Obrázky na stránke
PDF
ePub

ostendamus illis majora et firmiora esse illa testimo.. nia, quæ de subjectione Filii in Scripturis sunt posita, de iis quæ in Evangelio aguntur. Si enim propter homines super terram se humiliabat, et non ut obediens et subjectus filius cum incomparabili dilectione et gratiarum actione Patrî suo obsequebatur; quia quantum sublimis est in potestate, tantum humilis est in obsequio: antequam carnem susciperet, quare jussus obaudivit, et modo sedens ad dexteram Dei interpellat pro nobis (Rom. vii, 34), et in corpore constitutus super terram in cœlo se Patrem rogaturum promittebat, dicens, Et ego rogabo Patrem meum, et alium advocatum dabit vobis (Joan. xiv, 16)? Et si adhuc in his omnibus propter duritiam et cæcitatem cordis sui credere noluerint, sed ausi fuerint dicere quod hæc omnia humilitatis causa fiunt, post consummationem sæculi, nisi se natura et voluntate sciret subjectum et obedientem, utquid se humiliaret, ubi propter homines humilitas necessaria non est? Quod autem et post consummationem sæculi, quando illi omnia fuerint subjecta (I Cor. xv, 28): quia

[ocr errors]

modo natura quidem omnia sunt subjecta, ut creatura Creatori; voluntate autem, propter liberum arbitrium, non omnia illi subjecta videmus: tunc vero in die judicii, quando in nomine Jesu omne genu flectetur, cœlestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Je us Christus in gloria Dei Patris (Philipp. 1, 10, 11), omnia sine fine, et voluntate et natura illi erunt subjecta et ipse post omnium sibi subjectionem in ca subjectione et charitate manens, in qua semper, et ipse ut Filius subjectus erit ei qui illi subdidit omnia nullus audiens christianus ignorat, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. x, 17): ut sit Deus omnia in omnibus, semper monarchiam et potestatem habens omnium, cui gloria et honor, laus et gratiarum actio, per unigenitum ejus Filium Dominum et Salvatorem nostrum, in Spiritu sancto, nunc et per omnia sæcula sæculorum. Amen.

:

1 Mss., ad gloriam Dei Patris. Mss. Deum.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA

SERMONEM ARIANORUM

LIBER UNUS (a).

CAPUT PRIMUM.-1. Eorum præcedenti disputationi hac disputatione respondeo, qui cum Dominum nostrum Jesum Christum fatentur quidem Deum, sed Deum verum et cum Patre unum Deum nolunt fateri, daos nobis inducunt deos diversæ disparisque naturæ; unum verum, alterum non verum contra illud quod scriptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. vi, 4). Hoc enim si de Patre dictum volunt intelligi, sequitur ut Christus non sit Dominus Deus noster. Si autem de Filio, Pater non erit Dominus Deus noster. Si vero de ambobus, profecto Pater et Filius unus est Dominus Deus noster. Ac per hoc illud quod in Evangelio scriptum est, Ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvII, 3); hoc eum dixisse accipiendum est, Ut te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum. Quia et de Christo dictum est a Joannc apostolo, Ipse est verus Deus et vita æterna (I Joan. v, 20).

2. Itein cum dicunt Christum voluntate Dei et Patris sui ante omnia sæcula constitutum, coguntur confi

teri Filium Patri esse coæternum. Si enim aliquando Pater sine Filio fuit, erat ante Filium aliquod tempus, quro Pater sine illo solus fuit. Et quomodo erat ante omnia sæcula Filius, ante quem fuit tempus quo sine illo erat Pater? Porro, si ante omnia tempora Filius crat (non enim aliter intelligendum est, In principio erut Verbum; et, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1, 1, 3); quia et tempus sine aliquibus creaturæ motibus non potest esse, et ideo per illum facta confitemur et tempora, per quem facta sunt omnia ), procul dubio coæternus est Patri Filius. Sed voluntate Patris dicunt constitutum, nolentes dicere Deum de Deo æqualem, genitum atque coæternum. Nusquam autem legunt voluntate Patris Filium ante omnia sæcula constitutum. Sed hoc propterea dicunt, ut prior illo videatur voluntas Patris, qua eum constitutum volunt. Et argumentatio eorum talis esse solet interrogant enim utrum Pater Filium volens an nolens genuerit; ut si responsum fuerit quod volens genuerit, dicant, Prior est ergo voluntas Patris. Quod autem nolens genuerit, quis potest dicere? Sed ut noverint quam

