Obrázky na stránke
PDF
ePub

omnis pro.cctus ab co quod minus est, tendit ut magis sit. Honor quippe summus, qualem pietas religiosorum exhibet, utique Deo debetur. Qui ergo amat honorem, Deum imitatur. Sed humiles animæ in illo se honorari volunt; superbi, præ illo. Ad Deum autem humiles, excelsiores fiunt injustis; contra Deum vero excelsi, humiliores fiunt justis ca scilicet dispensatione præmiorum alque pœnarum, quia illi Deum amaverunt supra se, illi pro Deo amaverunt se.

CAPUT XVIII. - Jam, ut arbitror, facile est tibi intelligere ex ipsius verbis epistolæ tuæ, quibus dixisti, animam, cum consentit malo, voluntate peccare, nullum malum esse naturam malam, vel dilectionem naturæ malæ : sed cum omnes naturæ in suo genere bonæ sint, malum esse peccatum quod fit voluntate animæ, cum diligit pro ipso Creatore creaturam; sive suo nutu, cum sit mala; sive alterius persuasu, cum consentit malo. Et nihilominus sic quoque fit mala, consequentibus suppliciis, ut pro meritis omnia disponantur a Creatore summe bono in creatura bona; sed non summe bona, quia non cam genuit de se ipso, sed fecit ex nihilo. Tu autem constituisti duas naturas, quarum unam vis bonam esse, alteram malam ; vel potius unam boni, alteram mali ; nam mala natura ex bona etiam peccando fit. Fateris tamen eam naturam quam bonam esse dicis, malo consentiendo male facere, hoc est, voluntate peccare. At ego ambas bonas esse assero, sed unam earum male facere suadendo, aliam male facere consentiendo. Sicut autem alterius consensio non est natura, sic nec hujus suasio : sicut et ista si non consentiat, bona permanebit, integritatem natur:e sua custodiens; sic illa si non suadeat, emendatior erit. Si vero etiam peccatum quod non suadet, nec ipsa committat; pariter erunt integræ, atque in suo genere laudabiles. Et si enim bis illa peccat quæ et committit et suadet, illa autem semel si tantummodo ad male faciendum consential; tamen peccatis fiunt male, non natura sunt malæ. Aut si propter suasionem natura ista mala est, sic et illa propter consensionem. Sed si pejus tibi videtur esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista pejor non tamen tanta sit acceptio personarum, et non tam iniqua in judicando gratificatio, ut cum an:be peccent, quamvis una gravius, altera levius, una dicatur natura mali, altera boni: ac non potius aut ambæ bona, sed illa melior que peccat minus; aut ambæ male, sed illa pejor quæ peccat amplius.

nisi

CAPUT XIX. At enim unde est malum factum quod peccatum vocatur, si nulla est mali natura? Dic mihi unde sit illa consensio mala in ea natura, quam bonam esse concedis et prædicas. Quidquid enim patitur, ut consentiat malo, non utique pateretur, pati posset. Quæro itaque unde habeat ipsum pati posse. Melior enim esset, si non haberet. Non ergo natura summi boni, qua posset esse aliquid melius. Deinde si habet in potestate vel consentire vel non consentire, non ergo victa consentit. Quæro igitur unde habeat istam consensionem malam, nulla contraria cogente natura. Si autem cogitur consentire,

ita ut non sit in ejus potestate aliter facere; non ergo, ut dicebas, voluntate peccat, quando non voluntate consentit. Sed ego adhuc quæro, unde in illa sit posse decipi, si decipitur. Antequam enim deciperetur, nisi esset in ea ut hoc pati posset, nunquam utique pateretur. Quanquam nullo modo nisi voluntate consentit si autem cogitur, cedere potius quam consentire dicenda est. Sed quoquolibet nomine istud appelles, quæro abs te acuto et solerti viro, et a tuo Romano ut gloriaris ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse quod patitur, ut consentfat malo. Sicut cnim in ligno, antequam frangatur, inest fragilitas, quæ nisi inesset, frangi omnino non posset; nec ideo non est fragile lignum, si nullus fractor accedat: sic quæro in ista natura, unde sit quædam vel fragilitas vel flexibilitas, antequam ad malam consensionem vel vi frangatur, vel suasione flectatur. Aut si mali vicinitate jam fragilitas erat, sicut solent corpora vicinæ paludis exhalatione corrumpi; jam ergo corruptibilis erat, si potuit eam vicinitatis illius contagio pestilentiosa corrumpere. Quæro igitur unde illa corruptibilitas.

