Obrázky na stránke
PDF
ePub

2

[ocr errors]

hocne in spiritualibus sentiendum est, ut angustum arbitremur aditum fuisse, qua simul exire non possent, ut ex eo quod unus e fratribus prior exisset, – et primogenitus dici et rex fieri cæteris mereretur? Nolo minutatim singula persequi, ne ingenio tuo valenti ex paucis cuncta conspicere, nimis onerosus sim. Erige igitur aciem mentis, nebulas contentionis absterge. Video profecto neque secundum loca neque secundum tempora, molus, progressus exortus, occasus, ullasve conversiones fieri posse, nisi in creatura mutabili: quæ tamen nisi esset ex artifice et conditore Deo, non dixisset Apostolus, Et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula ( Rom. 1, 25). CAPUT VII. In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quæ mecum intuearis peto : unum, quia si creatura aliena esset a Deo, non ejus creator Deus ab Apostolo diceretur: alterum, quia si unius ejusdemque substantiæ Creator et creatura esset, non reprehenderentur quia servierunt creaturæ potius quam Creatori; quoniam cuicumque servissent, ab eadem natura atque substantia non recessissent. Quomodo enim nemo potest servire Filio qui non serviat et Patri, quia utriusque est una substantia: sic nemo potest servire creaturæ nisi serviens Creatori, si esset utriusque una substantia. Unde si jam discernis et sapis, plurimum attenderes esse inter Creatorem et creaturam : atque oportet intelligas prolem Creatoris non esse creaturam: nam si esset, non esset inferior, sed æqualis ejusdemque substantiæ ; ac per hoc quisquis coleret eique serviret, simul etiam Creatori ejus et Patri cultum servitutemque præberet. Cum vero reprehenduntur ab Apostolo, et detestabiles habentur qui coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori, satis ostenditur illius et hujus diversas esse substantias. Sicut enim non potest videri, hoc est, intelligi Filius, nisi in ipso intelligatur et Pater; ipse enim dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) sic non potest coli Filius, nisi in eo colatur et Pater. Et ideo si creatura Filius esset, non coleretur sine Creatore, neque damnarentur qui creaturam potius quam Creatorem coluerunt. Perspicis itaque jam, ut arbitror, non tibi congruere ut dicas primogenitum secretissimæ atque ineffabilis majestatis, et omnium luminum regem Jesum Christum, nisi manichæus esse destiteris, ut creaturam a Creatore discernas; ut Jesus Christus et unigenitus sit secundum id quod Verbum Dei est, Deus apud Deum ( Id. 1, 1) pariter incommutabilis el pariter æternus, non rapinam arbitrans esse æqualis Deo (Philipp. 11, 6); et primogenitus omnis creaturæ, secundum id quod in ipso condita sunt omnia, in cœlis et in terra, visibilia et invisibilia. Agnoscis enim, ut

3

: Ita Carnotensis MS. At editi, hce nunc spiritualius sentiendum est.

* Vetus codex Carnotensis, illasve conversiones. Editi, nec sibi esse inferiorem, sed æqualem ejusdemque substantia. Verior veteris codicis Carnotensis lectio hic pèr uos restituta.

[ocr errors]

opmor, verba Apostoli ad Colossenses (Coloss. 1, 15, 16).

