Obrázky na stránke
PDF
ePub

633

tem quomodo Scripturæ sanctæ, quibus iste insidia-
tur, loqui soleant, perscruteinur, aut hoc est facere
quod creare, a quo tamen distinguitur gignere; el
variandi verbi causa, non ad aliquam rerum differen-
tiam dici potuit, faciens bona et creans mala; cum
dici etiam posset, creans bona et faciens mala; aut
si ullam voluisset propheticus Spiritus hic esse distan-
tiam, multo accommodatius sic acciperentur hæc
verba, ut intelligeremus id fieri, quod si non fieret,
omnino non essel; creari autem, ex eo quod erat
condi aiiquid vel constitui, sicut diximus creari ma-
gistratus atque urbes : nam et illi ex iis qui jam ho-
mines erant constituuntur in honoribus, cum magi-
stratus creantur; et ligna et lapides quibus construun-
tur urbes, utique jam erant, sed nondum in illain
rerum faciem, quam videmus in urbibus, quodam
ordine et compositione venerant; quod cum fit,
creari urbes dicuntur. Quod enim Græci appellant
Tis, hoc nostri aliquando creare, aliquando con-
stituere, aliquando condere interpretantur, quod
sæpissime idem significat in illis Litteris quod est fa-
cere. Nam et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, et
Deus creavit hominem inexterminabilem (Sap. 11, 23),
legimus: et si aliquando cum aliqua differentia dici-
tur, hoc rectius potest interesse quod dixi, ut facere
sit quod omnino non erat; creare autem, ex eo quod
jam erat ordinando aliquid constituere. Ideoque hoc
Joco dictus est Deus creans mala, quoniam peccanti-
bus ea convertit in malum dispositione severitatis
sue, quæ bonitatis cjus largitate bona facta sunt.
Unde dicit apostolus Paulus: Christi bonus odor su-
mus in omni loco, el in iis qui salvi fiunt, et in iis qui
pereunt: quibusdam quidem odor vitæ in vitam, qui-
busdum vero odor mortis in mortem. Sed cum continuo,
sequatur, et dicat, Et ad hæc quis idoneus (II Cor. и,
15, 16)? nonne importuni quodam modo sumus in-
gerere ista carnalibus non studiosis, sed contentiosis,
nullo modo idoncis ea capcre, quæ utinam saltem
desinerent carpere?

49. Quantus quippe conflictus adversus Arianos fuerat excitatus, ne unigenitum Filium dicerent esse creaturam, idem putantes creatum esse quod genitum, iste fortassis ignorat. Sed ut ejus regula fallax atque distorta, ex eodem prophetico et evangelico testimonio, quod ipse posuit, percussa frangatur; sic Deus loquitur per prophetam : Ego creans lucem el faciens tenebras, faciens pacem et creans mala (1șui. XLV, 7). Quod ipse nec totum, nec sicut illic legitur, posuit. Atque illud quidem facile dissimulandum est, quod pro pace posuit bona; quoniam pax bona est. Sed illud prætereundum non est, quia hujus scntentir partem superiorem dolo potuit præterire, ne diceret, creans lucem: quia cum sit lux etiam confitente ipso utique bona, ab eo creatam noluit confiteri, quem non vult creare nisi mala. Magis ergo indifferenter id positum debemus accipere, creare et facere distinctionis tamen, quam sibi iste fecit,

↑ Lov., sumus Dep in omm loco. Abest, Eco, ab editis aliis et ss.