Quæso, attende quid loquar, et cede perspicua veritati: non enim quaro unde corruptio; respondebis cnim, A corruptore; cumdemque corruptorem nescio quem principem gentis tenebrarum esse contendis, ut etiam fabulosis tegminibus involutum evolvere ac tenere vix possit: sed quæro unde corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet; que nisi esset, aut nullus existeret, aut nihil noceret cujuslibet corruptoris accessio. Cum ergo tu inveneris unde in bona natura ista corruptibilitas, antequam a natura contraria corrumpatur; aut si non vis ean dicere corrumpi, unde certe ista mutabilitas, antequam ex hostili adversitate mutaretur : non enim non mutatur natura in deterius, quae fit ex sapiente stulta, et quæ obliviscitur sui; tu enim ista verba apposuisti, dicens, Si cum se ipsam cognoverit, consential malo mutatur ergo in deterius cum obliviscitur, sic ut se ipsam rursus commemoratam cognosca}; nullo autem pacto mutari potuisset, nisi antequam mutaretur esset mutabilis: cum ergo tu inveneris unde ista mutabilitas in substantia summi boni, antequam esset ulla boni et mali facta commixtio; profecto desines a me quærere unde sit malum. Quanquam in natura sumini boni, si eam recte cogites, nullam prorsus mutabilitatem temporis inveniri, nec a se ipsa, nec alterius cujuslibet accessu possit, sicut in ca natura quam Manichæus fingit, et summe bonam esse arbitratur, vel etiam sibi credentibus persuadet. Quære atque responde, si potes, unde ista mutabilitas, quæ non inventa, sed prodita est, cum mora accederct (a)? Mutari enim nec ab hoste posset, si mutari omuino non posset. Cum autem potuit, non șe fuisse incommutabilem demonstravit. Hæc ergo mu

1

Editio Am. et Ms. Carnotensis. si ut se ipsam. Forte legendum, cum oblivi citur sui, ut se ipsam. (a) Forte, quæ non inveca, sed prodita est, cum hotis (i est, corruptor) accederet.

sed

tabilitas cum essc in substantia summi boni, hoc est, In substantia Dei creditur, si contentiosus non cs, vides quanta insipientia blasphematur. Cum vero de ercatura tale aliquid dicitur, quam Deus nec genuit nec protulit de substantia sua, sed fecit ex nihilo; non de summo bono agitur, sed tamen de tali bono, quod nisi a summo, qui Deus est, non posset institui. Deus quippe s..mme bonus atque incommutabiliter, omnia non summe nec incommutabiliter bona, tamen bona fecit, ab Angelis cœlorum usque ad extremas bestias herbasque terrarum, pro sua cujusque dignitate naturæ omnia locis congruis ordinata. Verum in his rationalis creatura, cum creatori, hoc est, factori et institutori suo Deo dilectionis obedientia cohæret, naturam suam in illius æternitate, veritate, charitate custodit: cum vero eum contumaci inobedientia deserit, per suum liberum arbitrium peccatis se involvit, per illius autem justum judicium supplicio misera afficitur; et hoc est totum malum, partim quod injuste facit, partim quod juste patitur. Hoc tu a me non quæras unde sit, cum tibi jam ipse responderis, qui dixisti, quod cum se ipsam cognoverit anima, si malo consenserit, voluntate sua peccat. Ecce unde est malum, a propria scilicet voluntate. Non autem ista natura, sed culpa est; ac per hoc etiam contraria naturæ, cui utique nocet privando eam bono, quo beata esse posset, si peccare noluisset. Hanc tu peccati voluntatem moveri non putas in anina, nisi ex alio malo quod credis esse naturam, quam non fecerit Dens, eamque animam naturain Dei esse contendis: ac per hoc ista mali nescio quæ natura, si hanc in anima peccati (a) suadendo facit, in peccatum victus dejicitur Deus.

