Obrázky na stránke
PDF
ePub

magnus mons factus sit, ut impleret universam faciem terra (Dan. 11, 35)? Sic enim et gentes quæ dicunt, Venite, ascendamus in montem Domini, nusquain terrarum pergere et pervenire contendunt. Ubi sunt, ibi ascendunt: quia in omni loco sacrificium offertur secundum ordinem Melchisedec. Et sicut alius propheta dicit, Exterminat Deus omnes deos gentium terræ, et adorant eum unusquisque de loco suo (Sophon. 1, 11). Cum ergo vobis dicitur, Accedite ad eum

non vobis dicitur, Naves aut jumenta præparate, et vestris victimis onerate, et de tam longinquo pergite ad locum ubi Deus sacrificia vestræ devotionis acceptet; sed, Accedite ad eum qui in vestris auribus prædicatur, accedite ad eum qui ante oculos vestros glorificatur. Ambulando non laborabitis : ibi enim acceditis, ubi creditis.

CAPUT X. 15. Qua charitate invitandi Judæi ad fidem. Hæc, charissimi, sive gratanter, sive in

Editi, fratres charissimi. Abest, fratres, a Mss. nec apud Augustinum facile occurrunt junctæ simul hæ duæ

dignanter audiant Jud.ci, nos tamen ubi possumus, cum corum dilectione prædicemus. Nec superbe glo riemur adversus ramos fractos: sed potius cogitemus cujus gratia, et quanta misericordia, et in qua radice inserti sumus; ut non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Beda seu Florus, ad Rom. x1), non cis cum presumptione insultando, sed cum tremore exsultando dicamus (Psal. 1, 11), Venite, ambulemus in luce Domini, quoniam magnum nomen ejus in gentibus. Si enim audierint et obaudierint, erunt inter cos quibus dictum est: Accedite ad eum, et illuminami, ni (Rom. x); et vultus vestri non erubescent. Si autem audiunt et non obaudiunt, vident et invident, in ter eos sunt de quibus dictum est: Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet (Psal. cx1, 10). Ego autem, dicit Ecclesia Christo,velut oliva fruclifera in domo Domini, speravi in misericordia Dei in æternum, et in sæculum sæculi (Psal. LI, 10).

voces, fratres charissimi, præter quam in supposititiis sermonibus.

SEQUUNTUR

OPERA ADVERSUS MANICHÆOS,

QUE AUGUSTINUS TEMPORE PRESBYTERII AC EPISCOPATUS SUI CONSCRIPSIT.

His etiam subjicitur index aliorum Opusculorum, quibus in eosdem hæreticos ante suum presbyteratum ex professo egit, necnon cæterorum in quibus ipsos obiter quocumque tempore reprehendit.

ADMONITIO

IN OPUSCULUM SUBSEQUENS.

Librum de Utilitate credendi recenset Augustinus primum corum quos edidit tempore sui presbyteratus. Ilanc vero dignitatem Hippone suscepit sub initium anni 391; quod jam alias demonstravimus in secundi tomi præfatione, ad Augustini epistolas 8, 9, etc.

Opus Honorati causa scripsit, ut a Manicha orum errore amicum revocaret, quem olim in eorum laqueos ipse conjecerat, sicuti sub libri exordium confitetur. Deceptus fuerat Honoratus speciosis illis Manichæorum pollicitationibus, quibus se nihil nisi quod ratione evidens et apertum fieret, docturos promittebant : irridebatque ille in catholicæ Ecclesiæ disciplina, quod fides hominibus imperaretur, nec verum eis ratione demonstraretur. Cum igitur falsa veritatis specie illusus, non temporalis commodi gratia inductus adhæreret errori, sicque magis deceptus ab hæreticis, quam hæreticus esset; speravit Augustinus fore ut illum ad veram religionem adduceret, si modo ostenderet, Manichæos sacrilege ac temere in eos invchi, qui catholicæ fidei aucloritatem sequentes, antequam illud verum, quod pura mente conspicitur, intueri queant, credendo præmuniuntur, et illuminaturo præparantur Deo. Id autem sic præstat hoc in opere, ut Veteris quoque Testamenti, cujus illi maxime reprehensione commovebant imperitos, patrocinium suscipiat.

