Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA

MAXIMINUM HÆRETICUM Arianorum Episcopum

LIBRI DUO (a).

LIBER PRIMUS (6).

Ostendit Augustinus, ca quæ in Collatione ipse dixit, Maximinum non potuisse refellere.

Disputationi Maximini Arianorum episcopi, cujus prolixitate spatium diei, quo præsentes conferebamus, absumpsit, responsionem debitam reddens, ad ipsum loqui utique debeo: sive adhuc existimet contradicendum esse cum legerit, sive Domino in ejus corde mirabiliter operante manifestatæ1 consentiat vcritati. Quid tibi visum est, homo ariane, tam multa dicere, et pro causa quæ inter nos agitur nihil dicere, quasi học sit respondere posse, quod est tacere non posse ? Prius itaque ostendam refellere te non potuisse quæ dixi: deinde, quantum necessarium videbitur, ego refellam quæ ipse dixisti.

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM. De duobus diis. De duobus diis quæ ipse dixisti, ego certe respondens verbis tuis, ubi aisti a vobis unum Deum coli: Consequeus est, inquam, ut aut non colatis Christum, aut non unum Deum colatis, sed duos. Ad hoc tu respondere conatus, multum quidem locutus es, asserens quod et Christum Deum colatis: sed duos deos a vobis coli quamvis non negaveris, tamen non ausus es confiteri. Sensisti enim, duos esse deos colendos, christianas aures ferre non posse. O quam de proximo te corrigeres, si tímeres credere quod dicere timuisti ! Cum enim clamet Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. x, 10); si ad justitiam putas pertinere quod credis, cur hoc ad salutem etiam ore non confiteris? Si autem duos deos colendos ad salutem non pertinet confiteri, sine dubio nec ad justitiam pertinet credere. Qui ergo non vis tali confessione reum teneri os tuum, quare non mundas a tali credulitate cor tuum? Tene cum Catholica fidem rectam, non te pudeat emendare perversam. Tene cum Catholica, Patrem quidem non esse qui Filius est, et Filium non esse qui Pater est ; et Deum esse Patrem, Deum esse Filium: verumtamen ambos simul non duos deos esse, sed unum. Isto modo solo fiet ut et Patrem colas et Filium, nec tamen duos deos esse colendos dicas, sed unum, ne reatu impie

[blocks in formation]

tatis tua conscientia compungatur, quando sonuerim in auribus tuis dieta divina, quia Nullus Deus, nisi unns (I Cor. VII, 4); et, Audi Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est: et quando audis, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deut. vi, 4, 13); securus possis, non soli Patri, sed etiam Filio ea quæ uni Deo debetur servitute servire. Memento ergo le non respondisse ad illud quod objeceram, non a vobis coli unum Deum, sed duos.

CAPUT II. De humanis contagiis. Secundo loco egi tecum de verbis tuis, ubi dixeras, Deum Patrem ad humana non descendisse contagia ; quasi Christus illa in carne perpessus sit: et admonui, quomodo contagium intelligi soleat, non utique nisi in aliquo vitio, a quibus omnibus immunem novimus Christum. Nec ad hoc quidquam respondere potuisti. Testimonia quippe divina, quæ abs te commemorata sunt, nihil te adjuvare potuerunt: non enim eis probare potuisti humano Christum atlaminatum esse contagio. Quod enim Apostolum dixisse commemoras, Quoniam Christus cum peccator non essel, peccatum pro nobis fecit: lege diligentius, et ne forte mendosum incurreris codicem, aut latinus interpres erraverit, græcum inspice; et invenies non Christum pro nobis fecisse peccatum, sed a Patre Deo ipsum Christum factum esse peccatum, id est, sacrificium pro peccato. Ait enim Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo : eum qui non noveral peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. v, 20, 21). Non ergo fecit ipse peccatum, sed cum Deus pro nobis peccatum fecit, hoc est, ut dixi, sacrificium pro peccato. Si enim recolas vel relegas, invenies in libris Veteris Testamenti peccata appellari sacrificia pro peccatis. Similitudo etiam carnis peccati, in qua venit ad nos, dicta est et ipsa peccatum: Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne (Rom. viu, 5): hoc est, de similitudine carnis peccati, quæ ipsius erat, damnavit

[blocks in formation]

(a) Scripti circiter annum 428.

(b) Alias, secundus.