regula fracta est; quoniam Deus Prophetarum, quem
de verbo quod non intelligit culpat, íbi legitur crea-
tor bonorum, quod negat. Bemque ex Evangelio.
Nempe nobis tauquam plurimum suis partibus fave-
ret, opposuit quod Dominus ait, Arbor bona bones.
fructus facit, el arbor mala malos fructus facit (Matth.
VII, 17). Cur ergo non secundum istum, Creat, dixit;
non, facit; si vera est ejus differentia, qua facien'em
a creante distinguit diceus, quod fit, alienum esse a
faciente, quoniam de foris accedit 1; quod autem na-
scitur, proprium cjus esse qui general? Hinc enim
existimat Deum generatorem malorum, quia dictum
est, creans mala ; putans quod et Ariani putaverunt,
in Scripturis illis Lihil interesse, utrum generari di-
catur aliquid, an creari: sed certe in eo quod Domi-
nus arborem bonam fructus bonos, malam malos
non dixit creare, sed facere, videat iste suam regu-
lam fractam, et comprimat linguam. Quid enim stul-
tius, quam dicerc, Denm Prophetarum esse arborem
malam, et id velle intelligi in eo quod Dominus ait,
Arbor mala fructus malos facit : et rursus dicerc, Non
facit mala, sed creat; quia si faceret, aliena ab illo es-
sent, eique forinsecus accederent; cum vero creat, ipse
illa de seipso tanquam radicitus generat? Non ergo de
isto Deo Dominus ait, Arbor mala malos fructus facil:
quoniam creat mala iste, non facit. Ecce qui audet
accusare Prophetas, qui ex Evangelio a se productis
testibus refragatur.

CAPUT XXIV.— 50. Item verba quædam ex libro
Deuteronomio, velut impura exhorrescens, impurus
exagitat : quasi Deus verecundari debuerit, pudenda
impiis irrogare vel prænuntiare tormenta, nec eo
comminari modo, ut diceret, Quæ mollis in vobis et
tenera nimis fuerit, cujus experimentum non accepit pes
ejus ambulare super terram præ teneritudine et mollitie,
et zelabit oculo suo virum suum, et filium suum, et fi-
bam suam, et secundas suas, et quod exierit per femora
ejus comedet (Deut. xxvm, 56, 57). Imo vero quanto
est horribilius, tanto est terribilius. Neque enim a
Propheta monendo dictum est, sed minando: non
ut hæc homines facerent; sed ne illa facerent quæ
scnsus perversus exercet, et ad haec pervenirent
quæ sensus humanus exho ret. Quis autem digne
eloqui possit, quam sit mentis exsecrabilior fœditas,
pœnas exhorrere meritorum, et merita non cavere
pœnarum? Dicat plane Spiritus sanctus intaminatus
et intaminabilis, quod audire anima recusɔt immune
da, et esse non recusat immunda. Immunditiam quippe
aversatur carnis offensis sensibus carnis, et immun-
ditiam diligit suam exstinctis sensibus cord's. Dicat
have Spiritus Dei, et per horrorem talia mala pa-
tiendi, incutiat timorem malefaciendi.

51. Idem namque Spiritus etiam per Apostolum loquens, sensus impios non est verecundatus offendere, dum pios vellet instruere: ubi commemorata impic-fate quorumdam, qua coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, subjunxit, atque ait, Propter In Mss., de for's accidit: et infra, forinsecus acciderent,

hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiæ. Nam feminæ corum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam : similiter autem et masculi, relinquentes naturalem usum feminæ, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes, et mercedem mutuam quam oportuit erroris sui, in semetipsis recipientes. Si quisquam inimicus Apostoli vellet ex his verbis talia dicere, qualia dicit ex Librorum veterum quibusdam locis iste blasphemus, nonne haberet amplam materiam in qua loquaciter insaniret; et quanto sibi viderentur disertiora dicta, tanto detestabiliora maledicta jactaret; maxime quia dictum est, Mercedem mutuam quam oportuit erroris sui, in semetipsis recipientes? Oportuisse quipre non est veritus dicere Apostolus, ut qui creaturæ potius quam Creatori servierunt, erroris sui mercedem, non inviti hæc turpia patiendo, sed libenter faciendo, reciperent judicio scilicet, non alicujus hominis immundissimi, quem talia delectarent, sed justissimi Dei, qui tradidit eos in passiones ignominiæ ; ut crimina criminibus vindicentur, et supplicia peccantium non sint tormenta, sed incrementa vitiorum. Sapiens autem cum hæc audit, ipsam magis in hac vita iram Dei timet, qua homo non patitur quod acriter dolet, sed facit quod turpiter libet; et ejus cui talia judicia displicent, verba insana contemnit, quia in ipso pœnam Pharaonis, hoc est, indurati cordis agnoscit. Si enim quosdam qui non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut faciant quæ non conveniunt (Rom. 1, 25-28); quid mirum, si et istum qui divina blasphemat eloquia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut dicat que non conveniunt? Sic enim oportet hæreses esse, ut probati, inquit Apostolus, manifesti fiant in vobis (I Cor. x1, 19). Sic vasa iræ locis congruis et temporibus ordinantur, ut etiam de ipsis notas faciat Deus divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ de massa ejusdem damnationis fiunt in honorem, gratia illius, non meritis suis (Rom. ix, 22, 23). Ille quippe donat prodesse nobis, non solum quod docet veritas, verum etiam quod obstrepit vanilas; ut cum respondetur inquictissimæ vanitati, auscultetur sincerissimæ veritati,