Augustini labori studioque optatus erga Honoratum respondit eventus; si tamen is est, ut Rivius arbitratur, qui ab urbe Carthagine scribebat ad Augustinum circa annum 412, et varias illi quæstiones enodandas proponebat. Quamvis enim Honoratus iste necdum Baptismum percepisset, illæ tamen quæ ab eo proponuntur quæstiones minime redolent manichæum, nec de Manichæis nisi ex occasione loquitur ipsi Augustinus, et tanquam de iis quos ipse censeret hæreticos. Istum ipsum Honoratum, cui Augustinus epistolam 140 scribit, presbyterum Cassiodorus nuncupat : qui forte ad presbyteratum provectus postea fuerit. Loquitur Augustinus in epistola 83, de morte alterius cujusdam Honorati presbyteri. Sub finem quoque vitæ suæ scripsit epistelam 228 ad Thabennensem episcopum ejusdem nominis.

De libro subsequente vide lib. 1, cap. 14, Retractationum, tom. 1, col. 605, n. 1, x verbis Jam vero, usque ad col. 608, n. 6, verbis, Idem videretur esse. M.

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE. UTILITATE CREDENDI

AD HONORATUM
Liber unus (a).

Contra Manichæos disputat, probatque ipsos sacrilege ac temere in cos invehi, qui catholicæ fidei auctoritatem sequentes, ad mysteriorum intelligentiam sese illius subsidio comparant, dum ea credunt que nondum valent animo percipere. sed imprimis ostendit Vetus Testamentum perperam ab iisdem hæreticis reprehendi.

CAPUT PRIMUM.—1. Quo consilio hæc Honorato scribat. Hæreticus et hæreticis credens, non idem. Operis argumentum. Quomodo per Manichæos Augustinus deceplus evascrit. Manichæorum dictum in suæ secta desertores. Si mihi, Honorate, unum atque idem videretur esse, hæreticus, et credens hæreticis homo, tam lingua quam stilo in hac causa conquiescendum mihi esse arbitrarer. Nunc vero cum inter hæc duo plurimum intersit: quandoquidem hæreticus est, ut mea fert opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriæ principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur; ille autem qui hujusmodi hominibus credit, homo est imaginatione quadam veritatis ac pietatis illusus cum hæc ergo ita sint, non putavi apud te silendum esse, quid mihi de invenienda ac retinenda veritate videatur; cujus, ut scis, ab ineunte adolescentia magno amore flagravimus. Sed res est longe remota a vanorum hominum mentibus, qui nimis in hæc corporalia progressi atque lapsi, nihil aliud putant esse, quam quod istis quinque notissimis nuntiis corporis sentiunt; et quas ab his plagas atque imagines acceperunt, eas secum volvunt, etiam cum conantur recedere a sensibus; et ex earum mortifera et fallacissima regula ineffabilia penetralia veritatis rectissime se metiri putant. Nihil est facilius, mi charissime, quam non solum se dicere, sed etiam opinari verum invenisse : sed quam reipsa difficillimum sit, agnosces, ut confido, his litteris meis. Quæ ut tibi prosint, aut certe nihil obsint, omnibusque omnino quorum in manus forte devenerint, et rogavi Deum, et rogo; et spero ita fore, si bene mihi conscius sum, quod ad hune stilum pio et officioso animo, non vani nominis appetitione ac nugatoriæ ostentationis accessi.