CAPUT VIII. Quapropter cum abs te quæro, unde sit facta universa creatura, quamvis in suo genere bona, Creatore tamen inferior, atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis; non invenies quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. Et ideo potest vergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, et portio quæ potest peccare, non ut nihil sit, sed ut minus vigeat, minusque firma sit. Nam ininus vigere et minus valere, si omnino perducas ad ultimum, remanet nihil. Diligit ergo sponte vanitatem, cum deserta soliditate veritatis opinabilia sequitur, id est, mutabilia. Cum autem inde meritas pœnas luit, subjicitur non sponte vanitati, sicut subjecta est in homine peccante. Hinc enim ait Apostolus, Omnis creatura vanitati subjecta est, non sponte (Rom. vin, 20): quia et in homine omnis est. Inest quippe homini et invisibile quid secundum animum, et visibile secundum corpus: omnis autem creatura partim est visibilis, partim invisibilis: nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis non inest. In spem sane subjectam esse dicit, propter misericordiam liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiæ. Tu vero si fateri nolueris a Patre per Filium in bonitate Spiritus sancti, quæ Trinitas consubstantialis et æterna et incommutabilis semper manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed tanien imparem Creatori atque mutabilem; cogeris utique sacrilegia dicere, ut aliquid Deus de se ipso genuerit quod non sit æquale gignenti, et possit subjici vanitati. Aut si æquale dixeris, erit utrumque mutabile. Quæ major impietas, quam ista crcdere ac dicere et malle perversa opinione Deum in deterius, quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? Si autem timueris dicere mutabilem Deum, quia revera magna est et apertissima impictas; dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, ut cam parem facias Creatori, et unius ejusdemque substantiæ rursus tibi tua epistola respondebit. Unde enim est anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a principio dicis naturam suam dedisse victoriam; eique legem conditionemque proponis, quia si una cum spiritu virtutum fecerit, habebit cum eo vitam perpetuam, illudque possidebit regnum ad quod Dominus noster invitat; si vero ab spiritu vitiorum incipiat trahi, ac post consensum pœnitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiæ fontem. His certe verbis ex epistola tua recognitis, simul etiam recognoscis, mutabilem te animæ constituisse naturam. Aliquando enim consentire spiritui vitiorum, ac rursus pœnitudinem gerere, quid est aliud quam nunc in melius, nunc in deterius commutari? Et hoc te manifestissima veritas compulit dicere. Ipsa enim anima tua, si dissimulare velles, urgeret te attendere mutabilitatem suam, et toties ex quo natus es, per varias voluntates, doctrinas obliviones, consensionesque

:

Sic in veteri codice. At in excusis, ni i dissimulare velles. Minus recte.

mutata, testis sibi fleret, ac nulla extrinsecus documenta quæritaret.

CAPUT IX. Nisi forte hoc te adjuvari putas, ut dicas incommutabilem esse animam, quia subjunxisti dicens : Non enim propria voluntate peccavit, sed alterius ductu; carnis enim commixtione ducitur, non propria voluntate. In qua sententia forte hoc vis intelligi, ut scilicet anima in natura propria 11 incommutabilis, in alterius vero nature commixtione mutabilis : quasi vero quæratur cur ita sit, et non quia ita est. Jain hoc modo etiam Hectoris et Ajacis, imo vero cunctorum hominum atque animantium corpora invulnerabilia dicerentur, si abesset ictus et casus, quibus eis vulnus possit infligi. Sed nimirum propterca solius Achillis corpus, sive poetico figmento, sive aliqua occultiore vi rerum invulnerabile dictum est, quod etiam tela cum ingruerent, non penetrabatur et ex qua parte penetrari potuit, ex hac utique invulnerabile non fuit. Sic anima si esset incommutabilis, ita nullius rei permixtione conumutaretur, sicut corpus quod est invulnerabile, nullius rei contactu aut impetu vulneratur. Itaque nos quia Dei Verbum incontaminabile dicimus, etiara carne mortali et vulnerabili assumpta, ut nos et mortem el quælibet incommoda corporis contemnere doceret, natum de virgine crederc non timemus vos autcm quia impia perversitate contaminabilem Filium Dei creditis, carni eum permittere formidatis ; cujus tamen substantiam animæ naturam esse perhibentes, ita commixtum carni asseveratis, ut etiam in deterius commutatum non dubitetis opinari. Elige igitur quid velis: utrum Deum commutabilem dicere vel credere, ut de commutabilis Patris substantia commutabilem prolem genitam esse pariter credas; quæ quanta sit impietas, profecto sentis: an incommutabilem Deum diccre, sed tamen de substantia sua prolem genuisse mutabilem; quod nihilominus vides quam impie absurdeque dicatur: an vero ita Deum incommutabilem confiteris, ut etiam quod de substantia sua genuit, aqualiter non mutetur, pariterque sit summum ac præstantissimum bonum, ipsumque summe esse ad cumdem modum permansione inviolabili obtineat;. cætera vero inferiora bona, quam creaturam vocamus, non de ipso, nam essent æqualia; sed tamen quia bona, ipse; quia non æqualia, de nihilo fecerit : quod si credis, impius non eris, et oblivisceris Persas, et noster eris.

