Obrázky na stránke
PDF
ePub

posse perduci. Fatentur enim omne bonum non esse posse, nisi a summo et vero Deo: quod et verum est, et ad eos corrigendos, si velint advertere, sufficit.

[ocr errors]

CAPUT HI. Modus, species et ordo generalia bona in rebus a Deo factis. Nos enim catholici Christiani Deum colimus, a quo omnia bona sunt, seu magra seu parva; a quo est omnis modus, seu magnus seu parvus; a quo omnis species, seu magna scu parva; a quo omnis ordo, seu magnus seu parvus. Omnia enim quanto magis moderata, speciosa, ordinata sunt, tanto magis utique bona sunt: quanto autem minus moderata, minus speciosa, minus ordinata sunt, minus bona sunt. Haec itaque tria, modus, species et ordo, ut de innumerabilibus taceam, quæ ad ista tria pertinere monstrantur; hæc ergo tria, modus, species, ordo, tanquam generalia bona sunt in rebus a Deo factis, sive in spiritu, sive in corpore. Deus itaque supra omnem creaturæ modum est, supra omnem speciem, supra omnem ordinem: nec spatiis locorum supra est, sed ineffabili et singulari potentia, a quo omnis modus, omnis species, omnis ordo. llæc tria ubi magna sunt, magna bona sunt: ubi parva sunt, parva bona sunt: ubi nulla sunt, nullum bonum est. Et rursus ubi hæc tria magna sunt, magnæ naturæ sunt: ubi parva sunt, parvæ naturæ sunt: ubi nulla sunt, nulla natura est. Oninis ergo natura bona est.

CAPUT IV. Malum est corruptio modi, speciei aut ordinis. Proinde cum quæritur unde sit malum, prius quærendum est quid sit malum: quod nihil aliud est quam corruptio, vel modi, vel speciei, vel ordinis naturalis. Mala itaque natura dicitur, quæ corrupta est: nam incorrupta utique bona est. Sed etiam ipsa corrupta, in quantum natura est, bona est; in quantum corrupta est, mala est.

CAPUT V. Natura excellentioris ordinis etiam corrupta melior interdum inferiore etiam incorrupta. Fieri autem potest, ut quædam natura quæ modo et specie naturali excellentius ordinata est, etiam corrupta melior sit adhuc quam est incorrupta altera, quæ minore modo et specie naturali inferius ordinata est: sicut in hominum æstimatione, secundum qua · litatem quae aspec'ibus adjacet, melius est utique corruptum aurum, quam incorruptum argentum ; et melius est corruptum argentum, quam plumbum incorruptum. Sic et in naturis potentioribus atque spiritualibus melior est etiam corruptus per malam voluntatem spiritus rationalis, quam irrationalis incorruptus et melior est quilibet spiritus etiam corruplus, quam corpus quodlibet incorruptum. Melior est enim natura, quæ cum præsto est corpori, prebet ei vitam, quam illa cui vita præbetur. Quantumlibet autem corruptus sit spiritus vitæ qui factus est, vitam præbere corpori potest : ac per hoc melior illo est, quamvis incorrupto, corruptus.

[blocks in formation]

omnem ordinem rebus corruptibilibus auferat, nulla natura remanebit. Ac per hoc omnis natura quæ corrumpi non potest, summum bonum est, sicut Ders est. Omnis autem natura quæ corrumpi potest, etiam ipsa aliquod bonum est: non enim posset ei nocere corruptio, nisi adimendo et minuendo quod bonum est.

[ocr errors]