2. Est igitur mihi propositum, ut probem tibi, si possim, quod Manichæi sacrilege ac temere invehantur in eos qui catholicæ fidei auctoritatem sequentes, antequam illud verum, quod pura mente conspicitur, intueri queant, credendo præmuniuntur, et illuminaturo præparantur Deo. Nosti enim, Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse, nisi quod se dicebant, terribili auctoritate separata, mera ' et simplici ratione eos qui se audire vellent introducluros ad Deum, et errore omni liberaturos. Quid enim me aliud cogebat, annos fere novem, spreta religione quæ mihi puerulo a parentibus insita erat, homines illos sequi ae diligenter audire (b); nisi quod nos superstitione terréri, et fidem nobis ante rationem imperari dicerent, sc autem nullum premere ad fidem, nisi prius discussa et enodata veritate? Quis non his pollicitationibus illiceretur, præsertim adolescentis animus cupidus veri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus superbus et garrulus: qualem me tunc illi invenerunt, spernentem scilicet quasi aniles fabulas, et ab eis promissum, apertum et sincerum verum tenere atque haurire cupientem? Sed que rursum ratio revocabat, ne apud cos penitus hærerem, ut me in illo gradu quem vocant Auditorum tenerem, ut hujus mundi spem atque negotia non dimitterem ; nisi quod ipsos quoque aniInadvertebam plus in refellendis aliis discrtos et copiosos esse, quam in suis probandis firmos et certos manere? Sed de me quid dicam, qui jam catholicus christianus eram? quæ nunc ubera, post longissimam sitim pene exhaustus atque aridus 3, tota aviditate repetivi, eaque altius flens et gemens concussi et expressi, ut id manaret quod mihi sic affecto ad recreationem satis esse posset, et ad spem reducendam

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Ad emendandum librum de Utilitate credendi usi sumus codicibus MSS. Vaticanis quinque, Gallicanis septem, Victorino, Germanensi, Corbciensi, Michaelino, Cisterciensi, Laudunensi majoris Ecclesiæ, et exemplari domini de Maran Tolosatis, variis etiam lectionibus trium Belgicorum per Lovanienses vulgatis, ac tandem editionibus antiquis ac præcipuis.

Comparavimus præterca eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. Editi, mira Melius aliquot Mss., mera.

In excusis, qui nunc ubera Ecclesiæ. At in Mss., quæ nunc ubera; omissa voce, Ecclesiæ.

Editi, avidus. Emendantur a Mss.

Scriptus circiter annum 391.

Vid. lib. 1 Confess. cap. 11, et lib. 5, cap. 14.

vitæ ac salutis. Quid ergo de me ipso dicam? Tu nondum christianus, qui hortatu meo, cum eos vehementer exsecrareris, vix adductus es ut audiendi tibi atque explorandi viderentur, qua, quæso, alia re delectatus es, recordare, obsecro te, nisi magna quaJam præsumptione ac pollicitatione rationum? Sed quia diu multumque de imperitorum erroribus latissime ac vehementissime disputabant, quod cuivis mediocriter erudito esse facillimum, sero didici : si quid eliam suorum nobis inserebant, necessitate retinendum, cum alia non occurrerent in quibus acquiescereinus, arbitrabamur. Itaque nobis faciebant quod insidiosi aucupes solent qui viscatos surculos propter aquam defigunt 1, ut sitientes aves decipiant. Obruunt enim, et quoquo modo cooperiunt alias quæ circa sunt aquas, vel inde etiam formidolosis molitionibus sed deterrent, ut in eorum dolos, non electione, inopia decidant.

3. Sed cur non ipse mihi respondeo, quod istæ lautæ ac lepidae similitudines atque hujusmodi reprehensiones, in omnes qui aliquid docent, a quovis adversario effundi urbanissime ae dicacissime possunt? Sed ob hoc putavi aliquid tale inserendum litteris meis, ut cos admoneam, desinant talibus agere: ut quemadmodum ille ait, separatis nugis locorum communium, res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione confligat (Cicero). Quare desinant dicere illud, quod in ore habent quasi necessarium, cum eos quisque deseruerit qui diutius audisset, Lumen per illum transitum fecit. Vides enim tu, mea maxima cura (nam de illis non nimis æstuo), quam hoc inane et facillimum ad reprehendendum cuivis esse possit. Itaque hoc discutiendum dimitto prudentiæ tuæ. Non enim vereor ne me arbitreris inhabitatum lumtine, cum vitae hujus mundi eram implicatus, tenebrosam spem gerens, de pulchritudine uxoris, de pompa divitiarum, de inanitate honorum cæterisque noxiis et perniciosis voluptatibus. Hæc enim omnia, quod te non latet, cum studiose illos audirem, cupere et spcrare non desistebam. Neque hoc eorum doctrine tribuo fateor enim et illos sedulo monere, ut ista caveantur. Sed modome dicere desertum lumine, cum ab bis omnibus umbris rerum me averterim, soloque victu ad valetudinem corporis necessario contentus esse decreverim, illustratum autem atque fulgentem fuisse, cum ista diligerem et his involutus tenerer, hominis est, ut mitissime dicam, minus acute considerantis res, de quibus loqui multum amat. Sed vcniamus ad causam, si placet.

