

FEL. dixit: Valde.

AUG. dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam Dei, anathemandus est, an non?

FEL. dixit: Non intellexi quod dixisti.

AUG. dixit: Hoc dico quod omnis homo intelligit, qui non se fingit non intelligere: Naturam et substantiam Dei, id est, illud ipsum quidquid est Deus, qui dicit esse corruptibilem, anathemandus est, an non?

FEL. dixit: Etiam anathemandus est, si probatum fuerit esse verum.

AUG. dixit: Nondum tibi dixi, quia Manichæus dicit corruptibilem naturam Dei; sed hoc tibi dixi, quia quicumque hoc dicit, anathemandus est.

FEL. dixit: Et ego respondi, Etiam.

[ocr errors]

CAPUT XV. AUG. dixit: Pars illa quæ tenebrarum genti mixta est, de Dei natura est, an de aliqua alia natura?

FEL. dixit: De Dei.

AUG. dixit: Quod de Dei natura est, hoc est quod Deus, an aliud quid quod non est Deus?

FEL. dixit: Ita est: quod de Deo est, Deus est, secundum quod scriptum est : Lux lucet in tenebris et tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. 1, 5). Deus enim lumen est, et tenebræ in eo non sunt (I Joan. 1, 5).

AUG. dixit: Bene respondisti, quia et quidquid de Dei natura est, Deus est, et Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt, et talis lux luxit in tenebris, el tenebræ eam non comprehenderunt. Videamus ergo utrum Manichæus partem Dei non dicat esse comprehensam a tenebris, non etiam teneri ligatam, non etiam ma culatam et pollutam, sic ut indigeat misericordia liberatoris et purgatoris. Si autem hæc dicit, secundum le etiam, et secundum veras confessiones tuas, anathemandus est; quia partem Dei et naturam Dei, quod est ipse Deus, dicit comprehensam a tenebris et liga

tam et pollutam: quod tu ipse sccundum Evangelium loquens non potuisti dicere; sed verum dixisti, quia lux lucet in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt. Manichæus ergo anathemandus, qui dixit, quia lux tenebrata est in tenebris, et tenebræ eam comprehenderunt.

FEL dixit: Sed et qui polluitur, et qui tenetur, liberatur; et nos si polluti sumus, mundamur.

:

AUG. dixit: Sed hoc de Dei natura non recte dicitur, sed de illa quæ pollui potest, recte dicitur: quia polluitur et mundatur de illa vero quæ pollui non potest, vides cum quanto sacrilegio dicatur, Polluitur et mundatur; maxime quia sic dicitis quandam Dei partem esse pollutam, ut propterea ligetur in æternum globo tenebrarum, quia non potuit mundari. Hoc qui non anathemat, falsum paulo ante respondit, quia omnis qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est.

CAPUT XVI. - FEL. dixit: Hoc quod dixit Sanclitas tua, quia pars quæ se non mundavit ab coinquinatione gentis tenebrarum et sic dicit Manichæus, quia non sunt missi in regnum Dei. Hoc enim asseris tu, quia damnati sunt: sed Manichæus non hoc dicit, quia damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum.

AUG. dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam purgari : postea si opus fuerit, de illə quæ figitur in globo ejus. Interim quæ purgatur, polluta

erat.

FEL. dixit: Quæ polluitur, et mundatur.

AUG. dixit: Qui ergo dicit naturam Dei et substantiam Dei, et id quod Deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente tenebrarum, non est anathemandus? FEL. dixit: Christus unde nos mundavit? unde nos liberavit?

AUG. dixit: Christus non partem Dei, non naturam Dei liberavit; sed facturam quam fecit, in peccatum cadentem per liberum arbitrium, sua misericordia liberavit. Eam rem mundavit que pollui poterat, eam rem liberavit quæ captivari poterat, eam rem sanavit quæ infirmari poterat. Modo autem de Deo, de natura Dei, de substantia Dei, de eo quod Deus est loquimur : poterat pollui, an non poterat?

CAPUT XVII.- FEL. dixit: Anima nostra ex Deo est, quæ polluta est? Si non est ex Deo, utquid pro illa Christus crucifixus est? Si ergo paret quia Christus propter animam nostram crucifixus est, paret quia ex Deo est, et polluta erat, et ipse cam mundavit.

