Obrázky na stránke
PDF
ePub

dere. Quidquid ergo illud erit quod fieri oportebit ad Filium, non faciet Pater nisi per eumdem Filium. Ad ipsum scilicet, quia Filius hominis est et factus est inter omnia. Per ipsum autem, quia Filius Dei est et per illum fiunt a Patre omnia. Si autem quod dictum est, In jussu, in voce archangeli; ipsius archangeli jussum volunt intelligi, sicut verba ipsa videntur sonare quid eis restat, nisi ut Angelis etiam minorem dicant unigenitum Filium, quoruin jussis obedire perhibetur, si jubente minor est cui jubetur? Quamvis quod dictum est, In jussu, in voce archangeli, possit etiam sic intelligi, ut ipsa vox archangeli jussu Dei fieri accipiatur, id est, ut angelus qui tuba Dei esse intelligendus est, a Domino Deo jubeatur emittere vocem suam, quod inferiori creaturæ necessarium erit audire, cum Filius Dei descendet de cœlo. Ipsa est enim tuba de qua dicit alio loco: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. xv, 52).

CAPUT XIV. Dixit ergo Filius, Sicut audio, judico (Joan.v, 50): sive ex humana subjectione, quia et Filius hominis est; sive secundum illam incommutabilem simplicemque naturam, quæ sic est Filii, ut tamen ci de Patre sit : in qua natura non est aliud audire, aliud videre, aliud esse; sed quod est esse, hoc audire, hoc videre. Unde ab illo ei est audire et videre, a quo illi est ipsum esse. Nam et illud quod alibi ait, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, multo est ad intelligendum difficilius quam hoc quod isti posuerunt, ubi dixit, Sicut audio, judico. Si enim non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quomodo poterit judicare, si Patrem non viderit judicantem? Sed Pater non judical quemquam; omne quippe judicium dedit Filio. Judicat ergo Filius, acceplo, a Patre, non aliquo, sed omni judicio; quamvis Patrem non videat judicantem, quia ille neminem judicat. Quomodo igitur non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, cum judicet, nec Patrem videat judicantem? Non enim ait, Non potest, Filius a se facere quidquam, nisi quod audierit Patrem jubentem; sed, quod viderit Patrem facientem. In ista intendant, ista cogitent, ista considerent; et eorum quodam modo, quantum fieri potest, excarnetur intentio, qui carnalibus cogitationibus moliuntur unam Trinitatis eamdemque naturam et substantiarum separare distantia', et potestatum gradibus ordinare. Ideo enim dictum est, quod non faciat aliquid Filius a se, quia non est a se: et ideo quidquid facit, Patrem videt facientem; quia videt ex ipso faciendi se habere potentiam, ex quo se videt existendi habere naturam. Et quod ait, se non posse, non deficientis est, sed in eo quod de Patre natus est permanentis tamque laudabile est omnipotentem non posse mutari, quam laudabile est quod omnipotens non potest mori. Posset enim Filius facere quod non vidisset Patrem facientem, si posset facere quod per illum non facit Pater: hoc est, si posset peccare,

SIC Mss. Editi vero, unam Trinitatem eamdemque nutu"am et subətantiam separare distantia.

neque naturæ immutabiliter bonæ, quæ a Patre genita est, convenire. Hoc autem quia non potest, non deficienter non potest, sed potenter.