CAPUT H. 4. Manichæi Vetus Testamentum reprehendunt apud imperitos. Nam bene nosti quod reprehendentes Manichæi catholicam fidem, et maxime Vetus Testamentum discerpentes et dilaniantes, commcvent imperitos: qui profecto nesciunt quatenus sint accipienda illa, et quemadmodum hausta utiliter in venas quasi vagicntium adhuc animarum medullasque descendant. Et quia sunt ibi quædam quæ

Editi, prope aquam. At Mss., propter aquam : eodem

sensu.

:

suboffendant animos ignaros et negligentes sui, quæ
maxima turba est, populariter accusari possunt : de-
fendi autem populariter, propter mysteria quæ his
continentur, non a multis admodum possunt. Qui
vero pauci hoc facere noverunt, non amant propa-
tula et famigerula quædam in disputatione certamina;
et ob hoc minime noti sunt, nisi his qui eos instan-
tissime requirunt. De hac igitur Manichæorum teme-
ritate, qua Vetus Testamentum et catholicam fidein
reprehendunt, accipe, obsecro, quæ me moveant.
Opto autem ac spero te hoc animo accepturum, quo
a me dicuntur. Scit autem Deus, cui nota sunt arcana
conscientiæ meæ, nihil me in hoc sermone malitiose
agere sed ut existimo accipiendum esse, veri pro-
bandi causa: cui uni rei vivere jam diu statuimus,
et incredibili sollicitudine; ne mihi errare vobiscum
facillimum fuerit, iter autem rectum tenere vobiscum
sit, ne durius loquar difficillimum. Sed præsumo
quod et in hac spe, qua spero vos viam sapienti:e
mecum obtenturos, non me deseret ille cui sacra-
tus sum: quem dies noctesque intueri conor; et
quoniam propter peccata mea propterque consuetu-
dinem plagis veternosarum opinionum sauciatum ocu-
lum animæ gerens, invalidum me esse cognosco, sæpe
rogo cum lacrymis. Et quemadmodum post longam
cæcitatem ac tenebras luminibus vix apertis, et adhuc
lucem palpitando atque aversando, quam tamen de-
siderant, recusantibus, præsertim si eis solem istum
quispiam conetur ostendere : ita mihi nunc evenit,
non neganti esse inessabile quiddam et singulare ani-
mæ bonum quod mente videatur; et me ad contem-
plandum nondum esse idoneum cum fletu et gemitu
confitenti. Non me ergo deseret, si nihi! fingo, si
officio ducor, si veritatem amo, si amicitiam diligo,
si multum metuo ne fallaris.

CAPUT III.5. Quadruplex scripturas Veteris Testamenti tractandi ratio. Historia et ætiologia in Scripluris. Analogia. Allegoria. Lex non necessaria nisi iis quibus utilis est servitus ac timor. Mysteria in veteri Lege velata. Omnis igitur Scriptura, quæ Testanientum Vetus vocatur, diligenter cam nosse cupientibus quadrifaria traditur; secundum historiam, secundum ætiologiam, secundum analogiam, secundum allegoriam. Ne me ineptum putes, græcis nominibus utentem. Primum quia sic accepi, nec tibi hoc aliter audeo intimare quam accepi. Deinde tu quoque animadvertis, non esse harum rerum apud nos usitata nomina: quæ si fabricassem interpretando, essem profecto ineptior; si autem circumloquerer, minus essem in disserendo expeditus. Id tantum oro credas, quoquo modo errem, nihil a ine inflato ac tumido fieri. Secundum historiam ergo traditur, cum docetur quid scriptum, aut quid gestum sit; quid non gestum, sed tantummodo scriptum quasi gestum sit. Secundum actiologiam, cum ostenditur quid qua de causa vel factum vel dictum sit. Secundum analogiam, cum demonstratur non sibi adversari duo Testamenta, Vetus et Novum. Secundum allegoriam, cum docetur non ad litteram esse accipienda quædani quæ scripta

sunt, sed figurate intelligenda.