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

vidimus hujus opusculi Gallicanos manuscriptos codices octo, Sorbonicum, Cermanensem, Corbeiensem, Pratellensem, Michaelinum, Sagiensem, Remensis Ecclesiæ unum, et domini de Maran Tholosatis unum, præter quatuor Vaticanos, consuluimus etiam varias lectiones Belgicorum trium, et editiones Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., tom. 1, memoratas. M. (a) scriptus anno Christi 418.

685

inania loquantur, etiam ipsi interrogandi sunt, utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus. Non enim audebunt eum dicere, nolle se esse Deum. Si ergo responderint quod volens sit Deus, eo modo illis inferenda est vanitas sua, qua dici potest prior illo esse voluntas ejus quo quid dicitur stultius?

CAPUT II.3. Deinde dicunt eum voluntate et præcepto Patris, cœlestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus, ex nullis exstantibus, ul essent, sua virtute fecisse. Ubi ab eis quærimus, utrum et ipse a Patre ex nullis exstantibus factus sit, hoc est, ex nihilo. Quod si dicere non audebunt; ergo Deus est de Deo, non ex nihilo factus a Deo. Quæ res indicat unam et canidem Patris Filiique naturam. Neque enim homo, pecus, avis, piscis, possunt ejusdem naturæ gignere filios, et Deus non potuit. Si autem tanto impietatis abrupto audebunt ire præcipites, ut dicant et unigenitum Filium a Patre ex nihilo constitutum; quarant per quem factus sit a Patre ex nihilo Filius. Non enim per seipsum fieri potuit, tanquam jam esset antequam fieret, ut esset ipse per quem fieret idem ipse. Et quid opus erat eum fieri qui jam erat? aut quomodo fiebat ut esset, qui jam erat antequam fieret? Porro, si per quem alium a Patre factus est, quis est ipse alius, cum omnia per ipsum facta sint? Si autem a Patre per neminem factus est; quomodo per neminem aliquid a Patre factum est, cum per Filium, hoc est, per ejus Verbum facta sint omnia?

CAPUT III.4. Et antequam faceret, inquiunt, universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens præscientiam, et in faciendo in omnibus exspeclans Patris jussionem; ipse voluntate Patris descendit de cœlo, et venit in hunc mundum sicut ipse ait : « Nec enim a me ipso veni, sed illeme misit › (Joan. vIII, 42 ). Vellem ist. ut dicerent, utrum duos constituant creatores. Quod si non audent: unus est enim; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. xI, 36); unus quippe Deus est ipsa Trinitas, et sic unus Deus, quomodo unus creator: quid est quod dicunt, jubente Patre creasse omnia Filium, tanquam Pater non creaverit, sed a Filio creari jusserit? Cogitent qui carnaliter sapiunt, quibus aliis verbis jusserit Pater unico Verbo. Formant enim sibi in phantasmate cordis sui quasi duos aliquos, etsi juxta invicem, in suis tamen locis constitutos, unum jubentem, alterum obtemperantem. Nec intelligunt ipsam jussionem Patris ut fierent omnia, non esse nisi Verbum Patris per quod facta sunt omnia.

Quod autem miserit Pater Filium, negari non pofest. Sed considerent, si possunt, quomodo eum miscrit, cum quo ipse venit. An ille mentitus est qui ait: Non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. xvi, 32). Sed quomodo libet missum intelligant, numquid ideo diversa natura est, quia Pater mittit et mittitur Filius? Nisi forte potest homo pater mittere hominem filium unius ejusdemque substantiæ, et non potest Deus : cum homo missus ab homine mitten:e separetur, quod Deus non potest. Sed ignis mitit splendorem