1

peccatum in carne peccati, quæ nostra est. Propter hoc etiam de illo dicitur: Quod enim mortuus est peccalo, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo (Rom. vi, 10). Peccato enim mortuus est semel, quia simili-. tudini carnis peccati mortuus est, quando moriendo exutus est carne: ut per hoc mysterium significaret, eos qui in morte ipsius baptizantur, mori peccato, ut vivant Deo. Sic etiam per crucem factus est pro nobis maledictum (Galat. m, 13). Pendens quippe in ligno, mortem que de maledicto Dei venerat, suspendit in ligno, atque ita vetus homo noster simul confixus est cruci (Rom. vi, 6): ut non mendaciter dictum intelligatur in Lege, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. xxi, 23). Quid est, maledictus, nisi, Terra es, et in terram ibis (Gen. m, 19)? Et quid est, omnis ; n'si quia et ipse Christus, qui cum esset vita, mortuus est tamen vera morte, non ficta? Si intelligas ista mysteria, simul intelliges non esse contagia. Sed quid ad nos, si more tuo loquens, contactum forte mortalium voluisti appellare contagium; cum tamen nobiscum sentias, Dominum Jesum, nec in spiritu, nec in carne ullum habuisse peccatum?

CAPUT III. De invisibili Deo. Tertio loco de invisibili Deo cum agerem, admonui ut crederes invisibilem, non solumn Patrem, sed etiam Filium secundum divinitatem, non secundum carnem, in qua eum visibilem mortalibus apparuisse quis negat? unde et alio loco postea disputavi. Tu autem cedens manifestissimæ veritati, consensisti esse invisibilem Filium: ac per hoc destruxisti quod dixeras, unum invisibilem Patrem. Sed rursus tua consensione conturbatus, quia invisibilem etiam Filium esse consenseras, ausus es dicere, minera videri a majoribus, majora vero a minoribus non posse videri; dicens Angelos videri ab Archangelis, animas ab Angelis, Angelos vero ab animabus non videri: unde etiam Christum secundum divinitatis suæ substantiam, non solum ab hominibus, sed nec a Virtutibus cœlestibus videri asserens, idco Patrem solum invisibilem esse dixisti, quia superiorem non habet a quo circuminspiciatur. Dic nobis, rogo te, quando tibi indicaverunt Archangeli, quod ipsi videant Angelos, non autem videantur ab Angelis? Quibus narrantibus Angelis cognovisti, quod ipsi videant animas, animæ illos non videant? A quo hæc audisti? unde didicisti? ubi legisti? Nonne melius divinis Libris animum intenderes, ubi legimus et ab hominibus Angelos visos, quando voluerunt, et quomodo voluerunt videri, jubente vel sinente omnium Creatore? Verumtamen qui dixeras, ideo solum dicendum invisibilem Patrem, quia non habet superiorem a quo circuminspiciatur; confessus cs postea, Filio esse visibilem, contra te ipsum proferens evangelicum testimonium, ubi dicit ipse Filius, Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem (Joan. vi, 46). Ubi te quidem veritas apertissime vicit: sed tu nolens ab errore liberari, nolui

Sola editio Lov., quia in similitudine. Quilam Vss., quia similit::dine

SANCT. AUGUST. VIII.