AUG. dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum et omnem creaturam et spiritualem et corporalem ex Deo esse dico: quia hoc habet catholica fides. Sed aliud est quod de se Deus genuit, quod hoc est quod ipse; aliud autem quod fecit Deus. Quod Deus genuit, æquale est Patri : quod Deus fecit, non est æquale conditum conditori. Aliud autem dicimus ex Deo esse, quod melius dicitur de Deo esse, quia

sunt.

In Mss., sed Manichæus hoc dicit, quia non damnatı

:

hoc est quod ipse, sicut unigenitus Filius, sicut Verbum ejus per quod facta sunt omnia (Joan. 1, 3) : alia vero sic dicimus ex Deo, quia dixit, et facta sunt; mandavit, et constituta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Hinc est anima, ex his quæ fecit Deus, non illud quod de se genuit Deus. Ideo Verbum quod de se genuit, pollui non potuit, nec potest, nec poterit. Anima vero quam fecit rectricem corporis, ut serviret superiori, dominaretur inferiori, id est, serviret Deo, dominaretur corpori, contempta Dei lege per peccatum polluta est; Deus autem misericordiam præstans his quæ fecit, misit Filium per quem fecit, et per illum refecit. Quando condendum erat quod non erat, per Verbum conditum est: quando reficiendum erat quod depravatum fuerat, suscepta est inde creatura de virgine Maria, ut per id quod erat homo, demonstraretur homini et quid sustinendum et quid sperandum esset. Itaque natura Verbi, substantia unigeniti Filii Dei nihil passa est vel a persecutoribus Judæis, vel a diabolo angelo malo persequente. Sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re mutabili, in eo quod se induit, passus est quidquid voluit ad exemplum patientiæ, et reformavit hoc ad exemplum justitiæ. Tu modo dic mihi de Dei parte, quod Deus est, utrum pollui possit, an non. Si potest, non est incommutabilis Deus; et qui hoc dicit, anathemandus est si autem non potest, vides anathemandum esse Manichæum, qui dicit partem Dei, naturam Dei, id quod est Deus, venisse huc puram ad gentem tenebrarum ligatam atque pollutam, ut indigeat solvi ac mundari.

FEL. dixit: Hoc tu dixisti de

CAPUT XVIII. anima, quia ex Deo non est.

AUG. dixit: non dixi; sed dixi quia ex Deo est, Lanquam a Deo facta, non tanquam a Deo nata.

FEL. dixit: Dixisti de anima quia non est ex Deo, sed factura Dei, quia sine Deo nihil est : hoc enim dicis tu, et non vis asseverare quia ex Deo est anima.

AUG. dixit: a Deo est, sed facta est a Deo.

FEL. dixit: Aut facta, aut missa, aut data, cx Deo est. Ergo si ex Deo est, et polluta est, et venit Christus eam liberare de pollutione; quid culpas Manichæum ?

AUG. dixit: Quia ego dico animam non naturam Dei, sed factam a Deo, per liberum arbitrium peccasse, et peccato esse pollutam, et per Dei misericor. diam in pœnitentia liberatam: tu autem ipsam naturam Dei, quod Deus est, Deum de Deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum : et multum interest inter id quod de se Deus genuit, et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est, cum omnino non esset, a Deo accepit ut esset, id est, ut institueretur.

FEL. dixit: Ergo pars Dei est.

AUG. dixit: Jam tibi dictum est, non est pars Dei : et accipe quomodo intelligas Deum omnipotentem factorem. Omnia quæ fiunt, et quod quisque facit, aut de se est, aut ex aliquo, aut ex nihilo. Homo quia non est omnipotens, de se filium facit: ex aliquo, sicut artifex

