Obrázky na stránke
PDF
ePub

sanctus effusus est in omnes credentes. Sic enim legimus beatum Petrum dixisse: Hunc Jesum suscitavit Deus, cujus nos omnes testes sumus. Dextera itaque Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum quod nunc vos et videtis et auditis (Act. 11, 32, 33). Dixi enim quod omnia quæcumque suggerit nobis Spiritus sanctus, a Christo consccutus sit. Recurre ad testimonia ante lata, et invenies ita.

8. Aug. dixit: Cum vis conari probare quod ipse non nego, in rebus superfluis necessarium tempus absumis. Ego non nego per Christum diffusum fuisse super credentes Spiritum sanctum. Sine causa hoc per tantas moras testimoniis probare voluisti, quod ipse confiteor. Ego hoc dixi, hoc quæsivi, hoc itcrum dico: utrum Christus per Spiritum sanctum illuminet, an Spiritus sahetus per Chrístum illurnínet; quia dixisti superius per Christum illuminare Spiritum sanctum. Si autem non recolis, recitentur verba tua in Gestis, 'nt appareat ea nos jussisse recitari, et probabo te dixisse quod quærð.

MAX. respondit: Probatio erat necessaria, si non 1pse temetipsum placasses. Jam enim prosecutus es in testimoniis quæ protuli, vel in ratione quam dedi, quod et ipse sic habeas. Cum finita sit ergo ista quæstio, propone aliam ad quain tibi respondeam. Nam professus es jam in quæstione ista satisfactum tibi fuisse.

9. Aug. dixit: Dixisti Spiritum sanctum per Christum illuminare, an non dixisti? Rogo te ut unum de duobus breviter mihi respondere digneris. Dixisti, an non dixisti?

MAX. respondit: Ego Spiritum sanctum professus sum secundum Salvatoris magisterium, quia sive illuminat, a Christo accepit; sive docct, a Christo acrepit; omnia quæcumque gerit Spiritus sanctus, ab unigenito Deo consecutus est: et si parva sunt testimonia, addo.

10. Aug. dixit: Ne dicnt nos calumniari, legantur verba ipsius paulo superius.

Antonius notarius ad locum recitavit : Dico Spiritum sanctuni et profiteor illuminatorem per Filium, ut ånte dictum est, quem effudit abunde in nos, per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Cumque recitatum est:

MAX. respondit: Ut videtur, ipse potius dilationi studes, ut non ad principalem causam recurramus, sed per totum diem vis argumentis nos in una detinere quæstione. Nos enim recitamus, quod per Filium Spiritus sanctus sit effusus, et non tantum beatum Paulum testem produximus, verum etiam et Pctrum priorem Apostolorum. Habet enim prosecutio nostra, quod Spiritus sanctus a Christo accepit, secundum præcedens testimonium: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Idem itidem compulsus iterum dico, quia sive illuminat Spiritus sanctus, sive docet, sive instruit, omnia a Christo consecutus est; quia per Christum facta sunt omnia, et sine illo factum est nihil (Joan. 1, 3). Christus dicit SANCT. AUGUST. VIII.

1

quia a genitore suo omnia hæc consecutus est, et vivit propter Patrem, et omnis lingua confitetur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. 1,11). Et quia omnis viri caput Christus est ; capul autem mulieris, vir; caput autem Christi, Deus (I Cor. xi, 3). Et quia Filio Spiritus sanctus est subjectus: cl quia Filius Patri est subjectus, ut charissimus, ut obcdiens, ut bonus a bono genitus. Nec enim Pater contrarium sibi genuit: sed talem genuit, qui etiam elamat et dicit, Ego quæ placita sunt Patri, facio sempa (Joan. vin, 29).