sti salubriter vinci. Cum enim contra le commemorasses evangelicum testimonium, quo claruit a Filio videri Patrem, dicente ipso Filio, Sed qui est a Deo, hic vidit Patrem; mox addidisti de tuo, Sed vidit incapabilem. Interim quod dixeras perdidisti, solum esse invisibilem Patrem, quia non habet superiorem : quandoquidem veritate victus, eum videri ab inferiore confessus es. Vos enim dicitis inferiorem Filium a quo tamen Patrem videri, teste Filio cogente, dixisti. De incapabili postea videbimus, ut etiam te illic veritas vincat. Non enim de capabili et incapabili, sed de visibili et invisibili inter nos quæstio versabatur: in qua quæstione si tibi ipsi tu ipse visibilis es, viclum te esse vides. CAPUT IV. De immortali Deo. Quarto loco egi tecum de immortali Deo etiam Filio. Quoniam tu ilJud quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitatem (1 Tim. vi, 16); sic intelligi voluisti, tanquam de solo Patre sit dictum: cum ille hoc non de Patre dixerit, sed de Deo, quod est Pa ́er et Filius et Spiritus sanctus. Ostendi ergo et Filium habere immortalitatem secundum substantiam divinitatis sue. Nam secundum carnem quis negat eum fuisse mortalem? Tu autem cum mihi respondere ad hunc locum vel les, perspicua veritate conclusus, etiam Deum Filium immortalitatem habere confessus es. Victus es igitur in eo quod dicebas de Patre tantum dixisse Apostolum, quod solus habeat immortalitatem. Neque enim propterea vinculis veritatis elaberis, quoniam dicis, Habet quidem Filius immortalitatem, sed accipiens a Patre. Non quæritur unde habeat, sed utrum habeat. Tu enim de Patre solo vis intelligi quod scriptum est, Solus habet immortalitatem. Prorsus a nullo acceptam Pater habet immortalitatem, et a Patre acceptam Filius habet immortalitatem : tamen et Pater et Filius habet immortalitatem. Alioquin si eam non habet Filius; Pater eam non dedit Filio, aut acceptam perdidit Filius. Dedit autem Pater Filio, nec perdidit Filius: nec Pater dando perdidit quod generando dedit. Ilabet ergo immortalitatem et Pater et Filius, non Pater solus. Cogeris itaque confiteri non de solo Patre dictum esse, Qui solus habet immortalitatem : quia jam coactus es confiteri quod et Filius habeat immorta litatem. Habet autem hanc solus, sed Deus: quod non solus est Pater; quia hoc est et Filius, et uter que adjuncto Spiritu sancto unus est Deus. Sed quare solus Deus dictus sit habere immortalitatem, cum et anima pro suo modo sit immortalis, et alia spiritua lis coelestisque creatura, postea videbimus: nune au tem sufficit nobis, quod ad ea quæ dixi, nihil respondere potuisti, et non solum Patrem; sed quamvis ab ipso, habere tamen, immortalitatem etiam Filium coactus es confiteri.

CAPUT V. Unde major sit Pater. Quinto loco ostendi, unde major sit Pater Filio: quia non Deo major est, unde illi coæternus est Filius; sed homine major est, quod ex tempore factus est Filius. Bi commemoravi apostolicum testimonium : Quia cum in lic a; ud Lov. additur, veritate.

(Vingt-quatre,)

forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Natura quippe illi fuerat Dei æqualitas, non rapina. Ad quod tu respondens dixisti : Quis enim negat Filium esse in forma Dei? Quod enim sit Deus, quod sit Dominus, quod sit Rex, jam puto latius exposuimus. Et ‹ quia non rapinam arbitratus est esse æqua- ' lis Deo, hoc nos beatus apostolus Paulus instruit, quod ille non rapuit, nec nos dicimus. Ilre verba tua non solum nihil habent adversus nos; sed magis apparent esse pro nobis. Si enim confiteris Dei formam, cur on aperte Dei Filium Deo confiteris æqualem? Præsertim, quia de verbis Apostoli, ubi ait, Non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo; non potuisti pro tuis partibus invenire quod diceres Et quia hoc dixisse Apostolum non potuisti negare, ideo dixisti, quod ille non rapuit, nec nos dicimus: tanquam hoc sit non rapuit, quod est non habuit, id est, æqualitatem Dei : atque ita dictum sit, Non rapinam arbitratus est esse equalis Deo; ac si diceretur, Non arbitratus est esse rapiendam æqualitatem Dei, eo quod ab illo fuerit aliena. Raptor enim rei alienæ usurpator est: tanquam hoc Filius, cum posset, rapere noluisset. Quod vides quanta insipientia sentiatur. Ergo intellige Apostolúm ideo dixisse, Non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo; quia non alienum arbitratus est esse quod natus est: sed tamen quamvis æqualitatem Dei non fuerit arbitratus alienam, sed suam, semetipsum exinanivit, non quærens quæ sua sunt, sed quæ nostra sunt. Quod ut noveris ita esse, attende unde ad hoc Apostolus venerit. Cum enim Christianis humilitatem præciperet charitatis: Alter alterum, inquit, existimantes superiorem sibi, non quæ sua sunt unusquisque intendentes, sed et quæ aliorum. Deinde ut exemplo Christi hortaretur non sua quærere vel intendere, sed et quæ aliorum sunt : Singuli quique, inquit, hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu : qui cum in forma Dei esset, quæ illi crat sua, non rapinam arbitratus est, hoc est, non alienum arbitratus est, esse æqualis Deo; sed tamen quærens nostra, non sua, semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Non enim est mutabilis illa natura ut se exinaniret perdendo quod erat, sed accipiendo quod non eral: nec consumendo quæ sua sunt, sed assumendo quæ nostra sunt; ac deinde in forma servi obediendo sient homo usque ad mortem crucis. Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp. 11, 6-9) : et cætera. Homini ergo donavit ista, non Deo. Neque enim cum in forma Dei esset non excelsus erat, aut non ei genua flectebant cœlestia, terrena et inferna. Sed cum dicitur, Propter quod eum exaltavit; satis apparet propter quid exaltaverit, id est, propter obedientiam usque ad mortem crucis. In qua ergo forma crucifixus est, ipsa exaltata est, ipsi donatum est nomen quod est super omne nomen; ut cum ipsa forma servi nominetur Filins uigenitus Dei. Non itaque facias imparem Deo formam