6. His omnibus modis Dominus noster Jesus Christus et Apostoli usi sunt. Nam de historia illud sumplum est, cum objectum esset, quod die sabbati discipuli ejus spicas evulsissent: Non legistis, inquit, quod fecit David, cum esuriret, et qui cum eo erant; quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis manducavit, quos non licebat ei manducare, neque eis qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus (Matth. xII, 3, 4)? Ad ætiologiam vero illud pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abjici, nisi fornicationis causa, relatumque esset ab interrogantibus, Moysen libello dato repudii permisisse licentiam: Hoc, inquit, Moyses fecit propter duritiam cordis vestri (Id. xix, 8). Hic enim causa reddita est cur illud a Moyse pro tempore bene permissum sit; ut hoc quod Christus præcipiebat, alia jam tempora demonstrare videretur. Ilorum autem temporum vices, atque ordinem mira quadam divina providentia dispositione digestum atque compositum, longum est explanare.

7. Jam porro analogiam, qua utriusque Testamenti congruentia perspicitur, quid ego dicam usos fuisse omnes quorum auctoritati illi cedunt; cum secum ipsi considerare possint, quam multa soleant dicere immissa esse Scripturis divinis a nescio quibus corruptoribus veritatis? Quæ vox mihi semper quidem, etiam cum eos audirem, invalidissima visa est: nec mihi soli, sed etiam tibi (nam bene memini) et nobis omnibus, qui paulo majorem diligentiam in judicando habere conabamur, quám turba credentium. Nunc vero posteaquam mihi sunt exposila alque enodata multa, quæ me maxime movebant, ea scilicet in quibus illorum plerumque se jactat, et quo securius sine adversario, eo effusius exsultat oratio; nihil mihi videtur ab eis impudentius dici, vel ut mitius loquar, incuriosius et imbecillius, quam Scripturas divinas esse corruptas: cum id nullis in tam recenti memoria exstantibus exemplaribus possint convincere. Si enim dicerent eas sibi penitus accipiendas non putasse, quod ab his essent conscriptæ, quos verum scripsisse non arbitrarentur; esset utcumque tergiversatio eorum rectior, vel error humanior. Hoc enim de illo libro fecerunt, qui Actus Apostolorum inscribitur. Quod eorum consilium, cum mecum ipse pertracto, nequeo satis mirari. Non enim sapientiam hominum in hac re, sed cor mediocre desidero. Tanta enim liber iste habet, quæ similia sht his quæ accipiunt, ut magnæ stultitiæ mihi videatur, non et hunc accipere, et si quid ibi eos offendit, falsum atque immissum dicere. Aut si talis oratio impudens est, sicuti est, cur in Pauli Epistolis, cur in quatuor Evangelii libris ea valere aliquid putant, in quibus haud scio an multo plura sint proportione, quam in illo libro esse potuerunt, quæ a corruptoribus interjecta credi volunt? Sed nimirum illud est quod mihi videtur, quod peto placidissimo et serenissimo judicio

In excusis, analogia. In Mss. vero, analogiam. Refertur ad verbum, usos, quod cum accusandi casu non ineleganter jungitur. Sic in'ra, cap. 8, cujusmodi vim usus fuerín.

mecum consideres. Nosti enim quod auctoris sui Manichaei personam in Apostolorum numerum inducere molientes, dicunt Spiritum sanctum, quem Dominus discipulis se missurum esse promisit, per ipsum ad nos venisse. Itaque si illos Actus Apostolofum acciperent, in quibus evidenter adventus sancti Spiritus prædicatur (Act. 11, 2-4), non invenirent quomodo id immissum esse dicerent. Volunt enim nescio quos corruptores divinorum Librorum ante ipsius Manichæi tempora fuisse; corrupisse autem illos qui Judæorum legem Evangelio miscere cupiebant. Hoe autem de Spiritu sancto dicere nequcunt, nisi forte divinasse illos asserant, et posuisse in suis libris quod contra futurum aliquando Manichæum, qui Spíritum sanctum per se missum esse diceret, proferretur. Verum de Spiritu sancto alias planius aliquid eloquemur. Nunc ad hoc quod intenderam redeamus.