CAPUT XV. — Eadem namque sunt opera Patris et Filii, non quod Filius sit idem ipse qui Pater est ; sed quia nullum opus est Filii, quod non per cum Pater facit; nec ullum Patris, quod non per Filima simul facientem facit. Quæcumque enim Pater facit, hæc eadem Filius similiter facit (Joan. v, 19, 22). Evangelica est et ista sententia, Filii ipsius consequenter ore prolata. Non sunt ergo alia Filii, et alia Patris opera, sed hæc eadem : nec dissimiliter fiunt a Filio, sed similiter. Cum autem non alia similia, sed hæc eadem fiant a Filio quæ fiunt a Patre; quid est, similiter, nisi non dissimili facilitate, non dissimili potestate? Si enim hæc eadem quidem ambo faciunt, sed alter altero facilius et potentius, non utique similiter ea facit Filius. Cum vero et hæc eadem et si militer, profecto nec alia sunt Filii quam Patris opera, nec operantium est diversa potentia. Nec utique sine Spiritu sancto: neque enim a faciendis amborum operibus ullo modo amborum separabitur Spiritus. Miro itaque eodemque utique divino modo ab omnibus fiunt opera omnium, ab omnibus etiam singulorum. Nam omnium opera sunt cœlum et terra omnisque creatura. De Filio quippe dictum est: Omnia per ipsum facta sunt (Id. 1, 3). Quis autem ab Spiritu sancto audeat alienare opera quarumlibet creaturarum, quem cernit operari dona sanctorum, de quibus scriptum est: Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vull (1 Cor. xi, 11)? Postremo, cum sit Christus Dominus omnium (Id. vii, 6) et super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. 1x, 5); quid ex omnibus negari potest etiam Spiritus sancti opus, qui est ipsum Christum in utero virginis operatus? Cum enim angelo futurum partum sibi nuntianti virgo dixisset, Quomodo fiel istud, quoniam virum non cognosco ; responsum accepit, Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. 1, 34, 35). Singulorum autem opera dicuntur, quæ ad unamquamque eorum manifestantur pertinere personam. Sicut natus ex virgine non nisi Filius (Matth. 1, 20-25): et vox de nube, Tu es Filius meus dilectus, ad solius personam pertinet Patris : et specie corporali, sicut columba, solus apparuit Spiritus sanctus (Id. ш, 16, 17). Tamen et illam carnem solius Filii, et illam vocem solius Patris, et illam speciem solius Spiritus sancti, universa Trinitas operata est: non quod invalidus sit unusquisque eorum, sine aliis quod operatur implere; sed non potest operatio esse divisa, ubi non solum æqualis est, verum etiam indiscreta natura: ita ut cum tres sint, et eorum sin-' gulus quisque Deus sit, tres tamen dii non sint. Nam et l'ater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est; nec Filius idem qui Pater est, nec idem Spiritus sanctus qui aut Pater aut Filius; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et amborum Spiritus nunquam cuiquam eorum aut Pater

Editi, facultate. Mss. autem, facilitate.

aut Filius, sed semper utriusque Spiritus: universa tamen Trinitas unus est Deus. Quis itaque neget, non Patrem, non Spiritum sanctum, sed Filium ambulasse super aquas (Matth. xiv, 25)? Solius enim Filii caro est, cujus carnis illi pedes aquis impositi et per aquas ducti sunt. Absit autem ut hoc sine Patre fecisse credatur; cum de suis operibus universaliter dicat, Pater aulem in me manens facit opera sua (Joan. xiv, 10) aut sine Spiritu sancto; cum similiter opus sit Filii, quod ejiciebat dæmonia. Illius quippe carnis ad solum Filium pertinentis lingua erat, qua imperabatur dæmonibus ut exirent: et tamen dicit, In Spiritu sancto ejicio dæmonia (Matth. xμ, 28). Item quis nisi solus Filius resurrexit? Quia solus mori potuit, qui carnem habuit: et tamen ab hoc opere, quo solus Filius resurrexit, non erat Pater alienus, de quo scriptum est, Qui suscitavit a mortuis Jesum (Galat. 1, 1). An forte se ipse non suscitavit? Et ubi est quod ait, Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud (Joan. 11, 19); et quod potestatem se habere dicit ponendi et iterum sumendi animam suam (Id. x, 18)? Quis autem ita desipiat, ut putet Spiritum sanctum resurrectionem hominis Christi non cooperatum, cum ipsum hominem Christum fuerit operatus?