52. De turpi maledicto arguit vanitas3: sed turpe non esse, quibusdam rebus turpibus nominatis cavendam ostendere turpitudinem, miscricors indicat veriLas, et vecors vincitur vanitas. Nam de turpi malediclo potest a verbosis impiis reprehendi et apostolus Paulus, ubi ait, Utinam et abscindantur qui vos conturbant (Gulal. v, 12)! quod etsi bene intelligentibus benedictio magis apparet, ut fiant spadones propter regnum cœlorum; potest tamen garrula cæcitas etiam in Apostolo hoc reprehendere, contendens quod non debuerit rem honestam turpi verbo enuntiare. Possunt et ipsum Dominum, qui ejusdem continentiæ donum commendans ait, Sunt qui seipsos castraverunt propter regnum cœlorum (Matth. xix, 12). Legunt quippe isti litteriones sic enim potius quam litterati appellandi

:

sic Mss. Editi vero, videretur disertiora dicere.

• Editi, quia ex ipso.

'Nonnulli Mss., Deum arguit vanitas.

sunt qui legendo litteratos, nihil sapere didicerunt : legunt ergo apud Ciceronem tale aliquid, unde sibi videantur docte Christi verba culpare, perditi potius quam periti. Ille namque cum docerct, in translatione verborum obscœnitatem esse vitandam, Nolo, inquit, dici, morte Africani castratam csse rempublicam (Cic., de Oratore, lib. 3). Sed si hoc verbum ipse quod vitari volebat, ut vitandum ostenderet, non vitavit, et quod dici noluit, ccactus est dicere ; quanto magis res quæ verbo eodem recte significatur, ut ab audiente possit intelligi, suo verbo enuntiatur? Atque ut ad illud redeamus, quod iste in Deuteronomio reprehendit : si Cicero vir eloquentissimus et verborum vigilantissimus appensor et mensor, quod dici noluit, dixit, ne diceretur; quanto melius Deus magis morum quam verborum pulchritudinem quærens atque munditiam, turpe aliquid non turpiter, sed minaciter dixit, ut hoc horreretur, ne illud committeretur 1, propter quod ad illa quæ audire horroris est, veniretur? Et tamen cum legitur, aures infidelitas claudit, avertit faciem, exasperat vultum, linguam vibrat, blasphemias jaculatur. Videte si non sunt isti ex isto genere hominum, qui loquente Christo de Sacramento corporis et sanguinis sui dixerunt : Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Nisi quod excusabiliores sunt, qui verba divina quæ non intelligebant, non in naledictione, sed in bencdictione horribilia non ferebant. Mirum enim non est, si maledictum quando auditur, horretur; nec exigendum est ut verbis non horrendis dicatur, quod ad hoc dicitur, ut ab exhorrente timeatur : Dominus autem talia dicebat, quæ amari præciperet, non timeri; et tamen quæ infidelitas sufferat, Caro mea vere cibus est, el sanguis meus vere potus est; et, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. vi, 61, 56, 54)? Si ergo Dei Sapientia, verbis sacramento congruis pascens animam credentem, non curavit insipientiam' nauseantem ; quanto magis eadem ipsa Sapientia, ubi locus et tempus timoris fuerat, non amoris, salubrem volens importare terrorem, non curavit insipientis errorem, quamvis ejus prævideret horrorem? Quis autem istorum spiritualem novit horrere animæ fœditatem, cum velut sua quadam fame atque egestate compellitur comedere, quæ de suis carnalibus cogitationibus, tanquam de femoribus exeunt? Nam illius maledicti, quod iste velut turpe reprehendit, rarus effectus est; vix enim aliquando tam magnum est flagellum famis, ut ad nefanda illa compellat: ista vero fame, qua miserorum animæ inopes veritatis ea pro veritate comedunt, quæ carnalibus sensibus pariunt, usquequaque plena sunt omnia, tanto infelicius, quanto nocet amplius, et horretur minus.