suum, nec potest splendor missus separari ab igna mittente quamvis et ista quia creatura est visibilis, non omni ex parte huic rei sit comparabilis. Cum enim splendorem mittit ignis, longius pervenit splendor, quo ignis non pervenit. Unde splendor ab igne qui est in lucerna missus, si loqui posset, non utique posset verum dicere in pariete, quo sine lucernæ igne pervenit, Ignis qui me misit mecum est: potuit autem missus a Patre Filius dicere, Pater mecum est. Cum igitur hæc a Patre missio Filii prorsus ineffabilis sit, nec capi ullius cogitatione possit, quomodo hinc ostendant Filium alterius atque inferioris essentiæ, non inveniunt; quandoquidem nec homo missus ab homine, diversam naturam mittentis et missi esse demonstrat.

CAPUT IV. Hic autem etiam hoc potest intelligi, ut eo ipso a Patre Filius missus esse dicatur, quod Filius hominibus apparuit in carne, non Pater. Quis enim mittitur illo ubi est? Ubi autem non est Sapientia Dei, quod est Christus, de qua legitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. vin, 1)? Cum ergo ubique sit etiam Filius, quo mittendus fuerat ubi non erat, nisi apparendo sicut non apparebat? Quanquam et Spiritum sanctum missum legamus, qui certe in unitatem persona suæ naturam non assumpsit humanam. Nec a solo Filio missus est, sicut scriptum est, Cum ego iero, mittam illum ad vos (Joan. xvi, 7); sed a Patre quoque, sicut scriptum est, Quem mittet Pater in nomine meo(Id. xiv, 26). Ubi ostenditur quod nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre misit Spiritum sanctum, sed eum pariter ambo miserunt. Inseparabilia quippe sunt opera Trinitatis. Solus Pater non legitur missus, quoniam solus non habet auctorem a quo genitus sit, vel a quo procedat. Et ideo non propter naturæ diversitatem, quæ in Trinitate nulla est, sed propter ipsam auctoritatem solus Pater non dicitur missus. Non enim splendor aut fervor ignem; sed ignis mittit, sive splendorem, sive fervorem. Quamvis hæc longe sint dissimilia; nec inveniatur aliquid vel in spiritualibus vel in corporalibus creaturis, quod ei Trinitati, qux Deus est, merito conferatur.

CAPUT V. — 5. Dicunt etiam: Et quia de omni bus spiritualibus et rationalibus gradibus, propter qua· litatem et fragilitatem corporis paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videbatur (Psal. vın, 6); ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Jesus honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere, et ostendere quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est : « Magnus homo et pretiosus vir › (Prov. xx, 6, ɛec. LXX). Et ideo solum hominem Patri suo hæredem, sibi enim cohæredem facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore. Hæc dicentes, hoc volunt intelligi, quod humanam carnem sine humana anima Christus assumpserit. Quæ propria haeresis Apollinaristarum est: sed etiam istos, id est, Arianos, in eorum disputationibus, non solum Trinitatis diversas esse naturas, sed etiam hoc scntire deprehendi

mus, quou animam non habcat Christus humanam Verum id in hujus disputationis consequentibus evidentius apparebit. Nunc ad hæc eorum verba quæ proposuimus hoc respondemus, ut recolant in Epistola quæ ad Hebræos est, de Christo esse intellectum quod scriptum est, Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Hebr. 11, 7): et videant non ad diversitatem et inæqualitatem naturæ Patris et Filii valere quod dixit, Pater major me est (Joan. xiv, 28); sed ad illud potius quod in forma servi propter infirmitatem, in qua pati et mori potuit, minor etiam Angelis factus

est.