CAPUT XVI. Est in homine simile quiddam, quamvis nequaquam illius Trinitatis, quæ Deus est, excellentiæ comparandum : ille enim Deus est, ista creatura: habet tamen aliquid et ista, ubi qualicumque modo id quod de illa ineffabili Dei natura dicitur, possit intelligi. Neque enim frustra non est dictum, Faciamus hominem ad imaginem tuam, tanquam Pater Filio loqueretur; aut, ad imaginem meam : sed dictum est, ad imaginem nostram (Gen, 1, 26). Quod ex persona ipsius Trinitatis rectissime accipitur. Tria itaque ista in hominis anima cogitemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem: ab his tribus fit omne quod facimus. Et cum tria ista bene recteque sese habent, bonum et rectum est onme quod facimus; si nec memoriam decipiat oblivio, nec error intelligentiam, nec iniquitas voluntatem. Ad Dei quippe imaginem sic reformamur. Omne igitur opus nostrum ab his tribus fit: nihil enim agimus, quod non hæc tria simul agant. Deinde cum de singulis loquimur, etiam quod ad singula pertinet ab omnibus agitur. Neque enim sermonem quem de sola memoria facimus, memoria sola facit: sed intelligentia voluntasque cooperantur eum, quamvis ad solam memoriam pertinentem. Hoc et de duobus cæteris videre facillimum est. Nam quidquid de se ipsa intelligentia loquitur, sine memoria et voluntate non loquitur: et quidquid de se ipsa voluntas dicit aut scribit, sine intelligentia memoriaque non facit. Quatenus siņt autem ista similia, et rursus quantum dissimilia illi incommutabili Trinitati, quæ Deus est, longum est enucleatissime disputare. Sed ideo tantum hoc cominemorandum putavi, ut etiam de ipsa creatura aliquid adhiberem : unde isti, si possunt, intelfigaut quam non sit absurdum quod de Patre et Filio ! Vox, Filii, abest a Mss.

et Spiritu sancto dicimus, inseparabilia fieri ab omnibus opera, non solum ad omnes, verum etiam ad singulos pertinentia.

CAPUT XVII. - Sicut audit ergo Filius, judicat : sive quia et filius hominis est; sive quia non de se ipso est, sed Verbum Patris est. Quod enim nobis est, cum audimus, verbum accipere; hoc illi est a Patre Verbum esse. Quoniam sic dici potest Pater dedisse Filio Verbum, hoc est, ut Verbum sit; quemadmodum dicitur dedisse Filio vitam, hoc est, ut vita sit. Ipse namque ait : Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. v, 26). Non utique ut aliud sit ipse, aliud vita quæ in ipso est, sed ut eadem vita sit idem ipse. Sicut nec Pater aliud est quam vita quæ in ipso est: sed cam Filius Patri non dedit, quia Patrem non genuit : dedit autem Pater Filio vitam, gignendo eum vitam, sicut est etiam ipse vita. Non autem sic genuit Verbum tanquam et ipse sit Verbum. Vitam quippe cum dicimus, potest esse de nullo alio, sicut est Patris vita, vel, quod expressius dicitur, Pater vita, cui de alio non est ut sit cum vero dicitur Verbum, nullo modo potest nisi alicujus intelligi, et illius utique de quo est. Non itaque sicut est Filius Deus de Deo, lumen de lumine, vita de vita; ita dici potest Verbum esse de verbo: quoniam solus est Verbum; et sicut Patri proprium est generare Verbum, ita Filio proprium est esse Verbum. Et idco sicut audit judicat; quia sicut genitum est Verbum, ut idem Verbum sit veritas, ita secundum veritatem judicat.