ex ligno arcam,ex argento vasculum. Potuit enim facere vasculum, sed non potuit facere argentum: potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. Ex nihilo autem, ex eo quod prorsus non est facere ut sit, nullus hominum potest. Deus autem quia omnipotens est, et de se Filium genuit, et ex nihilo mundum fecit, et ex limo hominem formavit: ut per istas tres potentias ostenderet effectionem suam in omnibus valentem. Qui de se quod fecit, nec fecisse dicendus est, sed genuisse. Quod autem ex aliquo, sicut de terra hominem, non sic fecit hominem de terra, ut alius ei fecerit ipsam terram unde faceret hominem, quomodo fecit Deus argentum argentario unde faceret vasenlum sed ipse fecit, et quod non erat ut esset, et quod inde rursus esset, quod jam ipse ex nihilo creaverat ut esset. Sic ergo corpus, sic anima, sic intelli. gitur universa creatura facta a Deo; non genita de Deo, ut hoc sit quod Deus. Proinde modo forte eliges quid teneas, et quid respuas. Elige quid sit melius. Quoniam videmus multa mutabilia, et ipsa tamen bona, quamvis mutabilia; multa mortalia, et ipsa tamen bona, quamvis mortalia: bonum autem omnino incommutabile ipse Deus est: quid melius sit tibi tenere, clige; Deum mutabilem esse, an quod fecit Deus mutabile esse? Quia necesse est ut unum de duobus dicas. Si nolueris admittere id quod fecit Deus esse mutabile, restat ut dicas ipsum Deum esse mutabilem. Ut autem ab hoc sacrilegio te purges, et ab hac blasphemia, ne dicas substantiam Dei esse mutabilem; quare non concedis Deum qui vere est, et incommutabilis est, quia ipse etiam dixit, Ego sum qui sum (Exod. 1, 14), fecisse omnia bona, sed non sibi paria? Proinde quia ipse incommutabilis est, non est mirum si quod fecit, quia ei æquale non est, non est incom mutabile, sed mutabile. Ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui potuit, et per ejus misericordiam liberari.

CAPUT XIX. FEL. dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium: nihil interest inter patrem et filium. Quia hoc ergo protulit Sanctitas tua, et ego respondeo quia Deus et quæ facit, æqualia sunt sibi.

AUG. dixit: Quod intelligere noluisti, quia homo cum filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare dicitur: sic et Deus Filium unicum genuit, dixi tibi, non fecit. Fecit autem illud quod æquale ei non est: quod autem genuit, æquale illi est. Itaque elige tibi, utrum velis dicere mutabilem Dei facturam, an mutabilem Dei naturam.

FEL. dixit: Quomodo Deus immutabilis est, similiter quem genuit, immutabilis est; et quod fecit, si de ipsius natura est, non mutatur (sed de nihilo fecit, quia opus non mutatur 2).

AUG. dixit: Sed jam tibi dictum est quia qued fecit, non de ipsius natura est; sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est. Non erat, et fecit, non de se,

Er. Lugd. Ven. Lov., quia. M.

Id parenthesi inclusum abest a nostris Mas.

[ocr errors]

non de aliqua re quam ipse non fecerat, sed ex nihilo.

FEL. dixit: Ego non hoc dixi : sed dixi, quia Deus immutabilis est, et quod genuit immutabile est, et quod fecit immutabile est. Non dixi, unde illud fecit : non hoc quæsivi, unde fecerit.

AUG. dixit: Sed a me audisti quod non quæsisti, ut jam desineres stulta loqui. Omnipotens Deus et de se potuit generare, et de nihilo facere, et ex eo quod jam fecerat, aliquid formare de se, Filium æqualem sibi; de nihilo, mundum et universam creaturam; ex aliquo, de terra hominem: quia omnipotens est. Quod ergo de se ipso est, pollui nunquam potest, quomodo nec ipse quod autem ab illo factum est, non de illo, et pollui potest per liberum arbitrium, et mundari per ipsius misericordiam, condemnando quod peccavit, et agnoscendo qui eum creavit. Tu vero qui paulo ante dixisti quia qui Dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus cst, negare autem non potes Manichæum dixisse quod pars Dei in gente tenebrarum comprehensa atque polluta est, et his eum verbis blasphemasse apparet, ita ut pejus blasphemare forte non posset; aut anathema illum talia dicentem, aut tu cum illo anathemandus es et abjiciendus.

CAPUT XX. - FEL. dixit: Manichæus dicit quia polluta est pars Dei; et Christus dicit quia polluta est anima, et venit liberare illam de pollutione.