CAPUT XX. Ecce quanta impietate, quam nefariis horrendisque blasphemiis te non vis exuere, ponendo in natura quam non fecit Deus, vitam, sensum, sermonem, modum, speciem, ordinem, et alia innumerabilia bona; et ponendo in ipsa Dei natura ante ullam commixtionem mali, ipsam mutabilitatem qua capi poterat, et cui timere cogebatur, videns magnam labem ac vastitatem adversus sua sancta impendere sæcula, nisi aliquid eximium ac præclarum et virtute potens numen opponeret (Ex Manichæi Epistola, quam vocabant Fundamenti). Et utquid hoc totum, nisi ut illa Dei natura atque substantia sic implicatum teneat hostem subjectum, ut peccans perferat et ligatum, nec totum evadat purgata jam victum, et ut damnata servet inclusum? Præclaram vero excusationem bellicæ necessitatis in Deo vestro invenistis, contra illud quod vobis proponitur, ut respondeatis quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset : quam si dixeritis aliquid fuisse nocituram, fatebimini corruptibilem et violabilem Deum; si autem dixeritis quod ei nocere non posset, quæretur a vobis, Cur ergo pugnavit? Cur substantiam suam corrumpendam atque violandam et ad peccata omnia cogendam hostibus tradidit? Contra istam

Ita Carnotensis Ms. Editi vero, exclusionem. (a) Forte, peccati voluntatem.

ergo complexionem nunquam exire potuistis. Magnum aliquid vobis et tutum invenisse vidcmini, ut respondeatis dicentes: Magna est iniquitas appetere aliena, cui Deus iniquitati præbuisset assensum, si eam gentem quæ hoc ausa fuerat, expugnare noluisset. Haberet ista responsio qualemcunque justitiæ colorem, si saltem in ipso bello natura Dei vestri se integram impollutamque servasset, et permixta hostilibus membris nihil iniquitatis vel coacta vel seducta fecisset cum vero tantis facinoribus et flagitiis cam captivam consentire dicatis; cum denique ab illa impietate tam immani, qua etiam lumini sancto, cujns portio est, exstitit inimica, nec totam perhibeatis posse purgari, unde illi merito retribuere creditis horrendi illius globi æterna supplicia; quanto satius erat inimicum hostem in sua iniquitate relinquere inania molientem, quam tradere ei partem Dei, cujus vires hauriret, cujus d corem corruptum suæ iniquitati sociaret, quis non videat? Quis tanta obstinatione cæcetur, ut non sentiat, non attendat, quanto minore iniquitate gens tenebrarum frustra naturam invadere conaretur alienam, quam Deus invadendam et ad iniquitatem cogendam, et ad pœnam ex aliqua etiam parte damnandam traderet suam? Hoccine tandem est iniquitati consentire noluisse, et tam ingentem iniquitatem sine ulla necessitate fecisse? An erat necessitas, quod ipsum Manichæum dicerc non puduit, et vos pudet? Ille quippe ait, vidisse Deum magnam labem ac vastitatem adversus sua sancta impendere sæcula, nisi aliquod eximium et virtute polens numen opponeret. Vos autem acutius videlicet ratiocinamini, quam si 1 Deum dixeritis ea necessitate pugnasse, ne noceret ei gens tenebrarum, violabilem et corruptibilem dicentes Deum, cui nocere aliquid posset, si pugnare noluisset. Abigite ergo et expellite a cordibus vestris et a fide vestra, etiam ipsam pugnam; tolamque illam fabulam, impiarum et immundissimarum blasphemiarum horrore contextam, tandem aliquando anathemate atque damnate. Nam quale est, obsecro te, quod, ut ante dictum est, violabilem illam naturam et corruptibilem Deum dicere non timetis; ut natura Dei vestri, si fortitudinem qua non caperetur non potuit exercere, non potuerit saltem justitiam captiva servare: quod Daniel potuit, qui leones ausus est irridere, qui eorum a quibus captivus ductus fucrat, iniquitati etiam pietate sua nullo compulsus terrore consensit, nec in conditione corporalis servitutis æquitatem ac libertatem animi patientis et sapientis amisit (Dan. vi et XIV). Natura vero Dei captiva ducta est, iniqua facta est; non potest tota purgari, cogitur in fine damnari. Quod malum sibi futurum si sciebat ex æternitate, illi nulla divinitas de se debebatur si autem vel terris vel regionibus sibimet vicinitate contiguis regni lucis et gentis tenebrarum,