CAPUT XVIII. Et judicium ejus utique justum est; quia non quærit voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui cum misit (Ibid., 30). Hoc enim dicens, ad illum hominem voluit referre intentionem nostram, qui voluntatem suam quærendo, non ejus a quo factus est, non habuit justum judicium de scipso, sed justum judicium habitum est de ipso. Ipse quippe faciens voluntatem suam, non Dei, moriturum se esse non credidit: sed hoc judicium ejus non justum fuit. Deni. que fecit, et mortuus est; quia judicium Dei justum est. Quod judicium facit Dei Filius non quærendo voluntatem şuam, cum sit etiam hominis filius: non quia ipsius in judicando nulla voluntas est; quis enim hoc insipientissimus dixerit? sed quia non ita eşt voluntas ejus propria, ut sit a voluntate Patris aliena. Hæc isti si cogitarent, non carnalibus cogitationibus sic Trinitatis potestates vel officia gradibus imparibus ordinarent, ut tanquam tres homines inæqualis ac dissimilis dignitatis facerent, tanquam imperatorem Patrem, judicem Filium, advocatum Spiritum sanctum. Sccundum quas enim judicat Filius, velut imperiales leges, Patris esse asserunt: in quibus honorem et auctoritatem Filii constituunt judicantis; officiosam vero advocationem et consolationem Spiritus sancti ad dignitatem judicis, hoc est, Dei unigeniti pertinere tanquam judicis sit dignitas, quod habeat advocatum; sicut imperatoris est dignitas, quod secundum suas imperiales leges judicaturum judicem mittit. Qua sua cogitatione carnali. tamen naturæ di

versitatem, de qua inter nos et ipsos maxima quæstio est, in his tribus personis demonstrare non possunt. Cum enim ad humanos mores ista referunt, et ab humani generis consuetudine quam cogitando possunt capere non recedunt (animalis enim homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei [I Cor. 11, 14]); quid aliud nos admonent, nisi quia et imperator, et judex, et advocatus, homines sunt? Proinde judex imperatore etiamsi potestate minor est, non minus homo est. Nec minus quam judex homo est advocatus, etiamsi officio videtur judici esse subjectus. Patris ergo et Filii et Spiritus sancti, etiamsi disparem cogitant potestatem, naturam saltem confiteantur æqualem. Quid quod eos deteriore etiam quam humana est, conditione confingunt? Fieri enim potest in rcbus humanis, ut qui judex fuerit, etiam imperator fiat hoc isti in illa Trinitate nec imperatoris unico Filio præstare dignantur. Quod si forte ex humani juris vel consuetudinis formula, majestatis crimen etiam in filio nimium reformidant, advocato certe puto quod concedere debeant ut ad judiciariam potestatem aliquando perveniat. Nec hoc quidem volunt. Deterior ergo est, quod absit, in illa Trinitate, quam in generis humani mortalitate conditio.

CAPUT XIX. - Porro Scriptura sancta, quæ istos divinos actus non differentia potestatum, sed operum ineffabilitate metitur, advocatum nostrum etiam ipsum judicem novit, dicente apostolo Joanne : Si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum (I Joan. 11, 1). Quod etiam ipse significat ubi dicit, Rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis (Joan. xiv, 16). Neque enim esset Spiritus sanctus advocatus alius, nisi hoc esset et Filius. Qui ta- ́ men ut inseparabilia sua et Patris opera demonstraret, ait, Cum ipse iero, mittam eum ad vos (1d. xvi, 7): quamvis alio loco dicat, Quem millel Pater in nomine meo (Id. xiv, 26). Ubi ostenditur quod et Pater et Filius miserint Spiritum sanctum. Sicut ostenditur per prophetam quod et Pater et Spiritus sanctus miserint Filium. Nam quis nisi Filius per Isaiam adventum suum prænuntians dicit : Audite me, Jacob, et Israel, quem ego vocabo : ego sum primus, et ego in æternum ; et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit cælos; vocabo illos, et astabunt simul, convenient etium universi, et audient ; quis illis nuntiavit hæc? Diligens autem te, feci voluntatem tuam super Babylonem, ut tollatur semen Chaldæorum. Ego locutus sum, ego vocavi, aḍduşi illum, et prosperam viam ejus feci. Con venite ad me, et audite ista; nec enim ab initio in obscuro locutus sum : cụm fiebant ibi eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus (Isai. xLvm, 12-16)? Quid evidentius? Ecce ipse se dicit missum ab Spiritu sancto, qui fundavit terram, et solidavit cœlum. Ubi agnoscitur Unigenitus per quem facta sunt omnia. Consolatorem vero, quod officium tanquam personæ infimæ in illa Trinitate isti Spiritui sancto deputant, Deum dicit Apostolus, sicut in Epistola ejus legimus ad Corinthios: Is qui consolatur humiles, consolatus • MES., ad imperatorem.