CAPUT VI.-6. Item dicunt: ‹ Cam, inquit, ♦ venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere › (Galat. iv, 4). Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et præcepto ipsius in Descendi de corpore conversatus est, sicut ipse ait: cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misil (Joan. vi, 38). Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce el testimonio Putris manifestatus (Luc. m, 21-23), voluntate et præcepto Patris Evangelium regni cœlorum prædicabat, sicut ipse ait, Et aliis civitatibus oportet me Evangelium prædicare; in hoc enim missus sum › (Id. iv, 43); el, Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar (Joan. x, 49). Et sic voluntate et præcepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ail: ♦ Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis (Matth. xxvi, 39, 59). Et Apostolo asserente et dicente: Obediens, inquit, ♦ factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis › (Philipp. 11, 8). His testimoniis sanctarum Scripturarum quid persuadere conantur, nisi propterea Patris et Filii diversas esse naturas, quia obediens Patri ostenditur Filius? Quod tamen de hominibus non utique dicerent: neque enim si homo filius homini patri suo sit obediens, ideo amborum diversa natura est. CAPUT VII. · Quanquam et hoe ipsum quod dicit Jesus, Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misil (Joan. vi, 38); ad illud referatur quod homo primus Adam (de quo dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt [ Rom. v, 12]), faciendo voluntatem suain, non ejus a quo factus est, universum genus humanum propagine vitiata culpæ et pœnæ fecit obnoxium. Unde a contrario, per quem liberandi fueramus, non fecit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est. Ita quippe hoc loco dicitur voluntas sua, ut intelligatur esse propria contra voluntatem Dei. Neque enim cum obedimus Deo, caque obedientia dicimur ejus facere voluntatem, nolentes id facimus, sed volentes, ac per hoc si volentes id facimus, quomodo voluntatem nostram non facimus, nisi quia illa dicitur voluntas, nostra, quando Scriptura ita loquitur, quae intelligitur esse propria contra voluntatem Dei? Hanc habuit Adam, ut in illo moreremur: hanc non habuit Christus, ut in illo viveremus. De natura quippe humma koe recte

[ocr errors]

dici potest, in qua exstitit per inobedientiam voluntas propria, quæ Dei voluntati esset adversa. Cæterum quod attinet ad divinitatem Filii, una eademque voluntas est Patris et Filii: nec potest ullo modo esse diversa, ubi est natura Trinitatis immutabilis universa. Ut autem Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. 11, 5) non faceret propriam, quæ Deo adversa est, voluntatem, non erat tantum homo, sed Deus et homo: per quam mirabilem singularemque gratiam humana in illo sine peccato ullo posset esse natura. Propter hoc ergo ait, Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit: ut ea causa esset tantæ obedientiæ, quæ omnino sine ullo peccato esset hominis quem gerebat, quia de cœlo descenderat; hoc est, non tantum homo, verum etiam Deus erat. Unam quippe ostendit esse personam in utraque natura, hoe est, Dei et hominis, ne si duas faciat, quaternitas incipiat esse, non trinitas. Quoniam itaque gemina quidem substantia, sed una persona est, propterea quod dictum est, Descendi de cœlo, refertur ad Dei excellentiam; quod vero adjunctum est, non ut faciam voluntatem meam, propter Adam qui fecit suam, refertur ad hominis obedientiam: utrumque autem Christus, id est, Deus et homo; tamen obedientia in illo que contraria est inobedientiæ primi hominis, secundum id quod homo est commendatur. Unde ait Apostolus: Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi ; ita et per obedientiam unius hominis justi constituentur multi (Rom. v, 19).

CAPUT VIII. Nec quia dixit, hominis, separavit Deum, qui hominem assumpsit; quia, sicut dixi, et valde commendandum est, una persona est. Ipse namque unus Christus et Dei Filius semper natura, et hominis Filius qui ex tempore assumptus est gratia : nec sic assumptus est ut prius creatus post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Ac per hoc propter istam unitatem personæ in utraque natura intelligendam et Filius hominis dicitur descendisse de cœlis, quamvis sit ex ea quæ in terra fuerat Virgine assumptus; et Filius Dei dicitur crucifixus et sepultus, quamvis hæc non in divinitate ipsa qua est Unigenitus Patri coæternus, sed in naturæ humanæ sit infirmitate perpessus. Nam Filium hominis descendisse de cœlo, ipsum dixisse sic legimus: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis, qui est in cœlo (Joan. n, 13). Unigenitum vero Filium Dei crucifixum et sepultum, omnes etiam in Symbolo confitemur. Unde est et illud Apostoli: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Cor. H, 8). Hanc unitatem persona Christi Jesu Domini nostri, sic ex natura utraque constantem, divina scilicet atque humana, ut quaelibet earum vocabulum etiam alteri impertiat, et divina humanæ, et humana divinar, beatus ostendit Apostolus, ubi nos cum ad humilitatem miscricordem per Christi exhortaretur excmplum Hoc sentite, inquit, in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Dco; sed se ipsum exinani