8

1 Am. codex et Carnotensis, quasi.

Sic vetus codex Carnotensís. At editi, qui leges omnes ausus est irridere eorum, a quibus ductus fuerat : iniquitati etiam, etc.

3 Editi, sibimet in civitate contiguis regni locis, etc. Frrata bic multa, quæ ope Carnotensis codicis castigare omnia non licuit.

que ab hominibus prudenter intelligentibus ridenda Manichæus narrat, inenarrabilia esse dixisti, et hæc a Christo appellari dexteram et sinistram; novimus sie appellare Christum dexteram et sinistrami, ut non corporalia loca, sed beatitudinem miseriamque sui cujusque meriti velit intelligi. Sed carnalis vestra cogitatio, adeo a locis corporalibus non recedit, ut solem istum visibilem, ac per hoc corporeum, qui contineri nisi corporali loco non potest, et Deum et partem Dei esse dicatis. Verum de his vobiscum agere stultum est: quid enim incorporeum intelligere poteritis, qui Deum incorruptibilem nondum creditis? CAPUT XXI. Sed videlicet bonus amicus benigne a me objurgas, Manichæos quod reliquerim, et me ad Judæorum Libros contulerim. Ipsi sunt qui vestrum errorem fallaciamque suffocant: in eis quippe prophetatus est Christus, qualem Dei veritas reddidit, non qualem Manichæi vanitas finxit. Sed homo urbanissimus exagitas antiquam Scripturam, eo quod scriptum sit in propheta, Et fac filios de fornicatione, quoniam fornicabitur terra a Domino (Osee 1, 2); cum audias in Evangelio, Meretrices et publicani præcedent vos in regnum cœlorum (Matth. xx1, 31). Novi unde veniat indignatio tua: non enim tibi tam fornicaria displicet in fornicatione, quam quod in matrimonium commutata est, et conversa ad pudicitiam conjugalem; ubi Deum creditis vestrum in procreando filios arctioribus carnis vinculis colligari: cui putatis parcere meretrices, quia dant operam ne concipiant, ut ab officio pariendi libera, libidini serviant. Femina quippe conceptus apud vos carcer est et vinculum Dei. Hinc tibi etiam illud displicet, Erunt duo in carne una; cum hoc in Christo atque Ecclesia sancta magnum mysterium commendet-Apostolus (Gen. 11, 24, et Ephes. v, 31, 32). Hinc displicet, Crescite, et multiplicamini (Gen. 1, 28); ne Dei vestri multiplicentur ergastula. Me autem fateor in Ecclesia catholica didicisse, sicut animam, ita et corpus, quorum alterum præditum, alterum subditum est; ita bonum animæ ac bona corporis, non esse nisi a summo bono, a quo sunt omnia bona, sive magna, sive parva; sive cœlestia, sive terrestria; sive spiritualia, sive corporalia; sive temporalia, sive sempiterna: nec ideo ista reprehendenda, quia illa præferenda.