CAPUT X. At enim ait Apostolus, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates (Ephes. vi, 12), qui ad amorem proprii fastus et honoris voluntate impia declinando, animis piis reditum invideant. Sed hoc interest inter vestram opinionem et nostram fidem, quia vos eosdem principes ex sua propria quadam natura exortos, quam Deus nec genuerit nec

Ita codex Carnotensis. At editi, occultiori ut in rerum natura invulnerabile dictum est.

Am. et Carnolensis Ms., cujus tamen substantia în anime naturam esse, etc.

3 sic editi. At Mss., quæ.

SANCT. AUGUST. VIII.

fecerit, sed habuerit æterna vicinitate contiguam adversus Deum belligerasse arbitramini, eique intulisse ante commixtionem boni et mali. Magnum primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam affligendam perturbandamque, in errore commutandam atque oblivione sui penitus demergendam commiscere cogeretur, ut liberatore, correctore, emendatore, præceptore indigeret. Quod cernis quam stulte fabuloseque dicatur, quanto scelere impietatis obstringat. Nobis autem per christianam fidem persuasum est, non esse contrarium Deo qui summe est, nisi quod omnino non est: quidquid autem aliquo modo est, ab illo qui summe est habere ut quoquo modo sit, atque in suo genere honum esse; sed alia magis esse, alia minus : atque ita omnia bona que a conditore Deo facta sunt, certis ac distributis gradibus ordinata partim locorum intervallis ac sedibus, sicut omnia corporalia; partim meritis naturalibus, sicut anima præponitur corpori; partim meritis præmiorum atque pœnarum, sicut anima vel attollitur ad quietem, vel doloribus subditur. Ac per hoc illi principes, contra quos habere nos colluctationem dicit Apostolus, panam peccatorum suorum priores patiuntur ut noceant. Nullus enim invidus ut alterum lædat, non sibi prior ipsc tormento est. Nocent autem infirmioribus fortiores: nam nullus alterum superat, nisi quo est potentior: sed tamen ipsi infirmiores sunt principes iniqui in præsenti, quam si in statu pristino atque justitia permanerent. Interest autem uude sit quisque alio fortior; utrum corpore, ut equi hominibus; an animæ natura, ut rationale irrationali; an affectione animi, ut virtuosus injusto ; an ordine potestatis, ut imperator milite aut provinciali. Potestas autem a sunima Dei potestate omnino dari creditur ; sæpe etiam deterioribus in meliores, id est, iniquis in eos qui vel jam tenent justitiam, vel ad eam tenendam pervenire nituntur: ad hoc enim datur, ut probati per patientiam manifesti fiant (I Cor. x1, 19), vel sibi ad spem, vel aliis ad imitationem. Scientes, inquit ApostoJus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. v, 5, 4). Ex quo gencre certaminis est, cum homo fidelis adversus principes et potestates prævaricatorum angelorum, et adversus spiritualia nequitiae colluctatur; cum illi accipiunt tentandi potestatem, ille præcepta tolerandi: ex quo fit ut in re inferiore superent, in potentiore superentur superant plerumque corpus infirmius, et mente firmiore superantur. Contra vim quippe eorum patientia pugnatur, contra insidias prudentia; ut ad perniciosam consensionem nec cogendo nos flectant, nec fallendo decipiant. Quoniam vere virtus et sapicntia Dei est, per quam facta sunt omnia; proEditi, intulisse arte. Carnotensis codex, intuli se ante; supple, bellum.

vetus codex Carnotensis emittit, in præsenti. 3 Idem codex Carnotensis, ut justus injusto. Editi Er. et Lov., superatur plerumque corpus infirmius, et tenente firmiore superatur. Castigantur ope codicis Carnotensis.