CAPUT VII. Rationalium spirituum corruptio alia voluntaria, alia pœnalis. Creaturis autem præstantissimis, hoc est, rationalibus spiritibus, hoc præstitit Deus, ut si nolint, corrumpi non possint; id est, si obedientiam conservaverint sub Domino Deo suo, ac sic incorruptibili pulchritudini ejus. adhæserint si autem obedientiam conservare noluerint, quoniam volentes corrumpuntur in peccatis, nolentes corrumpantur in pœnis. Tale quippe bonum est Deus, ut nemini eum descrenti bene sit: et in rebus a Deo factis tam magnum bonum est natura rationalis, ut nullum sit bonum quo beata sit nisi Deus. Peccantes igitur in suppliciis ordinantur: quæ ordinatio quia corum naturæ non competit, ideo pœna est; sed quia culpæ competit, ideo justitia est. CAPUT VIII. Ex rerum inferiorum corruptione ac interitu pulchritudo universi. Cætera vero quæ sunt facta de nihilo, quæ utique inferiora sunt quam spiritus rationalis, nec beata possunt esse, nec misera. Sed quia pro modo et specie sua etiam ipsa bona sunt, nec esse quamvis n'inora et minima bona, nisi a summo bono Deo potuerunt, sic ordinata sunt, ut cedant infirmiora firmioribus, et invalidiora fortioribus, et impotentiora potentioribus, atque ita cœlestibus terrena concordent tanquam præcellentibus subdita. Fit autem decedentibus et succedentibus rebus temporalis quædam in suo genere pulchritudo, ut nec ipsa quæ moriuntur, vel quod erant esse desinunt, turpent aut turbent modum et speciem et ordinem universæ creaturæ: sicut sermo bene compositus utique pulcher est, quamvis in eo syllaba atque omnes soni tanquam nascendo et moriendo transcurrant.

CAPUT IX. Pœna peccanti naturæ, ut recle ordinetur, constituta. Qualis autem et quanta pœna cuique culpæ debeatur, divini judicii est, non humani : quæ utique et cum conversis remittitur, magna est bonitas apud Deum; et cum debita redditur, nulla est iniquitas apud Deum : quia melius ordinatur natura, ut juste doleat in supplicio, quam ut impune gaudeat in peccato. Quæ tamen etiam sic habens nonnullum modum et speciem et ordinem, in quacumque extremitate adhuc aliquod bonum est: quæ si omnino detrahantur, ei penitus consumantur, ideo nullum bonum erit, quia nulla natura remanebit.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

1

CAPUT XII. Omnia bona nonnisi a Deo. Ilxc omnia tam perspicua, tam certa, si vellent advertere, qui aliam naturam inducunt, quam non fecit Deus; non tantis blasphemiis implerentur, ut et in summo malo tanta bona ponerent, et in Deo tanta mala. Sufficit enim, ut supra dixi, ad eorum correctionem, si velint attendere, quod eos etiam invitos cogit veritas confiteri, omnia prorsus bona non esse nisi a Deo. Non ergo ab alio sunt magna bona, et ab alio parva bona: sed et magna et parva bona non sunt nisi a summo bono, quod Deus est.

CAPUT XII. - Bona singula seu parva, seu magna, esse a Deo. Commemoremus ergo bona quanta potucrimus, quæ dignum est ut Deo auctori tribuamus, et his sublatis videamus utrum aliqua natura remanebit. Omnis vita et magna et parva, omnis potentia et inagna et parva, omnis salus et magna et parva, omnis memoria et magna et parva, omuis virtus et magna et parva, omnis intellectus et magnus et parvus, omnis tranquillitas et magna et parva, omnis copia et magna et parva, omnis sensus et magnus et parvus, omne lumen et magnum et parvum, omnis suavitas et magna et parva, omnis mensura et magna et parva, omnis pulchritudo et magna et parva, omnis pax et inagna et parva', et si qua similia occurrere poterunt, maximeque illa quæ per omnia reperiuntur, sive spiritualia sive corporalia, omnis modus, omuis species, omnis ordo, et magnus et parvus, a Domino Deo sunt. Quibus bonis omnibus qui male uti voluerit, divino judicio pœnas luet : ubi autem nullum horum omnino fuerit, nulla natura remanebit.

1

CAPUT XIV. Parva bona in majorum comparatione contrariis nominibus appellantur. Sed in his omnibus quæcumque parva sunt, in majorum comparatione contrariis nominibus appellantur : sicut in honinis forma quia major cst pulchritudo, in ejus comparatione simiæ pulchritudo deformitas dicitur : et fallit imprudentes, tanquam illud sit bonum, et hoc malum; nec intendunt in corpore simiæ modum proprium, parilitatem ex utroque latere membrorum, concordiam partium, incolumitatis custodiam, el cœtera, quæ persequi longum est.