-

1

CAPUT XXII. Illud vero quod inter culpanda ponis, Macta, et manduca (Act. x, 13); etiam in Actibus Apostolorum spiritualiter positum est. Verunitamen et corporaliter, non est cibus in vituperatione, sed luxus præcipue vobis, etiam carnaliter accepta hæc sententia placere debuit, ut mactaretis carnes, ac sic carceribus fractis de misera custodia deus vester aufugeret, et si quæ ejus ibi reliquiæ remansissent, manducando cas in officina aqualiculi purgaretis. Insultas, quod mihi doluerit sterilitas Sara. Non plane hoc ego dolui, quia et ipsa prophetica fuit. Vcstris autem sacrilegiis fabulosis congruit, non steriliLatem Sara, sed fecunditatem dolere; quia omnis ↑ In Carnotensi Ms., cum hoc in Christo atque Ecclesia sacramentum, magnum mysterium commendet Aposto

lus.

feminæ fecunditas, dura est Dei calamitas : unde non mirum est, quia in vobis maxime impletur quod de talibus prædictum est, Prohibentes nuptias (1 Tim. IV, 3). Neque enim tam concubitum, quam nuptias detestamini : quoniam in eis concubitus causa propagandi, non vitium, sed officium est: a quo immunis est continentia virorum feminarumque sanctarum ; non quia sicut malum illud devitaverunt, sed quia melius elegerunt. Quanquam patrum et matrum, quales Abraham et Sara exstiterunt, ipsum officium conjugale non ex humana societate, sed ex divina dispensatione pensandum est. Nam quia Christum in carne venire oportebat, ci carni propagandæ famulatum est conjugium Saræ, cui virginitas Maria 1.

CAPUT XXIII. — Unde et illud quod imperitia laudabili deridendo commemorasti, Pone manum sub femore meo, Abraham servo suo dixit, postulans jurisjurandi fidem. Pone, inquit, manum sub femore meo, el jura per Deum cœli (Gen. xxiv, 2, 3). Servus quidem ille obediendo jurabat: sed Abraham jubendo prophetabat, Deum scilicet cœli in eam carnem esse venturum, quæ fuisset ex illo femore propagata. Vos hoc aspernamini, detestamini, abominamini, casti et mundi homines qui Filio Dei, quem nullus contaclus carnis mutare potuisset, unum virginis uterum formidatis; et Dei vivi * naturam mutatam atque pollutam omnium feminarum, non hominum tantum, sed bestiarum quoque uteris implicatis: ac per hoc qui unum Patriarchæ femur horretis, quæ tandem femora, non dico Prophetarum, sed quarumlibet prostitutarum invenitis, ubi non per deum vestrum illic tam turpiter compeditum jurare debeatis ? nisi forte non quidem caste tangere humani corporis membrum, sed pudet jurare per Deum tam turpiter vinctum. Tanta illic deformitate captivo nomine pancarpi (a), qui in ludicris muneribus edi solet, propter omnium generum quæ inerant bestias, exagitatis arcam Noe (Id. VII), quæ per omne genus animalium futuram ex omnibus gentibus figurabat Ecclesiam. Ubi te vel non advertentem vel ignorantem gratulor congruum posuisse vocabulum : яáyxaρño; enim omnis est fructus, quod in Ecclesia spiritualiter verum est : et non attendis, Noe cum suis inter illas feras, quo illæsus ingressus est, unde illæsus egressus est, quam felicior fuerit deo vestro, qui ferina rabie gentis tenebrarum dilaniatus et devoratus est. Itaque ille non pancarpus, sed plane compartus factus est, qui omni feritate discerptus est. Luciam Jacob cum angelo irrides (Id. xxxп, 24, 25), ubi futura cum carne Christi lucta populi Israel prophetice figurata est. Sed quomodolibet intelligas, quanto melius deus vester cum homine luctaretur, quam victus atque captivus a dæmonum

Editi, cui virginitas Mariæ præfertur. Superfluo additum, præfertur, quod a Carnotensi Ms. abest, quia subauditur ejus loco, famulata est.