AUG. dixit: Sed anima non est pars Dei. Nam jam tu confessus es quia Manichæus dixit pollutam partem Dei nos autem pollutam dicimus animam ex voluntate peccati; non esse autem animam partem Dei, non de Deo genitam, sed a Deo factam. Sic ergo dicitur anima ex Deo, quomodo dicitur aliquod opus fubri ex artificio ejus, vel ex ipso factum, non tamen de ipso genitum, sicut filius ejus. Tu ergo quia jam confessus es Manichæum dixisse pollui partem Dei, et jamdudum dixisti anathemandum qui dicit corruptibilem vel contaminabile n Deum, vel naturam ejus; jam anathemasti, quod non vis fateri. Hoc enim quod dixisti, quia polluitur et quia mundatur, hoc ipsun quod dicis, Mundatur, expressisti quia polluitur; et non habes unde evadas : et Manichæus, et tu dixisti quia polluitur pars Dei. Anathema ergo Manichæum, aut anathemandus es cum Manichæo.

FEL. dixit: Ego non a Manichæo didici quia polluta est pars Dei; sed a Christo didici quia propter animam venit quæ polluta erat.

AUG. dixit: A Christo non didicisti quia anima pars Dei est.

[blocks in formation]

FEL. dixit: De pollutione agimus si polluta est anima quæ ex Deo est, et potest purgari a Christo, qui pro illa venit; et illa pars Dei quam Manichæus dicit, pollui potest et mundari per mandatum ipsius Dei.

AUG. dixit: Ecce iterum dicis partem Dei pollutam purgari, et paulo ante dixeras anathemandum esse qui illam dicit corruptibilem : modo dicis quia pollui potuit; et dicis quia mundari potest, ut confirmes quia pollui potuit. Hoc nos de parte Dei non dicinus: sed de anima dicimus; quia tanquam opus ejus ex ipso est, non tanquam proles de ipso. Redi ergo ad id quod dicis, et discerne quod dicimus. Anima nec Deus est, nec pars Dei. Tu autem Manichæum dicis dixisse pollui partem Dei, quam dicit purgari, ut confirmet quia polluitur. Restat ergo ut eum anathemes, aut ista sentiens anathemeris.

-

CAPUT XXI. FEL. dixit: Pertinet ad Deum anima quæ per peccatum coinquinata est, an non? AUG. dixit: Pertinet, sed non est pars ejus. FEL. dixit: Non hoc interrogavi. AUG. dixit: Et quid interrogasti?

FEL. dixit: Pertinet ad Deum, an non pertinet? AUG. dixit: Jam dixi, et quia pertinet, et quomodo pertinet.

FEL. dixit: Ego quæro utrum vere est ex Deo.
AUG. dixit: Ex Deo, non de Deo.

FEL.. dixit: Si nihil pecccatum est, et anima ex Deo est, et polluta est, et venit Christus liberare eam, et eam liberavit a peccato, quid culpamus Manichæum, qui dicit partem Dei pollutam esse, et iterum miundari?

AUG. dixit: Quia jam confessus es Manichæum dixisse partem Dei esse pollutam, et dicis non esse peccatum talem blasphemiam in Deum effundere : nos autem dicimus quidem peccasse animam per liberum arbitrium, et pœnitendo purgari per misericordiam Creatoris sui ; quia non est ex Deo tanquam pars ejus, vel tanquam proles ejus; sed ex Deo vel a Deo facta est, tanquam opus ejus : quid intersit inter nostram fiden et vestram perfidiam, omnibus manifestum est. Itaque secundum verba tua superiora, quia concessisti anathemandum eum qui dicit corruptibilem naturam Dei, quod et Manichæum dicere manifestum est, quia noluisti ut esset a te anathematus, eris cum illo anathe

[blocks in formation]

FEL. dixit: Dic jam tu, quid vis faciam ? AUG. dixit: Ut anathemes Manichæum, cujus sunt tantæ istæ blasphemiæ. Sed si ex animo facis, tunc fac; nemo enim te cogit invitumn.

FEL. dixit: Deus videt si ex animo facio; non enim homo potest videre: sed hoc peto, ut confirmes me. AUG. dixit: In quo vis ut te confirmem?

FEL. dixit: Prior tu anathema, ut et ego postea anathemem.

AUG. dixit: Ecce etiam manu mea scribo; volo enim ut et tu manu tua scribas.

FEL. dixit: Sed sic anathema, ut spiritum ipsum

qui in Manichæo fuit, et per eum ista locutus est, anathemes.