Lov., sed ea quæ aliorum. At Mss., sed et quæ aliorum: juxta græcum, allà kn.

• Hic editi addunt, intelligctur. Male, et reluctantibus

Dei: quod nec in ipsis hominibus dici potest. Nam cum dictum fuerit, Iste homo in forma est illius hominis, nemo intelligit nisi æquales 1. An forte non vis sic accipere quod dictum est, Cum in forma Dei esset, ut in forma Dei Patris intelligas Filium, ubi nihil aliud quam æqualitas apparet aniborum; sed, in forma Dei, putas intelligendum in forma sua, quia et ipse utique Deus est? Non multum curo si etiam sie intelligas. Ubi enim plenitudinem formæ ætatis incrementa non faciunt, sed Deo gignente perfectus natus est Filius; procul dubio si forma Filii formæ Patris non est æqualis, non verus est Filius. Scriptum est autem: Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo (I Joan. v, 20). Forma igitur veri Filii, formæ Dei Patris esse non potest inæqualis. Proinde nec hu ̊c loco prosecutionis meæ, ubi de verbis Apostoli æqualem Patri Filium comprobavi, respondere aliquid pro vestra intentione potuisti. CAPUT VI. De veris filis animalium. Sexto loco ut ejusdem naturæ cujus et Pater est, ostenderem Filium, etiam mortalium fetus animalium immanitati vestri erroris objeci, increpans cor vestrum, qui ejusdem naturæ cujus est Pater, negatis esse Deum Filium, quamvis verum esse Filium non negetis; cum Deus ipse dederit animalibus hoc generare quod ipsa sunt: ubi non solum hominis hominem, verum etiam canis canem filium nominavi; non ad similitudinem Dei, sed ad confusionem detrahentium Filio Dei : qui cum videant corruptibiles mortalesque naturas, habere tamen naturæ de suis parentibus unitatem, Filio Dei vero nolunt concedere communionem naturæ unius habere de Patre; cum sit inseparabilis a Patre, et incorruptibilis æternusque cum Patre. Unde etiam dixi, quod melior sit secundum vos humana conditio, ubi conceditur crescere, ut ad robur parentum vel crescendo possint filii pervenire: Filius autem Dei, sicut dieitis et docetis, minor Patre genitus sic remansit, atque ut ad Patris formam non posset pervenire, nee crevit. Hic tu, ut appareret quam magna veritatis mole premereris, omnino ad rem non respondisti : sed tanquam deficienti flatu anhelares, reprehendendum me putasti, dicens quod tam fœda comparatio, de filio scilicet hominis sive canis, in illam tantam immensitatem produci non debuit. Hoc respondere est, an potins inopiam responsionis ostendere? Quasi ego propterea terrenarum naturarum ista exempla produaerim, ut incorruptioni corruptionení, immortalitati mortalitatem, invisibilibus visibilia, æternis temporalia coæquarem ac non potius ut vos in magnis et summis rebus errantes, de rebus parvulis infimisque convincerem, qui non videtis bonum quod Creator summe bonus dedit etiam extremis vilibusque creaturis, ut cum longe aliud sint quam est ipse, hoc lamen generent quod sunt ipsæ. Nec attenditis quid mali dicatis, ut cum homines et canes, et cætera hujusmodi habeant filios veros, quos illis gignentibus creat veri Las, non sit verus Dei Filius ipsa veritas. Aut si san

↑ Am. Er. et Vss., nisi æqualis. 2 Mss., deficiente, thaus.