CAPUT XV. In simiæ corpore pulchritudinis bonum inesse, licet minus. Sed ut quod dicimus intelligatur, et nimium tardis satis fiat, vel etiam pertihaces et apertissim.c veritati repugnantes cogantur 4 Ita Mss. At in editis, sanitas.

quod verum est confiteri, interrogentur utrum coppori simiæ possit nocere corruptio. Quod si potest, ut fœdius fiat; quid minuit, nisi pulchritudinis bonum? Unde tamdiu aliquid remanebit, quamdiu corporis natura subsistit. Proinde si consumpto bono natura consumitur, bona ergo est natura. Sic et tardum dicimus veloci contrarium: sed tamen qui se omnino non movet, nec tardus dici potest. Sic acute voci contrariam vocem dicimus gravem, vel canora asperam : sed si omnem speciem vocis penitus adimas, silentium est ubi vox nulla est: quod tamen silentium, eo ipso quod vox nulla est, tanquam contrarium voci solet opponi. Sic et lucida et obscura tanquam duo contraria dicuntur: habent tamen et obscura aliquid lucis, quo si penitus careant, ila sunt tenebræ lucis absentia, sicut silentium vocis absentia.

CAPUT XVI. - Privationes in rebus decenter a Deo ordinatæ. Quæ tamen etiam privationes rerum sic ordinantur in universitate naturæ, ut sapienter considerantibus non indecenter vices suas habeant. Nam et Deus certa loca ct tempora non illuminando, tenebras fecit tam decenter quam dies. Si enim nos continendo vocem, decenter interponimus in loquendo silentium; quanto magis ille quarumdam rerum privationes decenter facit, sicut rerum omnium perfeclus artifex? Unde et in hymno trium puerorum, etiam lux et tenebræ laudant Deum (Dan. 1, 72); id est, ejus laudem in bene considerantium cordibus pariunt.

[ocr errors][merged small]

CAPUT XVIII. - Hylen, quæ rerum informis materies antiquis dicebatur, non esse malum. Neque enim vel illa materies, quam antiqui hylen dixerunt, maJum dicenda est. Non eam dico, quam Manichæus hylen appellat dementissima vanitate, nesciens quid loquatur, formatricem corporum: unde recte illi dictum est, quod alterum deum inducat: nemo enim formare et creare corpora nisi Deus potest; neque enim creantur, nisi cum cis modus et species et ordo subsistit, quæ bona esse, nec esse posse nisi a Deo, puto quod jam etiam ipsi confitentur. Sed hylen dico quamdam penitus informem et sine qualitate materiem, unde istæ quas sentimus qualitates formantur, ut antiqui dixerunt. Hinc enim et silva græce dicitur, quod operantibus apta sit, non ut aliquid ipsa faciat, sed unde aliquid fiat. Nec ista ergo hyle malum dicenda est, quæ non per aliquam spcciem sentiri, sed per omnimodam speciei privationem cogitari vix potest. Habet enim et ipsa capacitatem formarum: nam si capere impositam ab artifice formam non posset, nec materies utique diceretur. Po:ro

557

si bonum aliquod est forma, unde qui ea prævalent, formosi appellantur, sicut a specie speciosi, procul dubio bonum aliquod est etiam capacitas formæ. Sicut quia bonum est sapientia, nemo dubitat quod bonum sit capacem esse sapientiæ. Et quia omne bonum a Deo; neminem oportet dubitare, etiam istam, si qua est, materiem non esse nisi a Dco.

CAPUT XIX. Esse vere, proprium Dei. Magnifice igitur et divine Deus noster famulo suo dixit, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos (Exod. m, 14). Vere enim ipse est, quia incommutabilis est. Omnis enim mutatio facit non esse quod erat vere ergo ille est, qui incommutabilis est; cætera quæ ab illo facta sunt, ab illo pro s::o modo esse acceperunt. Ei ergo qui summe est, non potest esse contrarium nisi quod non est ac per hoc sicut ab illo est omne quod bonum est, sic ab illo est omne quod naturaliter est ; quoniam omne quod naturaliter est, bonum est. Omnis itaque natura bona est, et omne bonum a Deo est: omnis ergo natura a Dco est.