11. Aug. dixit: Si et Christus illuminat per Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus illuminat per Christum, par potestas est. Lege autem tu mihi subjectum Christo Spiritum sanctum, quod paulo ante dixisti. Quod autem dicis Dominum dixisse de Spiritu sancto, De meo accipict; ideo dictum est, quia de Patre accopit, et omnia quæ sunt Patris, sine dubio et Filii sunt. Nam ipse cum hoc dixisset, adjecit, Ideo dixi, De meo accipiet; quia omnia quæ habet Pater, méa sunt (Id. XVI, 14, 15). Dic ergo quod interrogavi, et testimoniis proba, subjectum Christo Spiritum sanctum : cum potius legamus ipsum dicentem, Spiritus Domini super me, propter quod unxit me evangelizare pauperibus * (Luc. iv, 18). Si super se ipse dixit Spiritum sanctum, quomodo tu dicis Spiritum sanctum Christo esse subjectum? Dixit autem Christus, super se Spiritum sanclum : non quia super Verbum Dei est, quod est Deus; sed quia super hominem, quod Verbum caro factum est. Ubi enim scriptum est, Verbum caro factum est (Joan. i, 14); nihil aliud est quam, Verbum homo faclum est. Quia, Videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5); nihil est aliud quam, Omuis homo. Et, In lege non justificabitur omnis caro (Rom. 11, 20); nihil est aliud quam, Omnis homo. Propter quod ergo Verbum caro factum est, et ille semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. n, 7), ex ipsa forma servi dixit, Spiritus Domini super me. Nam par potestas est, una substantia est, eadem divinitas. Ideo quamvis Trinitatem colamus, quia Pater non est Filius, nec Filius est Pater, nec Spiritus sanctus aut Pater aut Filius : tamen unum Deum colimus, quia ipsa Trinitatis3 ineffabilis et excelsa conjunctio unum Deum ostendit, unum Dominum. Ideoque dictum est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. vi, 4). Quid nobis vultis facere duos deos et duos dominos ' Dicitis Dominum Patrem et Deum Patrem, dicitis Du minum Christum et Deum Christum : interrogo, utrum ambo simul unus sit. Respondetis, Duo dii. Superest ut eis et templa et idola faciatis.

MAX. respondit: Religionis auctores »unquam in calumniam vertuntur. Interrogasti testimonia, ut ea quæ professus sum testimoniis docerem : et ipse pares atque æquales profiteris tres, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et præterea cum tres æquales profess us

[blocks in formation]

sis iterum conversus protulisti quidem testimonium divinarum Scripturarum, non ad æqualitatem pertinens, sed ad singularitatem omnipotentis Dei, quod unus sit omnium auctor. Ergo quia et à tate præcedis, et auctoritate major es, profer, instrue prius testimo→ niis, quod tres sint æquales, tres omnipotentes, tres nnati, tres invisibiles, tres incapabiles: et tunc demum necesse est testimoniis ut acquiescamus. Si quo minus reddere rationem de divinis Scripturis non váfueris, necesse me est, ut ad omnia quæ in præcedenti dixi: sive enim Patrem solum qui quod vivit a nemine accipiens, sive Filium, quod sum professus, quia quod vivit a Patre accepit, sive de Spiritu sancto quæ dixi: etiam quanta desideras testimonia proferam.

12. Aug. dixit: Ego quod quæsivi ut dicere dignareris, non dixisti, quo testimonio probares subjectum Christo Spiritum sanctum : respondeo tamen ad ca que proposuisti. Sic non dicimus tres omnipotentes, quomodo non dicimus tres deos. Si enim de singulis interrogemur, utrum Deus sit Pater; respondemus, Deus: utrum Deus sit Filius; respondemus, Deus: utrum Deus sit Spiritus sanctus; respondemus, Deus. Cum autem de omnibus interrogati fuerimus, utrum tres sint; referimus nos ad divinam Scripturam dicentem, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Et in hac divina præscriptione condiscimus, camdem ipsam Trinitatem unum esse Deum. Sic et de singulis si quæratur, utrum Pater omnipotens sil; respondemus, Omnipotens si Filius; hoc idem respondemus: si Spiritus sanctus; nec ipsum negamius omnipotentem. Nec tamen dicimus tres omnipotentes, `quomodo non dicimus tres deos: sed sicut simu! illi tres unus Deus, sic simul illi tres unus omnipotens est, et invisibilis unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus est. Sine causa ergo putas nos numero coarctari, cum divinitatis potentia etiam rationem numeri excedat. Si enim animæ multorum hominum accepto Spiritu sancto et quodam modo conflatæ igne charitatis unam animam fecerunt, de qua dicit apostulus, Frat enim eis anima et cor unum (Act. iv, 32): tot corda, tot millia cordium, unum cor fecit charitas Spiritus sancti; tot millia animarum unam animam dixit Spiritus sanctus, quam ipse unam animam fecit: quanto magis nos unum Deum dicimus, semper sibi invicem et inseparabiliter et ineffabili charitate coharentes Patrem et Filium et Spiritum sanctum ?