est nos Deus in præsentia Titi (II Cor. vii, 6). Sanctorum ergo Deus est consolator. Ipsi qui¡ pe sunt humiles: unde tres illi viri in camino dicunt, Benedicite, sancti et humiles corde, Dominum (Dan. 111, 87). Deus est itaque Spiritus sanctus qui consolatur humiles. Proinde isti, aut quod nolunt, fateantur Deum esse Spiritum sanctum : aut si hoc de Patre, vel de Filio dictum ab Apostolo volunt accipi, desinant consolationis tanquam munere proprio separare a Patre et a Filio personam Spiritus sancti.

CAPUT XX. Jam illud, qued ideo Spiritum sanctum Filio minorem conantur ostendere, quod iste sit illius tanquam judicis advocatus, etiam homines sanctos eidem mira cæcitate præponunt, de quibus ait idem Dominus: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. xix, 28). Ibi respondeant, quid erit Spiritus sanctus: cum Filio judex, an apud judices etiam homines advocatus? Absit autem ista a fideli corde vecordia, ut sit judicibus minor advocatus Spiritus sanctus; cum illi utique, ut judices sint, repleantur Spiritu sancto, secundum quem viventes fiunt spirituales. Spiritualis enim omnia judicat (I Cor. 11, 15). Quomodo ergo minor est judice qui judices facit, cum facit ut judicis illius sint membra et suum templum, dicente Apostolo, Corpora vestra membra sunt Christi : codemque itidem dicente, Corpora vestra templum est Spiritus sancti qui in vobis est1 (ld. vi, 15, 19)? Et tamen si apertissime legerent in sanctis Scripturis Salomonem regem lignis et lapidibus jussu Dei templum struxisse Spiritui sancto, Deum esse Spiritum sanctum dubitare non possent, cui tanta religionis servitus, quæ latria dicitur, legi time exhiberetur in populo Dei, ut illi etiam templum fabricaretur; cum Dominus dicat, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. vì, 13) : quod in græco est, darpevceis. Et eum negare audent Deum, qui non ligna et lapides, sed membra Christi habet templum! Sic enim Spiritum sanctum subjiciunt potestati Christi, cum ejus templum menibra sint Christi: quemadmodum ipsum Filium imperialibus legibus Dei, cum ipse sit Verbum Dei, nec ullo modo imperatoris verbum legibus subjaceat, sed leges faciat (a). CAPUT XXI. 10. Isti sane, quorum disputationem accepi, cui respondeo, non audentidem dicere fa clum esse quod genitum; et duo ista discernunt, ita ut a Patre Filium genitum dicant, factum vero a Filio Spiritum sanctum. Quod in Scripturis sanctis nusquam legunt, cum Filius ipse dicat, quod Spiritus sanctus á Patre procedat.

[ocr errors]

11. Filius, inquiunt, Patrem prædicat: Spiritus sanctus Filium annuntiat. Quasi non annuntiaveri Filius Spiritum sanctum esse venturum, aut et Pater non prædicaverit Filium, dicendo: Hic est Filius meus dilectus in quo bene complacui; ipsum auditę (Matth. xvii, 5).

12. Ac per hoc non solum Patris gloriam Filius,

Am. Fr. et Mss., templum in vobis est Spiritus sanetą, omisso, qui in vobis est.

(a) Confer Collationem cum Maximino, Aug. n. 14.

verum etiam ́ Filii gloriam revelat Pater: nec solum Filii Spiritus sanctus, sed etiam Filius manifestat Spirites sancti dignitatem.

13. Et ideo sicut Filius, Patri, ita et Pater Filio: et sicut Spiritus sanctus Filio, ita et Filius Spiritui sanclo perhibet testimonium.