[ocr errors]

53. Sed puto me uni libro illius quem misistis, nostro non uno, ne nimium prolixus sit, respondere debere: proinde hic faciamus hujus finem, ut ex his que discutienda restant, alius inchoetur. Nescio quo enim modo ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor viatoris hospitio.

1 Am. et Mss., ne aliud commilleretur.

• Fr. Lugd. el Ven., par effectus est. M.

637

LIBER SECUNDUS.

In quo Novi Testamenti loca, quæ Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur.

CAPUT PRIMUM. - 1. Jam nunc ca discutienda sunt, quæ iste de Novi Testamenti libris suffragari sibi arbitratur adversus propheticas Litteras, tanquam eas Apostoli Christi sua sententia condemnaverint. Quod ergo profanas et aniles fabulas et genealogias infinitas appellasse Apostolum existimat divina eloquia Legis et Prophetarum, quia dixit, Profanas et Ne aniles fabulas devita (1 Tim. iv, 7); et alio loco, intendas fabulis Judaicis et genealogiis infinitis, quæ quæstiones præstant magis, quam ædificationem (Id. 1, 4): quis ita nisi hæreticus multum cæcus erraret? Cur enim hoc Apostolus ipse non fecit, si has esse aniles fabulas judicavit? Cur dicit ad Galatas, Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, el unum de libera : quæ sunt in allegoria; hæc enim sunt duo Testamenta (Galat. iv, 21-24): et ad Corinthios, Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes oumdem potum spiritualem biberunt : bibebant enim de spirituali sequente petra1; petra autem erat Christus (1 Cor. x, 1-4)?

2. Nescit autem habere præter Scripturas legitimas et propheticas Judæos quasdam traditiones suas, quas non scriptas habent, sed memoriter tenent, et alter in alterum loquendo transfundit, quas deuterosin vocant: ubi etiam dicere audent et credere, Deum primo homini duas creasse mulieres; ex quibus texunt genealogias, vere, sicut ait Apostolus, infinitas, parientes infructuosissimas quæstiones. Sed si buic talia nunquam evenit audire, numquid et contra Evangelium sic obsurdescere debuit, ut non adverteret verba Domini Christi, quibus arguit Jud:cos, quod de parentibus non honorandis impietatem docerent filios suos? Ibi quippe et Dei præceptum quod in Lege conscriptum est, allestando commemoravit. Nec ob aliud eos arguit, nisi quod rejicerent mandatum Dei, ut statuerent traditiones suas. Cum enim interrogassent Pharisæi et Scribæ, Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem, ille respondens dixit eis: Bene prophetavit Isaias de robis hypocritis, sicut scriptum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In vanum autem me colunt docentes doctrinas et præcepta hominum. Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum; et alia similia his facilis multa. Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Moyses

Lov., bibebant autem de spirituali sequente eos pet:a. At Mss. omisso, eos, habent, bibebant enim : juxta græ

enim dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam; et, Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur. Vos autem dicitis, Si dixerit homo patri aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri, rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia hujusmodi multa facitis (Marc. vi, 1-13). Ubi evidenter Christus ostendit et illam Dei esse Legem quam profanus iste blasphemat, et Judæos habere suas traditiones a Libris propheticis et legitimis alienas, quas appellasse Apostolum profanas fabulas, et aniles, et genealogias interminatas, non hæreticus, sed catholicus lector intelligit. Porro si velim testimonia cuncta colligere, quibus ostendam quemadmodum et ipse Dominus et Apostoli ejus Lege usi fuerint et Prophetis, quas iste aniles fabulas putat, quando sufficio? aut cui non sufficiant ista quæ diximus?