[ocr errors]

vit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. 11, 5 8). Cum ergo Christi nomen ex eo illi sit quod scriptum est in prophetia, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis (Psal. XLIV, 8); unde ad id quod homo factus est pertinet id quod formam servi accipiens habitu est inventus ut homo, qui utique habitus cœpit ex tempore: de ipso tamen eodemque Christo dictum est, Cum in forma Dei esset; cum profecto in forma Dei antequam ab illo forma servi esset accepta, nondum erat Filius hominis, sed Filius Dei, cui Patris æqualitas rapina non erat, sed natura. Non enim erat usurpando elatus, sed hoc erat natus, et ideo veritas. Nondum ergo erat Christus, quod esse cœpit cum semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Verum si quæramus, Quis est ille qui cum in forma Dei essel, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo? Respondetur nobis voce apostolica, Christus Jesus. Ergo et illa divinitas hujus humanitatis nomen accepit. Item si quæramus, quisnam sit factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; rectissime respondetur, Ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Ergo et ista humanitas illius divinitatis nomen accepit. Apparet tamen idem ipse Christus, geminæ gigas substantiæ, secundum quid obediens, secundum quid æqualis Deo ; secundum quid Filius hominis, secundum quid Filius Dei secundum quid dicat, Pater major me est (Joan. XIV, 28); secundum quid, Ego et Pater unum sumus (ld. x, 30): secundum quid, non facit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est (ld. vi, 38); secundum quid, Sicut Pater suscitat mortuos el vivificat sic et Filius quos vult vivificat (ld. v, 21).

CAPUT IX.-7. Item sequuntur et dicunt:Is et in cruce pendens, voluntate et præcepto Patris, carnem humanam quam de sancla virgine Maria suscepit, in mànus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavil, dicens:Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. xm, 46). Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est divinitatis, sed depositio corporis. Siculi enim generatio ejus cx virgine non fuit corruptio dealitatis", sed susceptio corporis; ita et in morte ipsius non fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis ipsius. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto facil injuriam; ita et qui carnem ipsius crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt. Ecce in quibus verbis suis omnino manifestant negare se, quod ad unitatem persona Christi etiam humana anima pertineat; sed in Christo carnem et divinitatem tantuinmodo confiteri. Quandoquidem cum penderet in ligno, illud ubi ait, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, divinitatem ipsam volunt eum intelligi commendasse Patri, non humanum spiritum, quod est aniJuxta Fr. Lugd. Ven. Lov., faciat. M.

Editi hoc et proximo loco, necnon supra in Sermone Arianorum, ferebant, deitatis, ubi veteres Mss. constanter habent, deulitatis.

ma. Merito in ista ipsa disputatione superius, ubi voluerunt intelligi Christum Patris voluntatem fecisse, non suam, hinc eum minoris atque diverse putantes esse naturæ, illud commemorarunt quod ait, Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quos tu vis illud autem noluerunt quod ait, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. xxvi, 39, 38). Audiant ergo ista commemorantibus nobis: Tristis est anima mea usque ad mortem; Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. x, 18); Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponal pro amicis suis (Id. xv, 15) : et quod de illo intellexerunt Apostoli prophetatum, Quoniam non derelinques animam meam in inferno (Psal. xv, 10; Act. 11, 31, et xin, 35). Et his atque hujusmodi sanctarum Scripturarum testimoniis non resistant, fateanturque Christum, non tantum carnem, sed animam quoque humanam Verbo unigenito coaptasse; ut esset una persona, quod Christus est, Verbum et homo: sed ipse homo, anima et caro; ac per hoc Christus Verbum animia et caro. Et ideo sic intelligendus geminæ substantiæ, divinæ scilicet et humanæ, ut ipsa humana ex anima constet et carne. Aut si co moventur quod scriptum est, Verbum caro factum est (Joan. 1, 14); nec illic anima nominata est : intelligant carnem pro homine positam, a parte totum significante locutionis modo; sicuti est, Ad te omnis caro veniet (Psal. Ļxiv, 3) : item, Ex operibus Legis non justificabitur omnis caro (Rom. 111, 20). Quod apertius alio loco dixit, Ex Lege nemo justificabitur (Galat. m, 11): itemque alio, Non justificatur homo ex operibus Legis (ld. 11, 16). Ita ergo dixit, Omnis caro; ac si diceret, Omnis homo. Sic itaque dictum est, Verbum caro factum est; ac si diceretur, Verbum homo factum est. Verumtamen isti cum ejus solam humanam carnem velint intelligi hominem Christum; non enim negabunt hominem, de quo apertissime dicitur, Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5) : miror quod nolint consentire, propter hanc humanam quomodocuinque naturam dici potuisse, Pater major me es!; non propter illam de qua dictum est, Ego et Pater unum sumus. Quis enim ferat, si quantuscumque homo dicat, Ego et Deus unum sumus? Et quis non accipiat, si homo dicat, Deus major me est ? Quale illud est quod ait beatus Joannes : Major est Deus corde nostro (I Joan. 1, 20).