cta Scriptura cogente permittitis ut verus Filius sit, rogamus permittite ut degener non sit. Et degener quomodo? Audiant catholici, unde erubescant hæretici. Filius viri fortis si non habeat fortitudinem, degener dicitur tamen homo est, quod et pater est; atque in dissimili vita, non est tamen aliena substantia. Vos unigenitum Dei Filium ita degenerem vultis, ut ipsam Patris ei substantiam dencgetis: minorem natum, minorem remansisse jactatis; non ullam datis ætatem qua possit augeri, non datis eamdem formam qua possit æquari. Cujus naturæ tanta subtraliitis, miror verum Filium qua fronte dicatis : nisi quia infelicissimo errore non vos putatis ad unius Patris gloriam, nisi per unici Filii contumeliam pervenire (a),

CAPUT VII. De magnitudine Filii. Septimo loco dixi Usque adeo autem Filium agnoscimus magnum Deum, ut Patri dicamus æqualem. Itaque sine causa, inquam, nobis quod valde profitemur, testimoniis, et multiloquio probare voluisti. Et his verbis meis addidi disputationem, in qua rationem reddidi, quare Filius cum sit Patri æqualis, dicat eum tamen Dcum suum, ubi ait: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. xx, 17). Quoniam tu commemoraveras hoc evangelicum testimonium, quo te probare existimasti quod Patri Filius non esset aqualis. Ego itaque tibi ad ista respondens, dixi Patrem propterea etiam Deum esse unigeniti Filii, quoniam factus est homo et natus ex femina : et hoc esse quod dicit in Psalmo, ubi quod futurum fuerat prænuntiavit, De ventre matris meæ Deus meus es tu (Psal. xx1, 11); ut o tenderet Patrem hinc esse Deum suum, quia homo factus est. Ilomo enim de ventre matris est natus, et secundum hominem de virgine natus est Deus: ut non solum Pater illi esset qui eum de se ipso genuit, verum etiam Deus ejus esset quem de ventre matris hominem creavit. Ad hæc tu cum respondere voluisses, multa dixisti, et multa testimonia quæ te nihil adjuvant, protulisti. Quomodo tamen dictum sit, De ventre matris meæ Deus meus es tu; quamvis eadem Scripturæ sancte verba memorasses, nullo modo invenire potuisti. Cur autem in eo loco posueris psalmi alterius testimonium, ubi scriptum est, Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3); omnino non video. Non enim Filii persona est dicentis, Ex utero tuo, aut, De ventre tuo, Deus meus es tu. Illa ineffabilis gencratio etiam si ex utero Patris accipitur, hoc significatum est, quia de s ipso, hoc est, de substantia sua Deus Deum genuit, sicut ex utero matris quando natus est, homo hominem genuit: ut intelligeremus in utraque generatione non diversas ejus qui est natus, et eorum de quibus est natus, esse substantias. Diversa quidem substantia est, Deus Pater, et homo mater: non tamen diversa substantia est, Deus Pater, et Deus Filius; sicut non est diversa substantia, homo mater, et homo filius. Sed audi quid dicat in prophetia iste Filius: De veninquit, matris meæ Deus meus es tu. Noli multis (e) Vide serm. 139, na. 4 et 5, tom. 5

[ocr errors]
[ocr errors]

verbis ad rem non necessariis conari operire res cla ras. Qui est Pater Filio ex utero suo, de ventre matris Deus ejus est, non de suo. Ad hoc ergo prorsut nihil respondere po:uisti. CAPUT VIII. De subjectione Filii Octavo loco de subjectione qua subjectus est Patri Filius, respondi tibi: qu niam dixeras, De sua subjectione unum statuit Deum. Respondi ergo etiam hoc secundum homi-' nem recte accipi, quod Filius subditus est Patri. Neque hoc esse mirandum, cum legatur utique secundum ipsam servi formam etiam parentibus subditus (Luc. 11, 51): et de illo sit scriptum, Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. vin, 6). Ad quod tu qua i respondens dixisti me optime prosecutum, quoniam et parentibus propter formam servi esset subjectus. Deinde volens velut pro te esse ostendere, quod contra te esse cernebas; ac sie incautis minusque attentis hominibus, quicumque essent ista lecturi, tanquam respondentem te facere, ubi quod diceres non habebas; adjungis et dicis : Si enim parentibus subjectus invenitur quos ipse creavit, quia omnia per ipsum facta sunt: nec enim post tempora, sed ante tempora novimus Filium genitum a Patre: si ergo parentibus, inquis, subditus erat, ut divina,um Scripturarum auctoritas luce clarius prædicat : quanto magis utique ili suo genitori est subditus, qui tantum ac tulem eum genuit; secundum quod ait Paulus, Cum omnia fuerint Filio subjecta, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui sibi subjecit omnia (I Cor. xv, 28)? Hæc verba tua possent a me putari dicta esse, et omnino mea esse, nisi te audie..tibus cum dicerentur, et postea hæc cuncta legentibus, evidenter appareret te illa dixisse. Quis enim crederet, consentire posse vos nobis, secundum formam servi, ac per hoc non secundum formam Dei Christum esse subjectum ?