Forte, vestri.

3 Er. et Lov., ubi non Deum vestrum illic tam turpiter compeditum vitare debeatis. Castigantur ex Carnotensi Ms. In vetere codice Carnotensi, comparcus.

(a) Morel, Elem. critic., pp. 330, 551, sic restituendum censet hunc locum: Sed pudet jurare per deum tam turpiter vinctum, tanta illic deformitate captivum. Nomine pārcarvi.

M.

gente diriperetur. Falso Abraham, quod pudicitiam conjugis vendiderit criminaris: ubi non est mentitus sororem, sed cautela humana tacuit uxorem (Gen. xii et xx), Deo suo committens ejus pudicitiam conservandam; qui nisi faceret quod facere posset, non in Deum fidere, sed Deum tentare judicaretur. Nec tamen respicis deum vestrum, qui non uxorem, sed membra sua hostibus polluenda, corrumpenda, turpanda, non vendididit, sed gratis dedit. Ad quem, si posset, certe optaretis, ut tam illibata rediret ab inimicis suis dei vestri præclara natura, quam illibata viro reddita est Sara.

CAPUT XXIV. Laudas mores et studia quondam mea, et quæris quis me repente mutaverit. Deinde circumloquendo commemoras antiquum hostem omnium fidelium atque sanctorum, et ipsius Domini Jesu Christi, quem vis utique diabolum intelligi. Quid ego tibi de mea mutatione respondeam, quam nisi eo modo in melius fieri crederem, non utique me, vestro errore detestato atque damnato, ad catholicam Ecclesiam fidemque conferrem? Quod utrum recte fecerim, id est, a malo in bonum mutatus sim, tu mihi ipse solvis quæstionem in eodem verbo quod posuisti mutationis mex. Anima enim mea, si (quemadmodum dicitis) Dei natura esset; sive in melius, sicut confido; sive in deterius, sicut arguis, mutari omnino non posset: nec a se ipsa, nec a cujusquam vel akerius impulsu. Unde cum errorem istum reliqui, et elegi eam fidem, ubi Dei natura prorsus incommutabilis pie creditur, ut sapienter intelligatur ; non displicet mutatio mea, nisi quibus displicet in commutabilis Deus. Est autem diabolus sanctorum adversarius,on quod adversus eos ex alterius naturæ contrario principio consurgat inimicus, sed quia eis invidet honorem cœlestem, unde est ipse dejectus. Mutatus enim ipse, alios mutare molitur. Nani sicut a vobis Persicæ illius fabulæ prolixitate describitur, si non mutatus alios mutat, profecto major et victor est si autem, sicut affirmatis, sanctae lucis; non inimicus Dei est, sed amicus, et illis melior quos decipit, qui eos lumini sancto inimicos, cui est ipse amicus, efficit1? Ideo quippe dicit Manichæus, æterno supplicio animas in illo horribili globo damnandas, quod errare se a priori lucida sua natura passæ sunt, et inimicæ luminis tunc exstiterunt; cum ipsam mentem gentis tenebrarum, tenendæ apud se lucis amore flagrantem animalium corpora creare contendat. Ab his ergo vanissimis sacrilegisque figmentis te cura ut eripias, mutandus in melius illius adjutorio, qui nec in melius nec in deterius commutatur.

CAPUT XXV. - Evasimus, inquis, quia spiritualem secuti sumus Salvatorem. Nam illius tantum erupit audacia, ut si noster Dominus carnalis foret, omnis nostra fuisset spes amputata. Si hoc propterea dicis, quia Christum carnem habuisse non creditis; in Manichæo spem ponere non debetis, quem de masculo et femina procreatum, sicut cæteros homines carnem habuisse conceditis. Cur ergo in illo tantam spem ponitis? Nam in hac ipsa epistola tua, cum me terreres, ipse 1 Apud Er. Lugd. Ven. Lov., effecit.