MAX. respondit: Ac per hoc pares atque æquales dixisti, quod quidem testimoniis docere non valuisti, et ob istam rem ad aliam causam divertisti. Nos enim non diffidimus, sed certa cognoscentes fide, quod erat cor et anima una omnium credentium. Nec enim hoc præjudicat religioni nostræ, sed magis concordat. Sine dubio enim si omnium credentium erat cor et anima una, quarc autem non Pater et Filius et Spiritus sanctus in consensu, in convenientia, in charitate, in unanimitate, unum esse dicantur? Quid

1 In Mss., sire Filius. veteres libri, et ex.

enim fecit Filius, quod non placuit Patri? Quid præcepit Pater, in quibus non obtemperavit Filius? Quando enim Spiritus sanctus contraria Christo aut Patri tradidit mandata? Et constat secundum Salvatoris sententiam, quod ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30); esse illos in concordia et in consensu unum. Sicut autem ipse professus es, Pater Pater est, qui nunquam fuit Filius; Filius Filius est, qui sem per Filius manet; et Spiritus sanctus Spiritus sanctus est, quod est et quod legimus, profitemur de Spiritu sancto, in hunc Spiritum sanctum, qui tantus ac talis est, ut etiam Angeli ipsi concupiscant in cum prospicerc (1 Petr. 1, 12). Tantus est iste Spiritus sanctus, ut sufficiat ubique omnium postulationes suscipere, et advocatione fungi '. Et in hoc testem profero beatum Paulum, qui ait, Nam quid orce mus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. v, 26). Quod lego credo, quia gemitibus inenarrabilibus postulat Spiritus sanctus. Et ideo isto cruditus magisterio in tantum dico subjectum essc Spiritum sanctum, ut gemitibus postulet pro nobis. Unum autem profiteor Deum, non ut tres unus sit; sed unus Deus cst, incomparabilis, immensus, infinitus, innatus, invisibi lis, quem et Filius ipse et oravit et orat, apud quem et Spiritus sanctus advocatione fungitur. Nam quia orat Filius Patrem ; quamvis enim soleatis omnia illa testimonia quæ in sancto legimus Evangelio, corpori applicare; attamen nostrum est perscrutatis divinis Scripturis ostendere, quia et nunc sedens ad dexte ram Patris interpellat pro nobis. Ea enim de causa dixi, et oravit et orat; quia nunc utique interpellat pro nobis, sicut ait Apostolus: Quis accusabit adver sus electos Dei? Deus qui justificat? Quis est qui condemnet? Christus qui mortuus est, imo magis qui et resurrexit, qui et est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis (Ibid., 33, 34)? Æque cum discipulis positus Christus, sic se rogaturum promisit, dicens : Si diligitis me, mandata mea servate; et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dubit vobis, ut vobiscum sit in ælernum, Spiritum veritatis, quem hic mundus accipere non polest, quoniam non videt eum, nec novit eum : vos autem vidistis eum, et cognoscitis eum, quia apud vos manet, et in vobis est (Joan. xiv, 15-17). Si sufficiunt hæc, bene est si quominus, addam quanta jubes testimonia.