CAPUT IX. Utrum adoret Patrem Spiritus sanctus. Nono loco abs te quæsivimus, ut per Scripturas divinas ostenderes, si valeres, utrum adoret Patremi Spiritus sanctus. Hoc enim dixeras sed sicut ipsa tua prosecutio, cui respondi, satis indicat, non probaveras. Ad hanc ergo inquisitionem meam vide quid: posteriore prosecutione responderis. Cum enim dixisscs quantum voluisti de judicio Filii, quod et nos fide-, lissinie credimus; et de subjectione, quam secundum formam servi Filium Patri reddere non negamus ; ubi venisti ut probares a sancto Spiritu adorari Patrem, redisti ad illos gemitus, de quibus tibi jam ante responderam, secundum morem sanctarum Scripturarum, qua locutione sit dictum, Et ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus (Rom. vin, 26): n› credamus Spiritum sanctum nunquam esse sine gcmitibus posse, quoniam nulus dies, nulla hora, nu!Jum momentum temporis invenitur, quo non a sanctis orationes Deo ubicumque fundantur, ab aliis hic, ab aliis alibi. Cum tamen ab orationibus sanctorum nollum sit tempus immune, quandoquidem diebus et noctibus, cum alii cibo ac potu reficiuntur, alii quod libet aliud agunt, alii dormiunt, non utique desunt quos desiderium sanctum or are compellat; ita fit et

Spiritus sanctus, qui ubique omnibus adest, aliquantulum cessare a gemitibus non sinatur, quod est extremæ miseriæ, cum pro quibuscumque orantibus cogitur gemere: nisi gemitibus inenarrabilibus interpellare sic intelligatur, ut dixi, id est, quia gemitibus sanctorum desideriorum interpellare sanctos facit, quibus affectum pium gratiæ spiritualis infundit. Sed cum similes locutionum modos, quando per efficientem significatur id quod efficitur; sicut frigus pigrum dicimus, quia pigros facit; et diem tristem vel lætum, quia tristes vel lætos facit; etiam de Scripturis sanctis commemoraverim, ubi Deus dicit ad Abraham, Nunc cognovi (Gen. xxII, 12); quod nihil. est aliud quam, Nunc ut cognosceres feci : non enim tunc Deus dicendus est cognovisse, quod antequam fieret nunquam potuit ignorare: quos locutionis modos de divinis eloquiis a me prolatos, quomodo aliter interpretareris non invenisti; nullo modo utique ad istos gemitus redire debuisti. Nemo enim sic de Spiritu sancto sapit, nisi qui secundum carnem, non secundum spiritum sapit. Quamvis et si tibi concederetur, quomodo tu sentis, sic Spiritum sanctum interpellare pro sanctis; aliud est interpellare vel orare, aliud adorare. Omnis qui orat, rogat: non omnis qui adorat, rogat; nec omnis qui rogat, adorat. Recole consuetudinem regum, qui plerumque adorantur, et non rogantur ; aliquando rogantur, et non adora:tur. Ac per hoc a Spiritu sancto adorari Patrem nullo modo demonstrare potuisti.