M.

[ocr errors]

dixisti : Quis igitur tibi patronus erit ante justum tribunal Judicis, cum et de sermone et de opere cœperis te teste convinci? Persa quem incusasti, non aderit. Hoc excepto, quis le flentem consolabitur? quis Punicum salvabit ? Consolatorem igitur et salvatorem, Mani chæo excepto, nullum esse posse dixisti. Quomodo ergo, cum de Christ? passionibus ageres, evasisse vos dixisti, quod spiritualem secuti estis Salvatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum inimicus occidere? Ergo Manichæum vestrum si occidit inimicus, in quo carnem invenit, ut jam vester esse salvator posset; et quomodo dicis, Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum salvabit? Vides quid sit in hæresi et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum (1 Tim. iv, 1, 2). Veracem Manichæum de Christo vis esse fallaci; ut si Christus in ostendenda carne, morte, resurrectione, locis denique vulnerum atque clavorum, quæ dubitantibus discipulis demonstravit (Joan. xx, 20), totum fallaciter ac mendaciter gessit, tunc Manichæus de Christo verum dixerit si autem Christus veram carnem, et ideo veram mortem, veram resurrectionem, veras cicatrices ostendit, tunc Manichæus de Christo mentitus sit. Ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te, quod tu elegisti veracem credere Manichæum, Christum credendo fallacem; ego autem Manichæum potius, sicut de aliis rebus, ita de Christo, quam Christum de aliqua re (quanto magis de illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est de sua passione et resurrectione?)- mentitum. Nam qui dicit, Quando Christus post illam, quæ mors ejus putata est, apparuit discipulis hæsitantibus, et spiritum se videre pu tantibus; quando dixit : Tangite manus meas et pedes; et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicul me videtis habere (Luc. xxiv, 39); quando uni eorum minime credenti, Mitte, inquit, digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. xx, 27): totum hoc non veraciter ostendebat, sed mendaciter: qui hec, inquam, dicit, non prædicator, sed accusator est Christi. Sed, inquis, Christum prædicat Manichæus, ejusque se dicit apostolum. Ilinc potius detestandus atque fugiendus est. Nam haec accusando diceret, se saltem jactaret amatorem veritatis ar guendo alterius falsitatem: nunc vero nesciens incautusque se prodit, satisque demonstrat diligenter in tuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac prædicando mentientem. Fuge itaque, amice, lantam pestem, ne te, quod fieri non potest, fallendo velit fidelem facere Manichæus : qualem vult videri a Christo esse factum illum discipulum cui dixit, Mille digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Sicut enim sapit dulcissima veritas, quid aliud disci pulo Christus dixit, nisi, Tange quod gesto, tange quod gessi, tange veram carnern, tange verorum ve. stigia vulnerum, tange vera loca clavorum, et credendo veris noli esse incredulus, sed fidelis? Sigut

[blocks in formation]

autem desipit Manichæi sacrilega vanitas, quid aliud dixit discipulo Christus, nisi, Tange quod simulo, tange quod fallo; nisi, Tange falsam carnem, tange falsorum fallacia vulnerum loca, et noli esse incredulus meis mendacibus membris, ut credendo falsis possis esse fidelis. Tales fideles habet Manichæus, omnis doctrinæ dæmoniorum mendaciloquorum.