CAPUT X. 8. Item dicunt : Is qui voluntate el præcepto Patris totam dispensationem adimplevit, voluntate et præcepto Paris corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, el sacerdos cum oblatione, et rea cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumplus est in gloriam. Quærendum est ab eis qui ista dicunt, qualem ovem pastor reportaverit Patri. Si enim caro sine anima est quan reportavit, quid est ovis ista nisi terra sine sensu, quæ nec agere gratias potest? Quia sine anima caro quid potest?

CAPUT XI. - 9. Item sequuntur et dicunt : 1. quà voluntatc Patris descendit et ascendit, voluntate et vre

cepto Patris sedit ad dexteram ejus, audiens Patrem sibi dicentem: «Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum › (Psal. cix, 1). Is qui voluntate et præcepto Patris sedit ad dexteram ejus, is voluntate et præcepto Patris in consummatione sæculi venturus est, Apostolo vociferante et dicente: « Et ipse ›, inquit, ‹ Dominus in jussu, in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de cœlo › (I Thess. iv, 15). Is qui voluntate et præcepto Patris veniet, voluntate et præcepto Patris judicaturus est totum mundum in æquitate, et } redditurus singulis secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait, Pater judicat neminem, sed omne judicium Filio dedit : item, Sicuti audio, judico, et judicium meum verum est; quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit › (Joan. v, 22, 30). Unde et in judicando Patris præsentiam præponit, et suam divinam dignitatem et potestatem secundam postponii, dicens: Venite, benedicti Patris meis (Matth. xxv, 34). Ergo justus judex est Filius: judicantis vero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicut et Spiritus sancti officiosa advocatio et consolatio, Unigeniti Dei justi judicis est dignitas. Jam quæ superius respondimus, etiam adversus ista similiter valent. Quod enim voluntati et præcepto Patris obediens est Filius, nec in hominibus demonstrat diversam imparemque naturam, patris præcipientis, et filii obedientis. Huc accedit quod Christus non tantum Deus est, qua natura æqualis est Patri; sed etiam homo, qua natura major est Pater, cujus etiam non solum Pater, verum et Dominus est. Nam inde est et illud propheticum : Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. 11, 7). Ibi est quippe inferior substantia qua Pater major sit, et servi forma cui Dominus sit. Hæc autem forma humanitatis ejus, quam manente forma divinitatis accepit, ut in similitudinem hominum fieret et habitu inveniretur ut homo (Philipp. 11, 6, 7), in judicio quoque apparebit, quo vivos et mortuos judicabit. Ideo dictum est de Patre, quod non judicabit quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v, 22). Formam namque in Christo Filii hominis tunc ab eo judicandi videbunt impii, de quibus dictum est, Videbunt in quem confixerunt (Zach. x1, 10; Joan. xix, 37). Dei vero formam in eodem ipso Christo, qua æqualis est Patri, utique non videbunt. Unde prophetia præcessit, Tollatur impus, ut non videat claritatem Domini (Isai. xxvi, 10). Quia et ad hoc pertinet, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Denique hoc apertissime testatur, ubi dicit, Potestatem dedit ei judicium facere, quoniam Filius hominis est (Joan. v, 27). Non ergo quoniam Filins Dei est; nam secundum hoc coæterna illi cum Patre et una ¡ eademque potestas est: sed quoniam Filius hominis est, quod esse cœpit ex tempore, ut potestas ci daretur in tempore. Quod non ita dicitur, tanquam eam sibi et ipse non dederit, id est, naturæ in se humanæ non dederit potestatem illa quæ in eo natura divina est absit hoc credere. Quomodo enim aliquid faceret Pater, nisi per unigenitum Filium? Nec sine Spiritu sancto, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Ac per hoc quod potestatem Filio dedit quoniam Filius