Augustinus accepta charta scripsit hæc verba: Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ jam anathemavi Manichæum et doctrinam ejus, et spiritum qui per eum tam exsecrabiles blasphemias locutus est, quia spiritus seductor erat, non veritatis, sed nefandi erroris; et nunc anathemo supra dictum Manichæum et spiritum erroris ipsius.

Et cum eamdem chartam Felici dedisset, etiam ille manu sua hæc verba scripsit: Ego Felix qui Mani

chæo credideram, nunc anathemo eum, et doctrinam ipsius, et spiritum seductorem qui in illo fuit, qui dixit Deum partem suam genti tenebrarum miscuisse, et eam tam turpiter liberare, ut virtutes suas tranɛfiguraret in feminas contra masculina, et ipsas iterum in masculos contra feminina dæmonia, ita ut postea reliquias ipsius suæ partis configat in æternum globe tenebrarum. Has omnes et cæteras blasphemias Manichæi anathemo.

Augustinus episcopus, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.

Felix his Gestis subscripsi.

IN OPUSCULUM SUBSEQUENS,

Vide lib. 2, cap. 9, Retractationum, tom. 1, col. 634, a verbis, Liber de Natura Boni, usque ad verba, Deus est M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE NATURA BONI

CONTRA MANICHÆOS
Liber unus (@).

CAPUT PRIMUM.- Deus summum bonum et incom mutabile, a quo cætera omnia bona spiritualia et corporalia. Summum bonum quo superius non est, Deus est : ac per hoc incommutabile bonum est; ideo vere æternum, et vere immortale. Cætera omnia bona non nisi ab illo sunt, sed non de illo. De illo enim quod est, hoc quod ipse est : ab illo autem quæ facta sunt, non sunt quod ipse. Ac per hoc si solus ipse incommutabilis, omnia quæ fecit, quia ex nihilo fecit, mutabilia sunt. Tam enim omnipotens est, ut possit etiam de nihilo, id est, ex eo quod omnino non est, bona facere, et magna et parva, et cœlestia et terrena, et spiritualia et corporalia. Quia vero et justus est, ei quod de se genuit, ea quæ de nihilo fecit, non æquavit. Quia ergo bona omnia, sive magna sive parva, per quoslibet rerum gradus, non possunt esse nisi a Deo; omnis autem natura in quantum natura est, bonum est; omnis natura non potest esse nisi a summo et vero Deo: quia omnia etiam non summa

:

bona, sed propinqua summo bono, et rursus omnia etiam novissima bona, quæ longe sunt a summo bono, non possunt esse nisi ab ipso summo bono. Omnis ergo spiritus etiam mutabilis, et omne corpus a Deo et hæc est omnis facta natura 1. Omnis quippe natura aut spiritus, aut corpus est. Spiritus incommutabilis Deus est: spiritus mutabilis facta natura est, sed corpore melior: corpus autem spiritus non est, nisi cum ventus, quia nobis invisibilis est, el tamen vis ejus non parva sentitur, alio quodam modo spiritus dicitur.

CAPUT II. Quomodo id possit ad corrigendos Manichæos sufficere. Propter eos autem, qui cum intelligere non poɛsunt omnem naturain, id est, omnem spiritum et omne corpus naturaliter bonum esse, moventur spiritus iniquitate et corporis mortalitate, et ob hoc aliam naturam maligui spiritus et mortalis corporis, quam Deus non fecerit, conantur inducere : sic arbitramur ad eorum intellectum, quod dicimus

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber de Natura Boul recognitus est ad veteres codices quatuor Vaticanos, Gallicanos novem, Victorinum, Sorbonicum, Corbeiensem, Fossatensem, Cisterciensem, Casalensem, Bigotianum, Laudunensem majoris Ecclesiæ, ad unum Augustinensium majoris conventus Parisiensis, ad variantes lectiones ex Belgicis codicibus descriptas per Lovanienses, et ad editiones Am. Er. et Lov.

M.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas.
Er. Lugd. et Ven., et hoc est omnis. Lov., et hæc omma.M.

(a) Scriptus post annum 40 §. Collocatur in Retractationibus proxime post libros de Actis cum Felice, qui sub finem anni 401 conscripti sunt.

« PredošláPokračovať »