[ocr errors]

13. Aug. dixit: Ea quæ nos confitemur, nobis probare non debes. Hoc enim faciendo, nihil aliud, sicut superius dixi, quam necessarium tempus absumis. Scimus Filium Dei Filium esse Dei: scimus a se ipso non esse, sed genitum esse a Patre. Patrem vero ipsum ingenitum esse, a nullo esse, a nullo vitam accepisse Filium vero a Patre accepisse vitam, sed non ita tanquam fuerit aliquando sine vita, ut acciperet vitam. Dedit enim ei vitam, gignendo vitam :

1 In Mss., et advocationem fungere. Itemque infra, et spiritus sanctus advocationem fungil.

Sola editio Lov., cognoscetis.

Am. Er. et Mss.: si sufficiunt? si quo non ; omissis, hæć, bene est.

gignendo cum vitam, dedit ei vitam. Æqualitatem autem ostendit dicendo: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic deait er Fiiro vitam habere in semetipso (Joan. v, 26). Vitam in semetipso habet Pater; æqualem vite Patris vitam in se habet Filius: sed tamen Filius a sc ipso vitam non accepit, quia non a se ipso natus est, a Patre natus est. Gignendo dedit, non quia jam erat Filius sine vita, et dedit ei vitam, quomodo nos peccatores facti sumus sine vita, et per indulgentiam et gratiam accepimus vitam: ille vitam accepit a Patre, quia vita natus est a Patre. Ac per hoc tu non potuisti dicere subjectum esse Filio Spiritum sanctum, nisi quia gemitibus interpellat pro nobis. Videtur enim tibi illa perfectio sanctitatis in gemitibus semper esse, nec respirare a gemendo. O æterna miseria! Intellige locutionem, et blasphemiam devitabis. Sic enim dictum est, Gemitibus interpellat; ut intelligeremus, Gemitibus interpellare nos facit. Adest enim nobis, et infundendo charitatem nobis, facit nos interpellare gemitibus. Denique alio loco cum dicit Apostolus, Clamantem, Abba, Pater (Galat. Iv, 6); alio loco dicit, In quo clamamus, Abba, Pater (Rom. vi, 15): exposuit quid sit, Clamantem, Abba, Pater; dicendo, In quo clamamus. Ac per hoc quid est, Clamantem, nisi, clamare facientem? Do exemplum locutionis hujus. Nonne Deus est omnium præscius futurorum? Quis hoc negabit insanus? Tamen ait Apostolus, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. iv, 9). Si nunc eos cognovit Deus, non eos noverat, non elegerat, non prædestinaveral ante mundi constitutionem. Sed sic dixit, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo; ut intelligerent Deum fecisse in eis cognitionem suam. Cognoscentes Deum. Quid est, Cognoscentes Deum? Nolite vobis arrogare, nolite superbire: Cogniti estis a Deo. Quid est, cogniti estis a Deo? Cognitoros suos Deus vos fecit: Deus vobis dedit ut cognoscatis. Quomodo est et illud Domini: Nunc cognovi, dicit Abrahæ Dominus, Nunc cognovi quoniam timeas Dominum (Gen. xxu, 12). Quando attulit filium suum ad holocaustum Abraham, dicit ei Deus, Nunc cognovi. Ipsa est tota Dei præscientia? tunc cognovit, quando dixit, Nunc cognovi? Sed quid est, Nunc cognovi? Id est, Nunc cognoscere te feci. Si ergo has locutiones sicut Libris divinis eruditus agnosceres, de gemitibus illis quibus dictum est gemitibus interpellare Spiritum sanctum, non eum faceres miserum. Quid enim est aliud, semper gemens, quam semper miser? Ideo nos gemimus, quia miseri sumus. Et gratias Spiritui sancto, quia charitate æterni sæculi facit nos gemerc, propter quod dictus est gemens. Facit nos clamare propter quod dictus est clamans. Facit nos cognoscere Deum, propter quod dictum est, Imo cogniti a Den. Facit Abraham Deus cognoscentem, propter quod ei dixit, Nunc cognovi.