Editi: Quoniam jure virtus, etc., [auloque post, propterea nihil fiunt quæ facta sunt, cum superiora, etc. Eiucadantur ex codem Carnotensi codice.

(Dix-neuf.)

et

pterea in his quæ facta sunt, cum superiora ad inferiora declinant, ubi est omne peccatum et omne quod dicitur malum, vis imitatur virtutem, et fallacia sapientiam cum vero ea quæ declinaverant recurrunt, redeunt, magnanimitas virtutem, doctrina sapientiam imitatur. Ipsum etiam Deum Patrem peccantes imitantur impia superbia, justi pia liberalitate. Spiritum denique sanctum iniquorum cupiditas, rectorum charitas imitatur: utrique tamen ab imitatione Dei, quo et per quem et in quo naturæ ipsæ factæ sunt, recedere, sed illi vitiosa, illi laudabili. Nec mirum si quando proficientes deficientesque confligunt, imitatio deficientium a proficientium imitatione superatur illi enim elatione præcipitantur, isti humilitate consurgunt.

a

Si autem movet cur mente fortiores infirmiores sint corpore; non est mirum, ut peccatorum remissione liberati, mortalitate corporis exerceantur, cujus immortalitate coronabuntur. Non enim facile supplicium devitatur, nisi ille qui eo solvitur1, meritis vicerit. Unde Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ́ ejus, qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. vi, 10, 11). Animus igitur mortalem propter supplicium peccati carnem gerens, si commutatus in meliùs, non secundum mortalem carnem vixerit; et ipsam in melius commutat, et immortale corpus habere merehitur: sed lioc in fine, quo novissima inimica destructur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem : non fabuloso illo globo vestro; sed ea mutatione de qua dicit, Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Cum enim expressisset dicens, Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur ; tunc contexendo subjunxit, ostendens qualem diceret immutationem, et ait: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quæstionem quippe tractabat de corpore resurgentium, quam sic posuerat: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient (I Cor. xv, 26, 51, 52, 53, 35)? Lege itaque totum ipsum locum pia cura intentus, non pertinaci contentione turbatus, et ingenium tuum Deo adjuvante, nullo explanatore desiderato, nihil aliud quam id quod dico reperies: et tunc ad illud quod tractare institueramus animum revoca, et vide jam, si potes, non hoc me dicere, quod justi contra nihil pagnant, sed contra eas substantias quæ defecerunt non stando in veritate.

CAPUT XI. Deficere autem non jam nihil est, sed ad nihilum tendere. Cum enim ea quæ magis sunt, declinant ad ea quæ minus sunt, non illa in quæ declinant, sed illa quæ declinant deficiunt, minus esse incipiunt quam erant : non quidem ut ea sint ad que declinaverunt, sed pro suo genere minus.

el

In excusis, qui eos solvit; melius in Carnotensi Ms., qui eo solvitur. Postea autem legendum videtur, melius vixerit.