[ocr errors]

14. A Patre autem et Filiomissus est Spiritus sanclus: et a Patre et Spiritu missus est Filius. CAPUT XXII. 15. Filius, inquiunt, minister est Patris: Spiritus sanctus minister est Filii. Nec attendunt quod isto modo meliores faciunt Spiritu sancto Apostolos sanctos; qui cum se Dei ministros esse dicunt, non eos utique isti etiam Dei Patris ministros negabunt. Ejus quippe ministri facti sunt, in cujus nomine etiam baptizarunt, id est, Patris, et Filii, Spiritus sancti. Ac per hoc secundum istorum vaniloquia, meliores erunt Trinitatis ministri; si propterea minor est Spiritus sanctus, quia solius minister est Filii.

et

16. Filius, inquiunt, jubetur a Patre: Spiritus sanclus jubetur a Filio. Nusquam hoc in Scripturis sanctis legunt: quamvis obedientem Filium legamus secundum formam servi, qua major est Pater; non secundum formam Dei, in qua unum sunt ipse et Pater.

17. Legitur itaque in Scripturis sanctis Filius subditus Patri. Ibi est enim forma servi, in qua et parentibus hominibus subditus erat; sicut Evangelium loquitur: Et descendit cum illis, et venit Nazareth; et eral subditus illis (Luc. 11, 51). Non autem alicubi sancta Scriptura dicit Spiritum sanctum subditum Filio.

18. Proinde et quæ jubet Pater, operatur Filius propter formam servi: et que Pater operatur, operatur et Filius propter formam Dei. Non enim ait, Quæcumque Pater jubet, hæc Filius facit: sed ait, Quæcumque Pater facit, hæc et Filius facit similiter (Joan. v, 19). Porro si Spiritum sanctum ideo hæc loqui dicunt quæ mandat Filius, quia scriptum est, De meo accipiet et annuntiabit vobis (1d. xvi, 14) : cur non et Filius ea loquitur quæ mandat Spiritus sanctus, cum dicat Apostolus, Quæ Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei (1 Cor. 11, 11); et cum ipse Jesus de se ipso impletum esse confirmet, quod scriptum est, Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus (Luc. iv, 18, 21)? Si enim propter hoc unctus est evangelizare pauperibus, quia Spiritus Domini super eum erat; quid evangelizabat pauperibus, nisi quod Spiritus Domini habebat, quo repletus erat? Nam et hoc de illo scriptum est, quod repletus sit Spiritu sancto (Id. iv, 1).

[blocks in formation]

Spiritu sancto, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis; ad rem de qua agitur non pertinet. Honorat enim ompis qui adorat, non autem adorat omnis qui honorat. Nam et fratres secundum Apostolum invicem se honore præveniunt (Rom. XII, 10), nec tamen invicem adorant. Alioquin, si honorificare, hoc est adorare; dicant, si placet, quoc Filium adoret et Pater, et hoc jubente Filio, qui e dicit, Honorifica me (Joan. xv, 4, 5). Quod auten dixit de Spiritu sancto, De meo accipiet, solvit ipse quæstionem: ne putaretur quasi per quosdam gradus sic esse de illo Spiritus sanctus, quomodo est ipse de Patre; cum ambo de Patre, ille nascatur, ille procedat; quæ duo in illius naturæ sublimitate discernere omnino difficile est : ergo ne hoc putaretur, ut dixi, continuo subjecit, Omnia quæ habet Pater mea sunt, propterea dixi, De meo accipiet (Id. xvi, 14, 15). Ita sine dubio intelligi volens quod de Patre accipiat. Sed ideo de ipsius, quia omnia quæ habet Pater, ipsius sunt. Hæc autem non est diversitatis naturæ, sed unius principii commendatio.

20. Secundum hoc, ita Spiritus sanctus non a se ipso loquitur, quia non est a se ipso qui de Patre procedit: sicut nec Filius potest a se facere quidquam, quia nec ipse a se ipso est, sicut jam superius exposui non quod in omnibus nutum Patris exspectet ; non enim ait, Nisi quod viderit Patrem innuentem; sed, quod viderit Patrem facientem (Id. v, 19), secundum ea quæ jam disputavimus. Quod autem in omnibus Spiritus sanctus Christi præceptum exspectet, ut dicunt, legant si possunt. Quod enim dictum est, Non a se loquetur: non est dictum, Quæcumque a ne audierit; sed, quæcumque audierit loquetur (ld. xvi, 13). Cur autem dictum sit, paulo ante jam claruit ex ipsius quam commemoravi Domini expositione, ubi ait, Omnia quæ habet Pater, mea sunt ; propterea dixi, De meo accipiel. Unde autem accipiet, inde est procul dubio quod loquetur; quia inde audit, unde procedit. Scit enim Dei Verbum, procedendo inde unde nascitur Verbum, ita ut sit communiter Spiritus et Patris et Verbi.

CAPUT XXIV. —Nec moveat quod futuri temporis verbum est, accipiet ; quasi nondum haberet. Indifferenter quippe dicuntur temporis verba, quamvis sine tempore manere intelligatur æternitas. Nam et accepit, quia de Patre processit; et accipit, quia de Patre procedit; et accipiet, quia de Patre procedere nunquam desinet sicut Deus et est, et fuit, et erit; et tamen initium vel finem temporis, nec habet, nec habuit, nec habebit.

[blocks in formation]

Deum interpellat pro sanctis (Rom. vili, 26, 27); quomodolibet isti accipiant (multum enim ad eos est hoc sic accipere, quemadmodum accipiendum est), non est dictum, Interpellat Christum, aut, interpellat Filium interpellat autem Spiritus sanctus dictum est, quia interpellare nos facit. Sicut Deus dicit, Nunc cognovi (Gen. xxII, 12); quasi ante nesciebat: quod quid est aliud, nisi, Feci ut cognoscas? Inde est et illud Apostoli, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. 1v, 9): ne sibi tribuerent quod cognoverant Deum. Sic ergo ait, cogniti a Deo, ut intelligerent quod illos gratia sua Deus fecerit cognitores suos. Secundum istum locutionis modum dictum est, Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. Iv, 30): hoc est, nolite nos contristare qui secundum Spiritum Dei contristamur ex vobis. Charitate quippe contristabantur, quam diffundebat Spiritus sanctus in cordibus eorum (Rom. v, 5), et per hoc eos de malis fratrum tristes ipse faciebat. Denique idem apostolus, Accepistis, inquit, Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (ld. vi, 15): et alibi eumdem sensum commemorans, Misit, inquit, Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater (Galat. iv, 6). Quomodo ibi, in quo clamamus, quomodo hic, clamantem, nisi quia clamantem hic ait, clamare facientem? Ut autem secundum ipsorum sensum sic accipiamus clamantem, tanquam non clamare nos faciat, sed ipse clamet; ecce dicendo, Abba, Pater, non interpellat Filium, sed Patrem Non enim audebunt dicere filium Christi esse Spiritum sanctum : nam utique, ne hoc dicerent, non genitum a Filio, sed factum dicere maluerunt. Non ergo scimus per nos ipsos quid oremus, sicut oportet, sed ipse Spiritus interpellat, id est, interpellare nos facit quæ sunt secundum Deum quod nisi faciat, non oramus, nisi secundum istum mundum, ad explendam concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et ambitionein sæculi, quæ non sunt a Patre, sed ex mundo sunt (I Joan. 11, 16). Quamvis nonnulli id quod dictum est, Ipse Spiritus interpellat gemitibus; de spiritu hominis intelligendum arbitrentur.