CAPUT XX. Dolor nonnisi in naturis bonis. Dolor autem, quod præcipue malum nonnulli arbitrantur, sive in animo sive in corpore sit, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. Iloc enim ipsum quod resistit ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat : sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est; cum ad deterius, inutilis. In animo ergo dolorem facit voluntas resistens potestati majori in corpore dolorem facit sensus resistens corpori potentiori. Sunt autem mala sine dolore pejora pejus est enim gaudere de iniquitate, quam dolere de corruptione : veruntamen etiam tale gaudium non potest esse nisi ex adeptione bonorum inferiorum; sed iniquitas est desertio meliorum. Item in corpore melius est vultus cum dolore, quam putredo sine dolore, quæ specialiter corruptio dicitur : quam non vidit, id est, non passa est mortua caro Domini, sicut in prophetia prædictum erat, Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. xv, 10). Nam vulneratum esse confixione clavorum, et percussum de lancea quis negat (Joan. xix, 18, 34)? Sed etiam ipsa quae proprie ab hominibus corruptio corporis dicitur, id est, ipsa putredo, si adhuc habet a'iquid quod alte consumat, bonum minuendo crescit corruptio. Quod si penitus absumpserit, sicut nullum bonum, ita nulla natura remanebit, quia jam corruptio quod corrumpat non erit; et ideo nec ipsa putredo erit, quia ubi sit omnino non crit.

CAPUT XXI. Modica a modo dicta. Ideo quippe et parva atque exigua jam communi loquendi usu modica dicuntur, quia modus in eis aliquis restitit ', sine quo non jam modica, sed omnino nulla sunt. Illa autem quæ propter nimium progressum dicuntur immodica, ipsa nimietate culpantur: sed tamen ipsa etiam sub Deo, qui omnia in mensura, et in numero, et pondere disposuit (Sap. x1, 21), necesse est

1 MSS. hoc tantum loco, quod naturale est.

• In MSS., restitit.

Sic Mss. Editi autem, resistit. Minus bene.

ut aliquo modo cohibeantur.

-

CAPUT XXII. — Modus an aliqua ratione Deo ipsi conveniat. Deus autem nec modum babere dicendus est, ne finis ejus dici putetur. Nec ideo tamen iminoderatus est, a quo modus omnibus tribuitur rebus, ut aliquo modo esse possint. Nec rursus moderatun oportet dici Deum, tanquam ab aliquo modum acceperit. Si autem dicamus eum summum modum • forte aliquid dicimus; si tamen in eo quod dicimug summum modum, intelligamus summum bonum. Omnis enim modus in quantum modus est, bonus est: unde omnia moderata, modesta, modificata, dici sine laude non possunt; quanquam sub alio intellectu modum pro fine ponamus, et nullum modum dicamus, ubi nullus est finis: quod aliquando cum laude dicitur, sicut dictum est, Et regni ejus non erit finis (Luc. 1, 33). Posset enim dici etiam, Non erit modus, ut modus pro fine dictus intelligeretur: nam qui nullo modo regnat, non utique regnat.

[ocr errors]

CAPUT XXIII. Unde interdum dicatur malus modus, mala species, malus ordo. Malus ergo modus, vel mala species, vel malus ordo, aut ideo dicuntur, quia minora sunt quam esse debuerunt, aut quia non his rebus accommodantur quibus accommodanda sunt; ut ideo dicantur mala, quia sunt aliena et in · congrua: tanquam si dicatur aliquis non bono modo egisse, quia minus egit quam debuit, aut quia ita egit sicut in re tali non debuit, vel amplius quam oportebat, vel non convenienter: ut hoc ipsum quod reprehenditur, malo modo actum, non ob aliud juste reprehendatur, nisi quia non est ibi servatus modus. Item species mala vel in comparatione dicitur formosioris atque pulchrioris, quod ista sit minor species, illa major, non mole, sed decore; aut quia non congruit huic rei cui adhibita est, ut aliena et inconveniens videatur tanquam si nudus homo in foro deambulet, quod non offendit si in balneo videatur. Similiter et ordo tunc malus dicitur, cum minus ipse ordo servatur: unde non ibi ordo, sed potius inordinatio mala est, cum aut minus ordinatum est quam debuit, aut non sicut debuit. Tamen ubi aliquis modus, aliqua species, aliquis ordo est, aliquod bonum et aliqua natura est : ubi autem nullus modus, nulla species, nullus ordo est, nullum bonum, nulla na

tura est.

[ocr errors]

CAIUT XXIV. Testimoniis Scripturæ probatur Deum esse incommutabilem. Filium Dei esse genitum, non factum. llæc quæ nostra fides habet, et utcumque ratio vestigavit, divinarum Scripturarum testimoniis munienda sunt: ut qui ea minore intellectu assequi non possunt, divinæ auctoritati credant, et ob hoc intelligere mereantur. Qui autem intelligunt, sed ccclesiasticis Litteris minus instructi sunt, magis ea nos ex nostro intellectu proferre, quam in illis Libris esse, non arbitrentur. Itaque Deuin esse incommutabilem, sic scriptum est in Psalmis : Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. cı, 27). Et in libro Sapientiæ de ipsa Sapientia : In se ipsa manens innovat omnia (Sap. vi, 27). Unde et apostolus Pau

lus Invisibili, incorruptibili soli Deo (1 Tim. 1, 17). Et apostolus Jacobus : Omne datum optimum, et omne donum perfcctum desursum est, descendens a Patre inminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi 1, 17). Item quia id quod de se genuit, hoc est quod ipse est, ita ab ipso Filio breviHer dicitur: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Quia autem non est factus Filius, quippe cum per illum facta sint omnia; sic scriptum est : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. 1, 1-3): id est, non est factum sine ipso aliquid.

CAPUT XXV.— Illud Evangelii, Sine ipso factum est nihil, male intellectum a nonnullis. Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui nihil hoc loco aliquid intelligendum putant, et ad hujusmodi vanitatem propterea putant cogi posse aliquem, quia ipsum nihil in fine sententiæ positum est. Ergo, in-. quiunt, factum est; et ideo quia factum est, ipsum nihil aliquid est. Sensum enim perdiderunt studio contradicendi, nec intelligunt nihil interesse utrum dicatur, Sine illo factum est nihil; an, Sine illo nihil factum est: quia et si illo ordine diceretur, Sine illo nihil factum est; possent nihilominus dicere, ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. Quod enim revera est aliquid, quid interest utrum ita dicatur, Sine illo facta est domus; an, Sine illo domus est facta: dum intelligatur aliquid sine illo factum, quod aliquid domus est? Ita quia dictum est, Sine illo factum est nihil; quoniam nihil utique non est aliquid, quando vere et proprie dicitur: sive dicatur, Sine illo factum est nihil; sive, Sine illo nihil factum est, vel, nihil est factum; nihil interest. Quis autem velit loqui cùn hominibus, qui hoc ipsum quod dixi, Nihil interest, possunt dicere, Ergo interest aliquid, quia ipsum nihil aliquid est? Hi autem qui sanum habent cerebrum, rem manifestissimam vident, hoc idem intelligi cum dixi, Nihil interest, quod intelligeretur si dicerem, Interest nihil. At isti si alicui dicant, Quid fecisti? et ille respondeat, nihil se fecisse: consequens est ut ei calumnientur dicentes, Fecisti ergo aliquid, quia nihil fecisti; ipsum enim nihil aliquid est. Habent autem et ipsum Dominum in fine sententiæ ponentem hoc verbum, ubi ait : Et in occulto locutus sum nihil (ld. xvi, 20). Ergo legant, et taceant.

[ocr errors]

CAPUT XXVI. · Creaturas ex nihilo factas esse. Quia ergo Deus omnia quæ non de se genuit, sed per Verbum suum fecit, non de his rebus quæ jam erant, sed de his quæ omnino non erant, hoc est, de nihilo fecit, ita dicit Apostolus: Qui vocat ea quæ non sunt, tanquam sint1 (Rom. iv, 17). Apertius autem in libro Machabæorum scriptum est: Oro te, fili, respice ad cœlum, et terram, et omnia quæ in eis sunt: vide, et scilo quia non erant, ex quibus nos fecit Dominus Deus (11 Machab. vn, 28). Et illud quod in Psalmo scriptum est, Ipse dixit, et facta sunt (Psal CXLVII,

Sic Miss. Editi vero, tanquam ea quæ sunt.

5): manifestum est, quod non de se ista genucrit, sed in verbo atque imperio fecerit. Quod autem non de se, utique de nihilo. Non enim erat aliud unde faceret, de quo apertissime Apostolus dicit: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. x1, 36).