MAX. respondit: In quibus nos reprehendis, in ipsis ipse detegeris. Certum est enim, et divina nos monet Scriptura, quod ex multiloquio non effugies peccatum; parcens autem labiis, sapiens eris (Prov.

x, 19). Quamvis etiam elsi per totum diem quisque de divinis Scripturis proferat testimonia, non in verbositate illi imputabitur revera : quod si aut litteraria arte usus, aut expressione spiritus qui quisque concinnet verba quæ non continent sanctæ Scripturæ ; et otiosa sunt et superflua. Sufficit mihi, qui ad istam regulam te adduxi, ut profitearis quod Pater Pater est, quia innatus est, quia a nemine accepit vitam; et quia Filius a Patre consecutus est vitam; et quia Spiritus sanctus Spiritus sanctus est. Dicendo autem unum Deum, bene quidem faceres, si confitendo unum Deum, non Patrem et Filium et Spiritum sanclum umum diceres Deum, contra tuam sententiam veniens. A nobis unus colitur Deus, innatus, infectus, invisibilis, qui ad humana contagia et ad humanam carnem non descendit. Est autem et Filius secundum Apostolum, non pusillus, sed magnus Dens sicut ait beatus Paulus, Exspectantes bealam spem et adventum gloriæ magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. 1, 15). Iste enim magnus Deus Christus dicit, quod ascendo ad Patrem meum el Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. xx, 17). De sua enim subjectione unum statuit Deum. Iste est ergo unus Deus, ut jam recitavinius testimoniis, quem Christus et Spiritus sanctus adorant, et omnis creatura veneratur et colit: hac ratione unum profitemur. Non tamen quod copulatio vel permistio Filii cum Patre, aut vel certe Spiritus sancti cum Filio vel cum Patre, faciat unum Deum. Sed quia ille solus unus perfectus est Deus, qui, ut ipse prosecutus es, vitam a nemine accepit, qui Filio dedit suo exemplo habere vitam in semetipso copulatos quidem dicimus in charitate et in concordia. Jam ut superius reddidimus rationem, alterum esse Patrem, et non ipsum Filium, ipse nos instruit Salvator, dicendo: Si ego testimonium dico de me, testimonium meum non est verum; alius est qui testificatur de me. Et ne præsumptorio spiritu quidam putarent, quod aut de Joanne Baptista dixerit alium, aut forte de Petro apostolo vel Paulo; ipse prosecutus est: Vos misis/is ad Joannem, el testimonium reddidit veritati. Ego autem testimonium ab homine nor, accipio: sed hæc dico, ut vos salvemini. Ille, inquit, lucerna fuit ardens et lucens; vos autem voluistis ad horam exsultare in lumine ejus. Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera quæ dedit mihi Pater ul perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio, testificuntur de me, quia Pater me misil. Et qui misit me Pater, ipse lestificatur de me (1d. v, 31 37). Quis tam stultus est, ut non intelligat quoniam alius de alio testimoniuni perhibuit, Pater de Filio, qui utique et dicebat: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui; ipsum audite (Matth. xv, 5)? Dilectum lego, et credo quod Pater est qui diligit, et Filius qui diligitur. Unigenitum audio Christum, et non dubito quia unus ab uno est genitus. Primogenitum Paulus clamat, dicens: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus uni

Nonnulli Mss,, res vera. • Lov., expositione.