:

hominis est, per eumdem ipsum ipsi dedit quoniam Filius Dei est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3). Sed honorifice et competenter tribuit Patri quod etiam ipse facit ut Deus; quia de Patre est Deus. Ipse namque Deus est de Deo Pater autem Deus, sed non de Deo.

CAPUT XII. Audivit, inquiunt, a Patre, ‹ Sede ad dexteram meam, › et ideo sedit ad dexteram Patris : tanquam paterna jussione, non etiam sua id fecerit potestate. Hoc quidem nisi spiritualiter acceptum fuerit, Filio Pater ad sinistram erit. Quid est autem Patris dextera, nisi æterna illa ineffabilisque felicitas, quo pervenit Filius hominis etiam carnis immortalitate percepta? Nam si ita ut manum Dei Patris, non secundum lineamenta corporis quæ in Deo non sunt, sed secundum effectivam virtutem sapienter et fideliter cogitemus, quid intelligemus, nisi ipsum Unigenitum per quem facta sunt omnia? De quo etiam propheta dixit: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Quomodo autem Filius audit Patrem ? quomodo dicuntur a Patre multa verba unico Verbo ? quomodo transeunter loquitur ei quem stabiliter loquitur? quomodo aliquid temporaliter ei dicit in quo sibi coeterno jam erant omnia quæ congruis quibusque temporibus dicit? Quis hæc audeat quærere? quis valeat invenire? Et tamen, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. cix, 1): el quia dictum est, ideo factum est. Hoc ergo jam erat in Verbo quod Verbum caro factum est (Joan. 1, 14). Et quia in Verbo ante carnem jam erat veraciter, ideo in carne completum est efficaciter : quia in Verbo jam erat sine tempore, ideo in carne completum est suo tempore. In qua carne ascendit in cœlum, qui de cœlo non recessit etiam cum inde descendit; et in qua sedet ad dexteram Patris brachium Patris; et in qua descensurus est ad judicium in jussu, in voce archangeli, et in tuba Dei ( I Thess. iv, 15),

CAPUT XIII. Ubi illi minorem volunt videri Filii potestatem, quia in jussu dictus est descensurus. Sed quærendum est ab eis, jussu cujus. Si Patris, interrogandi sunt iterum, quibus temporalibus verbis jubeat Pater æterno suo Verbo ut descendat de cœlo. Siquidem ipsa Dei jussio quæ fiet in tempore suo, jam erat ante omnia tempora in ipso Dei Verbo. Quod si Filius Dei per hoc quod filius hominis est, descendit de cœlo; ergo per hoc quod Verbum est, per ipsum jubetur ut descendat de cœlo. Nam si non per ipsum Pater jubet, non ergo Pater per suum Verbum jubet : aut aliud erit Verbum per quod jubeatur unico Verbo. Et miror si jam illud unicum erit, si et aliud erit. Factæ sunt quidem Patris ad Filium quædam etiam temporaliter voces, sicut de nube sonuit, Tu es Filius meus dilectus (Matth. 1, 17): non tamen ut Filius unigenitus per illas aliquid disceret; sed hi potius quos ita oportebat audire. Ac per hoc etiam ille transeuntium verborum sonus non sine Filio factus est Filio: alioquin non omnia per ipsum facia sunt. Sed numquid, cum jubebitur ut descendat de cœlo, talibus sonis et vocibus opus erit, quibus Filius paternam noverit voluntatem? Absit hoc cre

« PredošláPokračovať »