CAPUTX.-Quomodo sit unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Decimo loco egi tecum ut intelligeres, quomodo per ineffabilem copulationem sit unus Deus ipsa Trinitas, quam dicimus unius esse substantiæ: quandoquidem etiam diversas substantias invcnimus, hoc est, spiritum hominis et Spiritum Domini, per copulationem qua homo adhæret Domino, unum spiritum dictum, ubi ait Apostolus, Qui autem adharet Domino, unus spiritus est (1 Cor. vi, 17). Ad quod tu respondens, vel potius non tacens, conatus es ostendere quomodo Pater et Filius unum sint, non unitate naturæ, sed voluntatis. Hoc quidem dicere soletis sed tunc soletis, cum vobis objicitur quod ait Dominus, Ego el Pater unum sumus (Joan. x, 50). Ego autem hoc loco non hoc volui probare, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unum sint, quod quidem propter unitatem substantiae fidelissime certe credimus; sed quod eadem Trinitas unus est Deus. Aliud est quippe, unum sunt; aliud, unus est Deus. Discerne, Est, et Sunt. Nec ait Apostolus, Qui adhærent Domino, unum sunt; quoniam diversa substantia est sed ait: Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Si autem vos, cuni de duobus dicitur, Unus est, et dicitur quid unus, sicut dicit Apostolus, unus spiritus est; hoc idem putatis esse, quod est cum de duobus dicitur, Unum sunt, nec dicitur quid unum; sicut ait Salvator, Ego et Pater unum sumus: cur non dicitis, Pater et Filius unus est Deus? Quare quando auditis, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. vi, 4); de Patre tantum vultis intelligi?

1

Nempe Pater Dominus Deus est, et Filius Dominus Deus est cur non apud vos uterque unus Dominus Deus est, sicut apud beatum Apostolum, spiritus hominis et Spiritus Domini 1 unus spiritus est? Quid autem prodest causæ vestræ, quia per consensionem voluntatis hoc dicitis fieri? Quod quidem fit, sed ubi est diversa natura, sicut diversa natura est hominis et Domini et tamen qui adhæret Domino, per consensionem utique voluntatis, unus spiritus est. Si ergo non vultis per unitatem substantia; certe per consensionem voluntatis dicite, tamen aliquando dicite, quoquo modo dicite, Pater et Filius unus Deus est. Sed non dicitis, ne quod nunquam voluistis, cogamini confiteri de utroque dictum esse, non de Patre solo, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est : quoniam sanctum Spiritum non vultis Deum, non vultis Dominum confiteri. Dicite, inquam, ratione qua vultis, Pater et Filius unus Dominus Deus est : ut Patri et Filio servientes, non duobus diis et duobus dominis contra præceptum Dei, sed Domino uni serviatis. Sed nunc de hac re satis dictum sit. Puto, cum ista legeris, nihil te respondere potuisse ad id quod de Apostolo commemoravi, qui adhæret Domino, unus spiritus est si contentionen deposueris, non negabis. CAPUT XI. De templo Spiritus sancti. Undecimo loco, Deum esse Spiritum sanctum, de templo ejus quod nos ipsi sumus, teste Apostolo, ostendi, ubi ait, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (1 Cor. 1, 16)? et iterum, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (Id. vi, 19)? Tu autem ad ista respondisti nihil. Aisti enim : Suscipio quæ protulisti:

:

3

Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Neque enim Deus, inquis, inhabitat in homine, quem non ante Spiritus sanctificaverit atque purgaverit. Atque isto modo intelligi voluisti, non Spiritum sanctum esse dictum Deum, nec templum Spiritus sancti nos esse, sed Dei: et hoc esse dictum, Templum Dei estis. Sed ideo additum, Spiritus Dei habitat in vobis: quia purgat Spiritus sanctus templum Dei, non suum; ut cum ipse purgaverit, tunc illic inhabitet l'eus. Quem sensum tuum quanta sequatur absurditas, nolo nunc dicere. Illud enim nunc ostendere debeo, quomodo multa dicendo, nihil quod ad rem pertinet, dixeris. Dimisisti enim causam, et perrexisti in laudém Spiritus sancti, camque copiose contra te ipsum exsecutus es. Contra te ipsum ideo dixi, quoniam non vis eum dicere Deum, cujus tantam divinitatem per laudem coactus es confiteri ; ut cum sit unus, ubique sit præsens, et nemini sanctificando desit, ubicumque quisque christianus esse et Deum orare voluerit, simul se omnibus exhibendo, sive in oriente, sive in occidente baptizentur in Christo: hoc et nos dicimus. Sed quem dicimus talem ac tantum, absit a nobis ut cum negemus Deum : quod etiam per suumi templum, quod nos ipsi sumus, ci

1 Quidam Mss., Dominus.

Am. Er. et Mss., et Fomini umus servichs. Abest, nos, a viss.

« PredošláPokračovať »