Non enim cum animus ad corpus declinat, corpus efficitur; sed tamen defectivo appetitu quodam modo corporascit: ita et angelica quædam sublimitas, cum magis delectata est suo dominatu in se ipsa, ad id quod minus est inclinavit affectum, et minus esse cœpit quam erat, et pro suo gradu tetendit ad nihílum. Quanto enim quæque res minus est, tanto vicinior nihilo est. Cum autem isti defectus voluntarie fiunt, recte reprehenduntur, et peccata nominantur. Cum autem sequuntur istas voluntarias defectiones incommoda, molestiæ, dolores, adversitates, quæ omnia contra voluntatem patimur: recte utique peccata vel suppliciis puniuntur, vel exercitationibus diluuntur. Que si animo sereno intueri velis, profecto desines accusare naturas, atque ipsas in crimen vocare substantias. Siquid autem de hac re copiosius explicatiusque desideras, lege tres libros nostros qui inscribuntur, De Libero Arbitrio, quos in Campania Nolæ poteris invenire apud Paulinum nobilem Dei famulum. CAPUT XII. Nunc vero meminisse debeo, epistolæ me tuæ, quamvis multo longiore, tamen epistola respondere. Ideo quippe in aliis non tacui, ne ubique cogar eadem dicere. Sed promiseram ex litteris tuis tibi persuadere, quam falsa credideris, et quam vera sit fidei catholicæ assertio. Certe enim omnis inter nos discretio est, quod vos substantiam quamdam malum esse dicitis: nos vero non substantiam, sed inclinationem ab eo quod magis est, ad id quod minus est, malum esse dicimus. Audi igitur idipsum 1. Ponis enim in epistola, et dicis de anima, quod carnis permistione ducatur ad peccatum, non propria voluntate: atque ibi statim, credo cum videres, si ita est, subveniendum esse ab omnipotente Deo prorsus omni anima, nullamque omnino debere damnari, quoniam non voluntate peccaret, quo constituto everteretur sententia quam Manichæus de suppliciis animarum etiam de lucis parte venientium terribiliter persona! ; vigilantissime subjecisti dicens, At si, cum se ipsam cognoverit, consential malo, et non se armet contra inîmicum, voluntate sua peccavit. Bene quidem quod aliquando confiteris fieri posse ut sua voluntate anima peccet: sed cui tandem malo si consentiat, voluntate sua peccat? Ei certe quod substantiam dicis esse.

CAPUT XIII. - At ego jam tria quædam video : tu quoque, ut opinor, mecum vides. Anima enim consentiens malo, et ipsum malum cui consentitur duo sunt, tertia est autem ipsa consensio: non enim et hanc esse animam dicis, sed animæ. Horum igitur trium, ccce anima substantia est; malum etiam illud, cui anima consentiendo voluntarie peccat, ex vestra opinatione substantia est: quæro igitur quid sit ipsa consensio, utrum ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. Si enim substantiam esse dixeris, uon jam duas substantias, sed tres opinaberis. An ́ propterea duas, quod animæ consensio, qua consentit malo, ejusdem substantia: est cujus ipsa anima? Jam ergo quæro, malane an bona sit ista consensio. Si bona est, non utique peccat anima, cum consenti 1 Carnotensis Ms.; Audi igitur et ipsum.

malo. Non solum autem veritas clamat, sed tu quoque scribis, tunc eam voluntate peccare. Mala est igitur ista consensio, ac per hoc etiam animæ substantia; si et animæ substantia est, et utrumque una substantia. Videsne quo coactus es; ut animam et illud malum, non jam unam substantiam bonam, alteram malam, sed duas malas esse perhibcas? Hic fortasse conaberis consensionem culpabilem non animæ tribuere quae consentit malo, sed ipsi malo cui consentit; ut hoc modo possint esse duæ substantiæ, una bona, altera mala: cum anima de parte boni esse dicitur; consensio vero ejus qua consentit malo, et malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, et anima malæ substantiæ utrumque deputatur. Quis absurdius deliraverit? Non enim anima consentit, si non est ejus consensio : ipsa autem consentit; ejus est igitur. Porro si ejus est consensio, et mala est ista consensio; ejus est hoc malum. Nam si et hoc malum illius mali est cui anima consentit, non habebat necesse hoc malum priusquam ei consentiret anima. Quale igitur bonum est anima, cujus adventu vel duplicatur illud malum, vel ut mitius dicamus, augetur?

CAPUT XIV.Deinde si substantia est ista consensio, quam malam esse constat, invenimus esse in animæ potestate ut aliqua substantia mala vel sit vel non sit: quandoquidem ista consensio in animæ potestate est. Nam si non est, non crgo sua voluntate consentit. Tu autem pro hac consensione, voluntate sua peccare dixisti. Habet ergo anima, ut dixi, in potestate, ut quædam mala substantia vel sit vel non sit. Quid est autem aliud substantia quam natura? Erit ergo aliqua natura quæ nec animæ naturalis sit, quoniam si nolit, non erit; nec illi malo cui anima voluntate consentit: non enim potestis dieere naturale malum esse gentis tenebrarum, quod ibi aliena voluntate instituitur, hoc est, animæ voluntate. Cui ergo naturæ deputabitur ista natura, id est, ista consensio, si natura est quæ neque animæ, neque tenebrarum genti naturalis est, nisi ut contra Manichæum disputes, non duas, sed tres esse naturas? Quia et si aliquando fuerunt duæ, nunc tamen jam posteaquam exorta est ista consensio, tres utique facta sunt. Quam sane tertiam, quæ nata est ex anima consentiente, et ex malo cui consentit, quasi utriusque filiam cogeris dicere: sed cum ex duabus naturis nata sit, quarum altera bona est, altera mala, quæro cur non aliquod neutrum natum sit. Sicut enim ex equo et asino quod nascitur, nec equus nec asinus est; ita quod de bona atura et mala natum est, si et ipsa natura est, nec bona nec mala esse debebat. Tu autem consensionem malam esse confiteris : dicis enim tunc animam voluntate sua peceare, dum consentit malo. An forte naturam bonam et naturam malam quasi duos sexus, masculinum et femininum esse arbitraris ; ut quemadmodum ex masculo et femina non aliquid neutrum, sed aut masculus aut femina gignitur, sic ex bono et malo non aliquod tertium, quod nec bonum esset nec malum, sed alterum malum esse contendas natum ?

[ocr errors]

Quod si ita est, ubi, est illa victrix anime natura? Itane separata1 est, ut non alterum bonum potius nasceretur? Deinde non vides te sexus diversos jam di. cere, non naturas? Nam si inter bonum et maluir naturarum esset diversitas, non oriretur ex utroquo nisi aliquod tertium, quod nec bonum posset esse nec malum aut certe sterilis esset ipsa commixtio, nec inde tertia substantia pareretur. Si enim ex illis animalibus quæ supra commemoravi, cum sibi miscentur, nihil aliud quam mulus vel mula gignitur, quod neque hoc, neque illud sit; quanto magis ita fieri oportuit in tam magna et summa diversitate boni et mali? Aut si nulla ex eorum commixtione nova natura existeret, mala non esset, etiamsi bona esse non posset. Restat igitur ut tam incredibilia deliramenta vitare nequcamus, nisi illam consensionem, quam constat malam esse atque culpabilem, fateamur non esse substantiam, sed in aliqua substantia esse dicamus. CAPUT XV. Deinde in qua substantia sit, diligentissime requiramus. Quanquam cui non manifestum sit, ut sicut suasio non fit nisi in suadente, ita consensionem non esse nisi in consentiente natura ? Anima ergo cum consentit malo, ipsa substantia est 3, consensio vero ejus non est substantia. Jam cernis, ut arbitror, in qua substantia sit; id est, in anima esse istam consensionem profecto vides, quam conscnsionem peccatum esse, ac per hoc malum esse non dubitas. Ex quo jam intelligis fieri posse ut in bona substantia, sicuti est anima, sit aliquod malum quod non est substantia, sicuti est ista consensio, ex quo malo appelletur etiam anima mala. Peccatrix enim utique mala est peccat autem, cum consentit malo. Una igitur eademque res, id est, anima, in quantun) substantia est, bona est; in quantum autem habet aliquid mali quod non est substantia, id est, consensionem istam, in tantum mala est. Non enim ex profectu, sed ex defectu habet hanc consensionem. Deficit quippe cum consentit malo, minusque jam esse, ac propterca minus valere incipit, quam valebat dum nulli consentiens in virtute consisteret; tanto utique deterior, quanto ab eo quod summe est ad id quod minus est vergit, ut ipsa etiam minus sit. Quanto autem minus est, tanto ulique fit propinquior nihilo, Quod enim minus quoque fit, co tendit ut non sit omnino : quo quamvis non perveniat ut penitus pereundo nikil sit, manifestum est tamen quemlibet defectum exordium esse pereundi. Aperi ergo jam cordis oculos, et intuere, si potes, bonum aliquod esse quamlibet substantiam ; et ideo malum esse defectum substantiæ, quia bonum est esse substantiam. Nec tamen omnem defectum esse culpabilem, sed solum voluntarium, quo anima rationalis ad ea quæ infra illam sunt condita conditore suo deserto declinat, affectum : hoc est enim quod peccatum vocatur. Cæter autem defectus qui non sunt voluntarii, vel pœnales sunt, ut peccata puniantur moderatrice summa atque