719

versæ creaturæ. Et profiteor secundum sententiam divinarum Scripturarum, quod est Filius primogenius, et non ingenitus: et quia in illo creata sunt omnia quæ sunt in cœlis, et quæ sunt in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principalus, sive Potestates; omnia per ipsum facta sunt, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. 1, 15-17): et iste Filius Dei, Deus unigenitus, cum sit ante omnes. Ipse enim dicit: Quod vidi apud Patrem meum, loquor (Joan. viii, 38). Iste Filius etiam, quod vos carni ascribitis, in sancto ait Evangelio: Si diligeretis me, gauderetis utique, quoniam vado ad Pa28). trem; quoniam Pater major me cst (Joan. xiv, Ista enim legentes credimus, et profitemur secundum Apostolum, quod ei omnia subjecta sint ut magno Deo (I Cor. xv, 25). Iste cnim magnus Deus, quem talem genuit Pater, ut ipse prosecutus es, utique majorem Patrem confessus est, ut statuat illum unum Deum, in cujus et sinu de cribitur à Joanne evangelista. Audi utique ipsum clamantem et dicentem de invisibilitate omnipotentis Dei, quod Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse narravit (Joan. 1, 18). Hinc instructus Paulus clamat, et dicit: Beatus el solus potens, Rex regum el Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem vidit hominum nemo, neque videre potest; cui honor et potestas in sæcula. Amen (1 Tim. vi, 15, 16). De hoc iterum dicit : Soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui gloria in sæcula. Amen (Rom. xvi, 27). Et ideo unus Deus a nobis pronuntiatur, quia unus est super omnia Deus innatus, infectus, ut prosecuti sumus. Filium autem natum si Paulo non credis dicenti, primogenitum universæ creaturæ vel ipsi Filio crede dicenti ad Pilatum, cum ei diceret, Ergo u rex es? Ait Chrislus, Ego in hoc natus sum (Joan. xviii, 57). Natum lego, profiteor quod lego: primogenitum lego, non discredo: unigenitum lego, etiamsi ad equuleum suspendar, aliter non sum dicturus: quod docent nos sanctæ Scripturæ, profiteor. Tu enim qui dicis quod unus sit Pater et Filius, dic Patrem unigenitum, primogenitum dic quæ sunt Patris in Filio, dic Filium unigenitum, die innatum, dic quia nemo eum vidit unquam, neque videre potest. Prosequere de Spiritu sancto talia qualia de Patre legimus, ut æqualem ostendas Spiritum sanctum Patri. Die, rogo, habe * me discipulum. Prosequere de Filio, quod Filius sit innatus, quod sit sine origine. Si æqualis, utique talis si talis, utique innatus : si innatus, utique nec vidit eum quisquam bominum. Da testimonia, et instrue, et doce, et habebis me discipulum.

dic

14. AUG. dixit: A vobis unum Deum coli dixisti, sicut te loquente advertere potui: consequens est ut aut non colatis Christum, aut non unum Deum colatis, sed duos. Dixisti etiam de Patre, quod ad humana contagia et ad humanam carnem non descen

1 In Mss.: Audivi utique.

Sic Am. Er. et MSS. At Lov. habet, discrepo.

derit. Si forte nescis, contagia ubi dicuntur, áliquam
contaminationem significant: voluisti ergo Christam
intelligi venisse ad humana contagia: ergo humana
carne inquinatum professus es Christum. Ego autem
dico, imo catholica fides, quam cum Ecclesia Christi
teneo, Dominum nostrum Jesum Christum sic factum
esse Verbum carnem, ut nulla de humano genere et
de humana carne contagia pateretur. Venit enim
mundare, non coinquinari. Suscepit ergo animam
humanam, et carnem humanam sine ulla peste con-
tagii et utrumque, id est et animam humanam et
carnem humanam, in se ipso salvare dignatus est. Sed
quia de ejus invisibilitate veritati, quantum video,
non vis acquiescerc, rogo ut cogites secundum car-
nem et secundum hominem fuisse visibilem Christum.
Nam secundum id quod Verbum est Deus apud
Deum, et ipse invisibilis est. Sapientia Dei est Chri-
stus: humana sapientia invisibilis est; et Dei sapien-
tia visibilis erit? Quantum ergo attinet ad illam natu-
ram in qua æqualis est Patri, pariter est Deus, pari-
ter omnipotens, pariter invisibilis, pariter immortalis.
Dixisti etiam, quantum adverti, sic accipiendum esse
quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitatem
(I Tim. vi, 16); ut in hac scntentia solus Pater accipi
debeat. Ergo Verbum Dei mortale vis esse? Sapien-
tia Dei non est immortalis secundum te. Non intelli-
gis quia non potuisset ullo modo mori Filius, nisi
carnem mortalem suscepisset a nobis ? Denique caro
in illo mortua est, non ipse mortuus est quantum ad
Deum pertinet, quantum ad divinitatem attinet, qua
æqualis est Patri. Sic enim hominibus ait, Nolite
timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent
quid faciant (Luc. xn, 4): quia anima mori non
potest; Verbum Dei mori potest? Sapientia Dei mori
potest? Unigenitus ille non assumpta carne mori po-
tuit? Assumpta autem carne qua factus est homo,
sicut æqualem se novit quando dicit, Ego et Puter
unum sumus (Joan. x, 30); sic se novit minorem
quia Verbum caro Factum est, et habitavit in nobis (Id.
1, 14). Non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo.
Natura enim erat, non rapina : non enim usurpavit
hoc, sed natus est hoc. Verumtamen semetipsum exin-
anivil, formam servi accipiens : agnovisti æqualem, jam
incipe agnoscere minorem : formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ul
homo (Philipp, n, 6, 7). Ecce qua forma major est
Pater discerne dispensationem suscepti hominis a
manente immortaliter divinitate, et non crras in
verbis, quæ multum amas dicere, et ea non dignaris
sapere. Profiteor autem, sicut dicis Patrem innatum,
Filium natum. Sed non ideo sunt diversæ naturæ at-
que substantiæ, quia ille non natus est, ille natus est.
Etenim si natus est, Filius est: si Filius est, verus
Filius est, quia unigenitus est. Nam et nos dicti sumas
filii sed numquid unigeniti sumus tot filii? Aliter ille
Filius unigenitus: ille natura Filius, nos gratia filii :
ille unigenitus de Patre natus, hoc est quod Pater
secundum naturam, secundum substantiam. Qui au-
tem dicit eum propterea quia natus est, ideo alterics