1

8. Nam et historiam Veteris Testamenti, et ætiologiam, et analogiam in Novo Testamento inveniri, satis, ut puto, est demonstratum : de allegoria restat ostendere. Ipse Liberator noster in Evangelio allegoria utitur ex Vetere Testamento: Generatio, inquit, hæc signum quærit; et non dabitur ei nisi signum Jone prophete. Sicut enim Jonas in ventre ceti tribus diebus el tribus noctibus fuit, sic et Filius hominis tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terræ (Matth. xu, 39, 40). Nam quid cgo de apostolo Paulo dicam, qui etiam ipsam Exodi historiam futuræ christianæ plebis allegoriam fuisse significat ad Corinthios Epistola prima? Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare trans · ierunt, et omnes in Moysen 1 baptizati sunt, in nube et in mari: et omnes eumdem cibum spiritualem nianducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali consequente cos p. tra3; petra autem erni Christus. Sed non in pluribus eorum complacuit Deo: prostrati enim sunt in deserto. Hæc autem figuræ nostræ fuerunt, ut non simus cupidi malorum, sicut et illi concupicrunt. Neque idola colamus, sicut quidam ex illis, sicut scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, el surrexerunt tudere. Neque fornicemur, sicut quidam ex illis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia hominum. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, ct a serpentibus interierunt. Neque murmuremus, sicut. quidam ex illis murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Omnia autem ista in figura contingebant illis. Scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt (I Cor. x, 1-11). Est item apud Apostolum allegoria quædam, sane ad causam maxime pertinens, ideo quod ipsi eam in disputando proferre atque ostentare consuerunt. Idem enim Paulus dicit ad Galatas: Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit; unum de ancilla, et unum de libera: sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem

1 Editi, in Moyse. At MS3. juxta græcum, in Moysen. Sic infra consentientes græci veteres libri habent, Bibebant enum; ubi editi, ibebant autem.

In Mss., prosequente cos petra.

Editi, beneplacit Deo. At Mss., complacuit.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

narus est; qui autem de libera, per promissionem: quæ sunt per allegoriam dicta. Nam hæc sunt duo Testamen!a ; unum quidem de monte Sina in servitutem gererans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui confinis ei ouæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Quæ autem sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater omnium nostrum (Galat. v, 22-26).

CAPUT IV. 10. Triplex error legentium. Sed ut, omissa interim altitudine scientix, sic agam tecum, quomodo agendum arbitror cum familiari meo; id est, sicut ego possum, non sicut doctissimos viros posse miratus sum tria genera sunt erroris, quibus homines errant, cum aliquid legunt. De singulis dicam. Primum genus est, in quo id quod falsum est verum putatur, cum aliud qui scripsit putaverit. AI