[ocr errors]

CAPUT II. - 3. Nec iste adversus lucem vocemque dominicam vel apostolicam tam cæcus et surdus est, ut ignoret quemadmodum a Christo et Apostolis, in libris ad Novum Testamentum pertinentibus, confirmetur Legis ac Prophetarum et commendetur auctoritas. Proinde excogitasse se existimat, quo pacto subterfugiat moles testimoniorum in evangelicis et apostolicis Literis de Libris veteribus positoruin, quibus ejus, velit nolit, cervicata lingua conteritur. Ait quippe Apostolum pro qualitatibus ingeniorum in quinque personis locutum : Insinuans enim rudi adhuc populo, inquit, quæ Dei sunt, non debuit a perfectioribus incipere, el consuetudinem ab eis vetustatis excludens a difficilioribus inchoare, ne novos adhuc ad fidem perfecta doctrina turbaret. Deinde volens quasi probare quod dixit, eumdem apostolum dicentem commemorat: Cum liber sim ex omnibus, omnibus me subjcci, ut plures lucrifacerem : et factus sum Judæis tanquam Judæus, ut Judæos lucrifaciam; et iis qui sub Lege sunt, tanquam qui sub Lege essem, cum ipse non sim sub Lege, ut eos qui sub Lege sunt, lucrifaciam; et iis qui sine Lege sunt, tanquam sine Lege essem, cum sine Lege Dei non sim, sed sim in Lege Christi, ut lucrifaciam eos qui sine Lege sunt : factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacium; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam (I Cor. ix, 19 22). Has quatuor personas vult intelligi, in quibus Apostolum locutum putat; unam Judæorum, alteram eorum qui sub Lege sunt, tertiam eorum qui sine lege sunt, quartain infirmorum. Quinta debetur, quoniam quinque promiserat: hanc ut adderet, Alio loco, inquit, superius jam dixit, ‹ Sapientiam loquimur inter perfectos › (ld. 1, 6); ut perfecto

1 Editi, propter. At Miss., per.

In editis, me servum suljeci. Abest, servum, a Miss.

rum videatur quinta persona. Hoc totum propterea molitus est, ut si quando aliquid de apostolica proferretur Epistola, ubi attestantur Evangelio Lex et Prophetæ, hoc dicat Apostolum, non sapientibus et perfectis, sed Judæis locutum fuisse quasi Judæum, vel eis qui sub Lege essent, tanquam esset et ipse sub Lege ac per hoc subdole atque mendaciter simulantem se apud imperfectos ædificare, quod apud perfectos, non mentiendo, sed vera dicendo destrueret. Hanc videlicet ei erroris machinationem, nescio quis Fabricius fabricavit, quem velut magistrum veritatis Romæ se invenisse gloriatur. Quis non hoc monstrum, non dico sensus christianus, sed qualiscumque humanus exhorreal?

4. Primo enim considerandum est quam se fraudulentissimum et mendacissimum profiteatur, qui mentientem putat et laudat Apostolum : et quod ille dixit, non fallentis astu, sed compatientis affectu, quia diversis animarum morbis tam misericordi corde subvenit, quam sibi subveniri voluisset, si errore vel infirmitate simili laboraret, hic in fallaciam detestabilen vertit. Deinde quæro, ad Romanos, Corinthios, Galatas, Ephesios, Colossenses, Philippenses, Thessalonicenses, quomodo loquebatur Apostolus? In qua illarum quinque personarum cos esse deputabat? Procul dubio quoniam in præputio Gen1s erant, non in circumcisione Israelita. Ad hos quippe sibi distributum ministerium fuisse testatur, ubi dicit quod ei et Barnabæ dexteras societatis dederint Petrus et Jacobus et Joannes, ut ipse quidem cum Barnaba ad Gentes, illi autem ad circumcisiónem irent (Galat. 11, 9). Et alio loco apertissime dicit, Quamdiu ego sum Gentium apostolus: et multis aliis locis proprio quodam munere doctorem Gentinm se esse testatur. Cum ergo essent sine Lege tot gentes quibus Evangelium prædicabat, quid opus erat ut eis Legem et Prophetas de Christo introduceret testes, eisque importaret ignaris vinculum, sicut ista pestis arbitratur, erroris, a quo eos fuisse liberos magis debuit gratulari? Quid opus erat ut ad Romanos sic fuisset exorsus : Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. 1, 1-3) ? Quare non sibi potius personam imponit illorum? Quare se facit tanquani sub Lege, eis qui fuerant sine Lege? Utquid eis dicit Vobis enim dico Gentibus, quamdiu quidem ego sum Gentium apostolus, ministerium meum glorificabo 1, si quo modo ad æmulationem provocem carnem ineam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si enim rejectio illorum reconciliatio est mundi, quæ erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio; el si radix sancta est, et rani. De Israelitis quippe ista dicit, de quibus ante jam dixerat : Quid ergo amplius est Judæo, aut quæ utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim si quidam • Mss., glorifico. In græco, doxazó.