esse naturæ, negat verum filium. Habemus autem Scripturam: Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo; ipse est Deus verus et vita æterna (I Joan. v, 20). Quare verus Deus? Quia verus Dei Filius. Si enim animalibus dedit ut non generent nisi quod sunt ; homo hominem generat, canis canem, et Deus Deum non generat? Si ergo ejusdem substantiæ est, quare dicis minorem? An forte, quia homo pater quando generat filium, e'si homo hominen generat, tamen major minorem generat? Exspectemus ergo ut crescat Christus, quomodo crescunt homines quos generant homines. Si autem Christus ex quo natus est, quod non est a tempore, sed ab æternitate, quod est hoc est, et tamen minor est; melior est humana conditio: quia homo vel crescere potest, et aliquando venire habet ad ætatem patris sui, ad robur patris sui; ille, nunquam : quomodo verus filius (a)? Usque adeo autem Filium agnoscimus Deum magnum, ut Patri dicamus æqualem. Itaque sine causa nobis, quod valde profitemur, testimoniis et multiloquio probare voluisti. Dicit autem, Deum meum et Deum vestrum (Joan. xx, 17); attendens formam hominis in qua erat. Cæterum quantum attinet ad illud quod dixit Joannes, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Id. 1, 1); non est Pater Dei Deus, sed Deus est Christi, quia Christus factus est homo. Unde et ipse dicit in Psalmis, cur illi sit Pater Deus: De ventre matris meæ Deus meus es tu (Psal. xxi. 11). Quando dicit de ventre matris sibi illum esse Deum, ostendit propter hoc esse Deum Patrem Filio, .quia homo est Filius, secundum quod Pater major est Filio. Unde dicit, Deum meum et Deum vestrum. Inde est et illa subjectio quam non debemus mirari secundum hominem redditam Patri, quando, sicut scriptum est, etiam parentibus subditus erat (Luc. 11, 51): et de illo scriptum est, Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. viii, 6). Vellem autem hoc etiam aliquibus Scripturarum testimoniis doceres nos, ubi legatur adorari Patrem a Spiritu sancto. A Filio autem accipio, etiamsi nou proferas testimonia, quoniam homo adorat Deum : admittitur facile, sccundum hominem dictum, quamvis nec hoc legas. Tamen specialiter de te exigo, ut adoratum Patrem a Spiritu sancto legas nobis, aut commemores testimonium divinum: forlassis enim sit, sed me fugiat : ut si inveneris, respondeam quomodo id accipi debeat, sicut de gemitibus Scripturarum solemni locutione respondi. Quod autem dicis, quod per illam copulationem ineffabilem non sit unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus; vis nosse quantum valeat ista copulatio? Non ex locutionibus nostris, sed ex divinis eloquiis certe manifestum est, aliud esse spiritum hominis, aliud esse spiritum Dominum; unde dicitur, Dominus spiritus est* (II Cor. ii, 17), id est, quia corpus non est: cl tamen ait Apostolus, Qui adhæret meretrici, unum

Sic Mss. At editi, quoniam hic adorat Deum.