CAPUT XXVII.—Ex ipso et De ipso non idem significare. Ex ipso autem non hoc significat, quod De ipso. Quod enim de ipso est, potest dici ex ipso : non autem omne quod ex ipso est, recte dicitur de ipso. Ex ipso enim cœlum et terra, quia ipse fecit ea: non autem de ipso, quia non de substantia sua. Sicut aliquis homo si gignat filium, et faciat domum, ex ipso filius, ex ipso domus: sed filius de ipso, domus de terra et ligno. Sed hoc quia homo est, qui non potest aliquid etiam de nihilo facere: Deus autem ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, non opus habebat aliqua materia, quam ipse non fecerat, adjuvari omnipotentiam suam.

CAPUT XXVIII. Peccata non ex Deo, sed ex voluntate esse peccantium. Cum autem audimus, Omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso; omnes utique naturas intelligere debemus quæ naturaliter sunt. Neque enim ex ipso sunt peccata, quæ naturam non servant, sed vitiant, quæ peccata ex voluntate esse peccantium multis modis sancta Scriptura testatur, præcipue illo loco quo dicit Apostolus: Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, el facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? An divitias benignitatis et patientiæ ejus et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam patientia Dei ad pœnitentiam te adducit ? Secundum duritiam autem cordis tui et cor impœnitens, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii, Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (ld. 1, 3-0).

[ocr errors]

CAPUT XXIX. Peccatis nostris Deum non inquinari. Nec tamen, cum in Deo sint universa quæ condidit, inquinant eum qui peccant, de cujus sapientia dicitur: Altingit autem omnia propter suam munditiam3, et nihil inquinatum in eam incurrit (Sap. vi, 24, 25). Oportet enim, ut sicut Deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter ctiam incoinquinabilem credamus.

[ocr errors]

CAPUT XXX.. Bona etiam minima et terrena esse a Deo. Quia vero et minima bona, hoc est, terrena atque mortalia ipse fecit, illo Apostoli loco sine dubitatione intelligitur, ubi loquens de membris carnis nostræ, Quia si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; etiam hoc ibi ait, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit: et, Deus temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans, ut non essent scissuræ in corpore, sed idem ipsum ut pro invicem sollicita sint membra (I Cor. XII, 26, 18, 24, 25). Hoc autem quod sic in modo et specie et ordine membrorum carnis laudat Apostolus, in omnium animalium carne invenis, et maximorum et

1 Editi, per suam munduiam. At Mss. juxta Vulgatam, propter, etc.

minimorum; cum omnis caro in bonis terrenis, ac per ultimi judicii pœnam deberi, de qua Dominus dicit : hoc minimis deputetur. Ile in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Quamvis jam pœnaliter hunc inferum, hoc est, inferiorem caliginosum acrem tanquam carcerem acceperint : qui tamen quoniam et cœlum dicitur, non illud cœlum in quo sunt sidera, sed hoc inferius cujus caligine nubila conglobantur, et ubi aves volitant; nam et cœlum nubilum dicitur, et volatilia cœli appellantur secundum hoc Apostolus Paulus eosdem iniquos angelos, contra quos nobis invidos pie vivendo pugnamus, spiritualia nequitiæ in cœlestibus nominat (Ephes. vi, 12). Quod ne de illis superioribus cœlis intelligatur, aperte alibi dicit: Secundum principem potestatis acris hujus, qui nunc operatur in filiis1 diffidentiæ (Id. 1, 2).