CAPUT XXVI. - Fuge ista, obsecro, non te decipiat species paucitatis, quoniam ipse Dominus dixit angustam viam esse paucorum (Matth. vii, 14), Inter paucos vis esse, sed pessimos. Nam verum est quod pauci sunt omni modo innocentes, sed in ipsis nocentibus pauciores sunt homicidæ quam fures, pauciores sunt incestatores quam adulteri denique etiam ipsæ antiquorum vel fabulæ vel historiæ pauciores habent Medeas et Phædras, quam facinorum aliorum flagitiorumque mulieres; pauciores Ochos et Busirides, quam impietatum aliarum et scelerum viros. Vide ergo, ne forte apud vos nimius horror impietatis faciat meritum paucitatis. Talia quippe ibi leguntur, dicuntur, creduntur, ut in illum errorcm magis aliquos quam paucos irruere, vel illic remanere, mirandum sit. Sanctorum autem paucitas, quorum angusta via est, in comparatione ponitur multitudinis peccatorum: quæ quidem paucitas in multo majore numero palearum latet; sed in ipsa area catholicæ Ecclesiæ est nunc congreganda et trifuranda, in fine autem ventilanda atque purganda (Id. ш, 12): ad quam te oportet conferas, si fideliter fidelis esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scriptum est, ventos pascas (Osee xn, 1), id est, immundis spiritibus esca fias. Si enim Paulus apostolus, quem commemoras, non sapientum Veteris Testamenti scripturas totamque illam propheticam dispensationem dictorum atque factorum, sed carnalem Judaicæ propaginis excellentiam, et pro Sy: agogis paternæ gentis errantibus et Christum non agnoscentibus, zelum persequendi Christianos, quo tanquam laudabili accendebatur, et justiam quæ ex Lege est, qua Judæi, non ibi intellecta Dei gratia, superbe gloriantur, damna et stercora deputavit, ut Christum lucrifaceret (Philipp. m, 8, 9): quanto magis tu scripturas illas nefandarum blasphemiarum plenissimas, ubi natura veritatis, natura summi boni, natura Dei

toties mutabilis, toties victa, toties corrupta, et ex parte inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa veritate in fine damnanda describitur, non sicut stercora, sed sicut venena debes abjicere, et ad Ecclesiam catholicam, quæ sicut tanto ante prophetata, ita suo tempore revelata est, finita contentione trar.sire?

Quod ideo tibi loquor, quia mens tua nec natura mali est, quæ omnino nulla est; nec ratura Dei, alioquin incommutabili frustra loquerer: sed quoniam mutata est deserendo Deum, et ipsa mutatio ejus malum est; mutetur conversa ad incommutabile bonum, in adjutorio ipsius incommutabilis boni; et ta lis ejus mutatio erit a malo liberatio. Hanc admonitionem si spernis, duas adhuc credens esse naturas, unam mutabilem boni, quæ malo permixta potuit injustitiæ consentire, alteram incommutabilem mali, quæ nec bono mixta potuit consentire justitiæ, proximam illam pudendam fabulam garris exsecrabiles turpesque blasphemias in fornicatione prurientium aurium seminantem, ut sis in eorum grege, de quibus prædictum est, quod erit tempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum suum avertentes, ad fubulas autem convertentur (Il Tim. iv, 3, 4). Si autem hanc admonitionem prudenter accipis, conversus ad incommutabilem Deum, mutatione laudabili fies in eis de quibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8). Quod nec Dei naturæ dici posset, quia nunquam fuit mala et digna isto nomine tenebrarum; nec naturæ mali, quæ si esset, nunquam posset mutari, nec lux fieri: sed recte ac veraciter hoc dictum est ei naturæ, quæ incommutabilis non est, sed deserto incommutabili Junine, a quo facta est, obtenebratur in se; ad illud autem conversa fit lux, non in se, sed in Domino. Non enim a se ipsa, quoniam non est lumen verum, sed illuminata lucet, ab illo de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Hoc crede, hoc intellige, hoc tene, si vis esse bonus participatione incommutabilis boni, quod non potes esse per te : quod nec amittere, si incommutabiliter hoc esses; nec recipere posses, si incommutabiliter hoc non esses.

INDEX

OPUSCULORUM ALIORUM AUGUSTINI,

QUIBUS VEL EX PROFESSO VEL OBITER AGIT CONTRA MANICHEOS.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Præterea vide in bujus vi tori Appendice librum de Fide contra Manichæos, et Commonitorium de recipiendis Manichæus

qui convertuntur.

« PredošláPokračovať »