1 Forte, superata. Sic Carnotensis Ms. At editi, cum consentit, mala ipsa substantia est.

ordinatrice justitia; vel mensuris rerum infimarum interveniunt, ut præcedentia succedentibus cedant, atque ita omnis temporalis pulchritudo vicibus suis atque suo genere peragatur. Sicut enim sermo peragitur quasi morientibus atque orientibus syllabis, quæ per morarum certa intervalla tenduntur, et spatiis suis impletis ordinata consequentium successione decedunt, donec ad finem suum tota perducatur oratio ; nec in ipsis decurrentibus sonis, sed in loquentis moderatione positum est, quantum producatur corripiaturve syllaba, vel qua specie litterarum singule suorum locorum momenta custodiant; cum ars ipsa quæ sermonem facit, nec sonis perstropat, nec pervolvatur varieturque temporibus: sic ortu et occasu, decessu atque successu rerum temporalium, certis ac definitis tractibus, donec recurrat ad terminum præstitutum, temporalis pulchritudo contexitur. Que non ideo mala est, quia in spiritualibus creaturis possumus intelligere mirarique meliora: sed habet proprium in suo genere decus, atque insinuat bene viventibus summam Dei sapientiam, in alto secretam, supra omnes temporum metas, fabricatricem ac moderatricem suam.

et

CAPUT XVI. — Age, nunc attende illud quod diccbas malum, cui anima consentiendo voluntarie peccat, utrum substantia sit aliqua, an vero nec ibi possis accusare substantiam. Quæro enim, quid alliciat animæ consensionem, an irruat illa cassatim, propterea consentire dicatur, quia ejus aliqua deleetatione movetur ad fruendum. Quod si ita est, nou est consequens ut propterea malum dicatur, quia non recte diligitur. Si enim ostendero amari aliquid małe, ubi non amati, sed amantis culpa teneatur; profecto fateberis cujusque rei speciem non esse continuo vitiosam, quia vitiose in eam consensio cupientis illabitur. Quod quantum me adjuvet, post apparebit. Sed ut ostendam quod pollicitus sum, quid potius eligam, cum mc rerum copia circumfluat? quid, inquam, potius eligam, quam id quod nos ut creáturam laudamus cœlestem, vos autem ut portionem ipsius Creatoris adoratis? Quid enim inter cuncta visibilia isto sole præclarius? At si quisquam ejus lucem immoderatius concupiscat, infert suis oculis bella jurgiorum, si aliquam potestatem nactus qua possit implere quod appetit, domos eorum oppositas suis fenestris apertis intuetur, quo minus sol penetralia ejus cœlo apertiore perfundat. Numquid ergo solis est vitium, quia ille lucem istam sic dilexit, ut eam luci justitiæ præponere auderet, et volens lumen oculorum carnalium abundantius excipere in habitaculum corporis, januam cordis et aciem mentis contra lumen claudere arquitatis? Vides ergo amari posse rem bonam, amore non bono. Quapropter, cum tu malum dicas cui consentiendo anima peccat; ego bonum dico in genere suo, sed tale bonum cui animam quo est melior consentire non deceat. Cum enim sit ipsa corpore supe* In Carnotensi Ms., nec provolvatur.