9. Ilic igitur illi homines nimium mali, dum frustrare Legem conantur, eas Scripturas approbare nos cogunt. Attendunt enim quod dictum est, in servitute esse eos qui sub Lege sunt, et id ultimum præ cæterum est, quamvis non tam late patens, non tamen teris ventilant: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini; a gratia excidistis (Id. v, 4). Nos hac omnia vera esse concedimus, nec illam legem necessariam esse dicimus, nisi cis quibus est adhuc utilis servitus: idcoque utiliter esse latam, quod homines qui revocari a peccatis ratione non poterant, tali lege coercendi erant, pœnarum scilicet istarum quæ videri ab stultis possunt, minis atque terroribus; a quibus gratia Christi cum liberat, non legem illam damnat, sed aliquan:do nos obtemperare suæ charitati, non servire timori Legis, invitat. Ipsa est gratia, id est, beneficium quod non intelligunt sibi venisse divinitus, qui adhuc esse cupiunt sub vinculis Legis. Quos merito Paulus objurgat tanquam infideles, quia a servitute, cui certo tempore justissima Dei dispositione subjecti erant, jam per Dominum nostrum Jesum se liberatos esse non credunt. Ilinc est illud ejusdem apostoli : Lex enim pædagogus noster erat in Christo (Id. m, 24). Ille igitur pædagogum dedit hominibus quem timerent, qui magistrum postea quem diligerent. In quibus tamen Legis præceptis atque mandatis, quibus nunc Christianos uti fas non est, quale vel sabbatum est, vel circumcisio, vel sacrificia, et si quid hujusmodi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intelligat nihil esse perniciosius, quam quidquid ibi est accipi ad litteram, id est, ad verbum; nihil autem salubrius, quam spiritu revelari. Inde est : Littera occidit, spiritus autem vivificat (a). Inde est : Idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo evacuatur. Evacuatur namque in Christo, non Vetus Testamentum, sed velamen cjus; ut per Christum intelligatur, et quasi denudetur, quod sine Christo obscurum atque lopertum est. Statim quippe idem apostolus subjicit: Cum autem transieris ad Christum, auferetur velamen (II Cor. 1, 6, 14, 16). Non enim ait, Auferetur Lex; aut, Testamentum Vetus. Non igitur per Domini gra. tiam, tanquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt ; sed tegmen potius, quo utilia tegebantur. Hoc modo agitur cum iis, qui studiose ac pie, non turbide atque improbe, Scripturarum illarum sensum requirunt, demonstraturque sedulo et ordo rerum, et causæ factorum atque dictorum, et Veteris Testamenti ad Novum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet, relinquatur; et figurarum tanta secreta, ut omnia quæ interpretando eruuntur, miseros esse co

(a) 1 Retr., cap. 14, n. 1.

[ocr errors]

minus noxium, cum id quod falsum est verum putatur, id tamen putatur quod etiam ille qui scripsit pufavit. Tertium est, cum ex alieno scripto intelligitur aliquid veri, cum hoc ille qui scripsit non intellexerit. In quo genere non parum est utilitatis, imo si diligentius consideres, totus legendi fructus est integer. Primi generis exemplum est, ut si quisquam, verbi gratia, dicat et credat Rhadamanthum apud inferos audire ac dijudicare causas mortuorum, eo quod Maronis in carmine id legerit (Æneid. lib. 6, vers. 566-569). Ilic enim errat duobus modis ; quod et rem non credendam credit, neque id putandus est crèdidisse ille quem legit. Alterum genus animadverti sic potest: si quis, quia Lucretius animam ex atomis esse scribit, eamque post mortem in easdem atomos solvi atque interire, id verum ac sibi credendum arbitretur. Nam et hic non minus miser est, si de re tanta id quod falsum est pro certo sibi persuasit; quanquam id Lucretius, cujus libris deceptus est, opinatus sit. Quid enim huic prodest de auctoris sententia certum esse, quando sibi cum non per quem non erraret', sed cum quo erraret, elegerit? Tertio generi est illud accommodatum: si quis Epicurum, lecto ejus in libris aliquo loco ubi continentiam laudat, in virtute illum summum bonum posuisse asseveret, et ideo non esse culpandum. Huic etiam quid obest error Epicuri, si summum bonum hominis voluptatem ille corporis credit; cum iste non se dederit tam turpi noxiæque sententiæ, neque ob aliam causam ei placeat Epicurus, nisi quod eum sensisse non putat, quod sentiri non oporteat? Ilic error non modo humanus est, sed sæpe etiam homine dignissimus. Quid enim, si mihi de aliquo quem diligerem nuntiaretur quod sibi, cum esset barbatus, pueritiam atque infantiam ita placere multis audientibus dixerit, ut etiam juraverit se similiter velle vivere, idque ita mihi probaretur, ut impudenter negarem? num reprehendendus viderer, si eum existimarem, cum hoc diceret, significare voluisse, sibi placere innocentiam, et ab eis quibus hominum genus involveretur cupiditatibus animum alienum, et ex eo illum magis magisque diligerem, quam antea diligeban; etiamsi fortasse ille in puerorum ætatibus libertatem quamdam in ludendo et cibando atque ignavum otium stultus adamasset? Fac im eum esse defunctum postquam hoc mihi nuntiatum est, nec interrogaria me potuisse quidquam, ut aperiret senten

[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »