Obrázky na stránke
PDF
ePub

passibiliter invitus genuerit, qui nos voluntarie genuit verbo veritatis aut Filius cum labore et fatigatione cœlum et terram creaverit ? Æquentur ergo ista opera secundum istos, vel Filio vel Spiritui sancto : aut si nullo modo æquantur, quid profuit hoc dicere, unde nulla fit quæstio; quod scilicet sine ullo labore et fatigatione vel gignat Pater, vel faciat Filius? Videant sane quomodo dicant, quod sola virtute sua Filius fecerit Spiritum sanctum. Isto enim modo coguntur fateri, aliquid fecisse Filium quod non viderit Patrem facientem. An placet eis dicere, quod etiam Pater fecerit Spiritum sanctum? Non ergo eum sola virtute sua fecerit Filius. An alterum fecit prior Pater, ut posset Filius facere quem fecit, qui non potest facere nisi quod viderit Patrem facientem ? Et quid est, quod non alia similia, Pater sed quæcumque facit, hæc eadem Filius facit similiter? Si hæc cogitare conentur, procul dubio turbabuntur eis omnia, quæ sibi carnali cogitatione componunt.

[ocr errors]

CAPUT XXIX. 27. Verum est autem quod Pater omnibus quæ sunt, dedit ut essent; et ipse quod est, a nemine accepit : sed æqualitatem suam nulli dedit, nisi Filio qui natus est de illo, et Spiritui sancto qui procedit de illo. Quæ cum ita sint, non est ista, quam volunt isti, differentia Trinitatis ; quia indifferens in Trinitate natura, indifferens in Trinitate potentia est: ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem, quod ipse ait (Joan. v, 19, 23); et qui volunt pie vivere, Dominum Deum suum adorent, et illi soli serviant, quod et antiquis patribus Dei lege præceptum est, nec ullo modo aliter fieri potest, ut soli Domino Deo nostro ea quæ Deo debetur servitute serviamus. Ipsa est enim quæ græce appellatur psia. Quod verbum ibi positum est, cum diceretur, Illi soli servies (Deut. vi, 13). Nullo modo, inquam, hoc fieri potest, nisi ipse Dominus Deus noster universa sit Trinitas. Alioquin istam servitutem, quæ latria dicitur, quam non debent servi eis quos secundum carnem dominos habent, sed omnes homines soli Domino Deo suo; hanc ergo scrvitu'em non exhibebimus Filio, si de Patre dictum est, Et illi soli servies; aut non exhibebimus Patri, si de Filio dictum est, Et illi soli servics. Jam vero si aliquibus terræ molibus Spiritui sancto templum fabricaremus, quis dubitaret ei nos latria, id est, de qua nunc loquor servitute servire ? Quomodo ergo non ei servitutem, quæ latria dicitur, exhibemus, cui templum non facimus, sed nos ipsi sumus? Aut quomodo non et ipse Deus noster est, de quo dicit Apostolus, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Et paulo post : Glorificate ergo Deum in corpore vestro (I Cor. vi, 19, 20). Co pora autem nostra, templum in nobis dicit esse Splritus sancti. Cum igitur et Patri et Filio et Spiritui sancto ista, quæ latria vocatur, servitute serviamus, audiamusque legem Dei præcipientem, ut nulli alteri, sed soli Domino Deo nostro hanc exhibeamus; procul dubio unus et solus Dominus Deus noster est ipsa Er. Lugd. Ven. Lov., fecit Filius. M.

ista

Trinitas, cui uni et soli talem servitutem pietatis jure debemus.

CAPUT XXX. 28. Sicuti nemo potest, inquiunt, sine Filio ad Patrem transire ; ita el nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare: quasi et ad Filium sine Patre quisquam possit venire, cum ipse dicat, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illum (Joan. vi, 44); aut ad Spiritum sanctum sine Patre et Filio pervenire possemus, qui cum nobis sua conferunt gratia. Quid est enim aliud ad eos venire, nisi eos habitantes in nobis habere? Hoc enim modo et ipsi ad nos veniunt, cum Deus ubique sit, et nullo corporali contineatur loco. Ipse Salvator dicit de se et de Patre, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Id. xiv, 23): et de Spiritu sancto dicit, Nisi ego abiero, advocatus non veniet ad vos (ld. XVI, 7). Quid est ergo quod dicunt, Sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare; et deinde subjungunt, Ergo in Spiritu sancto adoratur Filius? Numquidnam hæc indicant differentiam naturarum, de qua inter nos et illos vertitur quæstio ? Nam si nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare, et in Spiritu sancto adoratur Filius, profecto veritas est etiam Spiritus sanctus : quia cum in illo adoratur Filius, sicut ab eis dictum est, in veritate adoratur. At ipse Filius ait: Ego sum veritas (Id. xiv, 6). Ergo et in se ipso adoratur, cum in veritate adoratur. Ac per hoc et in se et in Spiritu sancto adoratur Filius. Quis autem ita sit impius, ut inde separet Patrem? Quomodo enim non et in illo adoramus in quo vivimus, movemur et sumus (Act. xvii, 28)? Proinde adorari Filium in Spiritu sancto, etiam nos dicimus: adorari autem Filium ab Spiritu sancto, legant si possunt,

[ocr errors]

CAPUT XXXI. - 29. Nam per Filium glorificari Patrem, quis negat? Sed et Filium glorificari per Patrem, negare quis audeat : cui dicit ipse Filius, Glorifica me; cui etiam dicit, Ego te glorificavi (Joan. XII, 28, et xvII, 5, 4)? Glorificare autem, et honorificare, et clarificare, tria quidem verba, sed res una est, quod græce dicitur dogás: interpretum autem varietate, aliter atque aliter positum est in latino.

CAPUT XXXII.-30. Spiritus sancti opus et diligentia est, inquiunt, sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum revocare; igno❤ rantes docere, obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad vium veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animæ continere, et ad amorem pietatis el castitatis confirmare, el omnes illuminare; super omnia fidem et charitatem præbere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro simplicitate et sinceritate mentis, pro mensura fidei et

Sic Am. Er. et meliores nostri Mss. At Lov. cum alje quot Mss., et illum adoramus. Minys bene.

1

merito conversationis, gratiam 1 ad utilitatem dividere el unusquisque in quo opere et proposite fuerit habilis, in ipso ordinare. Facit hæc quidem Spiritus sanctus : sed absit ut sine Filio faciat. Quis enim sic deviet a via veritatis, ut neget a Christo custodiri sanctos, lapsos autem in statum pristinum reparari, ignorantes doceri, obliviscentes admoneri, peccantes argui, pigros hortari, errantes ad viam veritatis adduci, infirmos sanari, cæcos illuminari, et cætera quæ isti Spiritui sancto, tanquam solus ea faciat, tribuenda putaverunt? Ut enim de cæteris, ne longum sit, taceam; quomodo negabunt a Christo doceri sanctos, quibus idem dicit, Nolite vocari ab hominibus rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. xxm, 8)? quomodo negabunt a Christo illuminari cæcos, de quo scriptum legunt, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem ( Joan. 1, 9)? Spiritus ergo sanctus, sicut sine Christo non docet aut illuminat quemquam, ita sine Christo non sanctificat quidquam. Illud autem quod per prophetam Deus dicit, Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos (Exod. xxx), 13); eligant a quo dictum velint credere. Si a Patre, cur ab eo separant opera Spiritus sancti', cum sanctificari sanctos ab Spiritu sancto tanquam proprie ac separabiliter putant? Si a Filio, saltem ab ipso non separent opera sanctificatoris Spiritus sancti. Si ab Spiritu sancto, Deus est etiam Spiritus sanctus, quod illi nolunt, qui per Prophetam dixit, Ut sciant quia ego sum qui sunctifico eos. Si autem, quod melius intelligitur, vox illa ipsius Trinitatis est per Prophetam, nullo dubitante, unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen (Rom. xt, 36). CAPUT XXXIII. 31. Cum itaque fateamur fieri ab Spiritu sancto, quæ ab illo fieri commemoraverunt, non est ex eo consequens quod adjungunt : Alium esse a Filio Spiritum sanctum natura et ordine, gradu et affectu, dignitate el potestate, virtute et operatione. Quandoquidem nec hominum diversa natura est, quorum separabilia opera esse possunt, quod Trinitatis esse non possunt. Ordo autem, gradus, affectus, qui invenitur in creaturæ disparilitate et infirmitate, nullus est in illa coæterna et æquali et impassibili Trinitate. Dignitas vero, potestas, virtus, quomodo non aqualis est omnibus, qui et eadem et similiter operantur? Quod enim dicunt eos operatione diversos, hoc omnino falsum esse convicimus.

CAPUT XXXIV. — 32. Quod autem in isto sermone subnectunt, Impossibile esse ut unus idemque sit Pater et Filius, generans et nascens; cui testimonium perhibetur, et qui testimonium perhibet; major, et is qui majorem confitetur ; is qui ad dexteram sedet aut stat, et is qui sedis dat honɛrem; qui missus est, et is qui misit; nec discipulus et doctor, ut ipse docuit dicens, Sicuti docuit me Pater, sic loquor › (Joan. viii, 23) similis et imitator, et is cujus est similis et quem smitatur; is qui orat, et is qui exaudit; is qui gratias

↑ Editi addunt, donationis; quod abest a Mss. Hic Lov., sanctificatonis Spiritus sancti.

agit, et is qui benedicit; is qui suscin mardatum, et is qui dedit mandatum ; minister, et præcipiens; sup. plex, et eminens; subditus, et superior; unigenitus, et ingenitus; sacerdos, et Deus : ex parte aliqua verissime dicunt, sed ea contra Sabellianos, non contra Catholicos dicant. Illi enim unam et eumdem dicunt Filium esse qui Pater est : nos autem Patrem gignentem et Filium genitum duas dicimus esse personas, sed non duas diversasque naturas. Non ergo unus et idem est Pater et Filius, sed unum sunt Pater et Filius. Quod vero major est Pater, non pertinet ad naturam gignentis et geniti, sed hominis et Dei: secundum quam formam suscepti hominis, et ad dexteram Patris sedet vel stat, et orat, et gratias agit, et sacerdos est, et minister est, et supplex est, et subditus est : secundum autem formam Dei, in qua æqualis est Patri, unigenitus est et gignenti coæternus. Et licet sit primogenitus omnis creaturæ, quia in illo condita sunt omnia, priusque ille est genitus quam hæc condita; tamen sempiternus est sicut Pater, nec cœpit ex tempore. Nam et Patrem rectissime dicimus priorem esse quam universa quæ condidit, quamvis genitus non sit. Nihil enim tam primum, quam id ante quod nihil est. Sed sicuti nihil est ante Patrem ; ita nihil est ante unigenitum Filium, Patri utique coxternum. Neque enim quia ille genuit, ille genitus est, idco est Pater tempore anterior. Nam si inter Patrem gignentem et genitum Filium aliquod tempus est, profecto tempus est ante Filium, et non est jam Filius primogenitus omnis creaturæ, quia et tempus utique creatura est: nec omnia per ipsum, si tempus ante ipsum; sed omnia per ipsum (Coloss. 1, 15, 16), nullum ergo tempus ante ipsum. Ac per hoc, quemadmodum ignis et splendor qui ex igne gignitur et circumquaque diffunditur, simul esse incipiunt, nec genitus a gignente præceditur: sic Deus Pater et Deus de Deo Filius esse simul incipiunt, quia pariter sine ullo initio temporis sunt, nec genitus a gignente præceditur. Et sicut ignis gignens et splendor genitus coævi sunt; ita Deus Pater gignens et Deus Filias genitus coæterni sunt. Sed quia iste est de illo, nou ille de isto, ideo et mandatum accipit a Patre, cum mandatum ipse sit Patris; et docet eum Pater, cumm ipse sit paterna doctrina. Sic enim accipit a Patre vitam, cum sicut Pater ipse sit vita: ita est et Patri similis, ut in nullo sit omuino dissimilis. Testimonium vero cum invicem sibi perhibeant Pater et Filius, quomodo isti alterum eorum faciant testimonium perhibentem, et alterum cui testimonium perhibeatur, ignoro. Nonne Pater dicit, Hic est Filius meus dilectus (Matth. 1, 17)? Nonne Filius dicit, Testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Joan. viii, 18 )? Cur ergo eos ita distinguunt, ut Patrem dicant cui testimonium perhibetur, et Filium qui perhibet? Cur usque ad ista sunt vani, usque ad ista surdi, usque ad ista cæci? De Patre autem mittente et misso Filio, jam in superioribus hujus disputationis partibus satis abundeque tractatum est,

CAPUT XXXV. - 33. Nunquam sane, ut impie

as ista delirat, Pater præscius erat se unigeniti Der Patrem futurum: quia nunquam non Pater erat, habens Filium coæternum, el generans sine tempore per quem condidit tempora. Et sicut Deum se non præscivit futurum quod semper erat; sic nec Patrem, quia cum Filio semper erat: nec magno Filio major, nec bono melior; quia non Patri tantum, sed universæ Trinitati dictum est, Tu es Deus solus magnus (Psal. LXXXV, 10). Nec de Patre tantum, sed de universa Trinitate recte intelligitur dixisse idem Filius, Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. x, 18); quando eum appellavit magistrum bonum, qui eum nondum intelligebat Deum:tanquam diceret, Si vocas bonum, intellige Deum; nemo enim bonus, nisi unus Deus. Trinitas ergo unus Deus solus magnus et bonus, cui uni et soli, sicut præcipit lex ejus, illa quæ latria dicitur servitute servimus.

CAPUT XXXVI. 34. Absit autem ut dicamus, humilitatis, non veritatis gratia Filium aliquando sic loqui, ut se Patri subjiciat eumque majorem esse testetur. Novimus quippe in Filio formam servi, non fictam simulatainque, sed veram : propter quem scilicet humanum habitum, et propter quod ipse de Patre, non Pater de illo Deus est, dicit illa omnia, de quibus isti occasionem accipiunt, diversas Patris et Filii credere ac prædicare naturas. Et cum se lanta ista voragine impietatis immergant, nos tanquam opprobrio novi nominis Homousianos vocant. Ita enim sese habet catholicæ veritatis antiquitas, ut ei omnes hæretici diversa nomina imponant, cum ipsi sua singula, sicut ab omnibus appellantur, obtineant. Ariani quippe et Eunomiani, non alii hæretici, nos vocitant Homousianos, quia contra eorum errorem, græco vocabulo óμoove defendimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, unius ejusdemque substantiæ, vel, ut expressius dicatur, essentiæ, quæ oùsia græce appellatur: quod planius dicitur, unius ejusdemque naturæ. Et tamen si quis istorum qui nos Homousianos vocant, filium suum non cujus ipse esset, sed diversæ diceret esse naturæ, exhæredari se ab eo mallet filius quam hoc putari. Quanta itaque impietate isti cæcantur, qui cum confiteantur unigenitum Dei Filium, nolunt ejusdem naturæ cujus Pater est confiteri, sed diversæ atque imparis et multis modis rebusque dissimilis, tanquam non de Deo natus, sed ab illo de nihilo sit creatus ; ac per hoc et ipse creatura sit, gratia filius, non natura ? Ecce qui nos quasi macula novi1 nominis vocant Ilo

1 Abest, novi, a Mss.

mousianos, nec se ipsos, cum ista sentiunt, intuentur insanos.

CAPUT XXXVII. — Quod autem ante omnia sæ cula natum fatentur Filium, quomodo non sibi ipsi contrarii sunt, eum natum dicere ante omnia sæcula, cujus nativitati anteponunt aliquid temporis; quasi non aut sæcula aut sæculorum partes quæcumque sint tempora?

Quod vero dicit Apostolus, etiam in futuro sæculo Patri Filium subjectum futurum, ubi ait, Tunc et ipse subjectus erit ei qui illi subjecit omnia (1 Cor. xv, 28); quid mirum, quandoquidem illa in Filio forma humana mansura est, qua semper major est Pater? Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subjectionem, ipsius humanæ formæ in divinam substantiam commutationem intelligendam putaverint, tanquam hoc cuique rei subjiciatur, quod in eam vertitur et mulatur. Sed nos quid hinc sentiamus ostendimus, magis ideo dixisse Apostolum etiam tunc Patri Filium subjectum futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum aliqua conversione periturum : ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed, in omnibus, id est, ut ad habendam vitam, et satiandum in bonis desiderium nostrum, natura divina sufficiat. Tunc enim Deus omnia erit in omnibus, cum præter ipsum nihil omnino habere velle cœperimus. Omnia quippe ipse nobis erit, quando ipso sufficiente nibil deerit.

CAPUT XXX VIII. — Jussum vero obaudisse Filium antequam acciperet carnem, unde isti existiment nescio. An accipere carnem jussus est, ut hoc videatur fecisse jussus, quod fecit missus? Iterum ergo ad illa redeant, quæ superius disputata sunt, et quærant atque inveniant, si possunt, Pater unico Verbo quo alio jusserit verbo; et utrum dignum fuerit ut temporali jubentis verbo Verbum subderetur æternum : atque hinc intelligant quia non eum Patris jussio, tanquam suæ non fuerit potestatis, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quod autem humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philipp. 11, 7, 8), jam utique acceperat carnem.

CAPUT XXXIX. Arbitror me ad omnia respondisse quæ continet Arianorum sermo, qui nobis ut ei responderemus, a quibusdam fratribus missus est. Qui ut posset inspici ab iis qui hæc legunt, et utrum ad omnia responsum fuerit explorare desiderant, huic eum nostræ disputationi, præscribendum putavimus; ut prius legatur ipse, ac deinde nostra responsio. Quoniam non ubique textum verborum ejus interposuimus; ne nimis longum faceremus boc opus nostrum, quod tandem isto fine concludimus.

ADMONITIO

IN COLLATIONEM ET LIBROS DUOS CONTRA MAXIMINUM.

[ocr errors]

Irc opuscula in Retractationibus Augustini frustra quæras, cum sint posterius confecta, anno Christi videlicet aut 427, aut 428. Nam Segisvultum comitem, a quo se missum Hipponem Maximinus in Collationis subsequentis exordic profitetur, venisse in Africam contra Bonifacium Hierio et Ardubere Coss., hoc est anno

Christi 427, scribit Prosper in Chronico. Huc spectat Sermonis 140 (qui olim inter Sirmondianos 16) titulus In hunc modum : Contra quoddam dictum Maximini Arianorum episcopi, qui cum Segisvulto comite constitutus in Africa blasphemabal. Quo in Sermone id ab Augustino reprehenditur, quod Maximinus, dominicam sententiam Joannis, cap. 10, . 50, Ego el Paler unum sumús, de voluntatum concordia maligne interpretans, respondebat ipsos etiam Apostolos unum esse cum Patre et Filio, quia voluntati Patris et Filii obsequuntur. Sic ille blasphemat in hac Collatione, disputatione sua postrema, n. 22.

De eadem Collatione Possidius in Augustini Vita, cap. 17: Cum ipsorum quoque Arianorum episcopo quodum Maximino cum Gothis ad Africam veniente, apud Hipponem quam plurimis volentibus atque petentibus, et præclaris interpositis viris contulit ; et quid singulæ asseruerint partes, scriptum est. Quæ si studiosi diligenter legere curaverint, procul dubio indagabunt, vel quid callida et irrationabilis hæresis ad seducendum et decipiendum profiteatur, vel quid Ecclesia catholica de divina teneat et prædicet Trinitate. Sed quoniam ille hæreticus de Hippone rediens ad Carthaginem, de sua multa in collatione loquacitate victorem se de ipsa Collatione recessisse jactavit, et mentitus est; quæ utique non facile a divinæ legis ignaris examinari et dijudicari possent: a venerabili viro Augustino sequentis temporis stilo, et illius totius Collationis de singulis objectis et responsis facta est recapitulatio, et quam nihil ille objectis referre potuerit, nihilominus demonstratum est, additis supplementis, quæ in tempore Collationis angusto cuncta inferri et scribi minime potuerunt. Id enim egerat nequitia hominis, ut sua novissima prosecutione multo longissima totum quod remanserat diei spatium occuparet. Et in Indiculo, cap. 5, recensetur, Collatio cum Maximino Arianorum episcopo: et continuo, Ad quem supra libri duo. Ubi Possidius a Collatione sejungit libros, qui in ante editis sic eidem cohærebant Collationi, ut hæc primus liber, alii duo libri secundus ac tertius inscripti legerentur : quo errore carebant veteres codices, tum nostri, tum illi quos vidit Beda seu Florus; Collationem quippe aperte distinguit a libris contra Maximinum, ad Rom. cap. 8. Posteriorem librum cum Augustini laude citat etiam Agatho papa in synodo 6, act. 4.

[ocr errors]

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

COLLATIO CUM MAXIMINO Arianorum Episcopo «.

1. Cum Augustinus et Maximinus Hippone-regio unum in locum convenissent, præsentibus multis, tam clericis quam laicis, MAXIMINUS dixit: Ego non ob istam causam in hanc civitatem adveni, ut altercationem proponam cum Religione tua, sed missus a comite Segisvulto contemplatione pacis adveni. Revera enim Eraclio presbytero amicali pactione mecum tractanti, responsum dedi ut valui, ita tamen ab ipso provocatus; quique in tantum exarsit, ut etiam adventum tuum contra me provocaret. Et quia dignata est Religio tua sibi facere injuriam, si interrogas, in quibus valeo responsum dabo. Si aliquid rationabile dixeris, necesse est ut sequar. Si quid enim de divinis Scripturis protuleris, quod commune est cum omnibus, necesse est ut audiamus: eæ vero voces quæ extra Scripturam sunt, nullo casu a nobis suscipiuntur præterea cum ipse Dominus moncat nos et

dicat, Sine causa colunt me, docentes mandata et præcepta hominum (Matth. xv, 9).

2. AUGUSTINUS dixit : Si ad ista omnia respondere voluero, id etiam ego agere videbor, ne veniatur ad causam. Proinde ut cito agamus quod instat, dic mihi fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu sancto.

MAX. respondit: Si fidem meam postulas, ego illam teneo fidem quæ Arimini 1 a trecentis et triginta episcopis, non solum exposita, sed etiam subscriptionibus firmata est.

3. AUG. dixit: Jam dixi, et hoc ipsum repeto, quia respondere noluisti: Dic fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu sancto.

MAX. respondit: Cum enim non defecerim a responsione, cur accusor a tua Religione, quasi responsum non dederim?

4. AUG. dixit: Propterea dixi te respondere no

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Collationem cum Maximino et libros contra ipsum duos castigavimus juvantibus Mss. duobus Vaticanis et undecim Gallicanis, Sorbonico, Fossatensi, Arnulphensi, Michaelino, Cisterciensi, Remigiano, Corbeiensi, Laudunensi majoris Ecclesiæ, rarisiensi S. Martini de Campis, altero Parisiensi collegii Bernardinorum, et Tholosano domini de Maran.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M.

In ante editis, Comile regis multa. In Mss. quibusdam,

Comite Fegisvulto. In aliis verius, Comite Segisvulto.

Sic Mss. Editi vero, mihi facere injuriam.

[blocks in formation]

(a) Habita auno Christi 427 aut 428. Alias, Contra Maximinum Arianorum episcopum liber primus.

711
luisse, quia dum ego quærerem ut diceres mihi fidem
tuam de Patre et Filio et Spiritu sancto, quod et
sed
nunc posco, tu mihi non dixisti fidem tuam,
nominasti Ariminense concilium. Fidem tuam volo
nosse, quid credas, quid sentias de Patre et Filio et
Spiritu sancto. Si dignaris, ore tuo audiam. Noli me
mittere ad ea scripta, quæ modo aut pre manu
non sunt, aut eorum auctoritate non teneor. Dic
quid credas de Patre et Filio et Spiritu sancto.

MAX. respondit: Non ad excusandum me Ariminensis concilii decretum interesse volui, sed ut ostendam auctoritatem Patrum, qui secundum divinas Scripturas fidem nobis tradiderunt illam quam a divinis Scripturis didicerunt. Sin vero placet; quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10): instruc:i etenim sumus et pas rati ad respondendum omni exposcenti de nobis rationem de fide et spe quæ in nobis est (I Petr. 1, 15) : et præterea cum Dominus ipse Jesus dicat, Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in cœlis; et qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in cœlis est (Matth. x, 32, 33): istud periculum timens, quamvis leges imperiales non iguoro, tamen præcepto Salvatoris edoctus, qui monuit nos et dixit, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Ibid.,28); respondeo evidenter: Credo quod unus est Deus Pater, qui a nullo vitam accepit; et quia unus est Filius, qui quod est et quod vivit, a Patre accepit ut es-et; et quia unus est Spiritus sanctus paracletus, qui est illuminator et sanctificator animarum nostrarum. Et hoc de divinis Scripturis assero. Si jubes, prosequor testimonia : si in aliquo reprehenderit Religio tua, dabo responsum in his in quibus reprehendi videor.

5. AUG. dixit: Movet me, quod ita posuisti proprie illuminatorem nostrum Spiritum sanctum; quasi Christus non sit illuminator noster. Hinc primo abs te volo audire quid sentias.

MAX. respondit: Nos enim unum auctorem Deum Patrem cognoscimus, a quo illuminatio omnis per gradus descendit. Nam denique et apostolus Paulus profert de se testimonium in Actibus Apostolorum, dicens. Sic enim mandavit nobis Deus; et inter cælera, Posui te in lumen gentium (Act. x, 47). Si Apostolus in lumine gentium positus est ut doctor, quanto magis Spiritus sanctus, qui illuminator est Apostoli; in quo et Apostolus locutus est, secundum ipsius Apostoli dicta, quia nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. xn, 3)? Utique illuminator est Spiritus sanctus, qui illuminavit Apostolum. Sed Spiritus sanctus a Christo accepit, secundum ipsius Christi testimonium, sicut ait in Evangelio Cbristus: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo : cum autem venerit ille Spiritus teritatis, diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a se, sed quæcumque audierit loquetur, et ventura annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo acciviel, et annuntiabit vobis (Joan. xvi, 12 14). Ergo

Spiritus sanctus accepit a Christo, secundum vestimonium Christi. Sine dubio autem Christus ipse confitetur quod, Doctrina mea non est mea, sed ejus qui me misit Patris (Joan. vii, 16); et, Quod vidi et audivi apud Patrem meum, loquor (1 d. vi, 38). Sive ergo Christus docens nos illuminat, Pater illuminat qui eum destinavit; sive Spiritus sanctus illuminat, illuminatio ad auctorem recurrit, qui est fons bonitatis: a quo consecutus, sive beatus Apostolus, sive etiam omnes sancti, illuminant quidem credentes, sed hæc illuminatio ad unum auctorem recurrit. Et ea de causa dicebat propheta: Dominus illuminatio mea, et salus mea; quem limebo (Psal. xxvi, 1)?

6. AUG. dixit: Ego non nego illuminare Spiritum sanctum; sed utrum et Christus illuminet per se ipsum, et Pater illuminet per se ipsum, an non illuminent isti nisi per Spiritum sanctum: hac requisivi breviter, hoc requiro.

MAX. respondit: Credo non latere Religionem tuam, beatum dixisse apostolum Paulum, Cum autem beniguitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum (Tit. 1, 4-6). Sccundum hanc regulam dico Spiritum sanctum et profiteor illuminatorem per Filium : ut ante dictum est, Quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Jam dedi responsum: quoniam sive Paulus illuminat, ad auctorem Deum Patrem recurrit hæc illaminatio; sive Spiritus sanctus illuminat,ad auctorem recurrit illuminatio: sive Christus illuminat, ad auctorem recurrit illuminatio. Et hoc magisterio Christi edoctus, prosequor, sicut ait ipse Christus: Oves meæ vocem meam audiunt, et sequuntur me; et ego vitam æternam do eis, el non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pas ter meus quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere illud de manu Patris mei. Et iterum sic ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 27-30). Ergo ad defendendas oves, ad illuminandas, Pater et Filius unum sunt, concordes atque unanimes secundum hanc rationem quam audisti, Quoniam nemo potest rapere de manu mea oves quas mihi dedit Pater : si mili modo nec de manu Patris.

7. AUG. dixit: Res loqueris necessarias quidem, sed non ad causam. Ad interrogationem meam non respondisti, et tamen multa dixisti. Si velis, relicta quæstione quæ inter nos vertitur, reddere totum Evangelium, qui dies sufficiunt, quantum temporis spatium necessa→ rium est? Breviter mihi dic, quoniam interrogavi te, utrum illuminet per se ipsum Christus, an non illuminet nisi per Spiritum sanctum. Non solum ad hoc respondere noluisti, sed si me non fallit quod audivi, magis Spiritum sanctum per Christum illuminare dixisti.

MAX. respondit : Non decet in religione, præterea cum de Deo loquamur, calumuiam inferre. Ego et responsum deđi, et si non sufficiunt quæ diximus, addimus testimonia, quia per Jesum Christum Spiritus

« PredošláPokračovať »