2

illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum, fidem Dei evacuabit 1 (Rom. 11, 1-3)? Deinde hic quod commemorare cœperam, sequitur, et dicit : Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es et pinguedinis oleæ, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo, Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene, incredulilale fracti sunt: lu autem fide stas; noli akum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus rumis non pepercit, neque tibi parcet. Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Dens iterum inserere illos. Nam, si tu ex naturali incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivám; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suæ olivæ ? Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes, quia cæcitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret*, sicut scriptum est : Veniet ex Sion qui eripiat et avertal impietatem ab Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata corum (1d. x1, 13-27). Nimis longum est cuncta percurrere, vel sicut per Scrip!uras apostolicas ubique sparsa sunt, ea in unam faciem congregare, Quid opus erat hæc dicere Gentibus ? Cur non potius sine Lege factus est eis, quemadinodum erant illi sine Lege? Cur non potius deos eorum Laudavit, corumque sacrificia prædicavit, si et ista Scriptura quam populus Israel accepit, et illa sacra Gentium, sicut iste dicit, ad dæmonia pertinebant ? Quid, quod Deum Israel andet infelix dicere, non solum dæmonem, verum etiam cateris dæmonibus pejorem? Cur ergo Apostolus, qui omnibus omnia, Hon misericordia compatiente, sicut veritas ostendit, sed astutia fallente, sicut iste desipit, factus erat, non potius illorum dæmonum quos colebant Romani, quos dæmones putat iste mitiores, servum se esse confinxit, ut fieret tanquam illi, ac sic eos lucrifaceret?

5. Nonne item dicit ad Ephesios: Propter quod. memores estis, quia vos quando Gentes eratis in carne, qui dicimini præputium, ab ea quæ dicitur eircumcisio in carne manu facta; qui eratis illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum et promissionis, spem non habentes, el sine Deo in hoc mundo: nunc autem in Christo Jest vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utra-que unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimi citiam in carne sua, Legem mand. torum in decretis evacuansu ducs conderet in se in unum novum homi

[blocks in formation]
[ocr errors]

1

videantur dedisse parvulis, sed venenum. Quod de illis quisquis credit, desipit, vanescit, in anit.

nem, fuciens pacem, ut commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semelipso: el veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. Igitur jam non estis peregrini et inquilini : sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superædificati supra fundamen1um Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari apide existente Christo Jesu (Ephes. n, 11-20)? Dicat iste blasphemus, quomodo prope dicit inventos Israe litas, qui pejori, quemadmodum blasphemat, de moni serviebant, et longe erant Gentes, quæ mitiori. bus dæmonibus subditæ fuerant? Quomodo dicit alienatos fuisse a societate Israel et peregrinos testimentorum et promissionis, quando erant spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo, si Israel non Dei populus erat? Contra istam tubam clarissimam et excellentissimam veritatis perstrepitat atque insultat insanus, dicens in personis quinque locutum Apostolum, ut alias ex aliis falleret, fingendo se esse quod non erat : cum videat eum Gentibus quæè Jonge fuerant a Deo Israelitarum, eumdem Deum, camden Legem, eosdem Prophetas, Testamenta eadem prædicare. Quis de angulari lapide prior locutus est? Nonne propheta Spiritu Dei plenus, quem pestis ista * blasphemat? Ait enim: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non erubescet (Isai, xxvIII, 16). Quod testimonium commemoravit et apostolus Petrus (Act. iv, 11, et 1 Petr. 11, 6-8). Nonne prius in Psalmo pertinente ad Litteras sacras populi prioris dictam est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. cxvn, 22)? Ilis enim Litteris eruditus Paulus apostolus posuit, quod paulo ante commemoravi, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu. Unde ipse Dominus Judæos, in quibus cæcitas ex parte facta est, convicit, confusosque reddidit, dicens: Numquid legistis in Scripturis, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in capul anguli ; a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris (Matth. xx1, 42)? Haec ergo omnia mendaciter Christus ex Lege ac Prophetis, mendaciter Apostoli proferebant, sicut iste blasphemat, quia videlicet infirmi nondum poterant solidam capere veritatem? Itane cæcus ignorat quod aliud sit nutrire parvulos, aliud decipere credulos; aliud alere ut crescant, aliud agere ne vivant? Talia quippe iste dicit ac sentit de Deo Legis et Prophetarum, ae de ipsis omnino Litteris, ut secundum ejus sententiam quam de illis habet, quando Apostoli prædicabant credentibus Legis et Prophetarum Deum, et confirmabant auctoritatem talium Scripturarum, non lac potandum