2 Editi, Spiritum Dei : unde dicitur, Deus Spiritus est. At Mss. Spiritum Dominum ; ac subinde, unde dicitur (scilicet !! Cor. cap. 3.) Dominus Spiritus est.

(a) serm. 139, n. 3, tom. 5.

corpus est; qui autem adhæret Domino unus spiritus est (1 Cor. vi, 16, 17). Si ergo ista adhæsio diversarum naturarum spiritus (quia aliud est hominis, aliud Dei) fecit unum spiritum; non vis ut tantum adhæreat Patri Filius, ut sit unus Deus? lloc accipe etiam de Spiritu sancto, qui Deus est. Cæterum si Deus Spirilus sanctus non esset, templum utique nos ipsos non haberet. Scriptum est quippe in Apostolo, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (1 Cor. m, 16)? Et iterum, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (ld. vi, 19)? Nonne si templum alicui sancto angelo excellentissimo de lignis et lapidibus faceremus, anathemaremur a veritate Christi et ab Ecclesia Dei; quoniam creaturæ exhiberemus eam servitutem, quæ uni tantum debetur Deo? Si ergo sacrilegi essemus faciendo templum cuicumque creaturæ, quomodo non est Deus verus cui non templum facimus, sed nos ipsi templum sumus? Quomodo autem dixerit Christus, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. v, 2ĥ), superius respondi. Concordia autem et charitate, quia dicis factum fuisse ut unum sint Pater et Filius; quando mihi protuleris dictum esse quod unum sint quæ sunt diversæ substantiæ, tunc cogitabo quid debeam respondere. Legimus enim, Qui plantat et qui rigat unum sunt (I Cor. în, 8): sed ambo homines erant, ejusdem substantiæ fuerant, non diversa. Item legimus ipso Christo dicente, Ut sint unum, sicut el nos unum sumus (Joan. xv11, 11). Non dixit, Ut ipsi et nos unum: sed, Ut ipsi sint unum, in natura sua et in substantia sua, concordi æqualitate quodam modo uniti atque conflati; sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus unum, propter individuam eamdemque naturam. Aliud est enim, unum sunt ; aliud, unus est. Quando dicitur, Unum sunt; etsi non dicatur quid unum, intelligitur una substantia. Quando dicitur, Unus est, de duabus diversisque substantiis, necesse est ut quæratur quid unus. Verbi gratia, diversa substantia est anima et corpus, tamen unus homo : divcrsa substantia est spiritus hominis et spiritus Dei, Lamen cum Domino adhæret, unus spiritus est (I Cor. vi, 17): addidit, spiritus; non dixit, Unum sunt. Ubi autem dicitur, Unum sunt, una substantia significatur, quod vos non vultis, et audetis dicere verum Christum Dei Filium vos confiteri. Non autem ideo major est Pater, quia testimonium dicit de Filio. Nam et Prophetæ perhibuerunt Filio testimonium. Alius est quidem qui perhibet testimonium, alius cui perhibetur: quia Pater Pater est, Filius Filius est. Non quia unum non sunt, aut unus Deus non sunt, quando cohærentes atque conjuncti sunt, quod semper sunt. Sic autem dicis hinc inter Patrem et Filium esse diversitatem, quia Pater diligit et Filius diligitur; quasi negare possitis quod Filius diligat Patrem. Si ambo se invicem diligunt; cur negatis eos unius esse na turæ ? Quod dixi de Patre unde dictus sit major, quia

↑ Sola editio Lov., qua dicit.

ILC Mss. addunt, et aliud unum sumus.

« PredošláPokračovať »