[ocr errors]

CAPUT XXVI. -22. Totius bonitatis et sapientiæ et virtutis Patris, vivam et veram, propriam et condignam imaginem dicunt Filium. At apostolus Paulus, non virtutis Dei et sapientiæ imaginem; sed Deum ipsum esse dicit, Dei virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. 1, 24). Eo ipso igitur quod imago Patris est Filius, Virtus ejus et Sapientia est. Imago autem plena atque perfecta, id est, non ab illo ex nihilo facta, scd de illo genita, nihil minus habet quam ille cujus imago est: Patris quippe imago summa, id est, ita similis ut in ea dissimile aliquid non sit, Filius est unigenitus. Non sunt tamen ausi dicere imaginem Filii Spiritum sanctum, sed manifestationem. Propter hoc, nec genitum, sed factum ab illo esse dixerunt. Quod de Scripturis sanctis omnino non legunt 1.

CAPUT XXVII.— 23. Quis autem catholicus dixerit, partem Patris esse Filium, aut, partem Filii • Sic Mss. Editi vero non intelligunt.

1

Spiritum sanctum? Quod ita negandum putaverunt, tanquam inter nos et ipsos ulla inde sit quæstio. Ejusdem naturæ dicimus esse Trinitatem, non aliquam ibi personam partem cujuspiam nuncupamus. Sed quod ita negant partem Patris esse Filium, ut tamen dicant proprium et dilectissimum, perfectum et plenum unigenitum Filium : quærendum est ab eis, quos filios suos facit Deus voluntarie, gignens eos verbo veritatis, cum ad eam perfectionem pervenerint, ut perfectiores esse non possint, utrum sint etiam ipsi proprii et dilectissimi, perfecti et pleni filii Dei. Quod si erunt, nec unigenitus ille erit, quia æquales multos habebit; sed tantummodo primogenitus. Si autem non erunt, quomodo accipienda est illius plenitudo atque perfectio, nisi ut sit prorsus gignenti æqualis, et in nullo omnino dissimilis; atque ut id brevius planiusque dicamus, sint isti filii gratia, ille natura: quia in istis est participatio divinitatis, in illo plenitudo? Quamvis et ille quod suscepit hominem, et Verbum caro factum est (Joan. 1, 14), non sit natura, sed gratia: Verbi tamen, quod Patri æquale est, permanente natura. Deinde respondeant, quia non filium, sed primum et præcipuum opus Filii præ cæteris universis dicunt esse Spiritum sanctum utrum illi filii meliores futuri sint Spiritu sancto quos voluntarie genuit Pater verbo veritatis (Jacobi 1 18)? Quomodo enim non coguntur hoc dicere, cum procul dubio melius sit filios esse Patris, quam opus Filii? Hæc cogitent, et emendent vanas impiasque blasphemias, atque fateantur in illa Trinitate nullam personam, præter quod Filius manens Deus, homo factus est, omnino esse creaturam, aut aliquid a Deo factum sed totum quidquid illud est, summum, verum, immutabilem Deum.

:

[ocr errors]

24. Absit enim ut, quemadmodum sapiunt, Pater major sit Filio suo, secundum id quod unigenitum Verbum ejus est: sed secundum id quod Verbum caro factum est. Sed quid mirum, quando in cadem carne factus est etiam Augelis minor? Absit ut, quemadmodum blasphemant, incomparabiliter major et melior sit Filius Spiritu sancto: et quod insanissimum est credere, templum minoris sint membra majoris. CAPUT XXVIII.” – 25. Pater quidem, Deus et Dominus est Filio suo: quia inest in eo forma servilis quæ prophetabatur, cum diceretur, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. 11, 7). Cui etiam in eadem prophetia dicit idem Filius, De ventre matrıs meæ Deus meus es tu (Psal. xxi, 11). De ventre quippe matris ejus, ubi hominem assumpsit, Deus ejus est. Qui propter quod eum non solum ante ventrem matris, sed ante omnia sæcula coæternum genuit, Pater ejus est. Ubi autem vel in somnis audierunt Scripturam sanctam dixisse Filium Deum et Dominum esse Spiritus sancti ?

26. Pater, inquiunt, immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit. O præcipuam laudem Filii et Spiritus sancti! Quasi nos Pater mobiliter et Germanensis codex, pleniusque.

« PredošláPokračovať »