particula, in, quam hic Mss. omnes græco textui consentientes repræsentant.

Hic editi addunt, et Christi; quod a præcipuis Mss. abest.

sic plerique Mss. At Am., et excelsissimam veritatem perstrepit. Er. et Lov., et excellentissimam veritatem perstrepit.

3 Fliti, ut alios. At MSS., ut alias, supplo, personas. lu ss., pestis iste.

6. Ergone, ait aliquis, frustra dixit Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus; sed quasi carnalibus quasi parvulis in Christo, lac vobis po:um dedi, non escam; nondum enim poteratis (1 Cor. 1, 4-2); ct, Sapientiam loquimur inter perfectos; et, Ani malis homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei (Id. 1, 6, 14)? Absit ut putemus eum inaniter nec veraciter ista dixisse. Numquid tan en ideo credendus est quemquam sibi credentium fallere voluisse? Dedit igitur parvulis parva, non falsa; lactea, non noxia; nutritoria, non peremptoria. Porro autem, si non est verum quod ait, Filium Dei secundum carnem faclum esse ex semine David; si non est verum quod naturales rami propter incredulitatem fracti sunt, ut in radice sancta Israelitarum ex Gentibus veniens fidelis insererctur oleaster, et fieret particeps pinguedinis oleæ; si non sunt cloquia Dei, sed nescio cujus, ut iste blasphemat, pessimi demonis, de quibus dicit, Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. m, 2): profecto qui hæc parvulis dabat, qui hæc tanquam vera prædicabat, qui credi volebat, delebat miseros, non alebat. Quod a fide atque doctrina veracium Christi Apostolorum quoniam esse scimus alienum, restat ut ipsum tanquam pestem atque hostem fidei christianæ vehementissime detestemur, qui Laula excæcatur et præcipitatur amentia, ut non videat ipsum saltem Timotheum, cui putat auctoritate apostolica fuisse praeceptum, ut tanquam fabulas aniles veterem Legem Prophetasque devitet, ab eodem apostolo non fuisse fallendam, et in illa quinta perfectorum persona fuisse deputandum, ut ei non mendaciter loqueretur, dicens: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis cx semine David secundum Evangelum meum (II Tim. n, 8). Si enim Christus ex semine David fabulis anilibus pr.rdicatur, quomodo eas jubetur iste devitare, quibus jubetur memoriter credere? Si autem Christus ex semine David veraciter prædicatur; ibi est radix in qua leaster inseritur, nec aniles sunt fabula, nisi præter eas Scripturas deliramenta Judæorum, ad eam quam vocant deuterosin pertinentia: non illa eloquia Dei quar credita sunt circumcisioni, ubi etiam caruales Judai Christum ex semine David venturum esse didicerant, sicut interroganti Domino respondebant (Matth. xx11, 42), quamvis eum Dominum ipsius David, non secundum carnem, sed secundum divinitatem intelligere non valerent; utrumque tamen est in illis eloquiis, et quod credebant, et quod non intelligebant, et, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. cxxx1, 11), propter Christum ex semine David; et, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. cix, 1), propter Christum, Dominum etiam ipsius David.

7. Itane vero fallaciter dicebat Apostolus: Verita tem dico in Christo, non mentior, contestante mihi con

↑ Ita Mss. At editi, ubi est radix in qua oleaster inseritur ? Nec aniles sunt, etc.

« PredošláPokračovať »