Forte, infert vitiis.

3

2

In Ms. Carnotensi, sus fenestris anima quominus, etc. hocus perplexus et mendosus.

rior, Deumque habeat se superiorem, quamvis in ordine suo natura corporis bona sit, peccat tamen anima, et peccando fit mala, si consensionem dilectionis quam superiori Deo debet, inferiori corpori adjungat.

1

CAPUT XVII. Quod si dicis, non eam vocare te consensionem culpabilem, cum res illa diligitur, quæ non agit ut sibi consentiatur; sed tune consentire animam, eum illum cui eonsentit aliquid suadet aut aliquid cogit; et propterea malum esse, quia nt: aliquid mali committatur, suadet ant urget: secunda. quæstio est, et ordine suo jam jamque etiam ipsa traclanda. Sed meminerimus hic primum peccati, de quo satis, ut arbitror, disputatum est: claruitque fieri posse ut res aliqua in suo genere bona male diligatur, et dilectore culpato ipsa non reprehendatur. Quid enim, si tali jam dilectione peccatrix anima atque vitiosa idem peccatum alteri persuadeat, nonne et illa (4) quæ persuadenti consentit, tali vitio depravata, quali vitio depravata illa quam sequitur ? Primum ergo peccatum est, quamvis bonam creaturam Creatori in dilectione præponere: secundum autem, alterum quoque ut id faciat vel suadendo vel cogendo tentare. Nemo enim ad pravitatem vult alium perducere, qui non prior ipse depravatus est. Voluntate autem peccant, qui alios ad peccatum perducere cupiunt, vel stulta benevolentia, vel mali→ tiosa invidentia. Quis enim filios suos nisi perverse amando monet, ut nullum lucrum turpe existiment, sed undecumque acquirant amplam pecuniam ? Utique non odit eos, et tamen perniciose persuadet. Tafium quippe dilectione jam ipse corruptus est, cum aurum et argentum malum non sit; quemadmodum et ille sol, de quo supcrius egimus; sed tamen rei bonæ dilector inordinatus in culpa sit. Invidentia vero, cum alium vult quisque peccare, honorem diligit immoderata superbia, et in eo cupit excellcre, atque cæteris anteire; quem quidem videt' amplius et verius deferri virtutibus, ne in eo superetur, cupit alios ad iniquitatis voraginem ex æquitatis arce deponi. Hoc modo diabolus suadere aut cogere ad peccata conatur. Sed numquid ipse honor in culpá est, quia eum diabolus perverse atque impie diligendo impius factus est? Aut ipsa ejusdem diaboli angelica substantia, quam Deus creavit, ideo mala est, quia substantia est? Sed cum ejus deserens dilcctionem, et ad suam nimis conversus *, ei videri cupit æqualis, superbiæ tumore dejectus est. Non ergo in quantum substantia est, sed quoniam substantia facta est, in quantum se ipsum amplius dilexit quam eum a quo factus est, malus est; et ideo malus, quia minus est quam esset, si id quod summe est dilexisset defectus ergo malus est. Omnis ergo defectus ab eo quod est, tendit ut non sit: sicut

1 Sic vetus codex Carnotensis. At editi, dilectione culpata. Forte, quem quia videt.

Idem codex Carnotensis, Folunt autem qui peccant. Idem codex, el ad sua nimis conversus.

(a) Forte, nonne est illa, juxta Morel, Elem. Critic., pag

300. M.

« PredošláPokračovať »