CAPUT XXXI. Punire ac donare peccata peræque ad Deum pertinere. Item quia cuique culpæ qualis et quanta debeatur pœna, divini judicii est, non humani, sic scriptum est: 0 altitudo divitiarum capientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judizia ejus, et investigabiles viæ ejus (Rom. x1, 35)! Item quia bonitate Dei donantur peccata conversis, hoc ipsum quod Christus missus est, satis ostendit; qui non in sua natura qua Deus est, sed in nostra quam de femina assumpsit, pro nobis mortuus est: quam Dei bonitatem circa nos et dilectionem sic prædicat Apostolus: Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: multo magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius (Id. v, 8-10). Quia vero etiam cum peccatoribus pœna debita redditur, non est iniquitas apud Deum, sic dicit: Quid dicemus? Numquid iniquus Deus, qui infert iram (Id. m, 5)? Uno autem loco et bonitatem et severitatem ab illo esse breviter admonuit, dicens: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (1d. x1, 22). CAPUT XXXII. A Deo esse et ipsam nocendi potestatem. Item quia etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, sic scriptum est loquente Sapientia : Per me reges regnant, et tyranni per me tenent terram(Prov. vin, 15). Dicit et Apostolus: Non est enim potestas nisi a Deo (Rom. xiu, 1). Digne autem fieri, in libro Job scriptum est: Qui regnare facit, inquit, hominem hypocritam, propter perversitatem populi (Job xxxiv, 30). Et de populo Israel dicit Deus: Dedi eis regem in ira mea (Osee xm, 11). Injustum enim non est ut improbis accipientibus nocendi potestatem, et bonorum patientia probetur, et malorum iniquitas puniatur. Nam per potestatem diabolo datam, et Job probatus est ut justus appareret (Job 1 et 11), et Petrus tentatus ne de se præsumeret (Matth. xxvi, 31-35, 69-75), el Paulus colaphizatus ne se extolleret (II Cor. x11, 7), et Judas damnatus ut se suspenderet (Matth. xxvn, 5). Cum ergo per potestatem quam diabolo dedit, omnia 'uste ipse Deus fecerit; non tamen pro his juste factis, sed pro iniqua nocendi voluntate, quæ ipsius diaboli fuit, ei reddetur in fine supplicium, cum dicetur impiis qui ejus nequitiæ consentire perseveraverint : Ite in ignem æternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus (Id. xxv, 41).

[blocks in formation]

CAPUT XXXIV.

Peccatum non est malæ naturæ

appetitio, sed melioris desertio. Item quia peccatum vel iniquitas non est appetitio naturarum malarum, sed desertio meliorum; sic in Scripturis invenitur scriptum, Omnis creatura Dei bona est (1 Tim. iv, 4): ac per hoc et omne lignum quod in paradiso Deus plantavit, utique bonum est. Non ergo malam naturam homo appetivit, cum arborem vetitam tetigit : sed id quod melius erat deserendo, factum malum ipse commisit. Melior quippe Creator, quam ulla creatura quam condidit: cujus imperium non erat deserendum, ut tangeretur prohibitum, quamvis bonum; quoniam deserto meliore, bonum creatura appetebatur, quod contra Creatoris imperium tangebatur. Non itaque Deus arborem malam in paradiso plantaverat; sed ipse erat melior, qui eam tangi prohibebat.

CAPUT XXXV. — Arbor Adamo vetita, non quia mala, sed quia homini bonum ut subditus sit Deo. Ad hoc enim et prohibuerat, ut ostenderet animæ rationalis naturam, non in sua potestate, sed Deo subditam esse debere, et ordinem suæ salutis per obedientiam custodire, per inobedientia corrumpere. Hinc et arborem quam tangi vetuit, sic appellavit, dignoscentiæ boni et mali (Gen. n, 9): quia cum eam contra vetitum tetigisset, experiretur pœnam peccati, et eo modo dignosceret quid interesset inter obedientia bonum et inobedientiae malum.

3

CAPUT XXXVI. Nulla creatura Dei mala, sed ea male uti est malum. Nam quis ita desipiat, ut Dei creaturam, maxime in paradiso plantatam, vituperandam putet; quandoquidem nec ipsæ spine ac tribuli, quos peccatori in labore conterendo secundum Dei judi ciariam voluntatem terra peperit, recte vituperentur ? Habent enim et tales herbæ modum, et speciem, et ordinem suum, quæ quisquis sobrie consideraverit, laudanda reperiet: sed ei naturæ ista mala sunt, quam peccati merito sic coerceri oportebat. Non est ergo, ut dixi, peccatum male naturæ appetitio, sed melioris desertio; et ideo factum ipsum malum est, non illa natura qua male utitur peccans. Malum est enim male uti bono. Unde Apostolus damnatos quos

11oco, parnaliter, iu Mss. legitur, pæna.

* Editi, in filios. At MSS, in filiis. Græce est, en uiois. Editi, conterendos. Verius Mss., conterendo.

« PredošláPokračovať »